Th. Aq. Catena aurea 6635

MARCUS 6,35-44


6635 (Mc 6,35-44)

Theophylactus. Praeponens dominus quod utilius est, scilicet cibum sermonis Dei, deinde etiam corporalem cibum praebuit turbae; ad cuius narrationem evangelista accedit, dicens et cum iam hora multa fieret, accesserunt discipuli eius dicentes: desertus est locus hic.

Beda. Horam multam vespertinum tempus dicit; unde Lucas dicit: dies autem coeperat declinare.

Theophylactus. Vide autem quomodo discipuli Christi circa hominum amorem proficiunt: turbarum enim miserti accedunt ad Christum, et pro eis intercedunt. Dominus autem tentavit eos si eius virtutem tantam esse cognoverant quod turbas pascere posset; unde sequitur et respondens ait illis: date eis manducare.

Beda. Provocat etiam apostolos, hoc dicens, ad fractionem panis, ut illis se non habere testantibus magnitudo signi notior fieret.

Theophylactus. Discipuli autem arguebant eum tamquam ignorantem quid illis esset necessarium ad tantam multitudinem turbarum pascendam: unde turbati respondent; sequitur enim et dixerunt ei: euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.

Augustinus de cons. Evang.. Hoc philippus apud Ioannem respondet; sed marcus a discipulis responsum esse commemorat; volens intelligi hoc ex ore ceterorum philippum respondisse; quamquam et pluralem numerum pro singulari usitatissime ponere potuerit. Sequitur et dicit eis: quot panes habetis? ite, et videte. Hoc a domino factum esse ceteri evangelistae praetermiserunt. Sequitur et cum cognovissent, dicunt: quinque, et duos pisces. Quod andreas apud Ioannem de quinque panibus, et duobus piscibus suggesserat, hoc ceteri evangelistae pluralem numerum pro singulari ponentes, ex discipulorum persona retulerunt. Sequitur et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum. Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos. Quod autem Lucas dicit quinquagenos iussos esse discumbere, marcus vero quinquagenos et centenos, ideo non hoc movet, quia unus partem dicit, alter totum: qui enim de centenis retulit, hoc retulit quod ille praetermisit.

Theophylactus. Per hoc autem datur intelligi, quod separatim discubuerunt per partes et partes: quod enim hic dicitur per contubernia, in graeco geminate dicitur, symposia symposia; hoc est, per distributa convivia. Sequitur et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus.

Chrysostomus in Matth.. Decenter autem in caelum aspexit: quia in deserto manna accipientes iudaei, de Deo dicere attentaverunt: numquid poterit dare panem? ne vero hoc contingat, antequam faceret, ad patrem retulit quod erat facturus.

Theophylactus. Intuetur etiam in caelum, ut nos instrueret a Deo petere escam, et non a diabolo, sicut faciunt illi qui alienis iniuste laboribus nutriuntur. Ex hoc etiam turbis tunc innuit quod non esset Deo contrarius, sed deum invocaret. Dat autem panem discipulis apponendum turbis, ut tractando panem non dubium, sed miraculum videatur. Sequitur et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos. Duodecim cophini superabundant fragmentorum, ut quolibet apostolorum unum cophinum super humerum apportante, ineffabile miraculum videatur. Superabundantis enim virtutis erat non solum tot homines pascere, sed et tantam superabundantiam relinquere fragmentorum: Moyses enim etsi manna dabat, secundum uniuscuiusque necessitatem illud largiebatur, superfluum vero vermibus scaturiebat; elias etiam viduam pascens, quantum ei erat sufficiens tribuebat; iesus vero tamquam dominus superabundanter operabatur.

Beda. Mystice autem die declinata turbas esurientes salvator reficit: quia vel fine saeculorum propinquante, vel cum sol iustitiae pro nobis occubuit, a spiritualis inediae sumus tabe salvati. Provocat apostolos ad fractionem panis, insinuans quod quotidie per eos ieiuna sunt corda nostra pascenda, eorum scilicet litteris et exemplis. Per quinque panes, quinque mosaicae legis libri; per duos pisces, psalmi sunt et prophetae figurati.

Theophylactus. Vel duo pisces sunt piscatorum sermones, scilicet epistolae et evangelium.

Beda. Quia vero quinque sunt exterioris hominis sensus, quinque millia viri dominum secuti designant eos qui in saeculari adhuc habitu positi exterioribus bene uti noverunt.

Gregorius moralium. Diversi convivantium discubitus distinctiones ecclesiarum, quae unam catholicam faciunt, designant. Iubilaei autem requies quinquagenarii numeri mysterio continetur; et quinquagenarius bis ducitur, ut ad centenarium perveniatur. Quia ergo prius a malo quiescitur opere, ut post anima plenius quiescat in cognitione, alii quinquagenarii, alii centeni discumbunt.

