Th. Aq. Catena aurea 4710

MATTHAEUS 17,10-13


4710 (Mt 17,10-13)

Hieronymus. Traditio pharisaeorum est iuxta malachiam prophetam, quod elias veniat ante salvatoris adventum, et reducat cor patrum ad filios et filiorum ad patres, et restituat omnia in antiquum statum. aestimant ergo discipuli transformationem gloriae hanc esse quam in monte viderant; et ideo dicitur et interrogaverunt eum discipuli eius dicentes: quid ergo scribae dicunt, quod eliam oporteat primum venire? ac si dicerent: si iam venisti in gloriam, quomodo praecursor tuus non apparet? maxime autem hoc dicunt, quia eliam viderant recessisse.

Chrysostomus in Matth. Non autem adventum eliae discipuli de scripturis sciebant; sed scribae eis manifestabant, et ferebatur hic sermo in plebe indocta, sicut et de Christo. Non autem ut oportebat, adventus christi et eliae a scribis interpretabatur. Scripturae enim duos dant christi adventus; eum scilicet qui factus est, et eum qui futurus est. Sed scribae plebem evertentes, secundum adventum solum commemorabant plebi, et dicebant quoniam si hic est Christus, oportebat eliam praevenire. Est igitur solutio quam Christus inducit. sequitur at ille respondens ait: elias quidem venturus est, et restituet omnia. dico vobis, quia elias iam venit. Ne autem existimes eum in sermone errasse si quandoque dicit eliam venturum, et quandoque venisse: cum enim dicit quod elias venturus est et restaurabit omnia, de ipso elia in propria persona loquitur: qui quidem restaurabit omnia, dum corriget infidelitatem iudaeorum qui tunc invenientur, quod est convertere corda patrum ad filios idest iudaeorum ad apostolos.

Augustinus de quaest. Evang. Vel restituet omnia, idest eos quos antichristi persecutio perturbaverit: vel ut ipse restituat moriendo quae debet.

Chrysostomus in Matth. Si autem tot bona erunt ex eliae praesentia, quare tunc non eum misit? dicemus, quia et tunc Christum aestimantes eliam, non crediderunt ei. tunc autem eliae credent, quia cum post tantam expectationem venerit, annuntians iesum, facilius suscipient quae ab eodem dicentur. Cum vero dicit quod elias iam venit, ioannem eliam vocat, propter ministerii modum: sicut enim elias secundi adventus praecursor erit, ita Ioannes praecursor factus est primi. propter hoc autem ioannem eliam nominat, ut ostendat primum suum adventum veteri testamento et prophetiae convenire.

Hieronymus. Ipse ergo qui venturus est in secundo salvatoris adventu iuxta corporis fidem, nunc per ioannem venit in virtute et spiritu. sequitur et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt, hoc est, spreverunt et decollaverunt eum.

Hilarius in Matth. Ut domini adventum praenuntians, passionem quoque praecurreret et iniuriae et vexationis exemplo; unde sequitur sic et filius hominis passurus est ab eis.

Chrysostomus in Matth. In quo opportune suam passionem commemorat ex passione ioannis, multam eis praebens consolationem.

Hieronymus. Quaeritur ergo, cum herodes et herodias ioannem interfecerint, quomodo ipsi quoque iesum crucifixisse dicantur, cum legamus eum a scribis et pharisaeis interfectum. Et breviter respondendum, quod in ioannis necem pharisaeorum factio consenserit: et in occisione domini herodes iunxerit voluntatem suam; qui illusum atque despectum remisit ad pilatum, ut eum crucifigeret.

Rabanus. ex indicio autem passionis suae, quam dominus eis saepius praedixit, et praecursoris sui, quam iam completam cernebant, discipuli cognoscebant ioannem sibi in eliae vocabulo demonstratum esse: unde sequitur tunc intellexerunt discipuli quia de ioanne baptista dixisset eis.

Origenes in Matth. Quod autem dixit propter ioannem elias iam venit, non anima eliae est intelligenda, ne incidamus in dogma transcorporationis, quod alienum est ab ecclesiastica veritate; sed, sicut angelus praedixit: venit in spiritu et virtute eliae.


