Th. Aq. Catena aurea 6223

MARCUS 2,23-28


6223 (Mc 2,23-28)

Chrysostomus. Liberati a figura, et veritati uniti Christi discipuli, figurale sabbati festum non servant; unde dicitur et factum est iterum, cum dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli eius coeperunt progredi et vellere spicas.

Beda. Legimus et in sequentibus, quod erant qui veniebant, et redibant multi, et nec manducandi quidem spatium habebant: et ideo quasi homines esuriebant.

Chrysostomus. Esurientes autem escam simplicem comedebant, non ad voluptatem, sed propter naturae necessitatem. Pharisaei autem figurae et umbrae servientes, discipulos accusabant tamquam iniuste agentes: unde sequitur pharisaei autem dicebant ei: ecce quid faciunt discipuli tui sabbatis quod non licet.

Augustinus de oper. Monach.. Populo siquidem israel per legem praeceptum est ut in agris suis furem nullus teneret, nisi qui secum aliquid vellet auferre: nam qui nihil aliud attigisset, quam id quod comedisset, liberum impunitumque abire sineret; unde etiam spicas vellentibus discipulis domini, de sabbato potius quam de furto iudaei calumniati sunt.

Chrysostomus. Dominus autem David in medium introducit, cui aliquando contigit non secundum legem comedere, cum sacerdotalem tetigit cibum, ut illius exemplo accusationem discipulorum solvat; sequitur enim et ait illis: numquam legistis quid fecerit David? Theophylactus. Fugiens enim David a facie saul ad principem sacerdotum devenit, et panes propositionis comedit, et gladium abstulit goliae; quae domino erant oblata. Quaerunt vero aliqui qualiter nunc evangelista abiathar principem sacerdotum nominavit, cum liber regum hunc nominet abimelech.

Beda. Hoc autem nihil habet dissonantiae: ambo enim fuerunt illic, cum veniens David panes petiit, et accepit: abimelech videlicet princeps sacerdotum, et abiathar filius eius. Occiso autem abimelech a saule, fugit abiathar ad David, et comes factus totius exilii eius, postea, eo regnante, summi sacerdotii et ipse gradum accepit, multoque maioris excellentiae filius quam pater effectus est; ideo dignus fuit cuius memoriam dominus, etiam vivente patre, quasi summi sacerdotis faceret. Sequitur et dicebat eis: sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum. Maior enim est cura sanitati, et vitae hominis quam custodia sabbati adhibenda. Sic enim mandatum est sabbatum custodiri, ut tamen si necessitas esset, reus non esset qui sabbatum violasset; ideo sabbato circumcidi non est prohibitum, quia necesse erat fieri; et machabaei necessitate instante sabbato pugnabant: unde discipulis esurientibus quod licitum non erat in lege, necessitate famis factum est licitum; sicut hodie si quis aeger ieiunium corruperit, nulla ratione reus tenetur. Sequitur itaque dominus est filius hominis etiam sabbati; quasi dicat: David rex sacerdotali cibo pastus excusabilis est; quanto magis filius hominis, verus rex et sacerdos, et dominus sabbati, evulsarum sabbato spicarum noxa non tenetur? Chrysostomus. Dominum quidem sabbati, et filium hominis seipsum proprie vocat: quoniam quidem Dei existens filius, filius hominis propter homines dignatus est dici. Legis autem latori, et domino lex non dominatur; plus enim licet regi quam legibus statuatur. Infirmis quidem datur lex, non perfectis, et operantibus supra legem.

Beda. Mystice autem discipuli per sata transeunt, cum doctores sancti quos in fide instituerunt cura piae sollicitudinis inspiciunt; quos esurire nihil melius quam salutem intelligimus hominum. Vellere autem spicas est homines a terrena intentione eruere, fricare autem manibus est exemplis virtutum a carnis concupiscentia, quasi a quibusdam folliculis, puritatem mentis exuere: grana manducare est emundatum quemque a sordibus vitiorum per ora praedicantium, ecclesiae membris incorporari. Et bene hoc discipuli progredientes ante faciem domini fecisse memorantur: quia doctoris necesse est sermo praecedat, et sic cor auditoris subsequens gratia supernae visitationis illustret. Bene sabbatis: quia et ipsi doctores in praedicando pro spe futurae quietis laborant, et auditores suos monent pro aeterna requie insudare laboribus.

Theophylactus. Vel quia cum habent in passionibus requiem, tunc aliis ad virtutem ductores fiunt, evellentes terrena.

Beda. Item per sata ambulant cum domino qui eloquia sacra meditari delectantur, esuriunt cum in eis panem vitae invenire desiderant; et hoc in sabbatis, cum sopita mente a turbulentis cogitationibus vacare gaudent; vellunt spicas, et contritas purgant, donec ad escam perveniant, cum testimonia scripturarum, ad quae legentes perveniunt, meditando assumunt, et tamdiu discutiunt donec in eis medullam dilectionis inveniant. Verum haec mentium refectio stultis displicet, sed a domino approbatur.


MARCUS 3,1-5


6301 (Mc 3,1-5)

Theophylactus. Postquam dominus iudaeos, qui discipulos accusaverant, quod spicas sabbato evellebant, exemplo David confudit, nunc amplius ipsos ad veritatem reducens, miraculum in sabbato operatur, ostendens quod si operari sabbato miracula in salutem hominum pium est, non est malum in sabbato necessaria corporis operari. Dicit ergo et introivit iterum in synagogam, et erat ibi homo habens manum aridam. Et observabant eum si sabbatis curaret, ut accusarent eum.

