Th. Aq. Catena aurea 3602

MATTHAEUS 6,2-4


3602 (Mt 6,2-4)

Augustinus de serm. Dom. generaliter supra dominus iustitiam nominavit cum dixit: attendite ne iustitiam etc.; nunc autem per partes exequitur.

Chrysostomus super Matth. ponit autem tria fortia bona, scilicet eleemosynam, orationem et ieiunium, contra tria mala adversus quae dominus tentationis bellum suscepit: pugnavit enim pro nobis contra gulam in eremo, contra avaritiam supra montem, contra vanam gloriam supra templum. Est ergo eleemosyna quae dispergit, contra avaritiam quae congregat; ieiunium contra gulam, quia ei contrarium; oratio vero contra vanam gloriam, quia cum omne malum ex malo nascatur, sola vana gloria de bono procedit: ideo non destruitur per bonum, sed magis nutritur: nullum ergo remedium potest esse contra vanam gloriam nisi oratio sola.

Ambrosius. omnis autem sententia disciplinae christianae in misericordia et pietate est; et ideo ab eleemosyna incipit, dicens cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te.

Chrysostomus super Matth. tuba autem est omnis actus vel sermo per quem operis iactantia demonstratur; puta, qui facit eleemosynam quando aliquem videt praesentem vel intercedente aliquo, aut honestiori personae quae potest retribuere; alias autem non facit. Sed et si in loco secreto fecerit eo proposito ut laudabilis videatur, tuba est.

Augustinus de serm. Dom. sic ergo quod dicit noli tuba canere ante te, ad hoc respicit quod superius ait attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus.

Hieronymus in Matth. Qui autem tuba canit eleemosynam faciens, hypocrita est; et ideo subdit sicut hypocritae faciunt.

Isidorus etymolog. Nomen hypocritae tractum est a specie eorum qui in spectaculis contecta facie incedunt, distinguentes vultum vario colore, ut ad personae, quam simulant, colorem perveniant, modo in specie viri, modo in feminae, ut fallant populum dum in ludis agunt.

Augustinus de serm. Dom. Sicut ergo hypocritae, idest simulatores, tamquam imitatores personarum aliarum, agunt partes illius quod non sunt - non enim qui agit partes agamemnonis, vere ipse est, sed simulat eum -, sic et in ecclesiis in omni vita humana quisquis se vult videri quod non est, hypocrita est: simulat enim se iustum et non exhibet, qui totum fructum in laude hominum ponit.

Glossa. Et ideo subdit loca publica, cum dicit in synagogis et vicis; et finem intentum cum subdit ut honorificentur ab hominibus.

Gregorius moralium. sciendum vero est, quod sunt nonnulli qui et sanctitatis habitum tenent, et perfectionis meritum exequi non valent; quos nequaquam credendum est inter hypocritarum numerum currere: quia aliud est infirmitate, aliud callida simulatione peccare.

Augustinus. tales autem qui simulatione peccant, ab inspectore cordis Deo mercedem non capiunt, nisi fallaciae supplicium; et ideo subditur amen dico vobis, receperunt mercedem suam.

Hieronymus. Non Dei mercedem, sed suam: laudati enim sunt ab hominibus, quorum causa exercuere virtutes.

Augustinus de serm. Dom. hoc autem respicit ad illud quod supra posuit alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum. Sic ergo non quomodo illi eleemosynam facias, sed quomodo facienda sit, iubet convenienter, cum dicit te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua.

Chrysostomus in Matth. Hoc autem per superabundantiam dicitur, ac si dicat: si possibile est teipsum ignorare, et ipsas manus latere possibile esset, studiosissimum est tibi.

Chrysostomus super Matth. Apostoli autem interpretantur in libro canonum sic: dextera est populus christianus, qui est ad dexteram christi; sinistra autem est omnis populus, qui est ad sinistram. Hoc ergo dicit, ne christiano eleemosynam faciente, qui est dextera, infidelis aspiciat, qui est sinistra.

