Th. Aq. Catena aurea 4529

MATTHAEUS 15,29-31


4529 (Mt 15,29-31)

Hieronymus. Sanata chananaeae filia, revertitur dominus ad iudaeam: unde dicitur et cum transisset inde iesus, venit secus mare galilaeae.

Remigius. Hoc mare diversis vocabulis appellatur: dicitur enim mare galilaeae propter galilaeam adiacentem; mare tiberiadis propter tiberiadem civitatem. sequitur et ascendens in montem, sedebat ibi.

Chrysostomus in Matth. considerandum autem, quod aliquando dominus circuit ut sanet infirmos: aliquando autem sedet expectans eos: et ideo convenienter hic subditur et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, claudos, caecos, debiles, et alios multos.

Hieronymus. In eo loco ubi latinus interpres transtulit debiles, in graeco scriptum est cyllous, quod non debilitatis generale, sed unius infirmitatis nomen est: ut quomodo claudus dicitur, qui pede claudicat uno, sic cyllos, appelletur qui unam manum debilem habet.

Chrysostomus in Matth. hi autem in duobus fidem suam demonstrabant; et in ascendendo montem, et in hoc quia aestimabant se nullo alio indigere nisi ut proicerentur ad pedes iesu; neque etiam adhuc tangunt fimbriam vestimenti, sed et ad altiorem fidem ascendunt unde dicitur et proiecerunt eos ad pedes eius. Et mulieris quidem filiam cum multa tarditate curavit, ut eius virtutem ostenderet: his autem, non quia meliores erant, sed ut infidelium iudaeorum ora obstrueret, confestim sanationem praebet: unde sequitur et curavit omnes. multitudo autem eorum qui curabantur, et facilitas sanationis eos in stuporem mittebat: unde sequitur ita ut turbae mirarentur, videntes mutos loquentes.

Hieronymus. de debilibus tacuit, quia quid e contrario diceret uno verbo non habebat.


Rabanus. Mystice autem, cum filia chananaeae praefigurasset salutem gentium, venit in iudaeam: quia cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis israel salvus erit.

Glossa. Mare autem iuxta quod venit iesus, turbida huius saeculi volumina signat: quod est galilaeae, cum homines a vitiis ad virtutes transmigrant.

Hieronymus. Ascendit autem in montem, ut quasi avis teneros fetus provocet ad volandum.

Rabanus. ut scilicet auditores suos erigat ad superna et caelestia meditanda. Sedebatque ibi, ut demonstraret, non nisi in caelestibus requiem esse quaerendam. Eo autem sedente in monte, idest in caelorum arce, accedunt turbae fidelium, devota mente illi appropinquantes, ducentes secum mutos et caecos etc., eosque ad pedes iesu proiciunt: quia peccata confitentes ipsi soli curandos subiciunt: quos ita curat ut turbae mirentur et magnificent Deum israel; quia fideles, quando viderint eos qui spiritualiter aegrotaverant, diversis operibus virtutum ditatos, laudem Deo decantant.

Glossa. Muti autem sunt qui non laudant Deum; caeci qui non intelligunt viam vitae; surdi qui non obtemperant; claudi per devia boni operis non recte euntes; debiles sunt qui infirmi sunt in bonis operibus.


MATTHAEUS 15,32-38


4532 (Mt 15,32-38)

Hieronymus. Prius Christus infirmorum debilitates abstulerat, postea vero sanatis offert cibos. Convocat quoque discipulos suos, et quod facturus est loquitur: unde dicitur iesus autem convocatis discipulis suis dixit: misereor turbae. Hoc autem facit ut magistris exemplum tribuat, cum minoribus atque discipulis communicandi consilia; vel ut ex confabulatione intelligant signi magnitudinem.

Chrysostomus in Matth. Turbae enim cum ad sanationem venissent, non audebant petere panes: unde ipse amator hominum, et omnium curam gerens, etiam non petentibus dat: propter quod dicit misereor turbae. Ne autem dicatur quoniam venientes viaticum portaverant, dicit quia triduo iam perseverant mecum, et non habent quod manducent. Etsi enim quando venerunt, cibos habuerunt, tamen iam consumpti erant: et propter hoc non in prima aut secunda die hoc fecit, sed in tertia, quando iam omnia erant consumpta: ut prius ipsi in necessitate constituti, cum ampliori desiderio susciperent quod fiebat. Monstrat autem et quod de longe venerant, et nihil eis reliquum fuerat, in hoc quod dicit et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via. Cum autem nolit eos ieiunos dimittere, ideo tamen non statim signum facit, ut ex hac interrogatione et responsione attentiores discipulos faciat, et fidem suam ostendant, dicentes: fac panes. Et quamvis Christus plurima fecerit ut miraculi prius facti recordarentur, quia fecit eos ministros et partiti sunt cophinos, adhuc tamen imperfectius dispositi erant: quod patet per hoc quod sequitur et dicunt ei discipuli: unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam? ipsi quidem infirma cogitatione hoc dixerunt; per hoc tamen miraculum futurum insuspicabile facientes: ne aliquis enim suspicaretur quod ab aliquo propinquo castello accepti sunt cibi, propter hoc miraculum istud in solitudine fit, multum a castellis distante. Ipse autem Christus, ut discipulorum erigat mentem, eos interrogat; ut ex modo interrogationis eos commemoret illorum quae prius facta sunt: unde sequitur et ait illis iesus: quot panes habetis? at illi dixerunt: septem, et pisciculos paucos. Non autem addunt: sed haec quid sunt inter tantos? sicut antea dixerant; iam enim paulatim profecerant, licet non totum apprehendatur ab eis. Admirare autem in apostolis veritatis amorem, qualiter ipsi scribentes non occultant suos etiam magnos defectus; non enim est quantalibet accusatio, parum ante tali signo facto confestim oblivisci. admirare autem et aliam sapientiam eorum, qualiter ventrem superabant, non multam mensae curam facientes; in eremo enim existentes, et per tres dies ibi morantes, solum septem panes ibi habebant. Alia vero similiter prioribus fecit: etenim recumbere eos fecit in terra, et in manibus discipulorum crescere panes: unde sequitur et praecepit turbae ut discumberent super terram.

