Th. Aq. Catena aurea 6535

MARCUS 5,35-43


6535 (Mc 5,35-43)

Theophylactus. Hi qui circa archisynagogum erant, Christum unum ex prophetis esse credebant, et propter hoc eum deprecandum putabant, ut veniens super puellam oraret; quia vero iam expiraverat puella, putabant non esse precandum; et ideo dicitur adhuc eo loquente, veniunt ad archisynagogum, dicentes: quia filia tua mortua est: quid ultra vexas magistrum? sed ipse dominus ad confidendum patrem inducit; sequitur enim noli timere: tantummodo crede.

Augustinus de cons. Evang.. Non legitur, quod suis nuntiantibus et prohibentibus ne iam magister veniret, ille consenserit; ac per hoc quod dominus dixit ei noli timere, crede, non diffidentem reprehendit, sed credentem robustius confirmavit. Si autem evangelista archisynagogum commemorasset dixisse quod sui a domo venientes dixerunt, quod iam non vexaretur iesus, repugnarent eius cogitationi verba quae posuit Matthaeus eum dixisse, quod scilicet puella mortua esset. Sequitur et non admittit quemquam sequi se, nisi petrum et iacobum et Ioannem fratrem iacobi.

Theophylactus. Non enim humilis Christus ad ostentationem voluit aliquid operari. Sequitur et veniunt in domum archisynagogi, et vident tumultum et flentes et eiulantes multum.

Chrysostomus. Ipse autem iubet non ululare, tamquam puella non sit mortua, sed dormiens; unde sequitur et ingressus ait: quid turbamini et ploratis? puella non est mortua, sed dormit.

Hieronymus. Archisynagogo dicitur filia tua mortua est; iesus autem dixit non est mortua, sed dormit. Utrumque verum est; quasi dicat: mortua est vobis, mihi dormit.

Beda. Hominibus enim mortua erat, qui suscitare nequiverant; Deo dormiebat, in cuius dispositione et anima vivebat, et caro resuscitanda quiescebat. Unde mos apud Christianos obtinuit ut mortui, qui resurrecturi non dubitantur, dormientes vocentur. Sequitur et irridebant eum.

Theophylactus. Derident autem eum tamquam ulterius non posset aliquid facere; sed ipsemet contra seipsos attestantes disputat, tamquam vere mortuam suscitaverit: et ideo miraculosum erit, si suscitaverit eam.

Beda. Quia ergo verbum resuscitantis irridere quam credere malebant, merito foras excluduntur, utpote indigni qui potentiam resuscitantis, ac resurgentis mysterium viderent; unde sequitur ipse vero eiectis omnibus assumit secum patrem et matrem puellae, etc..

Chrysostomus. Vel ut ostentationem auferret, propter hoc non omnes secum esse sinit; ut vero testes postmodum haberet divinae virtutis, tres praecipuos ex discipulis elegit, et patrem et matrem puellae, tamquam prae omnibus magis necessarios. Manu vero et verbo puellam vivificat; unde sequitur et tenens manum puellae, ait illi: thabitha cumi, quod est interpretatum: puella, tibi dico, surge. Manus enim iesu vivificativa existens, mortuum corpus vivificat, vox autem iacentem excitat; unde sequitur et confestim surrexit puella et ambulavit.

Hieronymus de optimo genere interpret.. Arguat aliquis evangelistam mendacii, quare exponendo addiderit tibi dico; cum in hebraico thabitha, cumi tantum significet puella, surge. Sed ut emphaticoteron faceret et sensum vocantis et imperantis exprimeret, addit tibi dico, surge. Sequitur erat autem annorum duodecim.

Glossa. Hoc evangelista addidit ad ostendendum puellam huius aetatis esse quod poterat ambulare. In ambulatione eius non solum suscitata, sed etiam perfecte sanata ostenditur. Sequitur et obstupuerunt stupore magno; et praecepit illis vehementer, ut nemo id sciret; et iussit illi dari manducare.

Chrysostomus. Ad demonstrandum, quod eam vere suscitaverit et non secundum phantasiam.