Augustinus de serm. dom. Sed secundum hoc videbitur nulla esse culpa velle placere fidelibus, cum tamen in quorumlibet hominum laude finem boni operis constituere prohibeamur. ut autem te imitentur quibus facta tua placuerint, non tantum fidelibus, sed etiam infidelibus exhibendum est. Si autem (ut alii dicunt). sinistram inimicum putaveris, ut nesciat inimicus tuus cum eleemosynam facis, cur ipse dominus inimicis iudaeis circumstantibus misericorditer sanavit homines? deinde quomodo cum ipso inimico faciemus, ut illud impleamus praeceptum: si esurierit inimicus tuus, ciba illum? tertia opinio est ridenda eorum qui dicunt, sinistrae nomine uxorem significari; ut quoniam in re familiari tenaciores pecuniarum solent esse feminae, lateat eas cum aliquid viri alienis impendunt, propter domesticas lites. Non autem solis viris hoc praeceptum datum est, sed etiam feminis; cui ergo sinistrae iubetur femina occultare opus misericordiae suae? an etiam vir sinistra erit feminae? quod si quispiam putat, cum praeceptum sit talibus, ut se invicem bonis moribus lucrifaciant, non sibi debent occultare bona opera sua: nec furta facienda sunt ut promereatur Deus. Quod si occultandum est aliquid quamdiu alterius infirmitas id aequo animo non potest sustinere, quamvis non illicite fiat, non tamen femina per sinistram significari facile apparet totius capituli significatione; et etiam quam sinistram vocet. Quod enim in hypocritis culpatum est, quod scilicet laudes hominum quaerunt, hoc tu facere vetaris; quapropter sinistra videtur significare delectationem laudis, dextera autem significat intentionem implendi praecepta divina. cum ergo conscientiae facienti eleemosynam miscet se appetitio laudis humanae, fit sinistra conscientia dexterae. Nesciat ergo sinistra, idest, non se misceat conscientiae tuae laudis humanae appetitio. dominus autem noster multo magis prohibet solam sinistram in nobis operari, quam eam miscere operibus dexterae. quo autem fine hoc dixerit, ostendit cum subdit ut sit eleemosyna vestra in abscondito, idest in ipsa bona conscientia, quae humanis oculis demonstrari non potest, nec verbis aperiri, quandoquidem multi multa mentiuntur. Sufficit autem tibi ad promerendum praemium ipsa conscientia, si ab eo expectas praemium qui solus conscientiae inspector est. Et hoc est quod subditur et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Multa latina exemplaria habent reddet tibi palam.

Chrysostomus super Matth. impossibile est enim ut opus bonum hominis in abscondito dimittat Deus; sed in hoc saeculo manifestat, et in illo glorificat, quia gloria Dei est; sicut et diabolus manifestat malum, in quo malitiae eius virtus ostenditur. Proprie autem publicat Deus omne bonum in saeculo illo cuius bona non sunt communia bonis et malis; ideo cuicumque illic bene fecerit Deus, manifestum est quia pro mercede iustitiae suae meruit illud. Merces autem iustitiae in hoc saeculo manifesta non est; quia hic non solum boni, sed etiam mali sunt divites.

Augustinus de serm. Dom. sed in graecis exemplaribus, quae propria sunt, non invenimus palam.

Chrysostomus in Matth. Si ergo vis habere inspectores eorum quae facis, ecce habes non solum angelos aut archangelos, sed Deum universorum.


MATTHAEUS 6,5-6


3605 (Mt 6,5-6)

Chrysostomus super Matth. Salomon dicit: ante orationem praepara animam tuam. Quod quidem facit qui faciens eleemosynam venit ad orationem: bona enim opera excitant fidem cordis et dant confidentiam animae apud Deum orandi. ergo eleemosyna praeparatio est orationis, et idem dominus post eleemosynam convenienter de oratione nos instruit.

Augustinus de serm. Dom. Non autem hoc monet nunc ut oremus, sed quomodo oremus; sic nec superius ut faciamus eleemosynam, sed quo animo faciamus.

Chrysostomus super Matth. est autem oratio quasi quoddam spiritale tributum, quod anima offert Deo de visceribus suis. Quanto ergo gloriosior est, tanto cautius est servanda, ne propter homines facta vilescat; et ideo dicit cum oratis, non eritis sicut hypocritae.

Chrysostomus in Matth. hypocritas vocat, qui Deum se fingentes orare, homines circumspiciunt; et ideo subdit qui amant in synagogis orare.

Chrysostomus super Matth. puto autem quod non ad locum hoc refert dominus, sed ad propositum orantis: in conventu enim fidelium orare laudabile est, sicut dictum est: in ecclesiis benedicite Deum. Qui ergo sic orat ut ab hominibus videatur, non Deum aspicit, sed homines; et ideo quantum ad propositum suum in synagoga orat. Cuius autem orantis mens solum aspicit Deum, quamvis in synagoga oret, tamen apud se in secreto videtur orare. sequitur et in angulis platearum, ut videantur absconse orare; et sic dupliciter laudantur: et quia orant, et quia absconse orant.

Glossa. Vel anguli platearum sunt ubi via per transversum viae ducitur et quadrivium reddit.

Chrysostomus super Matth. Eo ergo proposito in conventu vetat orare, ut a conventu videatur; unde subditur ut videantur ab hominibus. Orans ergo nihil novum faciat quod aspiciant homines, vel clamando, vel pectus percutiendo, vel manus extendendo.

Augustinus. non autem videri ab hominibus nefas est, sed ideo hoc agere ut ab hominibus videaris.

