Th. Aq. Catena aurea 4901

MATTHAEUS 19,1-8


4901 (Mt 19,1-8)

Chrysostomus in Matth. dominus prius iudaeam relinquens propter illorum aemulationem, nunc ibidem iam immoratur: quia passio in proximo futura erat. Non tamen ad iudaeam interim ascendit, sed in terminos iudaeae: unde dicitur et factum est, cum consummasset iesus sermones istos, migravit a galilaea.

Rabanus. Hic ergo incipit narrare quae in iudaea fecit, docuit, sive passus est: et primo quidem trans iordanem ad orientem; deinde etiam trans iordanem, quando venit iericho et bethphage et ierusalem: unde sequitur et venit in fines iudaeae trans iordanem.

Chrysostomus super Matth. quasi iustus dominus omnium, qui sic diligit alios servos, ut alios non contemnat.

Remigius. Sciendum est autem, quod omnis illa israelitarum provincia, generaliter iudaea dicebatur, ad comparationem aliarum gentium. Verumtamen meridiana eius plaga in qua habitabat tribus iuda, et tribus beniamin, specialiter dicebatur iudaea, ad distinctionem aliarum regionum, quae in ipsa provincia continebantur, idest samaria, galilaea, decapolis, et reliquae aliae. sequitur et secutae sunt eum turbae multae.

Chrysostomus super Matth. perducebant eum quasi parvuli filii patrem peregre longe proficiscentem. ipse autem tamquam pater proficiens, pignora caritatis filiis reliquit remedia sanitatum: unde dicitur et curavit eos.

Chrysostomus in Matth. considerandum etiam, quod neque doctrinae verborum continue dominus insistit, nec signorum operationi; sed nunc quidem hoc, nunc quidem illud facit: ut a signis credibilis appareret in his quae dicebat; ex sermonum autem doctrina utilitas quae erat in signis ostenderetur.

Origenes in Matth. Sanabat autem dominus turbas trans iordanem, ubi baptismus dabatur. Vere enim omnes a spiritualibus infirmitatibus salvantur etiam in baptismo; et quidem multi sequuntur Christum sicut turbae, tamen non surgentes, ut Matthaeus, qui surgens secutus est dominum.

Rabanus. Curat etiam galilaeos in iudaeae finibus ut peccata gentium in eam veniam quae iudaeae parabatur, admitteret.

Chrysostomus in Matth. Curabat siquidem Christus homines, et illis benefaciens, et per eos multis aliis. Horum enim sanatio aliis erat occasio divinae cognitionis, sed non pharisaeis qui ex signis duriores fiebant: unde sequitur et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum, et dicentes: si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? .

Hieronymus in Matth. Ut quasi cornuto eum teneant syllogismo, et quodcumque respondeat, pateat captioni. Si dixerit dimittendam uxorem qualibet ex causa, et ducendam aliam: pudicitiae praedicator sibi videtur dicere contraria. Sin autem responderit non omnem ob causam debere dimitti, quasi sacrilegii reus tenebitur, et adversus doctrinam moysi et Dei facere.

Chrysostomus in Matth. Intuere autem ex modo etiam interrogationis malitiam. Dominus enim supra de lege hac disputaverat; ipsi autem quasi iam nullo dicto interrogant, scilicet opinantes quod oblitus esset eorum quae dixerat.

Chrysostomus super Matth. sicut autem si videas hominem assidue amicitias medicorum colentem, intelligis quia infirmus est, sic et cum videas virum sive mulierem de dimittendis uxoribus aut viris interrogantes, cognosce quia vir ille lascivus est, mulier illa meretrix est: nam in matrimonio castitas delectatur, libido autem quasi vinculo coniugii alligate torquetur. Sciebant autem quoniam nullam causam idoneam habebant circa dimittendas uxores, praeter solam turpitudinem, et alias atque alias sibi iungebant. Timuerunt autem interrogare ex quibus causis, ne seipsos infra angustias certarum causarum astringerent; sed interrogaverunt si ex omnibus causis licet: scientes, quia modum nescit nec infra terminos unius coniugii capit libido; sed quanto magis exercetur, magis accenditur.