Beda. Super faenum autem discumbentes dominicis pascuntur alimentis, qui per continentiam calcatis concupiscentiis, audiendis implendisque Dei verbis operam impendunt. Salvator autem non nova creat cibaria: quia veniens in carne non alia quam quae praedicata sunt praedicat; sed legis, et prophetarum scripta quam gravida sint mysteriis gratiae demonstrat. Intuetur in caelum, ut ibi lucem doceat esse quaerendam. Frangit, et ante turbas ponenda distribuit discipulis: quia sacramenta prophetiae sanctis doctoribus, qui haec toto orbe praedicent, patefecit. Quod turbis superest, a discipulis tollitur: quia secretiora mysteria, quae a rudibus capi nequeunt, non negligenter omittenda, sed sunt inquirenda perfectis. Nam per cophinos duodecim apostoli, et sequentes doctores figurantur, foris quidem hominibus despecti, sed intus salutaris cibi reliquiis cumulati. Constat enim cophinis opera servilia geri solere.

Hieronymus. Vel duodecim cophini pleni fragmentis colliguntur, cum sedent super thronos iudicantes duodecim tribus israel, qui sunt fragmenta abraham, isaac et iacob, quando ex israel reliquiae salvae fient.


MARCUS 6,45-52


6645 (Mc 6,45-52)

Glossa. Dominus quidem in miraculo panum, quod esset conditor rerum ostendit, nunc autem ambulando super undas, quod haberet corpus ab omnium peccatorum gravedine liberum edocuit; et in placando ventos, undarumque rabiem sedando, quod elementis dominaretur monstravit; unde dicitur et statim coegit discipulos suos ascendere navim, ut praecederent eum trans fretum ad bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.

Chrysostomus. Dimittit quidem populum in benedictione, et aliquibus curationibus. Coegit autem discipulos, quia non de facili ab eo poterant separari; et hoc quidem tum propter nimium affectum quem ad eum habebant, tum quia sollicitabantur qualiter ad eos veniret.

Beda. Merito autem movet quomodo marcus dicat, peracto miraculo panum, discipulos venisse trans fretum ad bethsaidam, cum videatur Lucas dicere, quod in locis bethsaidae factum fuerit miraculum illud; nisi forte intelligamus, quod Lucas ait in desertum locum, qui est bethsaida, non ipsius intima civitatis, sed loca deserti ad eam pertinentis esse designata. Marcus autem dicit ut praecederent eum ad bethsaidam; ubi ipsa civitas notatur. Sequitur et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.

Chrysostomus. Quod decet intelligere de Christo secundum quod est homo: hoc etiam fecit instruens nos assiduos esse in oratione.

Theophylactus. Dimissa autem turba, ascendit orare: requiem enim et silentium oratio exigit.

Beda. Non omnis autem qui orat, ascendit in montem; sed qui bene orat, qui deum orando quaerit; qui vero de divitiis aut honore saeculi, aut de inimici morte obsecrat, ipse in infimis iacens viles ad deum preces mittit. Quare autem dominus dimisso populo in montem oraturus abierit, Ioannes declarat dicens: iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. Sequitur et cum sero esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra.

Theophylactus. Permisit autem dominus periclitari discipulos, ut patientes fierent: unde non statim eis astitit, sed per totam noctem periclitari permisit, ut doceret eos patienter expectare, et non a principio sperare in tribulationibus subsidium; sequitur enim et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare.

Chrysostomus. Quatuor vigilias noctis dicit sacra scriptura, unamquamque dividens in tres horas: unde quartam vigiliam dicit quae est post horam nonam, scilicet in hora decima, vel posteriori hora. Sequitur et volebat praeterire eos.

Augustinus de cons. Evang.. Quomodo autem hoc intelligere potuerunt, nisi quia in diversum ibat, eos volens praeterire tamquam alienos, a quibus ita non agnoscebatur ut phantasma putaretur? sequitur enim at illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt: omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt.

Theophylactus. Vide autem quoniam cum Christus debebat eorum pericula compescere, tunc maiorem eis incutit timorem; sed statim per vocem confortavit eos; sequitur enim et statim locutus est cum eis, et dixit eis: confidite, ego sum; nolite timere.

Chrysostomus. Statim autem in voce cognoverunt eum, et timor solutus est.