MATTHAEUS 17,14-17


4714 (Mt 17,14-17)

Origenes in Matth. Concupiscens petrus spectabilem illam vitam, et praeponens utilitatem suam utilitatibus plurimorum, dicebat bonum est nos hic esse. Sed quoniam caritas non quaerit quae sua sunt, hoc quod videbatur bonum petro, non fecit iesus; sed quasi de monte excelso divinitatis descendit ad turbam: ut qui non poterant ascendere sursum propter infirmitatem animarum suarum, illis proficiat; unde dicitur et cum venisset ad turbam: nisi enim cum discipulis suis electis venisset ad turbam, non accessisset ad eum ille de quo subditur accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens: domine, miserere filio meo. Ubi considerandum est, quod quandoque qui patiuntur, credunt, et deprecantur pro sua salute; quandoque autem pro eis alii faciunt: sicut nunc qui genibus volvitur, pro filio rogat; quandoque vero a semetipso salvator etiam a nullo rogatus, sanat. primo autem quaeramus quid est quod sequitur quia lunaticus est, et male patitur. medici ergo loquuntur quae volunt: quia nec immundum spiritum arbitrantur, sed corporalem aliquam passionem; et dicunt humida moveri in capite secundum aliquam compassionem ad lumen lunare, quod humidam habet naturam. nos autem qui evangelio credimus, dicemus hanc passionem immundum spiritum in hominibus operari. Observat enim quaedam schemata lunae, et sic operatur, ut ab observatione lunae pati homines mentiatur, et per hoc culpabilem Dei creaturam ostendat: sic et alii daemones secundum aliqua stellarum schemata insidiantur hominibus, ut iniquitatem in excelso loquantur, quasdam stellas dicentes maleficas, quasdam beneficas: cum nulla stella a Deo sit facta ut male faciat. In hoc autem quod subditur nam saepe cadit in ignem, et crebro in aquam.

Chrysostomus in Matth. Considerandum est, quod nisi providentia hic homo esset munitus, dudum periisset: daemon enim qui ipsum in ignem et in aquam mittebat, interfecisset eum omnino, nisi Deus eum refrenasset.

Hieronymus. quod autem dicit et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum, latenter accusat apostolos: cum impossibilitas curandi interdum non ad imbecillitatem curantium, sed ad eorum qui curandi sunt, fidem referatur.

Chrysostomus in Matth. Inspice autem et aliunde eius insipientiam, qualiter coram turba interpellat iesum adversus discipulos. sed ipse eos liberat ab accusatione, defectum curationis imputans illi: ex multis enim monstratur eum infirmum in fide fuisse. Non tamen tantum in eius personam invehitur, ne ipsum conturbaret; sed in omnes iudaeos. Probabile est enim multos praesentium de discipulis inconvenientia cogitasse; et ideo sequitur respondens iesus ait: o generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? per hoc autem quod dicit usquequo ero vobiscum? ostendit desideratam ab eo esse mortem, et concupiscibilem recessum.

Remigius. Sciendum quoque, quia dominus non tantum tunc coeperat pati improbitatem iudaeorum, sed a longo prius tempore: et ideo hic dicit usquequo patiar vos? ac si dicat: quia longo tempore coepi pati vestras improbitates, ideo indigni estis mea praesentia.

Origenes in Matth. vel quoniam non potuerant eum sanare discipuli, quasi adhuc modicae fidei constituti, propterea dixit o generatio incredula; et quod ait perversa, ostendit quoniam ex perversitate malitia est introducta extra naturam. Puto autem, quod propter perversitatem totius humani generis, quasi gravatus malitia eorum, dixit usquequo ero vobiscum? .

Hieronymus. Non autem credendum est quod taedio superatus sit, et mansuetus ac mitis in verba furoris eruperit; sed quod in similitudinem medici, si aegrotum videat contra sua praecepta se gerere, dicat: usquequo ascendam in domum tuam? usquequo artis perdam industriam, me aliud iubente, et te aliud perpetrante? quod autem non sit iratus homini sed vitio, ac per unum hominem iudaeos arguat infidelitatis, patet ex hoc quod infert afferte huc illum ad me.

Chrysostomus in Matth. Postquam enim discipulos excusaverat, ducit patrem pueri ad spem benignam credendi, quod ab hoc malo eripietur; et ut inducatur pater ad fidem futuri miraculi, videns daemonem tumultum pati ex hoc solum quod vocabatur, increpavit eum; unde sequitur et increpavit eum iesus. Non ille qui patiebatur, sed daemon increpatur.

Remigius. in quo facto reliquit exemplum praedicatoribus, ut vitia persequantur, homines vero sublevent.

Hieronymus. Sive increpavit puerum, quia propter peccata sua a daemone fuerat oppressus. sequitur et exiit ab eo daemon et curatus est puer ex illa hora.