Chrysostomus in Matth. a vana enim gloria ubique erui bonum est, maxime autem in oratione; si enim in hoc cogitationibus circumferimur, si ad orandum ingressi fuerimus hanc habentes aegritudinem, qualiter intelligemus ea quae a nobis dicuntur? .

Augustinus. sic etiam fugienda est hominum scientia, si hoc animo aliquid fiat ut fructus expectetur placendi hominibus; unde subditur amen dico vobis, receperunt mercedem suam.

Chrysostomus super Matth. Unusquisque enim ubi seminat, ibi metit: unde qui propter homines orant, non propter Deum, ab hominibus, non a Deo laudantur.

Chrysostomus in Matth. Dicit autem receperunt, quia Deus retributionem quae est ab ipso, tribuere vellet; illi autem eam quae est ab hominibus, usurpant. quomodo autem orandum sit, subiungit dicens tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora patrem tuum in abscondito.

Hieronymus. Hoc simpliciter intellectum erudit auditorem, ut vanam orandi gloriam fugiat.

Chrysostomus super Matth. ut nemo sit ibi nisi ille qui orat: testis enim orantem gravat, non adiuvat. cyprianus de orat. Domin. in abditis etiam locis orare magis convenit fidei, ut sciamus dominum ubique esse praesentem et maiestatis suae plenitudine occulta penetrare. Possumus etiam intelligere per ostium domus, os corporis, ut non clamosa voce oremus Deum, sed tacito corde, propter tria: primo, quia Deus non voce clamosa pulsandus est, sed conscientia recta placandus, quia est cordis auditor; secundo, quia secretas orationes tuas non oportet alterum scire, nisi te et Deum; tertio, quia clamose orans, alterum iuxta te non permittis orare. Cassianus collat. cum summo etiam est orandum silentio, ut ipsos quoque inimicos nostros, qui orantibus nobis maxime insidiantur, lateat nostrae petitionis intentio.

Augustinus. vel per cubicula nostra sunt intelligenda corda nostra, de quibus dicitur: quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini. ostium est carnalis sensus; foris sunt omnia temporalia, quae per sensum cogitationes nostras penetrant, et turba vanorum phantasmatum orantibus obstrepunt. .

Cyprianus. quae autem segnitia est alienari et capi ineptis cogitationibus et profanis, cum dominum deprecaris, quasi sit aliud quod magis debeas cogitare quam quod cum Deo loquaris? quomodo te audiri a Deo postulas, cum teipsum non audias? hoc est ab hoste non cavere, hoc est Deum negligentia orationis offendere.

Augustinus. Claudendum est ergo ostium, idest carnali sensui resistendum, ut oratio spiritualis dirigatur ad patrem, quae fit in intimis cordis, ubi oratur pater in abscondito; unde sequitur et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

Remigius. Et est sensus: sufficiat tibi ut ille solus noverit tuam orationem qui omnium corda novit occulta, quia ipse qui est inspector, erit exauditor.

Chrysostomus in Matth. Non autem dixit: gratis dabit, sed reddet tibi; etenim debitorem seipsum tibi constituit.


MATTHAEUS 6, 7-8


3607 (Mt 6,7-8)

Augustinus de serm. Dom. Sicut hypocritarum est praebere se spectandos in oratione, quorum fructus est placere hominibus, ita est ethnicorum, idest gentilium, in multiloquio se putare exaudiri; et ideo subditur orantes autem nolite multum loqui. cassianus collat. Frequenter enim, sed breviter est orandum, ne immorantibus nobis, inferre aliquid nostro cordi insidiator possit inimicus.

Augustinus ad Probam. Non tamen, ut quidam putant, hoc est orare in multiloquio, si diutius oretur. Aliud est sermo multus, aliud diuturnus affectus. Nam et de ipso domino scriptum est, quod pernoctaverit in orando et prolixius oraverit, ut nobis praeberet exemplum. Dicuntur fratres in aegypto crebras quidem habere orationes, sed eas tamen brevissimas, et raptim quodammodo iaculatas, ne illa violenter erepta, quae oranti plurimum est necessaria, per productiores moras hebetetur intentio; ac per hoc ipsi satis ostendunt hanc intentionem sicut non est obtundenda si perdurare non potest, ita si perduraverit, non cito esse rumpendam. Absit autem ab oratione multa locutio; sed non desit multa precatio, si fervens perseverat intentio: nam multum loqui est in orando rem necessariam superfluis agere verbis. multum autem precari, est eum quem precamur diuturna cordis excitatione pulsare: nam plerumque hoc negotium plus gemitibus quam sermonibus agitur, plus fletu quam affatu.