Hieronymus. De hoc autem supra diximus, et eadem repetere otiosi est: tantum in his quae discrepant immoremur.

Chrysostomus in Matth. finis autem utriusque miraculi non similis est: sequitur enim et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. Erant autem qui manducaverant quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres. Quare autem minores fuerunt reliquiae in hoc miraculo quam in primo etsi non tot fuerint qui comederunt? aut igitur hoc est, quia sportae cophinis maiores erant; aut ut ex diversitate rememorentur et illius et huius miraculi: et propter hoc tunc quidem fecit cophinos reliquiarum numero aequales discipulis, nunc autem sportas panibus aequales.

Remigius. In hac autem evangelica lectione consideranda est in Christo operatio divinitatis et humanitatis: per hoc enim quod turbis miseretur, ostendit se humanae fragilitatis affectionem habere: in eo vero quod panes multiplicavit et turbas pavit, ostenditur divinitatis operatio. Destruitur ergo hic error eutychetis, qui in Christo dicebat unam naturam.

Augustinus de cons. Evang. sane non abs re est admonere in hoc miraculo; quod si aliquis evangelistarum hoc dixisset, qui de quinque panibus non dixisset, contrarius ceteris putaretur. sed quia illi qui miraculum de septem panibus narraverunt, nec illud de quinque tacuerunt; neminem movet, et utrumque factum homines intelligunt. Hoc ideo diximus, ut sicubi simile reperitur factum a domino, quod in aliquo alter alteri evangelistae ita repugnare videatur ut omnino solvi non possit, nihil aliud intelligatur quam utrumque factum esse, et aliud ab alio commemoratum.

Glossa. notandum autem, quod prius dominus aufert debilitates, et postea cibat: quia prius sunt removenda peccata, et postea anima verbis domini nutrienda.

Hilarius in Matth. Sicut autem illa turba quam prius pavit, iudaicae credentium convenit plebi, ita haec populo gentium comparatur. Quod vero quatuor millia virorum congregantur, multitudo innumerabilium ex quatuor orbis partibus intelligitur.

Hieronymus. Isti etiam non sunt quinque millia, sed quatuor millia, qui numerus semper in laudibus ponitur; et quadrangulus lapis non fluctuat, non est instabilis: et ob hanc causam etiam evangelia in hoc numero consecrata sunt. in superiori ergo signo, quia propinqui erant et vicini quinque sensuum, non ipse dominus eorum recordatur, sed discipuli; hic autem ipse dominus misereri se dicit eorum quia triduo iam perseverant cum eo: quia scilicet patri, filio spirituique sancto credebant.

Hilarius. Vel quia omne passionis dominicae tempus cum domino agunt; sive quia venturi ad baptismum confitentur se credere in passione ac resurrectione eius; sive quia toto passionis dominicae tempore ieiuniis domino quadam compassionis societate iunguntur.

Rabanus. vel hoc dicitur quia in toto saeculo triplex tempus est quo gratia datur: primum ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, quartum est in caelo, ad quod tendens reficitur in via.

Remigius. Vel quia peccata commissa per poenitentiam corrigentes, cogitatione, locutione et opere convertuntur ad dominum. Has turbas noluit dominus dimittere ieiunas, ne deficerent in via: quia peccatores per poenitentiam conversi, in cursu labentis saeculi pereunt, si absque sacrae doctrinae pabulo dimittantur.

Glossa. Septem panes sunt scriptura novi testamenti, in quo gratia spiritus sancti et revelatur et datur; neque sunt hordeacei, ut supra, quia non hic, ut in lege, vitale alimentum figuris quasi tenacissima palea tegitur; hic non duo pisces, ut in lege duo ungebantur, scilicet rex et sacerdos; sed pauci, idest sancti novi testamenti, qui de fluctibus saeculi erepti, et sustinent turbulentum mare, et exemplo suo nos reficiunt, ne in via deficiamus.

Hilarius. Turbae autem in terra recumbunt: nullis enim legis operibus fuerant ante substratae; sed peccatorum et corporum suorum inhaerebant.