Beda. Quia enim destructionem sabbati, quam in discipulis arguebant, probabili magister excusaverat exemplo, nunc ipsum observando calumniari volunt, ut si sabbato curet, transgressionis, si non curet, crudelitatis, aut imbecillitatis arguant. Sequitur et ait homini habenti manum aridam: surge in medium.

Chrysostomus. Statuit quidem illum in medio, ut terrerentur aspectu, ac viso eo compatiantur, et malitiam deponant.

Beda. Et praeveniens calumniam iudaeorum, quam ei paraverant, arguit eos, quia legis praecepta prava tentatione violabant; unde sequitur et dicit eis: licet sabbato bene facere, an male? hoc autem quaerit quia aestimabant in sabbato etiam a bonis operibus feriandum, cum lex a malis abstinere iubeat, dicens: omne opus servile non facietis in eo, id est peccatum: quia qui facit peccatum, servus est peccati. Idem autem est quod praemiserat bene facere, an male, et quod postea subdit animam salvam facere an perdere? hoc est, hominem curare, an non: non quod Deus summe bonus, auctor perditionis nobis esse possit: sed quod eius non salvare scripturae consuetudine perdere dicitur. Si quem vero movet quare dominus, cum corpus esset curaturus, de animae salvatione interrogaverit, intelligat vel animam more scripturarum pro homine positam, sicut dicitur: hae sunt animae quae exierunt de femore iacob; vel quod illa miracula propter animae salutem faciebat; vel quod ipsa manus sanatio salutem animae significabat.

Augustinus de cons. Evang.. Sed potest movere quomodo Matthaeus dixerit, quod ipsi interrogaverint dominum, si licet sabbato curare; cum marcus illos potius interrogatos a domino perhibeat licet sabbato bene facere an male? itaque intelligendum est, quod illi prius interrogaverunt dominum, si licet sabbato curare, deinde quod intelligens cogitationes eorum aditum accusandi quaerentium, constituerit in medio illum quem fuerat sanaturus, et interrogaverit quae marcus et Lucas eum interrogasse commemorant; ac tunc illis tacentibus proposuisse similitudinem de ove, et conclusisse, quod liceat sabbatis bene facere. Sequitur at illi tacebant.

Chrysostomus. Sciebant enim quod eum omnino curaret. Sequitur et circumspiciens eos cum ira. Quod eos cum ira circumspicit, ac tristatur super caecitate cordis eorum, humanitati convenit, quam pro nobis suscipere dignatus est. Verbo autem miraculum coniungit: unde sola voce homo curatur; unde sequitur et extendit, et restituta est manus illi; per haec omnia pro discipulis respondens, simulque ostendens suam vitam existere supra legem.

Beda. Mystice autem homo qui manum habebat aridam, humanum genus indicat infecunditate boni operis arefactum, sed domini miseratione curatum: cuius dextera, quae in primo parente, dum vetitae arboris poma decerperet, aruerat, per redemptoris gratiam, dum insontes manus in cruce arboris tenderet, bonorum operum succis est restituta saluti. Et bene in synagoga manus erat arida: quia ubi scientiae donum maius est, ibi gravius est inexcusabilis noxae periculum.

Hieronymus. Vel significat avaros, qui valentes dare, volunt accipere, praedari, et non largiri; quibus dicitur ut extendant manus suas; id est: qui furabatur iam non furetur, magis autem laboret operans manu sua quod bonum est, ut habeat unde communicet indigentibus.

Theophylactus. Vel aridam dexteram habet manum quisquis non operatur quae sunt dexterae partis: ex quo enim manus nostra constituitur in operibus prohibitis, ex tunc arescit in operatione boni. Iterum vero restaurabitur quando in virtute stabit; unde Christus dicit surge, scilicet a peccatis, et sta in medio; et neque ad diminutum, neque ad superabundantiam se extendit.


MARCUS 3,6-12


6306 (Mc 3,6-12)

Beda. Pharisaei reputantes in crimen quod ad verbum domini salvam qui languebat extendit dexteram, de voce salvatoris fecerunt consilium; unde dicitur exeuntes autem pharisaei, statim cum herodianis consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent: quasi non ipsorum quisque maiora sabbatis ageret, cibos portando, porrigendo calicem, et caetera quae victui sunt necessaria exequendo. Neque enim ille qui dixit, et facta sunt, sabbato laborasse poterat convinci.

Theophylactus. Herodiani autem dicuntur milites herodis regis. Haeresis namque quaedam nova surrexerat, quae herodem Christum esse dicebat. Prophetia enim iacob innuebat, quod quando deficerent principes de iuda, tunc Christus veniret; et quia herodis tempore nullus supererat iudaicorum principum, sed ipse solus regnabat alienigena existens; quidam ipsum esse Christum putaverunt, et haeresim constituerunt. Isti ergo cum pharisaeis Christum interficere conabantur.

Beda. Vel herodianos herodis tetrarchae ministros dicit, qui propter inimicitias quas eorum dominus adversus Ioannem habebat, etiam salvatorem, quem Ioannes praedicabat, insidiis persequebantur, et odiis. Sequitur iesus autem cum discipulis suis secessit ad mare; quasi homo fugiens persequentium insidias: quia neque adhuc venerat hora passionis eius, neque extra ierusalem fuit locus passionis; ubi et exemplum dedit suis, si in una civitate persecutionem paterentur, in alteram fugiendi.

Theophylactus. Simul etiam secedit, ut plurimis benefaciat ab ingratis recedens; etenim multi secuti sunt eum, et sanavit eos; sequitur enim et multa turba a galilaea et iudaea secuta est eum. Tyrii et sidonii, alienigenae existentes, utilitatem a Christo accipiunt; propinqui vero eius, iudaei scilicet, ipsum persequebantur; et sic nulla est propinquitatis utilitas, nisi similitudo bonitatis existat.