Rabanus. mihi autem videtur, iuxta tropologiam, lunaticus esse qui per horarum momenta mutatur ad vitia; et nunc quidem in ignem fertur, quo adulterantium corda succensa sunt, nunc in aquas, scilicet voluptatum, vel cupiditatum, quae non valent extinguere caritatem.

Augustinus de quaest. Evang. vel ignis ad iram pertinet, eo quod alta petat; aqua ad voluptates carnis.

Origenes in Matth. De inconstantia autem peccatoris dicitur: stultus ut luna mutatur. Et est videre in talibus impetus quosdam quasi operum bonorum subrepere; aliquando autem quasi quadam abreptione spiritus a passionibus comprehenduntur, et cadunt a statu bono in quo stare putabantur. Forsitan ergo angelus, qui sortitus est huius lunatici custodiam pater huius appellatur, deprecans quasi pro filio medicum animarum, ut liberet eum qui non potest sanari a passione per verbum humile discipulorum christi, quia non recipit eorum admonitionem veluti surdus; et ideo opus est ei christi sermo, ut iam de cetero sine ratione non agat.


MATTHAEUS 17,18-20


4718 (Mt 17,18-20)

Chrysostomus in Matth. acceperant discipuli a domino potestatem spirituum immundorum; et quia oblatum daemoniacum curare non potuerant, videtur quod in dubitationem devenerint, ne forte gratiam, quae erat eis tradita, perdidissent; et ideo dicit tunc accesserunt ad iesum discipuli eius secreto, et dixerunt: quare nos non potuimus eicere illum? interrogant quidem singulariter, non propter verecundiam, sed quia de ineffabili et magna re erant eum interrogaturi. sequitur dixit illis iesus: propter incredulitatem vestram.

Hilarius in Matth. crediderant quidem apostoli, nondum tamen erant perfectae fidei: nam domino in monte demorante, et ipsis cum turbis residentibus, quidam tepor eorum fidem retardaverat.

Chrysostomus in Matth. Unde manifestum est hinc quoniam et discipuli in fide infirmati sunt, sed non omnes; columnae enim illae non aderant, scilicet petrus, iacobus et Ioannes.

Hieronymus. Hoc est autem quod in alio loco dominus dicit: quaecumque in nomine meo petieritis, credentes accipietis. Ergo quoties non accipimus, non praestantis est impossibilitas, sed poscentium culpa.

Chrysostomus in Matth. Sciendum tamen, quod sicut multoties accedentis fides accipere sufficit effectum miraculi; ita multoties facientium miracula sufficit virtus, etiam non credentibus illis qui expetierint miracula operari: etenim qui circa cornelium, ex propria fide allexerunt gratiam spiritus sancti; ille autem mortuus qui proiectus est in sepulchrum elisei, sola virtute corporis sancti resuscitatus est. Contigit et tunc discipulos infirmari in fide: imperfectius enim dispositi erant ante crucem; et ideo fidem dicit hic esse causam signorum: unde subditur amen quippe dico vobis: si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: transi hinc, et transibit.

Hieronymus. Putant aliqui fidem grano sinapis comparatam parvam dici, cum apostolus dicat: etsi habuero tantam fidem ita ut montes transferam. Magna est ergo fides quae grano sinapis comparatur.

Gregorius moralium. granum quippe sinapis nisi teratur, nequaquam virtus eius agnoscitur: sic si virum sanctum tritura persecutionis opprimat, mox in fervorem virtutis vertitur quidquid in illo antea despicabile infirmumque videbatur.

Origenes in Matth. Vel ideo omnis fides grano sinapis comparatur, quoniam contemnitur quidem fides ab hominibus, et modicum aliquid et vile apparet; cum vero consecutum fuerit huiusmodi semen bonam animam quasi terram, fit arbor magna. Sic autem magna est praedicta lunatici infirmitas, et fortis ad curandum inter omnia mala, ut monti assimiletur, nec expellatur nisi per omnem fidem eius qui passiones huiusmodi sanare voluerit.

Chrysostomus in Matth. Unde et de translatione montium mentionem facit, et ultra procedit dicens et nihil impossibile erit vobis.

Rabanus. Sic enim fides mentem nostram capacem donis caelestibus facit, ut quaecumque volumus, facillime a fideli domino impetrare possimus.