Glossa. vel ibi super faenum, ut desideria carnis comprimantur, hic super terram, ubi et ipse mundus relinqui praecipitur. vel mons in quo dominus reficit, est altitudo christi; ibi ergo faenum super terram, quia ibi celsitudo christi, propter carnales, carnali spe et desiderio tegitur: hic remota omni cupiditate carnali, convivas novi testamenti spe permanentes solidatosque continet; ibi quinque millia, qui carnales quinque sensibus subdit: hic quatuor, propter quatuor virtutes quibus spiritualiter muniuntur: temperantiam, prudentiam, fortitudinem et iustitiam: quarum prima est cognitio rerum appetendarum et vitandarum; secunda, refrenatio cupiditatis ab his quae temporaliter delectant; tertia, firmitas contra molesta saeculi; quarta, quae per omnes diffunditur, dilectio Dei et proximi: et ibi et hic mulieres et parvuli excepti sunt: quia in veteri et novo testamento non admittuntur ad dominum qui non perdurant occurrere in virum perfectum, vel infirmitate virium, vel levitate mentis. Utraque refectio in monte celebrata est, quia utriusque testamenti scriptura et altitudinem caelestium praeceptorum mandat et praemium. utraque altitudinem christi praedicat. altiora mysteria, quae non capit communis turba, apostoli sufferunt et implent, scilicet perfectorum corda septiformis spiritus gratia ad intelligendum illustrata. Sportae iunco et foliis palmarum solent contexi; et significant sanctos, qui radicem cordis in ipso fonte vitae collocant ne arescant ut iuncus in aqua, et palmam aeternae retributionis in corde retinent.


MATTHAEUS 16,1-4


4601 (Mt 16,1-4)

Chrysostomus in Matth. sicut post miraculum quinque panum, dominus turbas dimisit, ita et nunc; nec autem pedes recedit, sed navigio, ne turba eum sequatur: unde dicitur et dimissa turba, ascendit in naviculam, et venit in fines mageddan.

Augustinus de cons. Evang. Marcus autem dicit, quod in dalmanutha; nec est dubitandum eumdem locum esse sub utroque nomine: nam plerique codices non habent, etiam secundum marcum, nisi mageddan.

Rabanus. est autem mageddan regio contra gerasam, et interpretatur poma, vel nuntia; et significat hortum, de quo dicitur: hortus conclusus, fons signatus, in quo crescunt poma virtutum, et ubi nuntiatur nomen domini. Docet autem, quod praedicatores, ministrato verbo turbae, ipsi intra cubiculum cordis virtutum pomis debent refici. sequitur et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis.

Remigius. Admiranda quippe est caecitas pharisaeorum et sadducaeorum: sic enim postulabant signum de caelo, quasi ea non essent signa quae facere videbatur. quod autem signum postularent, Ioannes manifestat: refert enim post refectionem de quinque panibus, turbam accessisse ad dominum et dixisse: quod signum facis, ut videamus, et credamus tibi? patres nostri manna in deserto comederunt, sicut scriptum est: panem de caelo dedit eis manducare. Ideoque et hic dicunt: ostende nobis signum de caelo; idest, fac ut uno vel duobus diebus manna pluat, ut totus populus pascatur, sicut multo tempore factum est in deserto. Ipse vero inspiciens cogitationes eorum, ut Deus, et sciens quod si etiam signum de caelo eis ostenderet, non crederent, noluit eis dare signum quod postulabant: unde sequitur at ille respondens ait illis: facto vespere dicitis: serenum erit, etc.

Hieronymus. hoc apud graecos in plerisque codicibus non habetur. Sensus autem manifestus est, quod ex elementorum ordine et consonantia possunt et sereni et pluviosi dies praenosci. Scribae autem et pharisaei, qui videbantur legis esse doctores, ex prophetarum vaticinio non poterant cognoscere salvatoris adventum.

Augustinus de quaest. Evang. potest etiam intelligi quod dixit dominus: facto vespere dicitis: serenum erit, etenim rubicundum est caelum: idest sanguine passionis christi, primo adventu indulgentia peccatorum datur. Et mane: hodie tempestas, rubet enim cum tristitia caelum; illud est quod secundo adventu igne praecedente venturus est.

Glossa. Vel aliter. Rutilat triste caelum; idest, patiuntur apostoli post resurrectionem; post quos me iudicare in futuro scire potestis; quia cum non parco meis bonis quin patiantur, non parcam aliis in futuro. Faciem ergo caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis. Signa temporum dixit de adventu suo vel passione, cui simile est roseum caelum vespere; et idem de tribulatione, ante adventum suum futura, cui simile est mane roseum cum tristitia caelum.

Chrysostomus in Matth. Sicut ergo in caelo aliud quidem est signum serenitatis, aliud pluviae, ita et in me putare oportet: nunc enim, scilicet in primo adventu, his signis quae in terra sunt, opus est; quae autem in caelo sunt, conservantur tempori secundi adventus. Nunc enim sicut medicus veni; tunc sicut iudex adero: propter hoc nunc occultus veni; tunc autem cum multa divulgatione quando virtutes caelorum movebuntur. Sed non est nunc tempus horum signorum: quia veni mori, et quae abiecta sunt pati: et ideo sequitur generatio mala et adultera signum quaerit; et signum non dabitur ei, nisi signum ionae prophetae.