Augustinus de cons. Evang.. Quomodo ergo eos volebat praeterire quos paventes ita confirmat, nisi quia illa voluntas praetereundi ad eliciendum illum clamorem valebat cui subveniri oportebat? Beda. Scripsit autem theodotus, pharanitanus quondam episcopus, corporale pondus non habuisse dominum secundum carnem, sed absque pondere super mare ambulasse; sed fides catholica pondus secundum carnem habere eum praedicat. Nam dionysius egregius inter scriptores, in opusculo de divinis nominibus hoc modo loquitur. Ignoramus qualiter non infusis pedibus corporale pondus habentibus, et materiale onus, deambulabat in humidam et instabilem substantiam? Theophylactus. Deinde per introitum in naviculam dominus compescuit tempestatem; sequitur enim et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Magnum quidem miraculum est quod ambulat dominus super mare; sed tempestas et venti contrarietas apposita fuerunt propter maius miraculum. Apostoli enim ex miraculo quinque panum non intelligentes Christi potentiam, nunc ex maris miraculo plenius cognoverunt; unde sequitur et plus magis intra se stupebant: non enim intellexerant de panibus.

Beda. Stupebant quidem carnales adhuc discipuli virtutum magnitudinem, nedum tamen in eo veritatem divinae maiestatis cognoscere valebant; unde sequitur erat enim cor eorum obcaecatum. Mystice autem labor discipulorum in remigando et ventus contrarius, labores sanctae ecclesiae designat, quae inter undas saeculi adversantes, et immundorum flatus spirituum, ad quietem patriae caelestis pervenire conatur. Bene autem dicitur, quia navis erat in medio maris, et ipse solus in terra: quia nonnunquam ecclesia tantis gentilium pressuris afflicta est, ut redemptor ipsius eam prorsus deseruisse videretur. Sed videt dominus suos laborantes in mari: quia eos ne in tribulationibus deficiant, suae respectu pietatis corroborat, et aliquando manifesto adiutorio liberat. Quarta autem vigilia venit ad eos diluculo appropinquante: quia homo mentem cum ad superni lumen praesidii erexerit, aderit dominus, et tentationum pericula sopientur.

Chrysostomus. Vel prima vigilia est usque ad diluvium, secunda usque ad Moysen, tertia usque ad adventum domini, in quarta venit dominus, et discipulis locutus est.

Beda. Saepe autem fideles in tribulatione positos superna pietas deseruisse visa est, ut quasi laborantes in mari discipulos praeterire iesus voluisse putaretur. Adhuc autem haeretici putant phantasma fuisse dominum, nec veram assumpsisse carnem de virgine.

Hieronymus. Dicit autem eis confidite: ego sum: quia videbimus eum sicuti est. Cessavit autem ventus, et procella, iesu sedente, idest regnante, in navi, quae est universa ecclesia.

Beda. In quocumque etiam corde per gratiam sui adest amoris, mox universa vitiorum et adversantis mundi, sive spirituum malignorum bella compressa quiescunt.


MARCUS 6,53-56


6653 (Mc 6,53-56)

Glossa. Quia evangelista exposuerat periculum quod discipuli in navigando sustinuerant, et quomodo fuerant liberati, nunc ostendit quo navigando pervenerint, dicens et cum transfretassent pervenerunt in terram genezareth, et applicuerunt.

Theophylactus. Post magnum autem spatium temporis ad praedictum locum dominus transfretavit; et ideo evangelista subdit cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum, scilicet incolae.


Beda. Cognoverunt autem eum rumore, non facie; vel prae signorum magnitudine, et vultu plurimis notus erat. Vide autem quanta fides sit hominum terrae genezareth, ut non praesentium tantum salute contenti sint, sed mittant ad alias per circuitum civitates, quo omnes currant ad medicum; unde sequitur et percurrentes universam regionem illam, coeperunt in grabatis illos qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.

Theophylactus. Non enim ad domos invitabant eum ut curaret, sed magis ipsi male habentes afferebant ad eum; unde etiam sequitur et quocumque introibat in vicos, aut in villas, aut in civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent. Miraculum enim quod circa mulierem haemorrhoissam contigerat, ad aures multorum devenerat, et multam fidem eis dabat, ex qua sanabantur; sequitur enim et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.

Beda. Mystice autem fimbriam vestimenti eius minimum mandatum intellige; quod quicumque transgressus fuerit, minimus vocabitur in regno caelorum: vel assumptionem carnis, per quam venimus ad verbum Dei, et illius postea fruimur maiestate.

Hieronymus. Quod autem dicitur et quotquot tangebant eum, salvi fiebant, implebitur quando fugiet dolor, et gemitus.


MARCUS 7,1-13


6701 (Mc 7,1-13)

Beda. Homines terrae genezareth, qui minus docti videbantur, non solum ipsi veniunt, sed et suos infirmos adducunt ad dominum, ut vel fimbriam eius mereantur contingere. At vero pharisaei et scribae, qui doctores esse populi debuerant, non ad quaerendam medelam, sed ad movendas quaestionum pugnas ad dominum concurrunt; unde dicitur et convenerunt ad eum pharisaei, et quidam de scribis venientes ab ierosolymis; et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, idest non lotis, manducare panes, vituperaverunt.