Chrysostomus in Matth. dissuadet igitur per hoc inanem locutionem in orando; puta cum non petimus decentia a Deo, sed potentatus et glorias, inimicos superare, et pecuniarum abundantiam. Iubet ergo hic non longas orationes facere. Longas autem dico non tempore, sed multitudine eorum quae dicuntur. Perseverare tamen oportet eos qui petunt. Orationi enim ait apostolus, instantes; non tamen iubet decem millium versuum orationem componere, et corde tenus enuntiare; quod occulte insinuat, cum dixit nolite multum loqui.

Glossa. Damnat autem multiloquium orationis veniens de infidelitate; unde sequitur sicut ethnici faciunt. gentilibus enim erat necessaria verborum multiplicitas, propter daemones, qui nesciebant quid illi peterent, nisi illorum verbis instructi; unde sequitur putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.

Augustinus de serm. Dom. Et revera omne multiloquium a gentilibus venit, qui exercendae linguae potius quam mundando animo dant operam, et hoc studii genus, etiam ad Deum prece flectendum transferre conantur.

Gregorius, moralium. sed veraciter orare est amaros in compunctione gemitus, et non composita verba resonare; et ideo subditur nolite ergo assimilari eis.

Augustinus. si enim verba multa ad id proferuntur ut instruatur ignarus, quid eis opus est ad rerum omnium conditorem? unde sequitur scit enim pater vester quid opus sit vobis, antequam petatis eum.

Hieronymus. consurgit autem in hoc loco quaedam haeresis philosophorum quorumdam, dogma perversum dicentium: si novit Deus quid oremus, et antequam petamus scit quo indigemus, frustra scienti loquimur. Quibus respondendum est, non narratores esse, sed rogatores. Aliud est enim narrare ignoranti, aliud scientem petere.

Chrysostomus in Matth. non ergo oras ut doceas, sed flectas; ut familiaris efficiaris continuitate interpellationis; ut humilieris; ut rememoreris peccatorum tuorum.

Augustinus. nec etiam verbis nos agere debemus apud Deum, ut impetremus quod volumus, sed rebus quas animo gerimus, et intentione cogitationis, cum dilectione pura et supplici affectu.

Augustinus ad Probam. sed ideo per certa intervalla temporum etiam verbis rogamus Deum, ut illis rerum signis nos ipsos admoneamus, quantumque in hoc desiderio profecerimus nobisipsis innotescamus, et ad hoc augendum nosipsos acrius excitemus, ne variis curis quod tepescere coeperat, omnino frigescat, et penitus extinguatur nisi crebrius inflammetur. Nobis ergo necessaria sunt verba quibus commoveamur et inspiciamus quid petemus, non quibus dominum seu docendum seu flectendum esse credamus.

Augustinus de serm. Dom. sed rursus quaeri potest, sive rebus sive verbis orandum sit, quid opus sit ipsa oratione, si Deus iam novit quid nobis necessarium sit, nisi quia ipsa orationis intentio cor nostrum serenat et purgat, capaciusque efficit ad excipienda divina munera, quae spiritualiter nobis infunduntur. non enim ambitione precum nos exaudit Deus, qui semper paratus est dare suam lucem; sed nos non semper parati sumus accipere, cum inclinamur in alia. fit ergo in oratione conversio corporis ad Deum et purgatio interioris oculi, cum ea quae cupiebantur, temporaliter excluduntur, ut acies cordis simplicis ferre possit simplicem lucem, et in ea manere cum gaudio, quo beata vita perficitur.


MATTHAEUS 6,9


3609 (Mt 6,9)

Glossa. Inter salutaria monita et divina quibus consuluit credentibus, formam orandi proposuit, et orationes composuit brevibus verbis, ut sit fiducia cito annuendi, quod breviter vult rogari; unde dicit pater noster qui es in caelis. .

Cyprianus de orat. Domin. Qui fecit vivere, docuit et orare: ut dum oratione quam filius docuit, apud patrem loquimur, facilius audiamur. Amica et familiaris oratio est dominum de suo rogare. Agnoscat pater filii sui verba, cum precem facimus; et cum ipsum habeamus advocatum apud patrem pro peccatis nostris, quando peccatores pro delictis nostris petimus, advocati nostri verba promamus.

Glossa. non tamen his solis verbis oratur, sed et aliis sub eodem sensu conceptis, quibus cor nostrum accenditur.

Augustinus de serm. Dom. Cum autem in omni deprecatione benevolentia concilianda sit eius quem deprecamur, deinde dicendum quid deprecemur. Per laudem illius ad quem oratio dirigitur, solet benevolentia conciliari; et hoc in orationis principio poni solet: in quo dominus noster nihil aliud nos dicere iussit, nisi pater noster qui es in caelis. Multa quidem dicta sunt in laudem Dei; nusquam tamen invenitur praeceptum populo israel, ut dicerent pater noster; sed est eis insinuatus ut dominus tamquam servis. Sed de populo christiano apostolus dicit quod spiritum adoptionis accepit, in quo clamamus abba pater, quod non est meritorum nostrorum, sed gratiae, quam in oratione ponimus, cum dicimus pater. Quo nomine et caritas excitatur: quid enim carius debet esse filiis quam pater? et supplex affectus, cum homines dicunt Deo pater noster; et quaedam impetrandi praesumptio: quid enim non det filiis petentibus, cum hoc ipsum ante dederit ut filii essent? postremo quanta cura animum tangit, ut qui dicit pater noster, tanto patre non sit indignus? admonentur etiam hinc divites, vel genere nobiles, cum facti fuerint christiani, non superbire adversus pauperes vel ignobiles, quoniam simul dicunt Deo pater noster; quod non possunt pie ac vere dicere, nisi se fratres esse cognoscant.