Beda. Illi enim videntes opera virtutum eius, et verba doctrinae audientes, eum persequebantur; isti autem opinione tantum ducti virtutum eius, congesto agmine permaximo veniunt ad audiendum eum, opemque salutis flagitandam; unde sequitur et dixit discipulis suis ut in navicula sibi deservirent.

Theophylactus. Vide autem occultatam gloriam eius: etenim ne laederet eum turba, petit naviculam, ut intrans in eam conservetur illaesus. Sequitur quotquot autem habebant plagas. Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei. Plagas autem dicit infirmitates; ipse namque Deus nos vulnerat, ut filios pater.

Beda. Procidebant ergo utrique domino, et qui habebant plagas infirmitatum corporalium, et qui a spiritibus vexabantur immundis; sed infirmi simplici intentione obtinendae salutis, daemoniaci autem vel potius in eis habitantes daemones, vi divini timoris coacti, non solum ad procidendum ei, verum etiam ad confitendum eius maiestatem compulsi; unde sequitur et clamabant dicentes: tu es filius Dei. Ubi miranda est arianorum caecitas, qui post resurrectionis gloriam filium Dei negant, quem daemones adhuc mortali carne indutum filium Dei profitentur. Sequitur et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent eum. Peccatori enim dixit Deus: quare tu enarras iustitias meas? prohibetur ergo dominum praedicare peccator, ne quis dum praedicantem audit, sequatur errantem: improbus enim magister est diabolus, qui falsa veris saepe permiscet, ut specie veritatis testimonium fraudis obtegat. Ceterum non solum daemones, sed et a Christo sanati, et apostoli ante passionem praecipiuntur reticere de illo; ne, divina maiestate praedicata, passionis dispensatio differretur. Iuxta allegoriam vero in hoc quod dominus egressus de synagoga secessit ad mare, gentium salvationem praefiguravit, ad quas venire per fidem, relicta ob perfidiam iudaea, dignatus est. Recte enim diversis errorum anfractibus iactatae nationes instabilitati pelagi comparantur. Multa autem turba a diversis provinciis secuta est eum; quia praedicantibus apostolis, multas nationes ad se venientes benigne suscepit. Navicula vero domino in mari deserviens ecclesia est de gentibus congregata. Propter turbam autem, ne se comprimat, naviculam ascendit; quia turbidas carnalium mentes fugiens, ad eos qui gloriam saeculi spernunt, venire, et mansionem facere gaudet. Distat autem inter comprimere dominum et tangere: comprimunt enim cum carnalibus cogitationibus aut factis pacem turbant, in qua veritas manet; tangit vero qui per fidem et dilectionem eum suscepit corde: unde qui eum tetigerunt, salvati esse perhibentur.

Theophylactus. Moraliter autem herodiani, idest carnales, Christum interficere volunt: herodes enim pelliceus interpretatur. Qui vero de patria sua egrediuntur, idest a carnali habitudine, hi sequuntur Christum, et eorum plagae curantur, idest peccata, quae conscientiam vulnerant. Iesus autem in nobis est ratio quae praecipit ut navicula nostra, idest corpus ei deserviat, ne rationem turbationes opprimant rerum.


MARCUS 3,13-19


6313 (Mc 3,13-19)

Beda. Postquam nefandos spiritus se praedicare prohibuit, elegit sanctos, qui et immundos spiritus eicerent et evangelium praedicarent; unde dicitur et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse.

Theophylactus. Lucas autem dicit, quod ascendit ad orandum: post miraculorum enim ostensionem orat, docens nos quod oportet gratias agere cum consequimur aliquid boni, et hoc divinae virtuti appropriare.

Chrysostomus. Praelatos etiam ecclesiae instruit in orationibus pernoctare antequam ordinationem faciant, ut eorum officium non frustretur. Cum ergo, secundum Lucam, dies factus esset, vocavit quos voluit: erant enim plures qui eum sequebantur.

Beda. Non enim illorum electionis ac studii, sed divinae erat dignationis et gratiae ut in apostolatum vocarentur. Mons etiam ille in quo apostolos dominus elegit, altitudinem designat iustitiae in qua erant instituendi, et quam erant hominibus praedicaturi.


Hieronymus. Vel Christus spiritualiter mons est, ex quo aquae vivae fluunt, lac in parvulorum salutem praeparatur, pinguedo spiritualis agnoscitur, et quicquid summe bonum creditur, in montis istius est gratia constitutum. In montem ergo vocantur excelsi meritis et verbis, ut locus congruat meritis altis. Sequitur et venerunt ad eum; et fecit ut essent duodecim cum illo, et ut mitteret eos praedicare. Speciem enim iacob dilexit dominus, ut sint ipsi super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus israel, qui etiam trini et quaterni circa tabernaculum domini excubant, et sancta domini verba humeris operum portant.

Beda. In hoc enim sacramento quondam filii israel circa tabernaculum castrametabantur, ut ex omni parte per quadrum ternae tribus manerent. Ter autem quatuor duodecim faciunt, et ter quaterni ad praedicandum sunt missi apostoli; ut per universas quadrati orbis plagas baptizarent gentes in nomine patris, et filii, et spiritus sancti. Sequitur et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia; ut scilicet promissorum caelestium magnitudini attestaretur magnitudo factorum, et nova facerent qui nova praedicarent.

Theophylactus. Numerat autem apostolorum nomina, ut propter falsos apostolos evitandos sint noti et veri; et ideo sequitur et imposuit simoni nomen petrus.