Theophylactus. Discipuli namque domini instructi ea quae virtutis tantum sunt operari, non lotis manibus simpliciter comedebant. Pharisaei autem volentes occasionem invenire, hoc acceperunt; et non utique vituperabant eos, ut legis transgressores, sed quia traditiones seniorum transgrediebantur; unde sequitur pharisaei enim, et omnes iudaei, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum. Beda in marc.. Spiritualia enim prophetarum verba carnaliter accipientes, quae illi de cordis et operis castigatione praecipiebant dicentes: lavamini et mundi estote; et: mundamini qui fertis vasa domini, isti de corpore solo lavando servabant. Superstitiosa ergo est hominum traditio, semel lotos ob manducandum panem crebrius lavare, et a foro, nisi baptizentur, non comedere. Sed necessarium est eos qui panem de caelo descendentem participare desiderant, crebro eleemosynis, lacrimis et aliis iustitiae fructibus sua opera purgare. Necessarium etiam est inquinamenta, quae ex temporalibus negotiorum curis quisquam contraxerit, subsequenti bonarum cogitationum, et actuum permundet instantia. Frustra autem iudaei lavant manus, et a foro baptizantur, quamdiu contemnunt fonte ablui salvatoris: in vanum baptisma servant vasorum qui corporum suorum et cordium negligunt abluere sordes. Sequitur et interrogabant eum pharisaei et scribae: quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? Hieronymus super Matth.. Mira pharisaeorum scribarumque stultitia. Dei filium arguunt quare traditiones hominum et praecepta non servet. Commune autem hic pro immundo ponitur: populus enim iudaeorum, partem Dei se esse iactitans, communes cibos vocat quibus omnes utuntur.

Hieronymus. Pharisaeorum autem superfluum latratum furca rationis obtundit, idest moysi et isaiae interpretatione, ut nos adversantes haereticos verbo scripturae vincamus; unde sequitur at ille respondens ait: bene prophetavit isaias de vobis, hypocritae, sicut scriptum est: populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me.

Chrysostomus in Matth.. Quia enim non de legis transgressione, sed seniorum, discipulos accusabant, iniuriose ipsos confundit, hypocritas vocans, quasi commendantes cum reverentia quadam id quod non conveniebat. Superaddit autem isaiae prophetae verbum, quasi de eis dictum; ac si diceret: sicut hi de quibus dicitur, quod deum labiis honorant, cor autem eorum ab eo longe est, in vanum pietatem custodire se dicunt, doctrinas hominum honorantes; ita et vos qui derelinquitis id quod interius curabile est, et iustitiam colentes accusatis.

Hieronymus. Traditio autem pharisaica in mensis et vasis abscindenda est et radenda: saepe enim traditionibus hominum mandata Dei cedunt; unde sequitur derelinquentes mandata Dei, tenetis traditiones hominum, baptismata urceorum.

Chrysostomus in Matth.. Ut autem eos arguat tamquam Dei reverentiam non servantes, propter traditionem a senioribus factam, divinis scripturis oppositam, subiungit Moyses enim dixit: honora patrem et matrem tuam; et: qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur.

Beda. Honor in scripturis non tantum in salutatione et officiis deferendis, quantum in eleemosyna ac munerum collatione sentitur: honora, inquit apostolus, viduas quae vere viduae sunt.

Chrysostomus. Tali autem existente divina lege, ac talibus ministris transgredientibus illatis, vos de levi divinum transgredimini praeceptum, observantes seniorum traditiones; unde sequitur vos autem dicitis: si dixerit homo patri aut matri: corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi proderit; supple: liber erit ab observatione praemissi mandati; unde sequitur et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri.

Theophylactus. Volentes enim pharisaei quae offerebantur comedere, instruebant filios, quod cum peculia aliqua habebant, et parentes haec peterent, responderent illis; corban, hoc est donum, quod a me petis, iam obtuli domino; et ita haec non exquirerent, quasi domino oblata, idest ad salutem parentum proficua: et sic decipiebant filios, ut parentes non honorarent, et ipsi oblata devorarent. Hoc ergo dominus exprobrat eis, quia propter lucrum legem divinam transgrediebantur; unde sequitur rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis. Et multa similia huiusmodi facitis, scilicet transgredientes praecepta Dei, ut observetis hominum traditiones.

Chrysostomus in Matth.. Vel potest dici, quod pharisaei iuvenes docebant, quod si quis pro iniuria patri aut matri illata munus offerret Deo, erat immunis, quasi Deo dans munera quae patri debentur; et hoc dicentes parentes honorari non permittebant.