Beda. Mystice autem salvata a profluvio sanguinis muliere, mox filia archisynagogi mortua nuntiatur: quia dum ecclesia gentium a vitiorum labe mundata, et ob fidei meritum filia est cognominata, continuo synagoga perfidiae simul et invidiae zelo soluta est; perfidiae quidem, quia in Christo credere noluit; invidiae vero, quia ecclesiam credere doluit. Et quod aiebant nuntii archisynagogo, quid ultra vexas magistrum? per eos hodie dicitur qui a Deo destitutum synagogae statum vident, ut restaurari posse non credant: ideoque pro resuscitatione illius supplicandum non esse aestimant. Sed si archisynagogus, idest coetus doctorum legis, credere voluerit, et subiecta ei synagoga salva erit. Quia vero synagoga laetitiam dominicae inhabitationis merito infidelitatis amisit, quasi inter flentes et eiulantes mortua iacet. Tenens autem puellae manum dominus eam suscitavit: quia nisi prius mundate fuerint manus iudaeorum, quae sanguine plenae sunt, synagoga mortua non resurget. In sanatione autem haemorrhoissae mulieris, et suscitatione puellae, salus ostenditur generis humani, quae a domino ita dispensata est, ut primo aliqui ex israel ad fidem venirent, deinde plenitudo gentium intraret, ac sic omnis israel salvus fieret. Annorum autem duodecim erat puella, et annis duodecim mulier erat passa: quia peccata non credentium apparuerunt in initio fidei credentium: unde dicitur: credidit abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam.

Gregorius moralium. Moraliter vero redemptor noster puellam in domo, iuvenem vero extra portam, in sepulcro autem lazarum suscitat; adhuc quidem in domo mortuus iacet qui latet in peccato; iam extra portam educitur cuius iniquitas usque ad vecordiam publicae perpetrationis aperitur; sepulturae vero aggere premitur qui perpetratione nequitiae etiam usu consuetudinis pressus gravatur.

Beda. Et notandum, quod leviores et quotidiani erratus, levioris poenitentiae possunt remedio curari: unde iacentem in conclavi dominus facillima voce puellam resuscitat dicens puella, surge; ut vero quatriduanus mortuus sepulcri claustra evadere posset, fremuit spiritu, turbavit seipsum, lacrymas fudit. Quanto igitur gravior animae mors, tanto acrior necesse est ut poenitentis fervor insistat. Sed et hoc notandum, quia publica noxa publico eget remedio: unde lazarus de monumento vocatus populis innotuit; levia autem peccata, secreta queunt poenitentia deleri: unde puella in domo iacens paucis arbitris exsurgit, eisdemque ut nemini manifestent praecipitur. Turba etiam foris eicitur, ut puella suscitetur: quia si non prius a secretioribus cordis expellitur saecularium multitudo curarum, anima quae intrinsecus iacet mortua, non resurgit. Bene autem surrexit et ambulat: quia anima a peccatis resuscitata, non solum a sordibus scelerum exurgere, sed et in bonis proficere debet operibus, et mox necesse est ut caelesti pane satietur, divini scilicet verbi et altaris particeps effecta.


MARCUS 6,1-6


6601 (Mc 6,1-6)

Theophylactus. Post praemissa miracula dominus in patriam suam revertitur, non ignorans quoniam spernerent eum, sed ut occasionem non haberent ulterius dicendi: quia si venisses, credidissemus tibi; unde dicitur et egressus inde abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui.

Beda. Patriam eius nazareth dicit, in qua erat nutritus. Sed quanta nazaraeorum caecitas, qui eum quem verbis factisque illius Christum cognoscere poterant, ob solam gentis notitiam contemnunt? sequitur et facto sabbato coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur in doctrina eius, dicentes: unde huic haec omnia? et quae est sapientia quae data est illi, et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur? sapientiam ad doctrinam, virtutes referunt ad sanitates et miracula quae faciebat. Sequitur nonne hic est faber filius mariae? Augustinus de cons. Evang.. Matthaeus quidem fabri filium eum dictum esse dicit; nec mirandum est, cum utrumque dici potuerit: eo enim fabrum credebant quo et fabri filium.

Hieronymus. Filius quidem fabri iesus vocatur, sed fabri qui fabricatus est auroram et solem, idest ecclesiam primam, et sequentem; in quarum figura mulier, et puella sanatur.