Chrysostomus in Matth. si autem dixeris: ubi apostoli montes transtulerunt? illud dicam, quia multa maiora fecerunt, mortuos plurimos suscitantes. dicuntur autem post apostolos sancti quidam apostolis minores, montes necessitate imminente transtulisse. Si autem apostolorum tempore montes non sunt translati, hoc non fuit quia non potuerunt sed quia noluerunt, utilitate non imminente. nec dominus dixit quod hoc essent facturi, sed quod hoc facere possent. Probabile tamen est factum esse, sed scriptum non est; neque enim omnia miracula quae fecerunt, scripta sunt.

Hieronymus. Vel montis translatio non eius significatur quem oculis carnis aspicimus, sed illius qui a domino translatus fuerat ex lunatico, qui per prophetam corrumpere dicitur omnem terram.

Glossa. Ut sit sensus: dicetis monti huic, idest superbo diabolo: transi hinc, idest ab obsesso corpore in altum maris, idest in profundum inferni, et transibit; et nihil impossibile erit vobis, idest nulla incommoditas insanabilis.

Augustinus de quaest. Evang. vel aliter. Ne discipuli in miraculis faciendis extollerentur in superbiam, admoniti sunt potius per humilitatem fidei, quasi per sinapis granum, elationem terrenam, quae montis nomine significata est, curare transferre.

Rabanus. Dum autem docet apostolos quomodo daemon debeat expelli, omnes instituit ad vitam: ut scilicet noverimus graviora quaecumque vel immundorum spirituum vel hominum tentamenta ieiuniis et orationibus esse superanda, iram quoque domini hoc remedio singulari posse placari; unde subdit hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium.

Chrysostomus in Matth. Quod dicit non solum de genere lunaticorum, sed et de universo genere daemonum. ieiunium enim multam sapientiam imponit, et hominem quasi angelum de caelo constituit, et incorporeas potestates impugnat. Sed et oratione opus est, quasi principaliori. Qui enim orat ut oportet, et ieiunat, non multis indiget; et ita non fit avarus, sed ad eleemosynam promptus est. Qui etiam ieiunat, levis est, et vigilanter orat, et concupiscentias perniciosas extinguit, et propitium Deum facit, et animam superbam humiliat. Qui ergo orat cum ieiunio, duplices habet alas, etiam ipsis ventis leviores. Neque enim oscitat et torpet orans (quod et multi patiuntur).; sed est igne vehementior, et terra fixior; ideoque talis maxime daemoniis adversatur; nihil enim est homine decenter orante potentius. Si autem infirmum est tibi corpus ad continue ieiunandum, non tamen ad orandum; et si ieiunare non potes, potes tamen non lascivire. Non parvum autem est hoc, neque multum a ieiunio distans.

Origenes in Matth. si ergo aliquando oportuerit nos circa curationem tale aliquid patientium permanere, non adiuremus, neque interrogemus, neque loquamur quasi audienti spiritui immundo; sed abigamus ieiuniis et orationibus nostris spiritus malignos.

Glossa. Vel hoc genus daemonii, idest ista carnalium voluptatum mutabilitas, non vincitur nisi spiritus oratione confirmetur, et caro per ieiunium maceretur.

Remigius. Vel ieiunium hic intelligitur generale, quo non solum abstinemus a cibis, sed ab omnibus illecebris carnalibus, et peccatorum passionibus. Similiter oratio intelligenda est generalis, quae in piis et bonis operibus consistit: de qua dicit apostolus: sine intermissione orate.


MATTHAEUS 17,21-22


4721 (Mt 17,21-22)

Remigius. Saepe dominus mysteria suae passionis discipulis praedixit, ut quando acciderent, tanto levius ea ferrent quanto praecognita haberent: et ideo hic dicitur conversantibus autem eis in galilaea, dicit illis iesus: filius hominis tradendus est in manus hominum, et occident eum.

Origenes in Matth. Videntur quidem haec illis quae supra dixerat similia esse, ut facile quis dicat, dominum eadem ipsa repetere; quod non est ita; tradendum enim superius non est dictum: hic autem non solum tradendum, sed etiam in manus hominum tradendum audivimus. traditum igitur apostolus filium narrat a Deo patre; sed etiam contrariae potestates eum in manus hominum tradiderunt.

Hieronymus. Semper autem prosperis miscet tristia: si enim contristat eos quia occidendus est, debet laetificare quod subditur et die tertia resurget.

Chrysostomus in Matth. Neque enim multum tempus dixit quo in morte maneret; sed tertia die se dixit resurrecturum.

Origenes in Matth. praedicente autem haec domino, tristati sunt discipuli: unde sequitur et contristati sunt vehementer, non attendentes ad illud quod dixerat et tertia die resurget, nec considerantes quis esset cui ad destruendam mortem trium dierum tempus sufficeret.