Augustinus de cons. Evang. Hoc autem et alibi iam dixit Matthaeus: unde retinendum est, eadem dominum saepe dixisse; ut quod existente contrario solvi non poterit, bis dictum intelligatur.

Glossa. dicit autem generatio mala et adultera, idest incredula, pro spirituali carneum habens intellectum.

Rabanus. Non ergo generationi illi tentantium dominum signum caeleste datur, quale quaerebant, quibus multa signa dedit in terra; sed generationi quaerentium dominum, idest apostolis; quibus cernentibus, ascendit in caelum, et spiritum sanctum misit.

Hieronymus. quid autem sibi velit signum ionae, iam supra dictum est.

Chrysostomus in Matth. Cum autem hoc pharisaei audissent, oportebat interrogare, et dicere: quid est quod dicitur? sed ipsi non desiderio discendi, hoc a domino quaesierunt; et ideo dominus eos relinquit; unde sequitur et relictis illis, abiit.

Rabanus. Idest relicta generatione mala iudaeorum, abiit trans fretum, et gentium secutus est populus. nota, quod non, sicut in aliis legitur locis, dimissis turbis abiit; sed quia infidelitatis error insolentium animos obtinebat, dicitur quod eos reliquit.


MATTHAEUS 16,5-12


4605 (Mt 16,5-12)

Glossa. Sicut dominus pharisaeos reliquerat propter eorum infidelitatem, ita consequenter et doctrinam eorum a discipulis cavendam esse docet: unde sequitur et cum venissent discipuli eius trans fretum, obliti sunt accipere panes.

Remigius. tanto enim amore magistri detinebantur ut nec etiam ad punctum vellent ab eo recedere. Animadvertendum est ergo quantum alieni essent ab appetitu deliciarum, cum tam parvam haberent de necessariis curam ut etiam obliti sint panes accipere, sine quibus humana fragilitas subsistere non potest. sequitur qui dixit illis: intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum.

Hilarius in Matth. in quo monentur apostoli non admisceri iudaeorum doctrinae: quia legis opera in effectum fidei et praefigurationem rerum consequentium constituta sunt: et in quorum tempora atque aetatem veritas contigisset, nihil ultra in veritatis similitudinem positum arbitrarentur: ne doctrina pharisaeorum Christum nesciens, effectum evangelicae veritatis rumperet.

Hieronymus. qui enim cavet a fermento pharisaeorum et sadducaeorum, legis ac litterae praecepta non servat, traditiones hominum negligit, ut faciat Dei mandata. Hoc est fermentum de quo apostolus ait: modicum fermentum totam massam corrumpit. Istiusmodi fermentum etiam omni ratione vitandum est, quod habuit marcion, valentinus et omnes haeretici. fermentum enim hanc habet vim ut, si farinae mixtum fuerit, quod parum videbatur, crescat in maius, et ad saporem suum universam conspersionem trahat: ita et doctrina haeretica, si vel modicam scintillam iecerit in tuum pectus, in brevi ingens flamma concrescit, et totam hominis passionem ad se trahit.

Chrysostomus in Matth. Quare non dixit: attendite a doctrina pharisaeorum manifeste? quia vult commemorare ea quae facta sunt, scilicet de multiplicatione panum: etenim noverat eos esse oblitos. simpliciter autem de hoc eos incusare non videtur rationem habere: occasione autem ab eis recepta eos increpare, susceptibilem faciebat incusationem; et ideo quae cogitabant discipuli, evangelista in medium introducit, dicens at illi cogitabant intra se dicentes quia panes non accepimus.

Hieronymus. Quomodo autem panes non habebant qui statim impletis septem sportis, ascenderunt in naviculam, et venerunt in fines mageddan? ibi audiunt navigantes quod cavere debeant a fermento pharisaeorum et sadducaeorum. sed scriptura testatur, quod obliti sunt eos secum tollere.

Chrysostomus in Matth. quia vero discipuli circa observationes iudaicas adhuc repebant, ideo dominus vehementer eos increpat ad utilitatem omnium: unde sequitur sciens autem iesus, dixit eis: quid cogitatis intra vos, modicae fidei, quia panes non habetis? Glossa. Quasi dicat: quid cogitatis me dixisse de terrenis panibus, de quibus non est vobis dubitandum, cum de tam paucis tantas feci abundare reliquias? .

Chrysostomus in Matth. hoc autem facit, ut sollicitudinem escarum ab eis abiciat. Sed quare non arguit eos, cum dixerunt: unde nobis in solitudine panes tanti? etenim opportunius videbatur hoc dici. Sed ideo tunc non reprehendit eos, ne videretur se ingerere ad signa facienda, et nolebat ante turbas eos increpare. Tunc etiam rationabilior haec accusatio fuit quando iam duplici miraculo de panibus facto tales erant ut adhuc de escis dubitarent. vide autem et increpationem cum mansuetudine: velut enim excusando respondet, pro his quos increpaverat dicens nondum intelligitis neque recordamini quinque panum? Glossa. Quasi dicat: neque mysterium intelligitis, neque virtutem in memoria habetis.