Augustinus de cons. Evang.. Nullus autem putet nunc accepisse simonem nomen ut petrus vocaretur, ne sit contrarium Ioanni, qui longe ante dictum esse illi commemorat: tu vocaberis cephas, quod interpretatur petrus. Marcus autem recapitulando hoc commemoravit: cum enim vellet nomina duodecim apostolorum enumerare, et necesse haberet petrum dicere, breviter insinuare voluit, quod non hoc antea vocaretur, sed hoc ei dominus nomen imposuerit.

Beda. Ideo autem dominus voluit eum prius aliter vocari, ut ex ipsa commutatione nominis sacramentum commendaretur. Idem est ergo graece, sive latine petrus quod syriace cephas; et in utraque lingua nomen a petra derivatum est, nec dubium quin illa de qua paulus ait: petra autem erat Christus: nam sicut lux vera erat Christus, et donavit apostolis ut lux mundi vocentur, sic et simoni, qui credebat in petram, Christus petrae largitus est nomen.

Hieronymus. De obedientia autem, quam simon significat, ascenditur ad agnitionem, quam significat petrus. Sequitur et iacobum zeBedaei et Ioannem fratrem iacobi.

Beda. Subauditur a superioribus, vocavit ad se ascendens in montem.

Hieronymus. Iacobum, scilicet qui supplantata habet tota desideria carnis, et Ioannem, qui gratia accepit quod alii per laborem tenent. Sequitur et imposuit eis nomina boanerges.

Chrysostomus. Filios quidem zeBedaei sic nominat propter hoc quod magna et clara divinitatis edicta debebant orbi terrae diffundere.

Hieronymus. Vel per hoc trium superiorum sublime ostenditur meritum, qui in monte merentur audire tonitruum patris per nubem de filio tonantis: hic est filius meus dilectus; et ut ipsi per nubem carnis, et ignem verbi, quasi fulgura in pluviam, in terris spargerent: quoniam dominus fulgura in pluviam fecit, ut extinguat misericordia quod iudicium urit. Sequitur et andream, qui viriliter vim facit perditioni, ut et responsum mortis in se semper habeat, et anima eius sit semper in manibus suis.


Beda. Andreas enim graecum nomen est, et interpretatur virilis, ab andros, quod est vir: quia viriliter domino adhaesit. Sequitur et philippum.

Hieronymus. Qui est os lampadis, qui illuminare potest ore quod corde concepit, cui dedit dominus apertionem oris illuminantis. Scimus hunc modum locutionis proprium esse divinarum scripturarum, quod hebraea nomina ad aliquod mysterium significationis sunt posita. Sequitur et bartholomaeum, qui est filius suspendentis aquas, illius scilicet qui dixit: et mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem. Nomen vero filii Dei per pacem et dilectionem acquiritur inimici: beati enim pacifici, quoniam filii Dei sunt; et: diligite inimicos vestros, ut filii Dei sitis. Sequitur et Matthaeum, qui est donatus, cui donatur a domino ut non solum remissionem peccatorum adipiscatur, sed numero ascribatur apostolorum. Et thomam, qui est abyssus: multa enim profunda scientes Dei numine proferunt. Sequitur et iacobum alphaei, idest docti, vel millesimi, cuius a latere cadent mille. Hic alter iacobus est, cui colluctatio non est adversus carnem et sanguinem, sed adversus spirituales nequitias. Sequitur et thaddaeum: is est corculus, idest cordis cultor, qui conservat cor suum omni custodia.

Beda. Thaddaeus autem ipse est quem Lucas in evangelio et in actibus apostolorum iudam iacobi nominat: erat enim frater iacobi fratris domini, ut ipse in epistola sua scripsit. Sequitur et simonem chananaeum, et iudam iscariotem, qui et tradidit illum. Haec cum additamento posuit, ad distinctionem simonis petri et iudae iacobi. Simon autem chananaeus dicitur ab chana vico galilaeae; iudas autem scarioth a vico in quo ortus est, aut ex tribu isachar dicitur.

Theophylactus. Sed cur inter apostolos computatur? ut discamus quod Deus non repellit aliquem propter futuram malitiam, sed propter praesentem virtutem dignum facit haberi.

Hieronymus. Simon autem ponens tristitiam interpretatur: beati namque qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur. Chananaeus autem, idest zelotes dicitur, quem zelus domus Dei comedit. Iudas autem scarioth est qui non delet peccatum suum per poenitentiam: iudas enim confitens, vel gloriosus interpretatur; scarioth autem memoria mortis. Sunt autem confessores multi in ecclesia superbi et gloriosi, ut simon magus et arius et ceteri haeretici; quorum memoria mortalis ideo in ecclesia celebratur, ut evitentur.


MARCUS 3,20-22


6320 (Mc 3,20-22)

Beda. Electos in monte apostolos dominus ad domum reducit, quasi eos admonens ut post acceptum apostolatus gradum ad conscientiam suam redeant; unde dicitur et veniunt in domum, et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.

Chrysostomus. Ingratae quidem erant principum multitudines, quos impedit a cognitione elatio; grata vero populi multitudo venit ad iesum.

Beda. Quam beata vero frequentia turbae confluentis, cui tantum fuit curae ad obtinendam salutem, ut auctori salutis cum his qui secum erant nec vescendi quidem hora libera maneret; sed quem turba frequentat externa, hunc propinquorum aestimatio parvipendit; sequitur enim et cum audissent sui, exierunt tenere eum. Quia enim altitudinem sapientiae quam audiebant, capere non poterant, quasi in alieno eum sensu locutum esse credebant; unde sequitur dicebant enim, quoniam in furorem versus est.

Theophylactus. Idest, daemonium habet, et furit: et ideo eum tenere volebant, ut incarcerarent tamquam daemoniacum. Et quidem sui hoc volebant, idest propinqui, forte compatriotae eius, vel fratres eius. Stulta autem fuit insania, quod tantorum miraculorum divinae sapientiae factorem in furiam verti concipiunt.