Hieronymus. Porro quod contristabantur vehementer, non de infidelitate venit: verum pro dilectione magistri, nihil de eo sinistrum et humile patiuntur audire.


MATTHAEUS 17,23-26


4723 (Mt 17,23-26)

Glossa. Quia discipuli audita domini passione contristati erant, ne aliquis passionem christi necessitati ascriberet, non humilitati, subiungit factum, in quo christi libertas et humilitas demonstratur: unde dicitur et cum venissent capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad petrum, et dixerunt ei: magister vester non solvit didrachma? .

Hilarius in Matth. dominus didrachma solvere postulatur, idest denarios: hoc enim omni israel lex pro redemptione corporis et animae constituerat in ministerio templi servientium.

Chrysostomus in Matth. cum enim primogenita aegyptiorum interfecit Deus, tunc tribum levi pro eis accepit. Deinde quia primogenitis qui erant apud iudaeos, minor huius tribus numerus erat, pro deficientibus in numerum, siclum iussit inferri, et ex tunc tenuit consuetudo ut primogenita vectigal hoc inferrent. Quia igitur primogenitus erat Christus, videbatur autem discipulorum primus esse petrus, ad eum accedunt. et, ut mihi videtur, non in unaquaque civitate hoc expetebant: ideoque in capharnaum adeunt Christum, quia eius patria existimabatur.

Hieronymus. Vel aliter. post augustum caesarem iudaea facta est tributaria, omnes censi capite ferebantur: unde et ioseph cum maria cognata sua professus est in bethlehem. Rursus, quoniam dominus nutritus erat in nazareth, quod est oppidum galilaeae subiacens capharnaum urbi, ibi deposcitur tributum; et pro signorum magnitudine hi qui exigebant, non audebant ipsum repetere, sed discipulum conveniunt.

Chrysostomus in Matth. Et neque hunc cum multa vehementia, sed mansuetius: neque enim incusantes, sed interrogantes dixerunt magister vester non solvit didrachma? .

Hieronymus. sive malitiose interrogant utrum reddat tributa, an contradicat caesaris voluntati.

Chrysostomus in Matth. quid igitur petrus? ait: etiam. Et his quidem dixit quoniam solvit; Christo autem non dixit, erubescens fortassis pro his ei loqui.

Glossa. Vel aliter. Et petrus respondit etiam; idest, ita est quod non solvit. Voluit autem petrus domino intimare, quod herodiani peterent censum; sed dominus praevenit eum: unde sequitur et cum intrasset in domum, praevenit eum iesus, dicens: reges terrae a quibus recipiunt tributum vel censum, idest redditum de capite, a filiis suis, an ab alienis? .

Hieronymus. Ante quidem quam petrus suggerat, dominus interrogat, ne scandalizentur discipuli ad postulationem tributi, cum videant eum nosse quae absente se gesta sunt. sequitur at ille dixit: ab alienis. Dixit illi iesus: ergo liberi sunt filii.

Origenes in Matth. Sermo iste duplicem habet sensum. Secundum unum enim filii regum terrae liberi sunt apud reges terrae; extranei autem extra terram liberi non sunt propter eos qui deprimunt eos, sicut aegyptii filios israel. Secundum alterum autem, propter hoc ipsum quod aliqui sunt alieni a filiis regum terrae, sed sunt filii Dei; liberi sunt qui manent in verbis iesu, et cognoverunt veritatem, et veritas liberavit eos a servitute peccati. Filii autem regum terrae liberi non sunt; quoniam qui facit peccatum, servus est peccati.

Hieronymus. dominus autem noster et secundum carnem et secundum spiritum filius erat regis; vel ex David stirpe generatus, vel omnipotentis patris verbum; ergo tributa quasi filius regis non debebat.

Augustinus de quaest. Evang. Dicit enim in omni regno liberos esse filios, idest non esse vectigabiles. Multo ergo magis liberi esse debent in quolibet regno terreno filii regni ipsius, sub quo sunt omnia regna terrena.

Chrysostomus in Matth. Si autem non erat filius, inaniter hoc exemplum induxit. Sed dicet aliquis: filius est, sed non proprius; est ergo alienus; et si hoc exemplum non habet veritatem: ipse enim de propriis filiis disputat, ad quorum differentiam alienos vocat qui non ex parentibus substantialiter nati sunt. Intende autem qualiter et hinc Christus certificat eam cognitionem quae petro revelata est a Deo, per quam dixit: tu es Christus filius Dei vivi.