Beda. Nam etsi humana non sint comparanda divinis, typus tamen integer est: quia pater Christi igne operatur et spiritu. Sequitur frater iacobi, et ioseph, et iudae, et simonis; nonne et sorores eius hic nobiscum sunt? fratres et sorores eius secum esse testantur: qui tamen non liberi ioseph, aut mariae, iuxta haereticos, sunt putandi; sed potius, iuxta morem sacrae scripturae, cognati sunt intelligendi; quomodo abraham, et lot fratres appellantur, cum esset lot filius fratris abrahae. Et scandalizabantur in illo. Scandalum et error iudaeorum salus nostra est, et haereticorum condemnatio. Intantum enim spernebant dominum iesum Christum ut eum fabrum, et fabri vocarent filium. Sequitur et dicebat eis iesus, quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. Prophetam dici in scripturis dominum iesum etiam Moyses testis est, futuram eius incarnationem praedicens filiis israel, ait: prophetam vobis suscitabit dominus Deus vester de fratribus vestris. Non solum autem ipse qui dominus est prophetarum, sed et elias, et ieremias ceterique prophetae, minores in patria sua quam in exteris civitatibus habiti sunt: quia propemodum naturale est cives semper civibus invidere: non enim considerant praesentia viri opera, sed fragilem recordantur infantiam.

Hieronymus. Comitatur etiam saepe vilitas originem, ut est illud: quis est filius isai? quia humilia dominus respicit, et alta a longe cognoscit.


Theophylactus. Sive etiam praeclaros consanguineos propheta habeat, cives odiunt eos, et propter hoc dehonorant prophetam. Sequitur et non poterat ibi virtutem ullam facere; nisi paucos infirmos impositis manibus curavit. Quod autem dicit non poterat, intelligere oportet: non volebat: quia non ipse impotens, sed illi infideles erant: ergo ibi non operatur virtutes, parcens eis, ne maiori reprehensione digni essent, etiam factis miraculis non credentes. Vel aliter. In miraculis faciendis necessaria est virtus operantis, et recipientium fides, quae ibi deficiebat: unde non volebat iesus ibi signa facere. Sequitur et mirabatur propter incredulitatem illorum.

Beda. Non quasi inopinata et improvisa miratur qui novit omnia antequam fiant; sed qui novit occulta cordis, quod mirandum intimare vult hominibus, mirari se coram hominibus ostendit: iudaeorum enim miranda notatur caecitas, qui nec prophetis suis credere de Christo, nec ipsi inter se nato voluerunt credere Christo. Mystice autem iesus despicitur in domo, et in patria sua, hoc est in populo iudaeorum; et ideo pauca ibi signa fecit, ne penitus excusabiles ibi fierent. Maiora autem signa quotidie in gentium populo facit, non tam in sanitate corporum quam in animarum salute.


MARCUS 6,6-13


6606 (Mc 6,6-13)

Theophylactus. Non solum in civitatibus praedicabat dominus, sed et in castellis, ut discamus parva non spernere; neque magnas semper quaerere civitates, sed verbum Dei in vicis abiectis et vilibus seminare; unde dicitur et circuibat castella in circuitu docens.

Beda. Benignus autem et clemens dominus, ac magister non invidet servis atque discipulis suis virtutes suas; et sicut ipse curaverat omnem languorem, et omnem infirmitatem, apostolis quoque suis dedit potestatem; unde sequitur et convocavit duodecim, et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. Sed multa distantia est inter donare et accipere: iste quodcumque agit, potestate domini agit, illi si quid faciunt imbecillitatem suam, et virtutes domini confitentur, dicentes: in nomine iesu surge et ambula.

Theophylactus. Binos autem apostolos mittit, ut fierent promptiores: quia, ut ait ecclesiastes, melius est simul duos esse, quam unum. Si autem plures quam duos misisset, non esset sufficiens numerus ut in plura castella mitterentur.

Gregorius in evang.. Binos autem in praedicationem discipulos mittit, quoniam duo sunt praecepta caritatis: Dei videlicet amor, et proximi, et minus quam inter duos caritas haberi non potest. Per hoc ergo nobis innuit quia qui caritatem erga alterum non habet, praedicationis officium suscipere nullatenus debet. Sequitur et praecepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum; non peram, neque panem, neque in zona aes; sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.

Beda. Tanta enim praedicatori in Deo debet esse fiducia ut praesentis vitae sumptus, quamvis non provideat, tamen hos sibi non deesse certissime sciat, ne dum mens eius occupatur ad temporalia, minus aliis provideat aeterna.