Beda. Multum autem distat inter eos qui verbum Dei pro mentis tarditate non intelligunt, quales fuerunt de quibus dictum est, et eos qui hoc quod intelligunt, de industria blasphemant, de quibus subditur et scribae qui ab hierosolymis descenderant dicebant quoniam beelzebub habet. Quae enim negare nequiverant, sinistra interpretatione pervertere laborant; quasi non deitatis opera essent, sed immundissimi spiritus, idest beelzebub, qui Deus erat accaron. Nam beel quidem ipse est vir, zebub autem musca vocatur; beelzebub ergo, idest vir muscarum interpretatur, ob sordes immolatitii cruoris, ex cuius spurcissimo ritu principem daemoniorum eum nominabant, cum subdunt et quia in principe daemoniorum eicit daemonia.

Hieronymus. Mystice autem domus ad quam veniunt primitiva est ecclesia; turbae quae impediunt panem manducari, peccata et vitia sunt, quia qui manducat indigne, iudicium sibi manducat et bibit.

Beda. Scribae etiam ab hierosolymis descendentes blasphemant; turba vero ab hierosolymis veniens secuta est dominum, et ab aliis regionibus iudaeorum sive gentium: quia sic erat passionis tempus futurum, ut turba illum populi iudaeorum cum palmis ac laudibus hierosolymam perduceret, gentiles videre desiderarent; sed scribae et pharisaei de eius morte tractarent.


MARCUS 3,23-30


6323 (Mc 3,23-30)

Chrysostomus in Matth. Et super Matth.. Posita blasphemia scribarum, dominus ostendit impossibile fore quod dicebant, suam probationem exemplo confirmans; unde dicit et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: quomodo potest satanas satanam eicere? quasi diceret: regnum contra se intestino bello divisum necesse est desolari: quod et in domo et in civitate videtur. Quocirca etsi satanae regnum in seipsum divisum est, ita quod satanas ab hominibus repellat satanam, desolatio regni daemonum appropinquavit; regnum autem eorum est in hoc quod homines subditos teneant. Si igitur ab hominibus pelluntur, hoc non est aliud quam regnum eorum dissolvi. Si autem adhuc in hominibus tenent potestatem, manifestum est quod regnum maligni adhuc stat, et non est contra seipsum divisum.

Glossa. Et quia iam ostendit exemplo quod daemon daemonem non expellit, ostendit quomodo posset expelli, dicens nemo potest vasa fortis in domum ingressus diripere, etc..

Theophylactus. Exemplum tale est. Fortis est daemon, vasa eius sunt homines in quibus recipitur: nisi ergo quis prius vincat daemonem et alliget, quomodo vasa eius, idest daemoniacos, ab eo diripiet? sic et ego, qui diripio vasa eius, idest libero homines a daemoniaca passione, prius alligo daemones, supero eos, et inimicus eorum sum. Quomodo ergo dicitis, quod beelzebub habeo, et daemonum amicus existens daemonia eicio? Beda. Alligavit etiam dominus fortem, idest diabolum, hoc est ab electorum seductione compescuit, et ingressus in domum, idest in mundum, domum eius et vasa, idest homines, diripuit: quia ereptos a diaboli laqueis, ecclesiae suae adunavit. Vel domum eius diripuit, quia omnes mundi partes, quibus olim hostis dominabatur antiquus, apostolis, eorumque successoribus distribuit, ut populos ad viam vitae converterent. Ostendit autem dominus quod grande scelus committerent qui hoc quod Dei esse cognoverant, diaboli esse clamabant, cum subdit amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiae quibus blasphemaverint. Omnia quidem peccata et blasphemiae non passim dimittuntur omnibus hominibus, sed his qui dignam pro erroribus suis in hac vita poenitentiam egerint: et sic neque ullum habet locum vel novatus, qui poenitentibus, qui in martyrio lapsi sunt, veniam neget esse tribuendam; vel Origenes, qui asserit post iudicium universale, transactis licet saeculorum voluminibus, cunctos peccatores veniam peccatorum esse consecuturos; cuius errorem sequentia domini verba redarguunt, cum subditur qui autem blasphemaverit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum.

Chrysostomus in Matth.. Et quidem blasphemiam quae circa eum erat, excusationem habere dicit, quia tunc videbatur homo despectus, et infimi generis; sed iniuria Dei remissionem non habet. Blasphemia autem in spiritum sanctum contra deum fit. Est enim spiritus sancti operatio regnum Dei, et propter hoc irremissibilem dicit esse spiritus sancti blasphemiam. Pro eo autem quod hic subditur sed erit reus aeterni delicti, alius evangelista dicit: neque in hoc saeculo, neque in futuro: per quod intelligitur iudicium quod est secundum legem et futurum. Cum enim lex maledicentem deum occidi iubeat, in hoc legis secundae excusationem non habet: omnis autem qui baptizatur, extra hoc saeculum fit. Latebat autem iudaeos remissio quae fit per baptismum. Qui ergo miracula et daemonum eiectionem, quae solum sunt propria spiritus sancti, daemoni appropriat, nulla excusatio sibi de blasphemia relinquetur. Sed neque blasphemia talis, cum sit contra spiritum sanctum, remitti videtur; unde exponens subdit quoniam dicebant: spiritum habet immundum.

Theophylactus. Est autem intelligendum, quod veniam non consequentur, nisi poeniteant. Cum vero in carne Christi scandalizabantur, etiam si non poeniterent, aliquid excusationis habebant et remissionis aliquid consequebantur.

Hieronymus. Vel hoc dicit, quia non merebitur poenitentiam agere ut recipiatur qui Christum intelligens, principem daemoniorum esse dicebat.