Chrysostomus in Matth. Quod enim nocumentum est ex inferiori cognatione, cum secundum superiorem omnes simus copulati? qui etiam patrem dixit, et peccatorum remissionem et adoptionem et hereditatem et fraternitatem, quae est ad unigenitum, et spiritus largitionem per unam hanc confessus est nuncupationem. non enim possibile est vocare Deum patrem, nisi eum qui est omnibus istis bonis potitus. Dupliciter orantium igitur erigit sensum: et dignitate eius qui invocatur, et magnitudine beneficiorum, quibus orans potitus est. .

Cyprianus de orat. Domin. non autem dicimus pater meus, sed pater noster, quia pacis et unitatis magister noluit sigillatim et privatim precem fieri, ut qui eum precatur, pro se tantum precetur. Publica enim est nobis et communis oratio; et quando oramus, non pro uno tantum, sed pro populo toto oramus, quia totus populus unum sumus. sic enim unum orare pro omnibus voluit, quomodo in uno omnes ipse portavit.

Chrysostomus super Matth. pro se enim orare necessitas cogit, pro altero autem caritas fraternitatis hortatur. Dulcior autem est ante Deum oratio non quam necessitas transmittit, sed quam caritas fraternitatis commendat.

Glossa. Dicitur etiam pater noster, quod commune est omnibus: non pater meus quod soli Christo convenit, qui est filius per naturam.

Chrysostomus super Matth. addit autem qui es in caelis, ut sciamus nos habere patrem caelestem, et erubescant se terrenis rebus substernere qui patrem habent in caelis. cassianus collat. Et ut ad illam regionem in qua patrem nostrum commorari fatemur, summo desiderio properemus.

Chrysostomus in Matth. In caelis ergo cum dicit, non illic Deum concludens, hoc ait, sed a terra abducens orantem et excelsis regionibus affigens.

Augustinus de serm. Dom. Vel dicitur esse in caelis, idest in sanctis et iustis; non enim spatio locorum continetur Deus. sunt quidem caeli excellentia mundi corpora; et si in eis locus Dei esse credatur, melioris meriti sunt aves, quarum vita est Deo vicinior. Non autem est scriptum: prope est dominus excelsis hominibus, aut eis qui in montibus habitant; sed contritis corde. Sed sicut terra appellatur peccator, cui dictum est: terra es, et in terram ibis, sic caelum iustus e contrario dici potest. Recte ergo dicitur qui es in caelis: tantum enim spiritualiter interesse videtur inter iustos et peccatores, quantum corporaliter inter caelum et terram. Cuius rei significandae gratia orantes ad orientem convertimur, unde caelum surgit; non tamquam Deus ibi sit, ceteras mundi deserens partes, sed ut admoneatur animus ad naturam excellentiorem se convertere, id est ad Deum, cum corpus eius, quod terrenum est, ad corpus excellentius, idest ad corpus caeleste, convertatur. Convenit etiam ut omnium sensibus et parvulorum et magnorum bene sentiatur de Deo; et ideo qui nondum possunt incorporeum cogitare, tolerabilior est illorum opinio, si Deum in caelo potius esse credant quam in terra.

Augustinus de serm. Dom. dictum est quis sit qui petitur et ubi habitet; iam videamus quae sint petenda. primum autem omnium quae petuntur hoc est: sanctificetur nomen tuum: quod non sic petitur quasi non sit sanctum Dei nomen, sed ut sanctum habeatur ab hominibus; idest, ita innotescat Deus ut non aestimetur aliquid sanctius.

Chrysostomus in Matth. Vel rogare iubet orantem, Deum per nostram glorificari vitam; ac si dicat: ita fac nos vivere ut per nos universa te glorificent. sanctificetur enim idem est quod glorificetur. digna est autem Deum deprecantis oratio, nihil petere ante patris gloriam, sed omnia eius laudi postponere.

Chrysostomus super Matth. Vel aliter. Non optamus Deo ut sanctificetur orationibus nostris, sed ut nomen eius sanctificetur in nobis. Quia enim ipse dixit: sancti estote, quia ego sanctus sum, id petimus et rogamus, ut qui in baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coeperimus perseveremus.