Chrysostomus in Matth. per quod in memoriam eis reducit ea quae praeterierunt, et ad futura attentiores facit.

Hieronymus. Per hoc autem quod dicit quare non intelligitis? ecce per occasionem docet eos quid significent quinque panes et septem, quinque millia hominum et quatuor millia, quae pasta sunt in eremo. Si enim fermentum pharisaeorum et sadducaeorum non corporalem panem, sed traditiones perversas et haeretica significat dogmata; quare cibi quibus nutritus est populus Dei, non veram doctrinam integramque significent? .

Chrysostomus in Matth. ut autem discas quantum in discipulis potuit increpatio christi, et qualiter eorum mentem erexerit dormientem, audi quid evangelista dicat: tunc intellexerunt quod non dixit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum, quamvis eo hoc non interpretante. interpretatio ergo domini eos a iudaicis observationibus abduxit, desides existentes attentiores fecit, et a parva fide eos eripuit, ut non timeant si quando paucos panes habere videantur, neque pro pane solliciti sint, sed haec despiciant universa.


MATTHAEUS 16,13-19


4613 (Mt 16,13-19)

Glossa. Postquam discipulos a pharisaeorum doctrina removerat dominus, convenienter evangelicae doctrinae altitudinem in eis fundat: et ut maior solemnitas designetur, locus describitur cum dicitur venit autem iesus in partes caesareae philippi.

Chrysostomus in Matth. ideo autem non simpliciter caesaream nominat, sed caesaream philippi: quia est et alia caesarea quae est stratonis: non autem in illa, sed in hac discipulos interrogavit; longe eos a iudaeis abducens, ut ab omni timore eruti, libere dicant quae habebant in mente. Philippus autem iste, frater fuit herodis tetrarchae ithureae et trachonitidis regionis, qui in honorem tiberii caesaris caesaream philippi, quae nunc paneas dicitur, appellavit.

Glossa. Confirmaturus autem in fide discipulos, prius opiniones et errores aliorum a mentibus eorum voluit removere: unde sequitur et interrogavit discipulos suos dicens: quem dicunt homines esse filium hominis? Origenes in Matth. Interrogat Christus discipulos, ut ex apostolorum responsionibus nos discamus diversas opiniones fuisse tunc apud iudaeos de Christo; et ut nos semper scrutemur qualis opinio sit apud homines de nobis: ut si quid male dicitur de nobis, occasiones illius praecidamus: si quid autem boni, eius occasiones augeamus. Sed et discipuli episcoporum, apostolorum instruuntur exemplo, ut qualescumque opiniones audierint foris de episcopis suis, referant eis.

Hieronymus. Pulchre autem interrogat quem dicunt homines esse filium hominis? quia qui de filio hominis loquuntur, homines sunt; qui vero divinitatem eius intelligunt, non homines sed dii appellantur.

Chrysostomus in Matth. non autem dicit: quem me dicunt scribae et pharisaei esse? sed: quem me dicunt homines esse? plebis mentem quae ad malum inflexa non erat, investigans. etsi enim multo humilior quam oportebat eorum erat de Christo opinio, sed tamen a nequitia libera erat; pharisaeorum autem opinio de Christo erat plena multa malitia.

Hilarius in Matth. dicendo ergo quem dicunt homines esse filium hominis? significavit, praeter id quod in se videbatur, esse aliud sentiendum: erat enim hominis filius. Quod igitur de se opinandi iudicium desiderabat, non illud arbitramur quod de se ipse confessus est; sed occultum erat de quo quaerebatur, in quod se credentium fides debeat extendere. Est autem haec confessionis tenenda ratio: ut sicut Dei filium, ita et filium hominis meminerimus: quia alterum sine altero nihil spei tribuit ad salutem; et ideo signanter dixit quem dicunt homines esse filium hominis? .

Hieronymus. Non enim dixit: quem me esse dicunt homines? sed quem dicunt esse filium hominis? ne iactanter de se quaerere videretur. Et nota, quod ubicumque in veteri testamento scriptum est filius hominis, in hebraeo positum est filius adam.

Origenes in Matth. diversas autem iudaeorum opiniones de Christo discipuli referunt: unde dicitur at illi dixerunt: alii ioannem baptistam, aestimationem scilicet secuti herodis; alii autem eliam, videlicet aestimantes, quod aut secundam nativitatem susceperit elias, aut ex eo tempore in corpore vivens, in tempore apparuit illo; alii vero ieremiam, quem dominus in gentibus prophetam constituit: non intelligentes quoniam ieremias typus fuerat christi; aut unum ex prophetis, ratione simili, propter illa quae Deus ad ipsos locutus est per prophetas, non tamen in ipsis, sed in Christo sunt impleta.

Hieronymus. Sed tamen turbae sic errare potuerunt in elia et ieremia, quomodo herodes erravit in ioanne: unde miror quosdam interpretes causas errorum inquirere singulorum.

Chrysostomus in Matth. quia vero discipuli opinionem turbae recitaverant, evocat eos per secundam interrogationem ad opinandum aliquid maius de ipso: et ideo sequitur dicit illis iesus: vos autem quem me esse dicitis? vos, inquam, qui simul mecum estis semper, quia maiora signa vidistis quam turbae, non oportet vos in opinione convenire cum turbis: et propter hoc non a principio praedicationis eos de hoc interrogavit, sed postquam multa signa fecit, et multa locutus est de sua deitate.