Beda. Neque tamen hi qui spiritum sanctum non esse deum credunt, irremissibilis blasphemiae crimine tenentur: quia non invidentia diabolica, sed humana ignorantia ducti hoc faciunt.

Augustinus de verb. Dom.. Vel ipsa impoenitentia est blasphemia spiritus sancti, quae non remittetur. Contra enim spiritum sanctum, quo peccata dimittuntur, verbum dicit, sive cogitatione, sive lingua, qui sibi cor impoenitens thesaurizat. Subiungit autem quoniam dicebant: spiritum immundum habet, ut ostenderet hinc fuisse exortam causam ut hoc diceret, eo quod dicerent eum in beelzebub daemonem expellere; non quia esset blasphemia quae non remittitur, cum et haec remittatur, si recta poenitentia consequatur; sed hinc causa extitit ut a domino illa sententia proferretur, facta mentione spiritus immundi, quem adversus seipsum divisum dominus ostendit propter spiritum sanctum, qui etiam quos colligit efficit indivisos, peccata, quae adversus se divisa sunt, dimittendo; cui dono remissionis non resistit nisi qui duritiam cordis impoenitentis habuerit. Nam alio loco dixerunt iudaei de domino, quod daemonium haberet; nec tamen ibi aliquid dixit de blasphemia spiritus sancti: quoniam non ita obiecerunt spiritum immundum ut in se divisus ex ore eorum posset ostendi, sicut beelzebub, a quo daemones eici posse dixerunt.


MARCUS 3,31-35


6331 (Mc 3,31-35)

Theophylactus. Quia propinqui domini venerant tenere eum tamquam in furiam versum, mater eius amoris compassione detenta, venit ad ipsum; unde dicitur et veniunt mater eius, et fratres, et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum.

Chrysostomus. Ex hoc autem manifestum fit quod non semper cum eo erant fratres eius et mater: quia vero dilectus erat, ad eum propter reverentiam et affectum veniunt, de foris expectantes; unde sequitur et sedebat circa eum turba; et dicunt ei: ecce mater tua, et fratres tui foris quaerunt te.

Beda. Fratres domini non filii semper virginis mariae, iuxta helvidium, nec filii ioseph ex alia uxore, iuxta quosdam, putandi sunt; sed eius potius intelligendi sunt esse cognati.

Chrysostomus. Alter autem evangelista dicit, quod fratres eius nondum credebant in eum; cui convenit quod hic dicitur, quod eum quaerebant de foris expectantes; et secundum eamdem intentionem dominus eorum non sicut propinquorum meminit; unde sequitur et respondens eis ait: quae est mater mea, et fratres mei? hoc autem non dixit, matrem et fratres omnino reprobando, sed ostendens quod super omnem cognationem temporalem oportet propriam animam praehonorare: unde convenienter hoc dicitur his qui vocabant ad propinquorum collocutionem, quasi ad aliquid utilius quam sit doctrina salutis.

Beda. Rogatus ergo officio verbi, dissimulat egredi, non maternae refutans obsequium pietatis; sed paternis se mysteriis amplius quam maternis debere monstrat affectibus. Nec iniuriose fratres contemnit, sed opus spirituale carnis cognationi praeferens, religiosiorem cordium copulam docet esse quam corporum; unde sequitur et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant, ait: ecce mater mea, et fratres mei.

Chrysostomus. In quo dominus ostendit quod oportet eos qui fidei sunt propinqui, prae omnibus consanguineis honorare. Iesu quidem aliquis mater efficitur praedicando: quasi enim parit dominum quem cordi audientis infuderit.

Hieronymus. Sciamus autem nos esse fratres eius et sorores, si voluntatem patris impleverimus, ut coheredes simus eius; unde sequitur qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.

Theophylactus. Non ergo negans matrem hoc dixit, sed ostendens quod non solum digna est honore propter hoc quod genuit Christum, sed propter omnem aliam virtutem.

Beda. Mystice autem mater, et fratres iesu sunt synagoga, ex cuius carne est editus, et populus iudaeorum, qui, salvatore intus docente, venientes intrare nequeunt, cum spiritualiter intelligere dicta nequeunt. Praeoccupans autem turba ingreditur, quia differente iudaea, gentilitas fluxit ad Christum: foris enim stantes volunt dominum videre cognati ipsius, cum iudaei se ad custodiam litterae foris fixerunt, et Christum potius ad carnalia docenda cogunt exire, quam se ad discenda spiritualia consentiunt ingredi. Si ergo foris stantes nec ipsi agnoscuntur parentes, quemadmodum nos agnoscemur, si foris stemus? intus enim est verbum, intus est lumen.


MARCUS 4,1-20


6401 (Mc 4,1-20)

Theophylactus. Licet matrem dominus superius negligere videretur, tamen reveretur eam: propterea namque egreditur circa mare; unde dicitur et iterum coepit docere ad mare.

Beda. Si enim evangelium Matthaei inspicimus, patet hanc doctrinam domini ad mare eadem die qua superiorem in domo celebratum esse sermonem: terminato enim primo sermone continuo subiunxit Matthaeus dicens in illo die exiens de domo sedebat ad mare.

Hieronymus. Coepit autem docere ad mare, ut locus docendi indicet auditores amaros fuisse et instabiles.

Beda. Relicta etiam domo coepit docere ad mare quia relicta synagoga ad colligendam per apostolos populi gentilis multitudinem venit; unde sequitur et congregata est ad eum turba multa, ita ut in navim ascendens sederet in mari.

Chrysostomus. Quod non sine causa factum oportet intelligi; sed ut post se neminem dimitteret, sed omnes auditores ante faciem haberet.

Beda. Praefigurabat autem haec navis ecclesiam in medio nationum aedificandam, in qua dominus dilectam sibi consecrat mansionem. Sequitur et dicebat illis in parabolis multa.