Beda. Potest autem et hunc breviter habere sensum: munus quod ex me est, tibi proderit. Compellitis, inquit, filios ut dicant parentibus suis: quodcumque donum oblaturus eram Deo, in tuos consumo cibos, tibique prodest, o pater et mater; quasi dicant: non prodest; ut sic illi timentes accipere quod Deo videbant mancipatum, inopem magis vellent vitam ducere, quam edere de consecratis.

Hieronymus. Mystice autem discipulos non lotis manibus manducare, futuram gentium communionem significat. Munditia et baptisma pharisaicum sterile est: communicatio non lota apostolica extendit palmites suos usque ad mare.


MARCUS 7,14-23


6714 (Mc 7,14-23)

Chrysostomus. Iudaeis considerantibus corporalem munditiam legis, et de hac murmurantibus, dominus contrarium vult introducere; unde dicitur et advocans iterum turbam, dicebat illis: audite me omnes, et intelligite. Nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt quae coinquinant hominem; idest immundum faciunt. Ea enim quae Christi sunt, intra hominem considerantur; ea vero quae legis sunt, magis cernuntur extra hominem; quibus quasi corporalibus crux Christi finem in brevi dare debebat.

Theophylactus. Hoc autem dominus dicit, volens instruere homines, quod observationes escarum, quas lex commemorat, non oportet corporaliter intelligere; et ex hoc intentionem legis eis manifestare incepit.

Chrysostomus. Subiungit autem si quis habet aures audiendi, audiat. Non enim manifeste aperuerat quae essent illa quae de homine procedebant, et hominem coinquinant, et propter hoc verbum apostoli crediderunt quod aliud profundum praedictus domini sermo innueret; unde sequitur et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam. Parabolam autem immanifestum sermonem vocabant.

Theophylactus. Dominus autem prius increpat; unde sequitur et ait illis: sic et vos imprudentes estis? Beda. Vitiosus enim est auditor qui obscura manifeste, aut manifeste dicta obscure vult intelligere.

Theophylactus. Deinde dominus manifestat id quod erat occultum, dicens: non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare? Beda. Iudaei enim se partem Dei iactantes, communes cibos vocant quibus omnes homines utuntur, ut ostrea, lepores, et huiusmodi animalia. Nec etiam idolothytum, inquantum cibus, et Dei creatura est, sed daemonum invocatio hoc facit immundum. Et causam subdit, dicens quia non intrat in cor eius. Animae locus principalis, iuxta platonem, in cerebro; sed, iuxta Christum, in corde est.

Glossa. Dicitur ergo in cor eius, idest in mentem, quae est principalis pars animae, ex qua tota hominis vita dependet; unde secundum eam necesse est hominem mundum, vel immundum aestimari; et sic ea quae ad mentem non perveniunt, non possunt homini immunditiam afferre. Cibi ergo quia ad mentem non perveniunt, secundum suam naturam hominem inquinare non possunt; sed inordinatus ciborum usus, qui ex inordinatione provenit mentis, ad hominis immunditiam pertinet. Quod autem cibi ad mentem non perveniant, ostendit per id quod subdit, dicens sed in ventrem vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas. Hoc autem dicit, ne intelligatur quod inde ex cibis in corpore maneat. Manet enim quod est necessarium ad corporis nutrimentum et augmentum; egreditur autem quod est superfluum, quasi purgatio quaedam interius remanentis nutrimenti.

Augustinus in lib. 83 quaest.. Quaedam enim sic accedunt ut etiam mutent, et mutentur; sicut et ipse cibus amittens speciem suam, in corpus nostrum vertitur, et nos refecti in robur commutamur. Sed et tenuissimus humor, cum in venis, et aliis esca et digesta, per occultos meatus, quos graeci poros vocant, dilabitur, et in secessum vadit.

Beda. Sic ergo cibi non faciunt homines immundos, sed malitia, quae operatur passiones ab interioribus procedentes; unde sequitur dicebat autem, quoniam quae de homine exeunt, illa coinquinant hominem.

Glossa. Cuius rationem significat cum subdit ab intus enim de corde hominis cogitationes malae procedunt. Et sic patet quod malae cogitationes ad mentem pertinent, quae hic cor nominantur; secundum quam homo dicitur bonus vel malus, mundus vel immundus.

Beda. Hinc autem arguuntur qui cogitationes a diabolo immitti putant, non ex propria nasci voluntate. Diabolus incentor, et auditor malarum cogitationum esse potest: auctor esse non potest.

Glossa. Ex malis autem cogitationibus ulterius mali actus procedunt; de quibus subditur adulteria, quae in violatione alieni tori consistunt; fornicationes, quae sunt illiciti coitus personarum matrimonio solutarum; homicidia, quibus in personas proximorum nocumentum infertur; furta, quibus res subtrahuntur; avaritiae, inquantum aliqua iniuste retinentur; nequitiae, quae consistunt in proximorum calumniis; dolus, in eorum deceptione; impudicitiae, quantum ad quamlibet corruptionem mentis, vel corporis.