Augustinus de bono persev. cur autem perseverantia ista poscitur a Deo, si, ut pelagiani dicunt, non datur a Deo? an et ista irrisoria petitio est, cum id ab eo petitur quod scitur non ipsum dare, sed ipso non dante esse in hominis potestate praestare? cyprianus de orat. Domin. Et hoc etiam ut sanctificemur, quotidie deprecamur: opus enim est nobis continua sanctificatione, ut qui quotidie delinquimus, delicta nostra sanctificatione assidua purgemus.


MATTHAEUS 6,10


3610 (Mt 6,10)

Glossa. Congrue sequitur ut post adoptionem filiorum, regnum petamus, quod filiis debetur; unde sequitur adveniat regnum tuum.

Augustinus de serm. dom. Quod non ita dictum est, quasi nunc non regnet etiam in terra, semperque in ea regnaverit. Adveniat ergo accipiendum est ut manifestetur hominibus. nulli autem licebit ignorare regnum Dei, cum eius unigenitus non solum intelligibiliter, sed etiam visibiliter venerit iudicare vivos et mortuos. Tunc autem esse futurum iudicii diem dominus docet, cum evangelium praedicatum fuerit in omnibus gentibus; quae res pertinet ad sanctificationem nominis Dei.

Hieronymus. Vel generaliter pro totius mundi petit regno, ut diabolus in mundo regnare desistat; vel ut in unoquoque regnet Deus, et non regnet peccatum in mortali hominum corpore.

Chrysostomus super Matth. vel nostrum regnum petimus advenire a Deo nobis repromissum et christi sanguine acquisitum; ut qui in saeculo ante servivimus, postmodum Christo dominante regnemus.

Augustinus ad Probam. regnum namque Dei veniet, sive velimus sive nolimus. Sed desiderium nostrum ad illud regnum excitamus, ut nobis veniat, atque in eo regnemus. cassianus collat. Vel quia novit sanctus testimonio conscientiae suae, cum apparuerit regnum Dei, eius se futurum esse consortem.

Hieronymus attendendum autem quod grandis audaciae sit et purae conscientiae postulare regnum Dei, et iudicium non timere. cyprianus de orat. Domin. Potest etiam et ipse Christus esse regnum Dei, quem venire quotidie cupimus, cuius adventus ut cito nobis repraesentetur optamus; nam cum resurrectio ipse sit, quia in ipso resurgimus, sic et regnum Dei potest intelligi, quia in illo regnaturi sumus. Bene autem regnum Dei petimus, idest caeleste, quia est et terrestre regnum. Sed qui renuntiavit iam saeculo, maior est etiam honoribus eius et regno; et ideo qui se Deo et Christo dedicat, non terrena, sed caelestia regna desiderat.

Augustinus de bono persev. cum autem petitur adveniat regnum, quid orant qui iam sancti sunt, nisi ut in ea sanctitate quae iam illis data est perseverent? neque enim aliter veniet Dei regnum, quod his qui perseverant usque in finem, certum est esse venturum.

Augustinus de serm. Dom. in illo beatitudinis regno vita beata perficietur in sanctis, sicut nunc in caelestibus angelis. Et ideo post illam petitionem qua dicimus adveniat regnum tuum, sequitur fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra; idest, sicut in angelis, qui sunt in caelo, voluntas tua fit, ut te perfruantur, nullo errore obnubilante eorum sapientiam, nulla miseria impediente eorum beatitudinem, ita fiat in sanctis tuis, qui in terra sunt, et de terra, quantum ad corpus attinet, facti sunt. Item fiat voluntas tua, recte intelligitur, obediatur praeceptis tuis: sicut in caelo, et in terra; idest, sicut ab angelis, ita ab hominibus: non quod ipsi faciant ut velit Deus, sed quia faciunt quod ille vult; idest, faciunt secundum voluntatem eius.

Chrysostomus in Matth. vide autem consequentiam optimam: quia enim concupiscere docuit caelestia per hoc quod dictum est adveniat regnum tuum, antequam ad caelum perveniatur, ipsam terram iussit fieri caelum, per hoc quod dicit fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra.

Hieronymus. Erubescant autem ex hac sententia qui quotidie ruinas in caelo fieri mentiuntur.

Augustinus de serm. dom. Vel sicut in caelo et in terra, idest, sicut in iustis, ita in peccatoribus; tamquam si diceret: sicut faciunt voluntatem tuam iusti, etiam peccatores, ut ad te convertantur, sive, ita ut sua cuique tribuantur, quod fiet in extremo iudicio. Vel per caelum et terram, accipiamus spiritum et carnem. Et quod dicit apostolus: mente servio legi Dei; videamus factam Dei voluntatem in spiritu. In illa autem immutatione qua promittitur iustis, fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra, idest, sicut spiritus non resistit Deo, ita et corpus non resistat spiritui. Vel sicut in caelo et in terra, idest, sicut in ipso iesu Christo, ita et in ecclesia; tamquam in viro, qui patris voluntatem implevit, ita et in femina, quae illi desponsata est. Caelum enim et terra convenienter intelligitur quasi vir et femina, quoniam terra caelo fecundante fructifera est. .