Hieronymus. quamvis ergo liber esset, quia tamen humilitatem carnis assumpserat, debuit omnem iustitiam adimplere: unde sequitur ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare.

Origenes in Matth. consequens quoque est intelligere quoniam quoties exurgunt quidam qui per iustitiam tollant nostra terrena, reges huius terrae eos transmittunt, ut exigant a nobis quae sunt ipsorum; et suo exemplo prohibet dominus aliquod scandalum fieri etiam huiusmodi hominibus, sive ne amplius peccent, sive ut salventur. Filius enim Dei, qui nullum opus fecit servile, quasi habens formam servi quam propter hominem suscepit, tributum et censum dedit.

Hieronymus. quid primum in hoc loco mirer nescio: utrum praescientiam, an magnitudinem salvatoris: praescientiam, quod noverat habere piscem in ore staterem, et quod primus ipse capiendus esset; magnitudinem atque virtutem, si ad eius verbum stater in ore piscis creatus est; et quod futurum erat, ipse loquendo fecerit. Ipse ergo Christus propter eximiam caritatem, et crucem sustinuit, et tributa reddidit: nos infelices qui christi censemur nomine, et nihil tanta dignum facimus maiestate: pro illius honore et tributa non reddimus, et quasi filii regis a vectigalibus immunes sumus. Hoc etiam simpliciter intellectum aedificat auditorem, dum audit dominum tantae fuisse paupertatis ut unde tributa pro se et apostolo redderet, non habuerit. quod si quis obicere voluerit, quomodo iudas in loculis portabat pecuniam, respondebimus: rem pauperum in usus suos convertere nefas putavit, nobisque idem tribuit exemplum.

Chrysostomus in Matth. vel ideo non ex repositis iubet dare, ut ostendat quod maris et piscium dominetur.

Origenes in Matth. vel quoniam iesus non habuit imaginem caesaris (princeps enim huius saeculi nihil habebat in eo)., propterea non ex proprio sed ex mari imaginem caesaris accepit. non autem suscepit ipse staterem, neque fecit eum sibi possessionem, ne sit aliquando imago caesaris apud imaginem invisibilis Dei. Vide etiam christi prudentiam: qualiter nec retinuit tributum, nec simpliciter iubet dari; sed prius ostendit se non esse obnoxium, et tunc dat: quorum unum fecit, scilicet dare tributum, ut illi, scilicet exactores, non scandalizentur; hoc autem, scilicet ut ostendat se liberum, ut non scandalizentur discipuli. alio vero loco contemnit pharisaeorum scandalum, quando de escis disputabant; docens nos scire tempora secundum quae oportet non contemnere eos qui scandalizantur, et secundum quae oportet contemnere. Gregorius super Ezech. considerandum enim est quia inquantum sine peccato possumus, vitare proximorum scandalum debemus. Si autem de veritate scandalum sumitur, utilius permittitur nasci scandalum, quam veritas relinquatur.

Chrysostomus in Matth. sicut autem stupescis de christi virtute, ita admirare petri fidem, quoniam rei tam difficili obedivit. Ideoque de fide eum remunerans, copulavit eum sibi in tributi datione; quod fuit abundantis honoris: et hoc est quod dicitur invenies staterem: illum sumens da eis pro me et te.

Glossa. Consuetudo enim erat ut unusquisque pro se didrachma redderet. stater vero est pondus duorum didrachmatum.

Origenes in Matth. Mystice autem in agro consolationis (sic enim interpretatur capharnaum). consolatur omnem discipulum, et liberum filium esse pronuntiat, et dat ei virtutem piscandi primum piscem, ut ascendente eo, consolationem accipiat petrus super eum quem piscatus est.

Hilarius in Matth. cum autem primum piscem admonetur petrus inquirere, ascensuri ostenduntur et plures. Beatus ille primus martyr stephanus, primus ascendit, et staterem in ore continuit; in quo didrachma novae praedicationis tamquam duo denarii habebantur: Dei enim gloriam et dominum Christum in passione contuens praedicabat.

Hieronymus. Vel iste piscis primus captus, est primus adam, qui per secundum adam liberatur: et id quod in ore eius, hoc est in confessione, fuit inventum, pro petro et domino redditur.

Origenes. cum etiam videris avarum hominem ab aliquo petro correctum, quod abstulit de ore eius verbum pecuniae; dices eum ascendisse de mari, idest de fluctibus sollicitudinum avaritiae, ad hamum rationalem; et comprehensum atque salvatum ab aliquo petro, qui eum docuit veritatem, ut pro statere habeat imaginem Dei, idest eloquia eius.