Origenes in Matth. Tentato autem domino, nullus discipulorum eius, qui positus est ad docendum, graviter ferat si tentatus fuerit a quibusdam: tamen et tentatoribus respondet dogmata pietatis.

Hieronymus. Sic autem responsionem temperat ut decipulam eorum transeat, scripturam sanctam adducens in testimonium, et naturalem legem, primamque Dei sententiam secundae opponens: unde sequitur qui respondens ait eis: non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? hoc in exordio genesis scriptum est. dicendo autem masculum et feminam, ostendit secunda vitanda coniugia: non enim ait: masculum et feminas, quod ex priorum repudio quaerebatur; sed masculum et feminam, ut unius coniugii consortia necterentur.

Rabanus. Salubri autem consilio Dei factum est ut sui corporis portionem vir amplectetur in femina, nec a se putaret esse diversum quod de se cognosceret fabricatum.

Chrysostomus super Matth. Si ergo ad hoc marem et feminam ex uno creavit ut sint unum, quare ergo et de cetero vir et mulier non ex uno utero nascuntur, sicut volatilia quaedam? quia Deus masculum quidem creavit et feminam propter necessitatem filiorum generandorum; tamen semper fuit castitatis amator et continentiae auctor. Ideo illum typum non servavit in omnibus; ut si quidem vult homo nubere, secundum primam dispositionem creationis humanae, intelligat quid est vir et uxor; si autem noluerit nubere, non habebit necessitatem nubendi propter coniunctionem nativitatis, ne forte videatur per suam continentiam alterum perdere, qui nolebat esse continens; sicut dominus post coniunctum matrimonium iubet ne alter altero nolente se separet.

Chrysostomus in Matth. non solum autem ex modo creationis, sed etiam ex modo legislationis monstravit quoniam unum oportet uni coniungi, et numquam rescindi: unde sequitur et dixit: propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae.

Hieronymus. similiter ait uxori, non: uxoribus; et expresse subditur erunt duo in carne una. Praemium enim est nuptiarum ex duobus unam carnem, scilicet prolis fieri.

Glossa. Vel in carne una, idest in carnali copula.

Chrysostomus super Matth. si ergo quia ex viro est uxor, et ex una carne sunt ambo, relinquet homo patrem suum et matrem; maior nunc caritas debet esse inter fratres et sorores: quia hi quidem ex eisdem parentibus exeunt, illi autem ex diversis. sed hoc magnum est nimis, quia fortior est Dei constitutio quam virtus naturae. non enim praecepta Dei naturae subiecta sunt; sed natura Dei praeceptis obtemperat. deinde fratres ex uno nascuntur, ut diversas vias petant, vir autem et uxor ex diversis nascuntur, ut in unum conveniant. ordo etiam naturae Dei ordinationem sequitur. quod enim est in arboribus humor, hoc est in hominibus amor. Humor autem de radicibus ascendit in herbam et sursum transmittitur in semen. Ideo parentes quidem diligunt, sed non sic diliguntur a filiis: homo enim non ad parentes, sed ad procreandos filios transmittit affectum: et hoc est quod dicitur propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae.

Chrysostomus in Matth. vide etiam sapientiam doctoris. interrogatus enim si licet, non confestim dixit: non licet, ut non turbarentur; sed per probationem hoc constituit. Deus enim a principio masculum et feminam fecit, et non simpliciter eos coniunxit, sed matrem iussit dimittere et patrem; et non simpliciter virum mulieri dixit advenire, sed coniungi; ex ipso modo locutionis indivisibilitatem ostendens. Sed et maiorem copulam adiunxit, cum dixit et erunt duo in carne una.

Augustinus super gen. ad litt. Haec tamen verba cum primi hominis fuisse scriptura testetur, dominus tamen hic Deum hoc dixisse declarat, ut hinc intelligeremus propter extasim quae praecesserat in adam, hoc divinitus tamquam prophetam dicere potuisse.

Remigius. Mysterium enim hoc esse apostolus dicit in Christo et ecclesia; dominus enim iesus Christus quasi patrem deseruit cum de caelis ad terram descendit, et matrem deseruit, idest synagogam, propter infidelitatem; et adhaesit uxori suae, sanctae scilicet ecclesiae; et sunt duo in carne una, idest Christus et ecclesia in uno corpore.