Hieronymus. Parabola est rerum natura discrepantium sub aliqua similitudine facta comparatio: paravoli, enim graeco vocabulo dicitur similitudo, quando illud quod intelligi volumus, per comparationes aliquas indicamus. Sic enim ferreum quempiam dicimus, quando durum ac fortem desideramus intelligi: cum velocem, ventis, aut avibus comparamus. Loquitur autem turbis in parabolis more providentiae suae, ut qui caelestia capere non poterant, per similitudinem terrenam audita percipere potuissent.

Chrysostomus in Matth.. Erigit enim per parabolam audientium mentem, ut manifestiorem sermonem faceret, res visui ostendens.

Theophylactus. Et ut attentiores faceret auditores, primam parabolam proponit de semine, quod est verbum Dei; unde sequitur et dicebat illis in doctrina sua; non moysi, non prophetarum, quia suum praedicat evangelium: exiit seminandum. Seminans autem Christus est.

Chrysostomus in Matth.. Non autem loco exivit qui praesens existit omnibus, et implet; sed habitu, et dispensatione, qua nobis factus est propinquior per carnis amictum. Quia enim non valebamus ire ad eum, peccatis impedientibus iter nostrum, ipse exiit ad nos. Exiit autem praedicans pietatis seminare sermonem, quem copiose loquebatur. Non autem inculcat sermonem eumdem in eo quod dicit exiit seminans ad seminandum: exit enim aliquando seminans, aut ut faciat novale, aut herbas malas evellat, aut aliquod aliud operetur. Iste autem exiit ad seminandum.

Beda. Vel exiit ad seminandum, cum post vocatam ad fidem suam partem synagogae electam, ad vocationem quoque gentium gratiae suae dona diffudit.

Chrysostomus in Matth.. Sicut autem seminans non discernit terram subiectam, sed simpliciter, et absque discretione semen mittit, sic et ipse omnes alloquitur; et ad hoc significandum subdit et dum seminat, aliud cecidit circa viam.

Theophylactus. Vide quia non dixit, quod proiecit illud in via, sed quia cecidit: qui enim seminat, quantum in se est, in terram bonam proicit; sed illa, si sit mala, corrumpit verbum. Via autem Christus est; infideles autem sunt circa viam, idest extra Christum.

Beda. Vel via est mens sedulo malarum cogitationum motu trita, ne verbi semen in ea germinare sufficiat. Et ideo quidquid boni seminis vicinia talis viae contigerit, perit, et a daemonibus rapitur; unde sequitur et venerunt volucres caeli, et comederunt illud. Recte autem daemones volucres caeli dicuntur, sive quia caelestis spiritualisque sunt naturae, sive quia in aere habitant. Vel qui sunt circa viam, sunt negligentes et desides. Sequitur. Aliud vero cecidit super petrosa. Petram dicit duritiam protervae mentis, terram levitatem animae obedientis, solem fervorem persecutionis saevientis. Altitudo ergo terrae, quae semen Dei debuerat accipere, probitas est animi disciplinis caelestibus exercitati, atque ad obediendum divinis eloquiis regulariter instituti. Petrosa autem loca, quae vim radicis suscipiendae non habent, illa sunt praecordia quae dulcedine tantum auditi sermonis, ac promissis caelestibus ad horam delectantur; sed in tempore tentationis recedunt, quia parum est in eis salutaris desiderii, quod semen vitae concipiat.

Theophylactus. Vel petrosa sunt qui modicum adhaerentes petrae, idest Christo, inquantum ad tempus verbum recipiunt, postmodum abiciunt recedentes. Sequitur et aliud cecidit inter spinas, per quod significantur animae multa curantes: spinae enim curae sunt.

Chrysostomus in Matth.. Ulterius vero ponit terram bonam, dicens et aliud cecidit in terram bonam. Secundum enim conditionem terrae est differentia fructuum. Multa est autem dilectio seminantis ad homines: quoniam et primos commendat, et secundos non reicit, et tertiis tribuit locum.

Theophylactus. Vide etiam quomodo mali sunt plurimi et pauci qui salvantur; quarta enim pars seminis invenitur salvata.

Chrysostomus in Matth.. Non tamen maior pars seminis occasione amittitur seminantis, sed terrae recipientis, idest animae audientis. Et quidem materialis agricola hoc modo seminando congrue incusaretur: non enim ignorat lapidem, aut viam, aut terram spinosam, terram pinguem non fieri; in rationalibus vero non est sic: petram enim possibile est fieri terram pinguem, et viam non conculcari, et destrui spinas; quod si fieri non posset, non ibi seminasset. Per hoc ergo nobis tribuit poenitentiae spem. Sequitur et dicebat: qui habet aures audiendi, audiat.

Hieronymus. Quoties haec admonitio in evangelio, aut in apocalypsi Ioannis interponitur, mysticum hoc quod dicitur, atque ad audiendum, discendumque insinuatur: aures enim audiendi sunt cordis et sensus interioris aures, obediendi et faciendi quae iussa sunt. Sequitur et cum esset singularis, interrogabant eum hi, qui cum eo erant, duodecim parabolam exponere. Et dicebat eis: vobis datum est scire mysterium regni Dei: illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt.

Beda. Quasi diceret: vos qui estis digni omnia quae ad praedicationem sunt congrua edoceri, parabolarum manifestationem addiscetis. Ad istos autem parabolis usus sum, quia digni non sunt addiscere propter eorum malitiam: qui enim legis quam acceperant, obedientiam non tenebant, iustum fuit ut novi sermonis participationem non haberent; sed ab utroque sint alieni. Ostendit enim per discipulorum obedientiam quod per contrarium indigni facti sunt reliqui mysticae doctrinae. Postea vero inductione vocis propheticae, eorum confundit nequitiam, tamquam a longe confutatam: unde sequitur ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intelligant; quasi dicat: ut prophetia impleatur quae hoc praedicit.