Hieronymus. Et pulchre illud ipsum quidem datur pretium; sed divisum est: quia pro petro quasi pro peccatore pretium reddebatur; dominus autem noster peccatum non fecit. Ostenditur autem similitudo carnis, dum eodem et dominus et servus pretio liberantur.


MATTHAEUS 18,1-6


4801 (Mt 18,1-6)

Hieronymus. Quia discipuli viderant pro petro et domino idem tributum redditum, ex aequalitate pretii arbitrati sunt omnibus apostolis petrum esse praelatum.

Chrysostomus in Matth. Unde passi sunt aliquid humanum; quod evangelista designat dicens in illa hora accesserunt discipuli ad iesum dicentes: quis, putas, maior est in regno caelorum? verecundati siquidem passionem confiteri quam passi sunt, non dicunt manifeste: petrum cur praehonorasti nobis? sed indeterminate interrogant quis maior est? quando autem tres praehonoratos viderunt, scilicet petrum, iacobum et ioannem in transfiguratione, nihil tale passi sunt; quando vero in unum solum contulit honorem, tunc doluerunt. tu autem considera primum quidem quod nihil eorum quae sunt in terris, quaerunt; deinde quod postea hanc passionem deposuerunt. nos autem neque ad defectus eorum contingere possumus: neque enim quaerimus quis maior est in regno caelorum? sed: quis maior est in regno terrae? Origenes in Matth. In his autem imitatores discipulorum esse debemus, si quando aliquid in nobis dubium quaeritur et non invenitur, ut cum omni consensu accedamus ad iesum, qui potens est illuminare corda hominum ad intelligendum solutionem omnium quaestionum. interrogemus etiam aliquem doctorum, qui praepositi habentur in ecclesiis. Sciebant autem discipuli hoc interrogantes, quia non est aequalitas sanctorum in regno caelesti; sed quomodo maior, et qualiter vivens minimus, hoc discere cupiebant. vel sciebant quis esset minimus et quis magnus, ex eo quod supra dominus dixerat; sed ex multis magnis quis esset maior; hoc eis non erat manifestum.

Hieronymus. videns autem iesus cogitationes eorum, voluit desiderium gloriae humilitatis contentione sanare: unde sequitur et advocans iesus parvulum, statuit eum in medio eorum.

Chrysostomus in Matth. mihi videtur valde parvulum in medio statuere, omnibus passionibus exutum.

Hieronymus. Ut in eo et aetatem quaereret, et similitudinem innocentiae demonstraret. Vel certe parvulum statuit in medio eorum seipsum, qui non venerat ministrari, sed ministrare, ut eis humilitatis tribueret exemplum. Alii parvulum interpretantur spiritum sanctum, quem posuerit in cordibus discipulorum, ut superbiam in humilitatem mutaret. sequitur et dixit: amen dico vobis: nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. non praecipit apostolis ut aetatem habeant parvulorum, sed innocentiam; et quod illi per annos possident, hi possideant per industriam; ut malitia non sapientia parvuli sint; ac si dicat: sicut iste parvulus, cuius vobis exemplum tribuo, non perseverat in iracundia, laesus non meminit, videns pulchram mulierem, non delectatur, non aliud cogitat et aliud loquitur; sic et vos, nisi talem habueritis innocentiam et animi puritatem, in regnum caelorum non poteritis intrare.

Hilarius in Matth. Pueros etiam credentes omnes per audientiae fidem nuncupavit: hi enim patrem sequuntur, matrem amant, velle malum nesciunt, curam operum negligunt, non insolescunt, non oderunt, non mentiuntur, dictis credunt, et quod audiunt, verum habent. Littera ergo sic legitur.

Glossa. Nisi conversi fueritis ab hac elatione et indignatione, in qua modo estis, et efficiamini omnes ita innocentes et humiles per virtutem sicut parvuli sunt per aetatem, non intrabitis in regnum caelorum; et quandoquidem aliter non intratur; quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic maior est in regno caelorum: quanto enim quis erit humilior, tanto maior efficitur in regno caelorum.

Remigius. Idest, in cognitione gratiae, vel ecclesiastica dignitate, vel certe in aeterna beatitudine.

Hieronymus. Vel aliter. Quicumque humiliaverit se sicut parvulus iste, idest qui se in exemplum mei humiliaverit, hic intrabit in regnum caelorum. sequitur et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.