Cyprianus de orat. Domin. Non ergo petimus ut Deus faciat quod vult, sed ut nos facere possimus quod Deus vult: quod ut fiat in nobis, opus est Dei voluntate, idest opera eius et protectione, quia nemo suis viribus fortis est, sed Dei misericordia tutus.

Chrysostomus in Matth. Virtus enim non est nostri studii solum, sed superioris gratiae. Rursum autem hic orationem pro orbe terrarum cuilibet nostrorum iniunxit: neque enim dixit: fiat voluntas tua in me vel in nobis, sed ubique terrarum, ut solvatur error et plantetur veritas et expellatur malitia et revertatur virtus, et sic iam non differat caelum a terra.

Augustinus de bono persev. Ex hoc autem evidenter ostenditur contra pelagianos initium fidei esse donum Dei, quando pro infidelibus, ut habere fidem incipiant, sancta orat ecclesia. Cum etiam in sanctis iam sit facta Dei voluntas, cur ut fiat adhuc petunt, nisi ut perseverent in eo quod esse coeperunt? .

Chrysostomus super Matth. Communiter autem accipi debet quod ait sicut in caelo et in terra; idest: sanctificetur nomen tuum sicut in caelo et in terra; adveniat regnum tuum sicut in caelo, et in terra; fiat voluntas tua sicut in caelo, et in terra. Et vide quod caute locutus est; non dixit: pater, sanctifica nomen tuum in nobis; adveniat regnum tuum super nos; fac voluntatem tuam in nobis. Nec iterum dicit: sanctificemus nomen tuum; suscipiamus regnum tuum; faciamus voluntatem tuam; ne hoc aut Dei tantum, aut hominis tantum esse videatur. Sed medie dixit et impersonaliter: nam sicut homo non potest facere bonum nisi habuerit adiutorium Dei, sic nec Deus bonum operatur in homine nisi homo voluerit.


MATTHAEUS 6,11


3611 (Mt 6,11)

Augustinus enchir. Haec ergo tria quae in praemissis petitionibus petuntur, hic inchoantur, et quantumcumque proficimus, augentur in nobis; perfecte vero, quod in alia vita sperandum est, semper possidebuntur. Reliquis vero quatuor quae sequuntur, petuntur temporalia, quae propter aeterna consequenda sunt necessaria; panis enim qui convenienter petitur hic, est necessarius: sequitur enim panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie.

Hieronymus. Quod nos supersubstantialem exprimimus, in graeco habetur bis epiousion, quod verbum lxx interpretes periousion, frequentissime transferunt. Consideravimus ergo in hebraeo: et ubicumque illi periousion, expresserunt, nos invenimus segola, quod symmachus exereton, idest praecipuum vel egregium transtulit, licet in quodam loco peculiarem interpretatus sit. Quando ergo petimus ut peculiarem vel praecipuum nobis dominus tribuat panem, illum petimus qui dicit in evangelio: ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. .

Cyprianus de orat. Domin. Nam panis vitae Christus est; et panis hic omnium non est, sed noster est. Hunc autem panem dari nobis quotidie postulamus, ne qui in Christo sumus et eucharistiam quotidie accipimus, intercedente aliquo graviori delicto a caelesti pane prohibeamur et a christi corpore separemur. Petimus ergo ut qui in Christo manemus, a sanctificatione eius et corpore non recedamus.

Augustinus de bono persev. perseverantiam ergo a domino sancti poscunt, quando petunt ne a christi corpore separentur, sed in ea sanctitate permaneant, ut nullum crimen admittant.

Chrysostomus super Matth. vel panem supersubstantialem posuit, hoc est quotidianum. Cassianus collat. Cum enim dicit hodie, ostendit eum quotidie esse sumendum, omnique tempore haec oratio debet profundi, quia non est dies qua non opus sit nobis huius panis perceptione cor interioris hominis confirmare.

Augustinus de serm. Dom. Sed contra hoc illi movent quaestionem qui in orientalibus partibus non quotidie coenae domini communicant: qui de hac re suam sententiam defendunt, vel ipsa auctoritate ecclesiastica, quod sine scandalo ista faciunt, neque ab eis qui ecclesiis praesunt, facere prohibentur. Sed ut de istis nil in aliquam partem disseramus, illud certe debet occurrere cogitantibus, regulam nos orandi a domino accepisse, quam transgredi non oportet. Quis ergo audeat dicere semel tantum nos orare debere orationem dominicam, aut si iterum et tertio, usque ad eam tantum horam qua corpori domini communicamus? non enim postea dicere poterimus da nobis hodie quod iam accepimus. Aut poterit quisque cogere ut ultima parte diei sacramentum illud celebremus? cassianus. licet istud quod dicitur hodie, ad praesentem vitam possit intelligi; idest dum in saeculo commoramur, praesta nobis hunc panem.