Chrysostomus in Matth. Postquam vero veteris legis et verba et facta induxit, cum potestate iam et ipse interpretatur et legem inducit dicens itaque iam non sunt duo, sed una caro. Sicut enim qui spiritualiter se diligunt, una anima esse dicuntur, dicente scriptura: omnium credentium erat cor unum et anima una, sic vir et uxor qui carnaliter se diligunt, una caro esse dicuntur. quemadmodum igitur carnem incidere est sordidum, ita et mulierem dividere est iniquum.

Augustinus de Civ. Dei. Unum etiam dicuntur, vel propter coniunctionem, vel propter originem feminae, quae de masculi latere creata est.

Chrysostomus in Matth. ulterius autem et Deus induxit, dicens quod ergo Deus coniunxit, homo non separet, demonstrans, quod et praeter naturam et praeter legem est uxorem dimittere: praeter naturam quidem, quia una caro dividitur; praeter legem autem, quoniam Deo copulante et iubente non dividi, uxor dimittitur.

Hieronymus. Deus enim coniunxit, unam faciendo carnem viri et feminae: hanc ergo homo non potest separare sed solus Deus. Homo separat, quando propter desiderium secundae uxoris prima dimittitur: Deus separat, qui et coniunxerat, quando ex consensu propter servitutem Dei sic habemus uxores quasi non habentes.

Augustinus contra faustum. ecce iudaei ex libris moysi convincuntur non esse uxorem dimittendam, qui secundum voluntatem legis moysi arbitrabantur se facere cum dimitterent. Simul et illud hic, ipso Christo attestante, cognoscimus, Deum fecisse et coniunxisse masculum et feminam, quod manichaei negando damnantur, christi evangelio resistentes.

Chrysostomus super Matthaeum. gravis est autem fornicariis interpretatio castitatis; sed contra rationem respondere non possunt; veritati tamen credere non acquiescunt. Conferunt ergo se ad patrocinium moysi; sicut homines malam causam habentes confugiunt ad potentes viros, ut si per iustitiam non possunt, vincant per personam; unde sequitur dicunt illi: quid ergo moyses mandavit dari libellum repudii, et dimittere? .

Hieronymus. Aperiunt calumniam quam paraverant: licet dominus non propriam sententiam protulerit, sed veteris historiae et mandatorum Dei fuerit recordatus.

Chrysostomus in Matth. Si autem dominus alienus esset a veteri testamento, non decertasset pro moyse, neque quae sua sunt monstrasset veteribus convenire. Sed ineffabilis christi sapientia et pro his excusando respondit: unde sequitur et ait illis: quoniam moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras. In quo liberat moysen ab accusatione, et totum in illorum caput convertit.

Augustinus contra faustum. quanta enim erat duritia, quae nec per libelli interpositionem, ubi dissuadendi locus iustis et prudentibus tribuebatur, solvi et flecti posset ad recipiendam vel revocandam coniugii caritatem? porro qua calliditate reprehendunt manichaei moysen, tamquam coniugia dirimentem per libellum repudii, et laudant Christum tamquam eius vinculum confirmantem? cum secundum suam sacrilegam scientiam, moysen laudare debuerint separantem quod coniunxerat diabolus, et Christum vituperare diaboli ligamenta solidantem.

Chrysostomus in Matth. denique quia grave erat quod dictum erat, statim reducit sermonem ad antiquam legem, dicens ab initio autem non fuit sic.

Hieronymus. Quod dicit, huiusmodi est. Numquid potest Deus sibi esse contrarius, ut aliud ante iusserit, et sententiam suam novo frangat imperio? non ita sentiendum est; sed moyses cum videret propter desiderium coniugum secundarum, quae illis ditiores vel iuniores vel pulchriores essent, primas uxores interfici, aut malam vitam ducere, maluit indulgere dissidium, quam odia et homicidia perseverare. simulque considera, quod non dixit propter duritiam cordis vestri permisit vobis Deus, sed moyses; ut, iuxta apostolum, consilium esset hominis, non imperium Dei.