Theophylactus. Oculus malus, idest odium, et adulatio: nam qui odit, oculum malum et invidum habet ad eum quem odit; et adulator non recto oculo videns quae sunt proximi, ad malum ipsum deducit; blasphemiae, idest iniuriae in deum; superbia, idest Dei contemptus, dum scilicet quis bonum quod operatur, non Deo, sed suae virtuti ascribit; stultitia, idest iniuria in proximum.

Glossa. Vel stultitia est cum non recte de Deo sentitur: contrariatur enim sapientiae, quae est divinarum rerum cognitio. Sequitur omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant hominem. Hoc enim in culpam homini imputatur quod in sua potestate existit. Talia autem sunt quae procedunt ab interiori voluntate, per quam homo est suorum actuum dominus.


MARCUS 7,24-30


6724 (Mc 7,24-30)

Theophylactus. Postquam de escis dominus docuerat, videns incredulos esse iudaeos, fines ingreditur gentium: iudaeis enim infidelibus existentibus, salus ad gentes convertitur; unde dicitur et inde surgens abiit in fines tyri et sidonis.

Chrysostomus. Tyrus et sidon loca chananaeorum erant. Venit igitur ad eos dominus, non tamquam ad propinquos, sed tamquam ad eos quibus nihil est commune ad patres, quibus promissio facta est: et ideo sic venit, ut adventus suus tyriis et sidoniis non appareret; unde sequitur et ingressus domum neminem voluit scire: nondum enim tempus advenerat ut cum gentibus habitaret, et eas ad fidem adduceret: huius enim tempus debitum erat post crucem et resurrectionem.

Theophylactus. Vel ideo clam ingreditur, ne occasionem iudaei sumerent contra eum, tamquam ad immundas gentes transisset. Sequitur et non potuit latere.

Augustinus de quaest. Nov. Et vet. Testam.. Si autem voluit, et non potuit, infirma voluntas eius esse videtur. Impossibile est autem ut salvatoris voluntas non impleatur, nec potest velle quod scit fieri non debere; idcirco quod factum est, hoc voluisse dicendus est. Advertendum est autem, quod istud in finibus gestum est gentilium, quibus adhuc tempus praedicandi non erat; ultro tamen venientes ad fidem non suscipere invidiae erat. Sic ergo factum est ut salvator a discipulis proditus non esset, ab aliis tamen qui ingredientem domum viderant, proditus est, et incepit sciri quod esset in domo. A suis ergo noluit praedicari; requiri autem se voluit; et ita factum est.

Beda. Ingressus etiam domum praecepit discipulis ne se cuiquam in regione ignota quis esset aperirent, ut exemplo eius discerent, quibus sanandi infirmos gratiam conferret, in exhibitione miraculorum humani favoris gloriam quantum possent declinare, nec tamen a pio virtutis opere cessare, quando hoc fieri vel fides bonorum iuste mereretur, vel infidelitas pravorum necessario cogeret. Ipse enim suum illo introitum gentili feminae, et quibuscumque voluit publicavit.

Augustinus. Denique mulier chananaea audiens de illo intravit ad eum; quae nisi prius subiecisset se Deo, iudaeorum beneficium consecuta non esset; de qua sequitur mulier enim statim ut audivit de eo, cuius filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes eius.

Chrysostomus. Per hoc autem voluit dominus discipulis ostendere quod etiam gentibus aperuit ostium salutis; unde et mulieris genus describitur cum subditur erat enim mulier gentilis syrophoenissa genere, idest de syria phoenicis. Sequitur et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius.

Augustinus de cons. Evang.. Videtur autem afferre aliquam repugnantiae quaestionem, quia dicit in domo fuisse dominum, cum ad illum venit mulier pro filia sua rogans. Sed quoniam Matthaeus dicit discipulos domino ita suggessisse: dimitte illam, quoniam clamat post nos, nihil aliud videtur significare quam post ambulantem dominum mulierem illam deprecatorias voces emisisse. Quomodo ergo in domo, nisi quia intelligendum est dixisse quidem Marcum, quod intraverit ubi erat iesus, cum eum praedixisset fuisse in domo? sed quia Matthaeus ait: non respondit ei verbum, dedit agnoscere in eo silentio egressum fuisse iesum de domo illa; atque ita cetera contexuntur quae iam in nullo discordant. Sequitur qui dixit illi: sine prius saturari filios.

Beda. Quasi dicat: futurum est ut etiam vos, qui de gentibus estis, salutem consequamini; sed prius oportet iudaeos, qui merito antiquae dilectionis, filiorum Dei solent nomine censeri, pane caelesti refici; et sic tandem gentibus vitae pabula ministrari. Sequitur non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus.