Chrysostomus. Hoc etiam eis dominus praecepit, ut per habitum ostenderent quantum a divitiarum desiderio distabant.

Theophylactus. Instruens etiam eos per hoc non esse amatores munerum, et ut videntes eos praedicare paupertatem, acquiescant, cum apostoli nihil habeant.

Augustinus de cons. Evang.. Vel quia cum, secundum Matthaeum, dominus continue subiecerit: dignus est enim operarius cibo suo, satis ostendit cur eos possidere haec, aut ferre noluerit: non quod necessaria non sint necessitati huius vitae, sed quia sic eos mittebat ut eis hoc deberi demonstraret ab illis quibus evangelium credentibus nuntiarent: unde apparet hoc non ita praecepisse dominum tamquam evangelistae vivere aliunde non debeant, quam eis praebentibus quibus annuntiant evangelium; alioquin contra hoc praeceptum fecit apostolus, qui victum de manuum suarum labore transigebat; sed potestatem dedisse, in qua scirent sibi ista deberi. Solet item quaeri quomodo Matthaeus et Lucas commemoraverint dixisse dominum discipulis, ut nec virgam ferrent, cum dicat marcus et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum. Quod ita solvitur, ut intelligamus sub alia significatione dictam virgam, quae secundum Marcum ferenda est, et sub alia illam quae secundum Matthaeum et Lucam non est ferenda. Potuit enim sic breviter dici: nihil necessariorum vobiscum feratis nisi virgam tantum, ut illud quod dictum est: nec virgam, intelligatur nec minimas quidem res; quod vero adiunctum est nisi virgam tantum, intellegatur quia per potestatem a domino receptam, quae virgae nomine significata est, etiam quae non portantur, non deerunt. Utrumque ergo dominus dixit; sed quia non utrumque unus evangelista commemoravit, putatur ille qui virgam sub alia significatione positam tollendam dixit, ei qui virgam rursus aliud significantem non tollendam, dixit, esse contrarius; sed iam ratione reddita non putetur. Sic et calceamenta cum dicit Matthaeus in via non esse portanda, curam prohibet: quia ideo cogitantur portanda ne desint. Hoc et de duabus tunicis intelligendum est, ne quisquam eorum praeter eam qua esset indutus, aliam portandam curaret, sollicitus ne opus esset, cum ex illa potestate posset accipere. Proinde marcus dicendo, calceari eos sandaliis vel soleis, aliquid hoc calceamentum mysticae significationis habere admonet, ut pes neque tectus sit desuper, nec nudus ad terram; idest nec occultetur evangelium, nec terrenis commodis innitatur. Et quod non haberi, vel portari duas tunicas, sed expressius indui prohibet, quid eos monet nisi non dupliciter, sed simpliciter ambulare? quisquis autem putat non potuisse dominum in uno sermone quaedam figurate, quaedam proprie ponere eloquia, cetera eius inspiciat, et videbit, quod hoc temere ac inerudite arbitretur.

Beda. In duabus autem tunicis videtur mihi duplex ostendere vestimentum: non quod in locis scythiae glaciali nive rigentibus, una quis tunica debeat esse contentus; sed in tunica vestimentum intelligamus, ne aliud vestiti, aliud nobis futurorum timore servetur.

Chrysostomus. Vel aliter. Matthaeus et Lucas non calceamenta, neque baculum portare permittit, quod ostendit perfectissimum esse; marcus vero baculum iubet assumere, et sandaliis calceari; quod dictum est permissive.

Beda. Allegorice autem per peram onera saeculi, per panem deliciae temporales, per aes in zona occultatio sapientiae designatur: quia quisquis officium doctoris accipit, neque oneribus saecularium desideriis carnalibus resolvi, neque commissum sibi talentum verbi, sub otio debet lenti torporis abscondere. Sequitur et dicebat eis: quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde: ubi dat constantiae generale mandatum, ut hospitalis necessitudinis iura custodiant, alienum a praedicatore regni caelestis astruens cursitare per domos.