Hieronymus. Possumus supersubstantialem panem et aliter intelligere, qui super omnes substantias sit, et universas superet creaturas, scilicet domini.

Augustinus de serm. Dom. Vel quotidianum panem accipiamus spiritualem, praecepta scilicet divina, quae quotidie oportet meditari et operari.

Gregorius moralium. Nostrum autem hunc panem dicimus, et tamen ut detur oramus: quia Dei est ex munere, et noster fit per acceptionem.

Hieronymus. Alii simpliciter putant, secundum apostoli sermonem dicentis: habentes victum et vestitum, his contenti simus, de praesenti tantum cibo sanctos curam gerere; unde in posterioribus praeceptum est: nolite cogitare de crastino.

Augustinus ad Probam. sic ergo hic sufficientiam petimus a parte quae excellit, idest nomine panis totum significantes.

Chrysostomus super Matth. non solum autem oramus ideo, panem nostrum da nobis hodie, ut habeamus quid manducemus, quod commune est inter iustos et peccatores, sed ut quod manducamus, de manu Dei accipiamus, quod est tantum sanctorum. Nam illi Deus dat panem qui cum iustitia praeparat, diabolus autem ei qui praeparat cum peccato. Vel ita ut dum a Deo datur, sanctificatus accipiatur; et ideo addidit nostrum, idest quem nos habemus paratum, illum da nobis, ut a te sanctificetur: sicut sacerdos panem accipiens a laico, sanctificat, et porrigit ei: panis enim offerentis est; sed quod sanctificatum est beneficium est sacerdotis. Dicit autem nostrum propter duo. Primo, quia omnia quae nobis Deus dat, per nos aliis dat, ut de eo quod accipimus, partem impotentibus faciamus. Qui ergo de laboribus suis, indigentibus praestat, non tantum panem suum manducat, sed etiam alienum. deinde qui de iustitia acquisitum panem manducat, suum panem manducat; quod autem cum peccato alienum.

Augustinus de serm. Dom. Forte autem aliquis moveatur cur oremus pro his adipiscendis quae huic vitae sunt necessaria, sicut est victus et tegumentum, cum dominus dicat: nolite solliciti esse quid edatis aut quid induamini; non potest autem quisque de ea re, pro qua adipiscenda orat, non esse sollicitus.

Augustinus ad Probam. Sed sufficientiam vitae non indecenter vult quisquis vult, et non amplius; haec autem sufficientia non appetitur propter seipsam, sed propter salutem corporis, et congruentem habitum personae hominis, quo habito non sit inconveniens eis cum quibus honeste vivendum est. Ista ergo cum habentur, ut teneantur; cum non habentur, ut habeantur orandum est.

Chrysostomus in Matth. Considerandum est autem quod postquam dixit fiat voluntas tua sicut in caelo, et in terra, quia hominibus loquebatur in terra carne indutis, et non potentibus habere eamdem impassibilitatem cum angelis, condescendit iam infirmitati nostrae, quae necessario indiget cibo; et ideo pro pane iussit orationem facere, non pro pecuniis neque pro lascivia, sed solum pro pane quotidiano; et neque hoc sufficit, sed apposuit da nobis hodie, ut non conteramus nos ipsos sollicitudine supervenientis diei.

Chrysostomus super Matth. et sic prima facie videntur haec verba sonare, ut qui hoc dicunt, non habeant in crastinum aut post crastinum praeparatum. Quod si ita est, oratio ista aut paucis potest convenire, sicut apostolis, qui docendi gratia omni tempore vagabantur, aut forsitan nulli. Doctrinam autem christi ita debemus aptare, ut omnes in ea proficiant. .

Cyprianus de orat. Domin. divinum ergo cibum discipulus christi debet petere, ne in longum desiderium petitionis extendat: quia contrarium sibi fit et repugnans ut quaeramus in saeculo diu manere, qui petimus regnum caelorum velociter advenire. Vel addit quotidianum ut tantum quis manducet quantum ratio naturalis exigit non quantum lascivia carnis impellit. Si enim in uno convivio tantum expendas quantum sufficere tibi potest centum diebus, iam non quotidianum cibum manducas, sed multorum dierum.

Hieronymus. In evangelio autem quod appellatur secundum hebraeos, pro supersubstantiali pane mohar reperitur, quod dicitur crastinum; ut sit sensus: panem nostrum crastinum, idest futurum, da nobis hodie.



Th. Aq. Catena aurea 3602