Chrysostomus in Matth. Ac si dicat: non solum si tales efficiamini, mercedem accipitis, sed et si alios tales propter me honorabitis; et honoris qui est ad illos retributionem vobis determino regnum. magis autem quod multo maius est ponit, dicens me suscipit.

Hieronymus. qui enim talis fuerit ut christi imitetur humilitatem et innocentiam, in eo Christus suscipitur: et prudenter, ne cum delatum fuerit apostolis, se putent honoratos, adiecit, non suo illos merito, sed magistri honore suscipiendos.

Chrysostomus in Matth. deinde facile susceptibilem hunc sermonem facit, poenam inducens: unde sequitur qui autem scandalizat unum de pusillis istis, etc.; ac si diceret: sicut qui hos honorant propter me, mercedem habent, ita et qui hos dehonorant, ultimam sustinebunt vindictam. Si autem convicium scandalum vocat, ne mireris, multi enim pusillanimes ex eo quod despiciuntur, scandalizati sunt.

Hieronymus. Nota, quod qui scandalizatur, parvulus est: maiores enim scandala non recipiunt. Et quamquam generalis possit esse sententia adversus omnes qui aliquem scandalizant, tamen, iuxta consequentiam sermonis, etiam contra apostolos dictum intelligi potest; qui interrogando quis maior esset in regno caelorum, videbantur inter se de dignitate contendere: et si in hoc vitio permansissent, poterant eos quod ad fidem vocabant, per suum scandalum perdere, dum apostolos viderent inter se de honore pugnare.

Origenes in Matth. quomodo autem qui conversus est, et factus quasi puer et minimus, est et potens scandalizari? hoc sic possumus explanare. Omnis qui filio Dei credit, et conversatur secundum evangelicos actus, conversus ambulat quasi puer; qui autem non convertitur ut fiat sicut puer, hunc impossibile est intrare in regnum caelorum. in omni autem credentium multitudine sunt quidam nuper conversi ut fiant sicut parvuli, nondum autem sunt facti; hi pusilli habentur in Christo, et sunt scandali receptores.

Hieronymus. quod autem dicitur expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, secundum ritum provinciae loquitur, quo maiorum criminum ista apud veteres iudaeos poena fuerat, ut in profundum ligato saxo demergeretur. Expedit autem ei: quia multo melius est pro culpa brevem recipere poenam, quam aeternis servari cruciatibus.

Chrysostomus in Matth. consequens autem erat prioribus dicere: me non suscipit, quod erat omni poena amarius; sed quia crassi erant, et praedicta poena eos non movebat, comparatione exempli cogniti manifestat praeparatam poenam; propter hoc enim dicit quod expedit ei hoc sustinere, quoniam eos alia gravior poena expectat.

Hilarius in Matth. Mystice autem molae opus labor est caecitatis: nam clausis iumentorum oculis aguntur in gyrum; et sub asini quidem nomine frequenter gentes cognominatas reperimus, qui caeci laboris ignorantia continentur. iudaeis autem scientiae iter in lege praestitum est; qui si christi apostolos scandalizaverint, rectius, alligata collo mola asinaria, demersi in mari fuissent, idest gentium labore depressi ignorantia saeculi demonstrarentur: quia illis tolerabilius fuerat nescisse Christum, quam prophetarum dominum non recepisse.

Gregorius moralium. vel aliter. Quid per mare nisi saeculum, quid per molam asinariam nisi actio terrena significatur? quae cum colla mentis per stulta desideria stringit, hanc in laboris circuitum mittit. Sunt utique nonnulli qui dum terrenas actiones deserunt, et ad contemplationis studia humilitate postposita ultra intelligentiae vires surgunt, non solum se in errorem deiciunt, sed infirmos quosque de gremio veritatis dividunt. Qui ergo unum de minimis meis scandalizat, melius ei fuerat, ligata collo mola asinaria, in mare proici: quia nimirum perversae menti expedientius esse potuisset ut occupata mundo terrena negotia ageret, quam per contemplationis studia ad multorum perniciem vacaret.

Augustinus de quaest. Evang. Vel aliter. Qui scandalizaverit unum ex pusillis istis, idest ex humilibus, quales vult esse discipulos suos, non obtemperando, vel etiam contradicendo, expedit ei ut mola asinaria suspendatur in collo eius, et praecipitetur in profundum maris, idest congruit ei ut cupiditas rerum temporalium, cui stulti et caeci alligantur, eum devinctum pondere suo deducat ad interitum.



Th. Aq. Catena aurea 4710