Hieronymus. attende autem, quod ex hoc textu sermonis apostoli nequaquam homines sed dii appellantur; cum enim dixisset quem dicunt homines esse filium hominis? subiecit vos autem quem me esse dicitis? ac si dicat: illis, quia homines sunt, humana opinantibus, vos, qui dii estis, quem me esse existimatis? Rabanus. Non autem quasi nesciens, de se sententiam discipulorum, vel extraneorum inquirit; sed ideo discipulos quid de se sentiant interrogat, ut confessionem rectae fidei digna mercede remuneret. Ideo quid alii de se sentiant inquirit, ut expositis primo sententiis errantium, discipuli probarentur veritatem suae confessionis non de opinione vulgata, sed de ipso percepisse dominicae revelationis arcano.

Chrysostomus in Matth. Quando vero dominus de plebis opinione interrogat, omnes respondent; sed omnibus discipulis interrogatis, petrus tamquam os apostolorum et caput, pro omnibus respondet: unde sequitur respondens simon petrus, dixit: tu es Christus filius Dei vivi.

Origenes in Matth. Denegavit quidem petrus aliquid eorum esse iesum quae arbitrabantur iudaei, confessus est autem tu es Christus, quod nesciebant iudaei; sed, et quod maius est, filius Dei vivi, qui et per prophetas dixerat: vivo ego, dicit dominus; et ideo dicebatur vivus, sed secundum supereminentiam, quia supereminet omnibus habentibus vitam: quoniam solus habet immortalitatem et est fons vitae, quod proprie dicitur Deus pater; vita autem est quasi de fonte procedens, qui dixit: ego sum vita.

Hieronymus. Deum etiam vivum appellat, ad comparationem eorum deorum qui putantur dii, sed mortui sunt. Saturnum dico, iovem, venerem, et herculem, et cetera idolorum portenta.

Hilarius in Matth. est autem haec vera et inviolabilis fides, ex Deo Deum filium profectum esse, cui sit ex aeternitate patris aeternitas. hunc igitur assumpsisse corpus et hominem factum esse, perfecta confessio est. complexus est itaque omnia qui et naturam et nomen expressit: in quo summa virtutum est.

Rabanus. Mira autem distinctione factum est ut dominus ipse humilitatem assumptae humanitatis profiteatur, discipulus excellentiam divinae aeternitatis ostendat.

Hilarius. Dignum autem confessio petri praemium consecuta est, quia Dei filium in homine vidisset: unde sequitur respondens autem iesus dixit ei: beatus es, simon bar iona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus qui est in caelis.

Hieronymus. Reddit enim Christus apostolo vicem pro testimonio quod de se petrus dixerat tu es Christus filius Dei vivi. Dominus autem dixit ei beatus es, simon bar iona. quare? quia non revelavit tibi caro et sanguis; sed revelavit pater. Quod caro et sanguis revelare non potuit, spiritus sancti gratia revelatum est. Ergo ex confessione sortitur vocabulum quod revelationem ex spiritu sancto habeat, cuius et filius appellandus sit: siquidem bar iona in lingua nostra sonat filius columbae. alii simpliciter accipiunt, quod simon, scilicet petrus, filius sit ioannis, iuxta alterius loci interrogationem: simon ioannis, diligis me? et volunt scriptorum vitio depravatum: ut pro bar ioanna, idest filius ioannis, bar iona scriptum sit, una detracta syllaba; ioanna vero interpretatur Dei gratia. Utrumque autem nomen mystice intelligi potest: quod et columba spiritum sanctum, et gratia Dei donum significet spiritale.

Chrysostomus in Matth. Vanum est enim dicere: tu es filius ionae, vel ioanna, nisi ut ostendat quoniam ita naturaliter est Christus filius Dei sicut petrus filius ionae, eiusdem substantiae cum eo qui genuit.

Hieronymus. Illud autem quod ait quia caro et sanguis non revelavit tibi, apostolicae narrationi compara, in qua ait: continuo non acquievi carni et sanguini: carnem ibi et sanguinem iudaeos significans: ut hic quoque sub alio sensu demonstretur, quod ei non per doctrinam pharisaeorum, sed per Dei gratiam Christus Dei filius revelatus sit.

Hilarius in Matth. Vel aliter. beatus hic, quia ultra humanos oculos et intendisse et vidisse laudatus est, non id quod ex carne et sanguine est contuens, sed Dei filium caelestis patris revelatione conspiciens: dignusque iudicatus est ut primus agnosceret quod divinitas esset in Christo.