Chrysostomus. Hoc autem verbum dixit: non quod in eo sit defectus virtutis ad benefaciendum omnibus, sed quia beneficium eius distributum iudaeis et gentibus, communionem inter se non habentibus, provocationem magis operaretur.

Theophylactus. Canes vocat gentiles, tamquam a iudaeis sceleratos reputatos; panem vero dicit beneficium, quod filiis, idest iudaeis, dominus promisit. Est ergo sensus, quod non decet gentiles beneficii primo esse participes, quod iudaeis principaliter promissum est. Ideo autem dominus non statim exaudit, sed gratiam differt, ut etiam ostendat mulieris fidem constantem, et ut discamus non statim deficere cum oramus, sed ut insistamus donec recipiamus.

Chrysostomus. Similiter etiam ut iudaeis ostenderet, quod non aequaliter eis dabat, et alienigenis sanitatem, et ut patefacta mulieris fide, magis patefieret infidelitas iudaeorum. Mulier enim non graviter tulit, sed vocem domini cum multa reverentia confirmavit; unde sequitur at illa respondit, et dixit ei: utique, domine: nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.

Theophylactus. Quasi dicat: iudaei panem totum habent, scilicet descendentem de caelo, et tua etiam beneficia; ego micas postulo, scilicet modicam beneficii partem.

Chrysostomus. Quod ergo in ordine canum se reputat, reverentiae est; quasi dicat: pro gratia habeo etiam in numero canum esse, et non ab aliena, sed a propria mensa comedere dominantis.

Theophylactus. Quia ergo mulier sapientissime respondebat, obtinuit quod optabat; unde sequitur et ait illi, etc.. Non dixit: virtus mea te salvam fecit; sed propter hunc sermonem, idest propter fidem tuam, quae hoc de sermone demonstratur, vade; exiit daemonium a filia tua. Sequitur et cum abiisset in domum suam invenit puellam iacentem supra lectum, et daemonium exiisse.

Beda. Propter humilem enim matris, fidelemque sermonem filiam deseruit daemonium: ubi datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes: quia videlicet per fidem et confessionem parentum in baptismo liberantur a diabolo parvuli, qui necdum per se sapere, vel aliquid agere boni possunt vel mali.

Hieronymus. Mystice autem mulier gentilis quae pro filia rogat, est mater nostra romana ecclesia. Nata eius daemoniaca barbarica est occidentalis natio; cuius fides fecit de cane ovem. Micas autem spiritualis intellectus, non panem infractum litterae sumere cupit.

Theophylactus. Unusquisque etiam nostrum cum peccat, mulier est anima eius. Infirmam vero filiam habet haec anima actus pravos; quae filia daemonium habet: nam actus pravi daemonum sunt. Peccatores autem existentes, nuncupantur catuli impleti immunditiis. Propter quod non sumus digni panem Dei recipere, aut participes fieri immaculatorum mysteriorum Dei. Si vero cognoscentes nosmetipsos per humilitatem esse catulos, confiteamur peccata nostra, tunc sanabitur filia, scilicet operatio prava.


MARCUS 7,31-37


6731 (Mc 7,31-37)

Theophylactus. In gentilium locis moram dominus facere non volebat, ne occasionem iudaeis daret ut transgressorem legis eum aestimarent, quod se gentibus admiscebat; et ideo confestim revertitur; unde dicitur et iterum exiens de finibus tyri, venit per sidonem ad mare galilaeae inter medios fines decapoleos.

Beda. Decapolis est regio decem urbium trans iordanem ad orientem contra galilaeam. Quod ergo dicitur quod dominus venit ad mare galilaeae inter medios fines decapoleos, non ipsos fines decapolis intrasse significat, neque enim mare navigasse dicitur; sed potius ad mare usque venisse atque ad ipsum pervenisse locum qui medios fines decapolis longe trans mare positos respiciebat. Sequitur et adducunt ei surdum et mutum, et deprecabantur eum ut imponat illi manum.

Theophylactus. Quod recte post daemoniaci liberationem ponitur: ex daemonio enim talis passio erat. Sequitur et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculam eius.

Chrysostomus. Seorsum a turba oblatum surdum et mutum apprehendit, ut divina miracula non faceret manifeste, instruens nos vanam gloriam eicere, et tumorem: nihil enim est ex quo aliquis sic miracula operetur, sicut si humilitatem colat, et modestiam sequatur. Misit vero digitos in auriculam, potens verbo sanare, ut ostenderet quod divina virtute ditatum erat corpus divinitati unitum, et operatio eius. Quia enim propter transgressionem adae, natura humana multam incurrerat passionem, ac membrorum, et sensuum laesionem, veniens Christus in seipso perfectionem demonstravit humanae naturae; et propter hoc digitis aures aperuit, et sputo loquelam dedit; unde sequitur et expuens tetigit linguam eius.