Theophylactus. Ne scilicet de gula contingeret eos reprehendi, ab aliis in alios transeuntes. Sequitur et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. Hoc autem dominus praecepit ut ostenderet quod longam propter eos viam ambulaverunt, et nihil eis profuit: vel quia nihil ab eis acceperunt, etiam neque pulverem; sed et hunc excutiunt, ut hoc sit in testimonium illis, idest in redargutionem illis.

Chrysostomus. Vel ut sit in testimonium laboris viae quam sustinebant pro eis, aut tamquam pulvis peccatorum praedicantium convertatur in ipsos. Sequitur et exeuntes praedicabant ut poenitentiam agerent; et daemonia multa eiciebant, et ungebant oleo multos aegrotos, et sanabantur. Quod oleo ungerent, solus marcus enarrat; iacobus autem in epistola sua canonica similia dicit. Oleum enim et labores curat, et luminis et hilaritatis causa existit. Significat autem oleum unctionis Dei misericordiam, infirmitatis medelam, et cordis illuminationem; quod totum oratio operatur.

Theophylactus. Significat etiam gratiam spiritus sancti, per quam a laboribus transmutamur, et lumen et laetitiam spiritualem suscipimus.

Beda. Unde patet ab ipsis apostolis hunc sanctae ecclesiae morem esse traditum, ut energumeni, vel alii quilibet aegroti, ungantur oleo, pontificali benedictione consecrato.


MARCUS 6,14-16


6614 (Mc 6,14-16)

Glossa. Post praedicationem discipulorum Christi, et miraculorum operationem convenienter evangelista subiungit de fama quae consurgebat in populo; unde dicit et audivit herodes rex.

Chrysostomus. Herodes iste filius erat primi herodis, sub quo ioseph iesum duxerat in aegyptum. Tetrarcham autem Matthaeus nominat hunc, atque Lucas tamquam principantem super quartam partem regni patris sui. Romani enim post mortem patris, regnum in partes quatuor diviserunt. Marcus vero regem eum vocat, aut patris consuetudine, aut quia hoc loco eius congruum existebat.

Hieronymus. Sequitur manifestum enim factum est nomen eius: lucernam enim sub modio abscondi fas non est. Et dicebant, scilicet aliqui de turba, quia Ioannes baptista resurrexit a mortuis, et propterea operantur virtutes in illo.

Beda. Quanta enim fuit iudaeorum invidia docemur: ecce enim Ioannem, de quo dictum est quia signum fecit nullum, a mortuis potuisse resurgere, nullo attestante credebant; iesum autem approbatum a Deo virtutibus et signis cuius resurrectionem angeli, apostoli, viri ac feminae praedicabant, non resurrexisse, sed furtim esse ablatum credere maluerunt: qui cum dicerent Ioannem resurrexisse a mortuis, et propterea virtutes operatas esse in illo, bene de virtute resurrectionis senserunt, quod maioris potentiae futuri sunt sancti, cum a mortuis resurrexerint, quam fuerunt cum carnis adhuc infirmitate gravarentur. Sequitur alii autem dicebant, quia elias est.

Theophylactus. Confutabat enim multos homines Ioannes quando dicebat: genimina viperarum. Sequitur alii autem dicebant, quia propheta est, quasi unus ex prophetis.

Chrysostomus. Mihi quidem videtur hunc prophetam dicere de quo Moyses dixit: prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris. Recte quidem; sed quia manifeste dicere trepidabant: hic est Christus, moysi utebantur voce, propriam suspicionem velantes, praepositorum suorum timore. Sequitur quo audito, herodes ait: quem ego decollavi Ioannem, hic a mortuis resurrexit. Per ironiam hoc herodes expresse pronuntiat.

Theophylactus. Vel aliter. Sciens herodes quod Ioannem iustum existentem sine causa occiderat, credebat eum a mortuis resurrexisse, et quod ex resurrectione suscepisset miraculorum operationem.

Augustinus de cons. Evang.. In his autem verbis Lucas Marco attestatur, ad hoc dumtaxat quod alii dixerint, non herodes, Ioannem surrexisse; sed haesitantem Lucas, commemoravit herodem, verbaque eius ita posuit dicentis: Ioannem ego decollavi. Quis autem est iste, de quo audio talia? intelligendum est autem post hanc haesitationem confirmasse in animo suo quod ab aliis dicebatur, cum ait pueris suis, sicut Matthaeus narrat: hic est Ioannes baptista, ipse surrexit a mortuis. Aut ita pronuntianda sunt haec verba ut haesitantem adhuc indicent; praesertim quia et marcus, qui superius dixerat ab aliis dictum fuisse, quod Ioannes a mortuis resurrexit; in extremo tamen ipsum herodem dixisse non tacet. Quem ego decollavi Ioannem, hic a mortuis resurrexit. Quae item verba duobus modis pronuntiari possunt, ut aut confirmantis, aut dubitantis intelligantur.