Theophylactus. Deus enim eos fecit videntes, idest intelligentes bonum; ipsi vero non vident, voluntarie se fingentes non videre, ne convertantur, et corrigant se, tamquam suae saluti inviderent. Sequitur ne quando convertantur et dimittantur eis peccata.

Chrysostomus in Matth.. Sic ergo vident et non vident, audiunt et non intelligunt: quod enim vident et audiunt, contingit eis ex gratia Dei; sed quod vident, et non intelligunt, contingit eis, quia gratiam recipere nolunt, sed oculos claudunt, et fingunt se non videre, neque dictis acquiescunt; et sic a peccatis non mutantur per hoc quod vident et audiunt, sed contrarium patiuntur.

Theophylactus. Vel potest aliter intelligi, quod reliquis loquebatur in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant. Deus enim dat visum, et intellectum his qui petunt, reliquos autem obcaecat, ne in maiorem redargutionem sit eis, quod cum intelligerent, noluerunt facere quae oportet; unde sequitur ne quando convertantur et dimittantur eis peccata.

Augustinus de quaest. Evang.. Vel hoc intelliguntur peccatis suis meruisse, ut non intelligerent, et tamen hoc ipsum misericorditer eis est factum ut peccata sua cognoscerent, et conversi veniam mererentur.

Beda. Illis ergo qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt, et facta scilicet, et verba salvatoris: quod neque in his quas operabatur virtutibus, neque in eis quae praedicabat arcanis eum cognoscere deum valent; ideoque ad remissionem peccatorum attingere non valent.

Chrysostomus. Quod autem non loquebatur eis, nisi in parabolis, nec omnino loqui desistebat, demonstrat quod his qui bono propinqui sunt, etsi in seipsis bonum non habeant, occultum tamen eis ostenditur. Cum autem aliquis cum reverentia ac recto corde accedit, occultorum revelationem consequitur abundanter; cum autem non sana sentit, nec his quae multis facilia sunt dignus fiet, nec etiam eorum auditu. Sequitur et ait illis: nescitis parabolam hanc? et quomodo omnes parabolas cognoscetis? Hieronymus. Oportebat siquidem ut illi, quibus in parabolis loquebatur, requirerent quod non intelligerent, et per apostolos, quos contemptos habebant, discerent mysterium regni, quod ipsi non habebant.

Glossa. Et ideo dominus haec dicens, ostendit oportere eos et hanc primam, et omnes consequentes parabolas intelligere; propter quod exponens subdit qui seminat, verbum seminat.

Chrysostomus in Matth.. Et quidem propheta doctrinam populi plantationi vineae comparavit; hic vero seminationi, manifestans per hoc quod brevior est nunc et facilior obedientia, et statim fructum dabit.

Beda. In hac autem domini expositione omnes eorum qui audire verba salutis potuerunt, sed ad salutem pervenire nequeunt, distantia comprehenditur. Sunt namque qui verbum quod audiunt, nulla fide, nullo intellectu, nulla saltem tentandae utilitatis occasione percipiunt; de quibus dicit hi autem sunt qui circa viam. Cordibus enim eorum mandatum verbum, confestim immundi spiritus, quasi viae tritae volucres semen, eripiunt. Sunt qui auditi verbi et utilitatem probant, et desiderium gustant; sed ne ad id quod probant perveniant, alios huius vitae adversa terrendo, alios prospera blandiendo retardant; de quorum primis dicitur et hi sunt similiter qui supra petrosa; de aliis dicitur et alii sunt qui in spinis. Spinae autem divitiae vocantur, quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant; et cum usque ad peccatum pertrahunt, quasi inflicto vulnere cruentant. Dicit autem et aerumnae saeculi, et deceptio divitiarum: quemcumque enim supervacuus divitiarum decipit appetitus, necesse est mox curarum aerumna continuarum affligat. Addit autem et circa reliqua concupiscentiae: quia qui mandatis Dei contemptis, circa reliqua concupiscens aberrat, ad gaudium beatitudinis non potest attingere. Suffocant autem huiusmodi concupiscentiae verbum: quia bonum desiderium, ad quod intrare non sinunt, quasi aditum flatus vitalis necant. Excipiuntur autem ab his hominum differentiis gentiles, qui nec audire verba vitae merentur.

Theophylactus. Eorum vero qui semen suscipiunt, convenienter rursus tres sunt gradus; unde sequitur et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt. Qui in centum fructificant, sunt qui perfectam, et obedientem habent vitam, ut virgines et eremitae; qui autem in sexaginta, qui mediocriter se habent, ut continentes, et qui in coenobio sunt; qui autem triginta, qui parvi quidem sunt secundum propriam virtutem fructum ferentes, ut laici, et qui in coniugio sunt.

Beda. Vel triginta fructificat, cum aliquis fidem sanctae trinitatis electorum cordibus insinuat; sexaginta, cum perfectionem docet bonae operationis; centum, cum caelestis regni praemia demonstrat: centum namque computando in dexteram transferuntur: unde recte in significatione ponuntur perpetuae beatitudinis. Terra autem bona est electorum conscientia, quae omnibus praedictis tribus terris contraria facit: quia et commendatum sibi semen verbi libenter excipit, et exceptum inter adversa et prospera constanter ad fructus usque tempora conservat.

Hieronymus. Vel fructus terrae in triginta et sexaginta et centum continetur; hoc est lege et prophetia et evangelio.



Th. Aq. Catena aurea 6223