Theophylactus. Ut scilicet ostenderet quod omnia membra sacri corporis eius divina existunt et sancta; sicut et sputum, quod vinculum linguae dissolvit. Etenim omne sputum superfluitas est; sed in domino omnia divina fuerunt. Sequitur et suspiciens in caelum ingemuit, et ait: ephphetha, quod est adaperire.

Beda. Suspexit quidem in caelum, ut inde mutis loquelam, inde auditum surdis, inde cunctis infirmantibus medelam doceret esse quaerendam. Ingemuit autem, non quia ipsi opus esset cum gemitu aliquid petere a patre, qui cuncta petentibus donat cum patre; sed ut nobis gemendi daret exempla, cum vel pro nostri, vel pro nostrorum erratibus proximorum supernae pietatis praesidia invocamus.

Chrysostomus. Simul etiam ingemuit, nostram causam suscipiens in seipso, et naturae misertus humanae, videns miseriam in quam humanum genus inciderat.

Beda. Quod ait ephphetha, idest adaperire, ad aures proprie pertinet: aures enim ad audiendum aperiendae, lingua vero, ut loqui posset, a retinaculis erat suae tarditatis solvenda; unde sequitur et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte: ubi utraque natura unius et eiusdem Christi manifeste distincta est. Suspiciens quidem in caelum, quasi homo deum deprecatus ingemuit; sed mox uno sermone quasi potens divina maiestate curavit. Sequitur et praecepit illis ne cui dicerent.

Hieronymus. Per quod non in virtutibus gloriandum esse docuit; sed in cruce et humiliatione.


Chrysostomus. Praecepit etiam miraculum occultare, ne ante tempus accenderet iudaeos ad homicidium per invidiam perpetrandum.

Hieronymus. Civitas autem in monte posita, undique circumspecta abscondi non potest, et humilitas semper praecedit gloriam; unde sequitur quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant.

Theophylactus. Docemur autem ex hoc cum alicui beneficia elargimur, minime applausus, et laudes petere; cum vero accepimus beneficia, benefactores praedicare et laudare, quamvis nolint.

Augustinus de cons. Evang.. Si autem sciebat eos (sicut ille qui notas habebat et praesentes et futuras hominum voluntates) tanto magis praedicaturos, quanto magis ne praedicarent eis praecipiebat; ut quid hoc praecipiebat, nisi pigris volebat ostendere quanto gaudiosius, quanto ferventius eum praedicare debeant, quibus iubet ut praedicent, quando illi qui prohibebantur, tacere non poterant? Glossa. Ex praedicatione autem salvatorum a Christo, crescebat admiratio turbarum, et confessio beneficiorum Christi; unde sequitur et eo amplius admirabantur dicentes: bene omnia fecit; hoc scilicet, surdos fecit audire, et mutos loqui.

Hieronymus. Mystice autem tyrus interpretatur angustia, et significat iudaeam, cui dominus dicit: coangustatum est stratum, a qua transfert se ad gentes alias. Sidon venatio interpretatur. Fera autem indomita nostra natio est, et mare, quod fluctuosa volubilitas est. Inter medios autem fines decapoleos, quod interpretatur decalogi mandata, salvator ad salvandas gentes venit. Genus autem humanum per multa membra, quasi unus homo varia peste absumptus, enumeratur in protoplasto: caecatur dum male videt, surdus fit cum audit, obmutescit cum loquitur. Deprecantur autem eum, ut imponat illi manum, quia incarnatum fore dominum multi iusti et patriarchae cupiebant et optabant.

Beda. Vel surdus et mutus est qui nec aures audiendi verba Dei habet, nec os aperit pro loquendis; quales necesse est ut hi qui loqui iam, et audire divina eloquia didicerunt, domino sanandos offerant.

Hieronymus. Seorsum autem semper a turbulentis cogitationibus, et actibus inordinatis, sermonibusque incompositis educitur qui sanari meretur. Digiti autem, qui in aures mittuntur, verba, vel dona spiritus sunt, de quo dicitur: digitus Dei est hic. Sputum autem divina sapientia est, quae solvit vinculum labiorum humani generis, ut dicat: credo in deum patrem omnipotentem, et reliqua. Suspiciens autem in caelum ingemuit, idest gemere nos docuit, et in caelum thesauros nostri cordis erigere: quia per gemitum compunctionis intimae frivola laetitia carnis purgatur. Apertae sunt autem aures ad hymnos et cantica et psalmos. Solvit linguam, ut eructet verbum bonum, quod non possunt nec verbera cohibere.



Th. Aq. Catena aurea 6635