MARCUS 6,17-29


6617 (Mc 6,17-29)

Theophylactus. Ex praemissis marcus evangelista occasionem sumens, hic de morte commemorat praecursoris, dicens ipse enim herodes misit, ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere, propter herodiadem uxorem fratris sui quia duxerat eam.

Beda. Vetus narrat historia, philippum herodis maioris filium, sub quo dominus fugit in aegyptum, fratrem huius herodis, sub quo passus est Christus, duxisse herodiadem uxorem filiam regis aretae, postea vero socerum eius, exortis quibusdam contra generum simultatibus, tulisse filiam suam, et in dolorem mariti prioris, herodis inimici eius nuptiis copulasse. Ergo Ioannes baptista arguit herodem et herodiadem, quod illicitas nuptias fecerint, et non liceat, fratre vivente germano, illius uxorem ducere.

Theophylactus. Alii autem dicunt, quod philippus iam mortuus reliquerit ex se filiam: quapropter non debebat herodes fratris, quamvis defuncti, uxorem ducere. Lex enim praecipiebat quod frater uxorem fratris acciperet, cum defunctus prolem non haberet; illi autem erat filia, propter quod erant nuptiae sceleratae. Sequitur herodias autem insidiabatur illi, et volebat occidere eum, et non poterat.

Beda. Timebat enim herodias ne herodes aliquando resipisceret, vel philippo fratri suo amicus fieret; atque illicitae nuptiae repudio solverentur. Sequitur herodes autem metuebat Ioannem, quia sciebat eum virum iustum et sanctum.

Glossa. Timebat, inquam, eum reverendo; sciebat enim eum esse iustum, quoad homines, et sanctum, quoad deum; et custodiebat eum, ne scilicet ab herodiade interficeretur; et audito eo multa faciebat: quia putavit eum spiritu Dei loqui; et libenter eum audiebat: quia reputabat utilia quae ab eo dicebantur.

Theophylactus. Vide autem quantum operatur concupiscentiae rabies: quia cum herodes tantam circa Ioannem habebat reverentiam, et timorem, horum fit immemor, ut suae fornicationi provideret.

Remigius super Matth.. Libidinosa enim voluntas eum coegit in illum manum mittere quem sciebat iustum et sanctum. Ac per hoc datur intelligi quia minus peccatum factum est ei causa maioris peccati, secundum illud: qui in sordibus est, sordescat adhuc. Sequitur et cum dies opportunus accidisset, herodes natalis sui coenam fecit principibus, et tribunis, et primis galilaeae.

Beda. Soli mortalium herodes et pharao leguntur diem natalis sui gaudiis festivis celebrasse; sed uterque rex infausto auspicio festivitatem suam sanguine foedavit: verum herodes tanto maiore impietate, quanto sanctum, et innocentem doctorem veritatis occidit; et hoc pro voto ac petitione saltatricis; sequitur enim cumque introisset filia ipsius herodiadis, et saltasset, et placuisset herodi, et simul recumbentibus, rex ait: pete a me quod vis, et dabo tibi.

Theophylactus. Dum enim convivium fit, satanas per puellam saltat, et iusiurandum perficitur sceleratum; sequitur enim et iuravit illi: quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.

Beda. Non excusatur ab homicidio per iuramentum: ideo enim forte iuravit, ut occasionem inveniret occidendi; et si patris, aut matris interitum postulasset, non utique concessisset herodes. Sequitur quae cum exisset, dixit matri suae: quid petam? at illa dixit: caput Ioannis baptistae. Digno operi saltationis, dignum postulatur sanguinis praemium. Sequitur cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis baptistae.

Theophylactus. Maligna mulier protinus sibi caput Ioannis dari petit, idest statim in illa hora; timebat enim ne herodes resipisceret. Sequitur et contristatus est rex.