Chrysostomus super Matth. propterea bene dixit, quod moyses hoc permisit, non praecepit. Quod enim praecipimus, semper volumus; quod autem permittimus, nolentes indulgemus; quia malam voluntatem hominum ad plenum prohibere non possumus. Permisit ergo vobis facere mala, ne faceretis peiora; ergo hoc vobis permittendo, non vobis Dei iustitiam demonstravit, sed a peccato abstulit culpam peccandi: ut quasi secundum legem agentibus vobis, peccatum vestrum non videatur esse peccatum.


MATTHAEUS 19,9


4909 (Mt 19,9)

Chrysostomus in Matth. quia os illorum oppilaverat, iam cum auctoritate legis inducit, dicens dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur.

Origenes in Matth. forte autem dicet aliquis, quoniam iesus dicens quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, permisit uxorem dimittere, quemadmodum moyses: quem retulit propter duritiam cordis iudaeorum hoc praecepisse. Sed ad hoc respondendum, quoniam, si secundum legem adultera lapidatur, non secundum hoc intelligitur res turpis, propter quam moyses permittit libellum repudii; nec enim in causa adulterii oportebat libellum dare repudii. Sed forsitan moyses omnem culpam mulieris turpem rem appellavit; quae si inventa fuerit in uxore, scribitur ei libellus repudii. Quaerendum est autem: si propter solam causam fornicationis dimittere iubet uxorem, quid est, si mulier non fuerit fornicata, sed aliud quid gravius fecerit: puta venefica inveniatur, aut interfectrix filiorum? sed dominus exponens rem, alibi dixit: qui dimiserit, excepta causa fornicationis, facit eam moechari, dans ei occasionem secundarum nuptiarum.

Hieronymus. Sola ergo fornicatio est quae uxoris vincit affectum; immo cum illa unam carnem in aliam diviserit, et se fornicatione separaverit a marito, non debet teneri, ne virum quoque sub maledictione faciat, dicente scriptura: qui adulteram tenet, stultus et impius est.

Chrysostomus super Matth. sicut enim crudelis est et iniquus qui castam dimittit, sic fatuus et iniquus qui retinet meretricem; nam patronus turpitudinis est qui crimen celat uxoris.

Augustinus de adulterinis coniugiis. non tamen erit turpis nec difficilis, etiam post patrata et purgata adulteria, reconciliatio coniugii, ubi per claves regni caelorum non dubitatur fieri remissio peccatorum: non ut post viri divortium adultera revocetur, sed ut post christi consortium adultera non vocetur.

Chrysostomus super Matth. omnis autem res per quas causas nascitur, per ipsas solvitur. Matrimonium autem non facit coitus, sed voluntas: et ideo non solvit illud separatio corporis, sed separatio voluntatis. Ideo qui dimittit coniugem suam, et aliam non accipit, adhuc maritus est: nam etsi corpore iam separatus est, tamen adhuc voluntate coniunctus est. Cum ergo aliam acceperit, tunc plane dimittit: et ideo dominus non dicit: qui dimittit, moechatur; sed qui alteram ducit.

Rabanus. Una ergo solummodo carnalis est causa, idest fornicatio; una spiritualis, hoc est timor Dei, ut uxor dimittatur. Nulla autem causa est ut, vivente ea quae relicta est, alia ducatur.

Hieronymus. Poterat autem accidere ut aliquis calumniam faceret innocenti uxori, et ob secundam copulam nuptiarum veteri crimen impingeret. Ideo sic priorem dimittere iubetur uxorem ut secundam, prima vivente, non habeat. Nec non quia poterat evenire ut, iuxta eamdem legem, uxor quoque marito daret repudium, eadem cautela praecipitur ne secundum accipiat virum: et quia meretrix, et quae semel fuerat adultera, opprobrium non timebat, secundo non nubere praecipitur viro. Quod si talem duxerit, sub adulterii crimine sit: unde sequitur et qui dimissam duxerit, moechatur.

Glossa. accipientem terret: quia adultera non timet opprobrium.