Origenes in Matth. Est autem in hoc loco quaerendum utrum cum prius mitterentur, iam cognoscebant discipuli quoniam ipse erat Christus. Hic enim sermo demonstrat, quoniam tunc primum confessus fuerit eum petrus Christum filium Dei vivi. Et vide, si potes huiusmodi quaestionem solvere, dicens, quoniam credere iesum esse Christum, minus est quam cognoscere: ut dicamus, quod quando mittebantur ad praedicandum, credebant quidem iesum esse Christum; postea autem proficientes etiam cognoverunt. aut ita est respondendum ut dicamus quoniam tunc quidem apostoli initia cognitionis habebant christi, et exigua cognoscebant de illo; postea autem profecerunt in agnitione ipsius, ut possent capere scientiam christi revelatam a patre: sicut et petrus qui beatificatur, non solum in eo quod dicit tu es Christus; sed in eo magis quod addidit filius Dei vivi.

Chrysostomus in Matth. nimirum autem, si non confessus esset petrus Christum proprie ex patre natum, non esset hic revelatione opus: neque aestimare Christum unum ex multis filiis adoptivis, beatitudine dignum esset: nam et ante hoc illi qui erant in navi dixerunt: vere filius Dei est hic. sed et nathanael dixit: rabbi, tu es filius Dei. Non tamen beati dicti sunt, quia non talem confessi sunt filiationem qualem petrus: sed unum ex multis eum aestimabant, non vere filium; vel etsi praecipuum quidem prae multis, non autem ex substantia patris. Vides autem qualiter et filium revelat pater et patrem filius. Non enim ab alio est dicere filium quam a patre, nec ab alio patrem quam a filio: quare et hinc manifestum est quod filius est consubstantialis et coadorandus patri. Ostendit autem Christus ex hinc iam multos credituros quod fuerat petrus confessus; unde subdit et ego dico tibi quia tu es petrus.

Hieronymus. Ac si dicat: quia tu mihi dixisti tu es Christus filius Dei vivi, et ego dico tibi, non sermone casso et nullum opus habente; sed dico tibi (quia meum dixisse, fecisse est)., quia tu es petrus; sicut enim ipse lumen apostolis donavit ut lumen mundi appellentur, et cetera quae a domino sortiti vocabula sunt; ita et simoni qui credebat in petram Christum, petri largitus est nomen.

Augustinus de cons. Evang. nullus tamen arbitretur quod hic petrus nomen acceperit: non enim accepit hoc nomen nisi ubi Ioannes commemorat ei dictum esse: tu vocaberis cephas; quod interpretatur petrus.

Hieronymus. secundum autem metaphoram petrae, recte dicitur ei: aedificabo ecclesiam meam super te; et hoc est quod sequitur et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam.

Chrysostomus in Matth. idest in hac fide et confessione aedificabo ecclesiam meam. Hinc ostendit multos iam credituros quod petrus confessus fuerat, et erigit eius sensum, et pastorem ipsum facit.

Augustinus in lib. retract. Dixi in quodam loco de apostolo petro, quod in illo tamquam in petra aedificata est ecclesia; sed scio me postea saepissime sic exposuisse quod a domino dictum est tu es petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, ut super hunc intelligeretur quem confessus est petrus dicens tu es Christus filius Dei vivi; ac si petrus ab hac petra appellatus, personam ecclesiae figuraret, quae super hanc petram aedificatur; non enim dictum est illi: tu es petra, sed tu es petrus; petra autem erat Christus, quem confessus simon, sicut ei tota ecclesia confitetur, dictus est petrus. Harum autem duarum sententiarum quae sit probabilior, eligat lector.

Hilarius in Matth. Est autem in nuncupatione novi nominis felix ecclesiae fundamentum, dignaque aedificatione illius petra, quae infernales leges et tartari portas et omnia mortis claustra dissolveret: unde ad ostendendam firmitatem ecclesiae supra petram fundatae, subditur et portae inferi non praevalebunt adversus eam.

Glossa. Idest, non separabunt eam a caritate mea et fide.

Hieronymus. ego portas inferi, vitia reor atque peccata; vel certe haereticorum doctrinas, per quas illecti homines ducuntur ad tartarum.

Origenes in Matth. Sed et singulae spirituales nequitiae in caelestibus portae sunt inferorum, quibus contrariantur portae iustitiae.

Rabanus. portae quoque inferi, etiam tormenta et blandimenta sunt persecutorum; sed et prava infidelium opera ineptaque colloquia portae sunt inferi, quia iter perditionis ostendunt.

Origenes. Non autem exprimit utrum petrae non praevalebunt in qua aedificat Christus ecclesiam, aut ecclesiae quam aedificat supra petram; tamen manifestum est quia nec adversus petram, nec adversus ecclesiam portae praevalent inferorum.

Cyrillus in lib. thesauri. Secundum autem hanc domini promissionem, ecclesia apostolica petri ab omni seductione haereticaque circumventione manet immaculata, super omnes praepositos et episcopos, et super omnes primates ecclesiarum et populorum in suis pontificibus, in fide plenissima et auctoritate petri. Et cum aliae ecclesiae, quorumdam errore sint verecundatae, stabilita inquassabiliter ipsa sola regnat, silentium imponens, et omnium obturans ora haereticorum: et nos necessario salutis, non decepti superbia, neque vino superbiae inebriati, typum veritatis et sanctae apostolicae traditionis una cum ipsa confitemur et praedicamus.

Hieronymus. nemo autem putet haec de morte dici, quod apostoli conditioni mortis subiecti non fuerint, quorum martyria videat coruscare.