Beda. Consuetudinis est scripturarum ut opinionem multorum sic narret historicus, quomodo eo tempore ab omnibus credebatur: sicut et ioseph ab ipsa quoque Maria appellatur pater iesu; ita et nunc herodes dicitur contristatus, quia hoc discumbentes putabant: dissimulator enim mentis tristitiam praeferebat in facie, cum laetitiam haberet in mente; scelusque excusat iuramento, ut sub occasione pietatis impius fieret; unde sequitur propter iusiurandum, et propter simul discumbentes noluit eam contristare.

Theophylactus. Herodes quidem non sui compos, sed voluptuosus iusiurandum implevit, et iustum interemit. Decebat autem magis in hoc periurare, et non tantum scelus operari.

Beda. Quod autem subdit, et propter simul recumbentes, vult omnes sceleris sui esse consortes, ut in luxurioso, impuroque convivio cruentae epulae deferrentur; unde sequitur sed, misso spiculatore, praecepit afferri caput Ioannis in disco.

Theophylactus. Spiculator carnifex dicitur, qui constituitur ad homines interficiendum.

Beda. Non autem herodem puduit caput occisi hominis ante convivas inferre. Pharao vero nil talis vesaniae commisisse legitur. Ex utroque tamen exemplo probatur utilius esse nobis diem mortis futurae timendo et caste agendo saepius in memoriam revocare, quam diem nativitatis luxuriando celebrare. Homo enim ad laborem nascitur in mundo, et electi ad requiem per mortem transeunt e mundo. Sequitur et decollavit eum in carcere et attulit caput eius in disco, et dedit illud puellae, et puella dedit matri suae.

Gregorius moralium. Non sine gravissima admiratione perpendo, quod ille prophetiae spiritu intra matris uterum impletus, quo inter natos mulierum nemo maior surrexit, ab iniquis in carcerem mittitur, et pro puellae saltu capite truncatur, et vir tantae severitatis pro usu turpium moritur. Numquid credimus aliquid fuisse quod in eius vita, illa sic despecta mors tergeret? sed quando ille vel in cibo peccavit, qui locustas solummodo, et mel silvestre edit? quando conversatione sua offendere potuit, qui de eremo non recessit? quid est quod omnipotens Deus sic vehementer in hoc saeculo despicit quos sic sublimiter ante saecula elegit? nisi hoc quod pietati fidelium patet: quoniam idcirco sic eos premit in infimis, quia videt quomodo remuneret in summis; et foras usque ad despecta deicit, quia intus usque ad incomprehensibilia perducit. Hinc ergo unusquisque colligat, quid illic passuri sint quos reprobat, si hic sic cruciat quos amat. Sequitur quo audito discipuli eius venerunt, et tulerunt corpus eius, et posuerunt illud in monumento.

Beda. Narrat iosephus, vinctum Ioannem in castellum macheronta adductum, ibique truncatum; narrat vero ecclesiastica historia sepultum eum in sebaste palaestinae urbe, quae quondam samaria dicta est. Decollatio autem Ioannis, minorationem famae illius, qua Christus a populo credebatur, insinuat, sicut exaltatio salvatoris in crucem profectum designabat fidei: quia et ipse qui prius a turbis propheta esse credebatur, Dei filius a cunctis fidelibus est agnitus: unde Ioannes quem oportebat minui, cum diurnum lumen decrescere incipit natus est; dominus autem eo tempore anni quo dies crescere incipit.

Theophylactus. Mystice autem herodes, qui interpretatur pelliceus, populus est iudaeorum; qui habebat uxorem, scilicet inanem gloriam, cuius filia saltat, et movetur etiam nunc circa iudaeos, scilicet falsus intellectus scripturarum: decapitaverunt siquidem Ioannem, idest verbum propheticum, et sine capite Christo habent eum.

Hieronymus. Vel aliter. Caput legis, quod est Christus, de corpore abscinditur proprio, idest iudaico populo et datur gentili puellae, idest romanae ecclesiae, et puella dat matri suae adulterae, idest synagogae crediturae in fine. Corpus Ioannis sepelitur, caput in disco collocatur: littera humata tegitur, spiritus in altari honoratur et sumitur.