Origenes in Matth. si ergo et nos, patre nobis revelante qui est in caelis, quando scilicet conversatio nostra in caelis est, confessi fuerimus iesum Christum esse filium Dei vivi: et nobis dicetur: tu es petrus: petra enim est omnis qui imitator est christi. Adversus quem autem portae praevalent inferorum, ille neque petra dicendus est, supra quam aedificat Christus ecclesiam; neque ecclesia, neque pars ecclesiae, quam Christus aedificat supra petram.

Chrysostomus in Matth. deinde et alium petri dicit honorem, cum subditur et tibi dabo claves regni caelorum; quasi dicat: sicut pater tibi dedit me cognoscere, ita et ego tibi aliquid dabo, scilicet claves regni caelorum.

Rabanus. qui enim regem caelorum maiori prae ceteris devotione confessus est, merito prae ceteris ipse collatis clavibus regni caelestis donatus est; ut constaret omnibus, quia absque ea confessione ac fide regnum caelorum nullus posset intrare. claves autem regni caelorum ipsam discretionem et potentiam nominat: potentiam, qua liget et solvat; discretionem, qua dignos vel indignos discernat.

Glossa. unde sequitur et quaecumque ligaveris, idest quemcumque indignum remissione iudicaveris dum vivit, indignus apud Deum iudicabitur; et quodcumque solveris, idest quemcumque solvendum iudicaveris dum vivit, remissionem peccatorum consequetur a Deo.

Origenes in Matth. Vide autem quantam potestatem habet petra super quam aedificatur ecclesia, ut eius etiam iudicia maneant firma, quasi Deo iudicante per eam.

Chrysostomus in Matth. Vide autem qualiter Christus reducit petrum ad excelsam de ipso intelligentiam. Haec enim ei se promittit daturum quae sunt propria Dei solius: scilicet peccata solvere, et ecclesiam immutabilem facere inter tot persecutionum et tentationum procellas.


Rabanus. Haec autem ligandi atque solvendi potestas quamvis soli petro data videatur a domino, tamen et ceteris apostolis datur, nec non etiam nunc in episcopis ac presbyteris omni ecclesiae. Sed ideo petrus specialiter claves regni caelorum et principatum iudiciariae potestatis accepit, ut omnes per orbem credentes intelligant quia quicumque ab unitate fidei vel societatis illius quolibet modo semetipsos segregant, tales nec vinculis peccatorum absolvi, nec ianuam possunt regni caelestis ingredi.

Glossa. Specialiter etiam eam petro concessit, ut ad unitatem nos invitaret. Ideo enim eum principem apostolorum constituit, ut ecclesia unum principalem christi haberet vicarium, ad quem diversa membra ecclesiae recurrerent, si forte inter se dissentirent. Quod si diversa capita essent in ecclesia, unitatis vinculum rumperetur. Quidam autem dicunt, quod ideo dicit super terram: non enim data est potestas hominibus ligandi vel solvendi mortuos, sed vivos. qui autem mortuos solveret vel ligaret, non super terram, sed post terram hoc faceret. Ex sententiis constantin. Concilii. quomodo autem praesumunt quidam dicere de vivis tantummodo haec dicta esse? an ignorant quia iudicium anathematis nihil est aliud quam separatio? evitandi sunt autem illi qui pessimis culpis detinentur, sive in vivis sint, sive non. A nocente enim semper refugere necessarium est. Sed et augustini religiosae memoriae, qui inter africanos episcopos splenduit, diversae epistolae recitatae sunt, significantes quod oporteret haereticos et post mortem anathematizare. talem autem ecclesiasticam traditionem et alii africani episcopi servaverunt. Sed et sancta romana ecclesia quosdam episcopos post mortem anathematizavit, licet pro fide in vita sua non essent accusati.

Hieronymus. istum locum episcopi et presbyteri non intelligentes, aliquid sibi de pharisaeorum assumunt supercilio, ut vel damnent innocentes, vel solvere se noxios arbitrentur; cum apud dominum non sententia sacerdotum sed reorum vita quaeratur. legimus in levitico de leprosis, ubi iubentur ostendere se sacerdotibus; et si lepram habuerint, tunc a sacerdote immundi fiant: non quod sacerdotes leprosos faciant et immundos, sed quod habeant notitiam leprosi et non leprosi, et possint discernere qui mundus quive immundus sit. Quomodo ergo ibi leprosum sacerdos immundum facit, sic et hic alligat vel solvit episcopus vel presbyter, non eos qui insontes sunt vel innoxii; sed pro officio suo, cum peccatorum audierit varietates, scit qui ligandus sit, qui solvendus. Origenes. Sit ergo irreprehensibilis qui alterum ligat vel solvit, ut inveniatur dignus ligare vel solvere in caelo. Sed et ei qui potuerit virtutibus portas obstruere inferorum, quasi praemium dantur claves regni caelorum: omnis enim species virtutis, cum quis eam coeperit operari, quasi ipsa se adaperit ante eum, domino videlicet aperiente eam per gratiam suam, ut inveniatur eadem virtus et porta esse et clavis portae. Forsitan autem et unaquaeque virtus est regnum caelorum.



Th. Aq. Catena aurea 4529