MARCUS 6,30-34


6630 (Mc 6,30-34)

Glossa. Postquam evangelista narravit mortem Ioannis, narrat ea quae Christus cum suis discipulis post mortem Ioannis egerit, dicens et convenientes apostoli ad iesum, renuntiaverunt ei omnia quae egerant et docuerant.

Hieronymus. Ad locum enim unde exeunt flumina, revertuntur. Deo semper referunt gratias missi super his quae acceperant.

Theophylactus. Discamus autem et nos cum in ministerium aliquod mittimur, non elongari, et ultra commissum officium non efferri; sed mittentem visitare et renuntiare ei omnia quae egimus et docuimus.

Beda. Non enim solum oportet docere, sed facere. Non solum autem quae ipsi egerant et docuerant, apostoli domino renuntiant; sed etiam quae Ioannes, eis in docendo occupatis, sit passus, et sui, et Ioannis discipuli domino renuntiant, sicut Matthaeus describit. Sequitur et ait illis: venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum.

Augustinus de cons. Evang.. Hoc continuo post Ioannis passionem factum esse commemorat: unde post haec facta sunt illa quae primo narrata sunt, quibus motus herodes dixit: hic est Ioannes baptista quem ego decollavi.

Theophylactus. In desertum autem recedit locum propter humilitatem. Quiescere autem facit Christus suos discipulos, ut addiscant praepositi, quod qui laborant in opere et sermone, requiem promerentur, et quod non debent continue laborare.

Beda. Quae autem necessitas fuerit concedendae requiei discipulis, ostendit cum subdit erant enim qui veniebant et redibant multi; et nec spatium manducandi habebant: ubi temporis illius felicitas de labore docentium simul, et discentium studio demonstratur. Sequitur et ascendentes in navim abierunt in desertum locum seorsum. Non discipuli soli, sed assumpto domino ascendentes in navim locum petiere desertum, ut Matthaeus demonstrat. Tentat autem fidem turbarum: petendo enim solitudinem, an sequi curent explorat: illi sequendo, et non in iumentis, aut vehiculis diversis sed proprio labore pedum, quantam salutis suae curam gerant, ostendunt. Sequitur et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi, et pedestres de omnibus civitatibus cucurrerunt illuc, et praevenerunt eos. Dum pedestres eos praevenisse dicuntur, ostenditur quia non in aliam maris, sive iordanis ripam navigio pervenerunt discipuli cum domino, sed proxima eiusdem regionis loca adierunt, quo etiam indigenae pedestres poterant praevenire.

Theophylactus. Ita tu Christum non expectans quod ipse revocet, sed praecurrens eum, praevenias. Sequitur et exiens vidit turbam multam iesus, et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem. Pharisaei lupi existentes rapaces, non pascebant populum, sed devorabant: propter hoc ad Christum verum congregantur pastorem; qui tradidit illis cibum spiritualem, scilicet verbi Dei; unde sequitur et coepit eos docere multa. Videns enim eos qui miraculorum occasione eum sequebantur prae longitudine viae fessos, eorum misertus, voluit eorum satisfacere voluntati, docendo eos.

Beda. Matthaeus dicit, quod curavit languidos eorum: hoc est enim veraciter pauperum misereri, eis veritatis viam docendo aperire, et molestias corporis auferre.

Hieronymus. Mystice autem seorsum ducit dominus quos elegit, ut inter malos viventes, mala non intendant, ut lot in sodomis, et iob in terra hus, et abdias in domo achab.

Beda. Derelicta etiam iudaea, in deserto ecclesiae praedicatores sancti, qui apud iudaeos tribulationum sarcina premebantur, de gratia fidei gentibus collata requiem nacti sunt.

Hieronymus. Pusilla tamen est hic sanctis requies, longus labor; sed postea dicitur illis ut requiescant a laboribus suis. Sicut autem in arca noe animalia quae intus erant, foris mittebantur, et quae foris erant, intro erumpebant; sic agitur in ecclesia: iudas recessit, latro accessit. Sed quamdiu receditur a fide in ecclesia, non est requies sine moerore: rachel enim plorans filios suos noluit consolari. Non est etiam hoc convivium, in quo bibitur vinum novum cum cantabitur canticum novum ab hominibus novis, cum mortale hoc induerit immortalitatem.

Beda. Christum autem petentem deserta gentium, multae fidelium catervae relictis moenibus priscae conversationis sequuntur.



Th. Aq. Catena aurea 6535