MATTHAEUS 19,10-12


4910 (Mt 19,10-12)

Hieronymus. Grave pondus uxor est, si excepta causa fornicationis, eam dimittere non licet. Quid enim si temulenta fuerit, si iracunda, si malis moribus, tenenda erit? videntes ergo apostoli grave uxorum iugum, proferunt motum animi sui: unde dicitur dicunt ei discipuli eius: si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.

Chrysostomus in Matth. levius enim est contra concupiscentiam praeliari et contra seipsum, quam ad mulierem malam.

Chrysostomus super Matth. Non autem dixit dominus, quia expedit; sed magis consensit quod non expedit; sed infirmitatem carnis consideravit; unde sequitur qui dixit eis: non omnes capiunt verbum istud, idest, non omnes hoc possunt.

Hieronymus. Nemo autem putet sub hoc verbo quod addit sed quibus datum est, vel fatum vel fortunam introduci: quod hi sunt virgines quos ad hoc casus adduxit. Sed his datum est a Deo qui petierunt, qui voluerunt, qui ut acciperent, laboraverunt.

Chrysostomus super Matth. ideo ergo non omnes capere possunt, quia non omnes volunt. Palma proposita est: qui concupiscit gloriam, non cogitet de labore. Nemo vinceret, si omnes periculum timerent. Ex eo ergo quod quidam a proposito continentiae cadunt, non debemus circa virtutem castitatis fieri pigriores; sicut et qui in pugna cadunt non exanimant ceteros. Quod ergo dicit quibus datum est, illud ostendit, quia nisi auxilium gratiae acciperemus, nihil nobis valeret. Hoc autem auxilium gratiae volentibus non denegatur: dicit enim dominus: petite et accipietis.

Chrysostomus in Matth. deinde possibile hoc esse ostendens, ait sunt enim eunuchi; quasi dicat: excogita: si ab aliis excisus esses, quid utique faceres? voluptate quidem privatus esses, mercedem autem non haberes.

Chrysostomus super Matth. Sicut enim peccatum opus sine voluntate non facit, ita et iustitia ex opere non consummatur, nisi et voluntas affuerit. Illa est ergo gloriosa continentia, non illa quam transgredi non potest necessitas debilitatis corporis, sed quam complectitur voluntas sancti propositi.

Hieronymus. Triplex ergo genus eunuchorum posuit; quorum duo sunt carnales, et tertii spirituales. Alii enim sunt qui de utero matris sic nascuntur; alii quos vel captivitas facit, vel deliciae matronales; tertii sunt qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum, et qui cum possint esse viri, propter Christum eunuchi fiunt. Istis promittitur praemium; superioribus autem, quibus necessitas castimonia est, non voluntas, nihil omnino debetur.

Hilarius in Matth. in uno enim eorum posuit naturam, scilicet in eo qui nascitur; in altero necessitatem, scilicet in eo qui factus est; in tertio voluntatem, qui scilicet spe regni caelestis talis esse decrevit.

Chrysostomus super Matth. Quod autem aliqui sic nascuntur, hac ratione fit sicut et nascuntur sex digitos habentes aut quatuor. Si enim Deus sicut ab initio constituit unamquamque naturam, sic dimitteret illam immutabiliter semper in suo ordine permanere, in oblivionem deduceretur coram hominibus operatio Dei. Ideo ergo interdum natura rerum convertitur contra suam naturam, ut semper Deus naturae opifex in memoriam reducatur.

Hieronymus. Possumus et aliter dicere: eunuchi sunt ex matris utero qui frigidiores naturae sunt, nec libidinem appetentes, et alii qui ab hominibus fiunt, quos aut pharisaei faciunt, aut propter idolorum cultum emolliuntur in feminas, vel persuasione haeretica simulant castitatem, ut mentiantur religionis veritatem. sed nullus eorum consequitur regnum caelorum, nisi qui se propter Christum castraverit: unde sequitur qui potest capere, capiat; ut unusquisque consideret vires suas, utrum possit virginalia et pudicitiae implere praecepta. Per se enim castitas blanda est, et quemlibet ad se alliciens; sed considerandae sunt vires, ut qui potest capere, capiat. Quae hortantis domini vox est, et milites suos ad pudicitiae praemium concitantis, quasi, qui potest pugnare, pugnet, et superet ac triumphet.

Chrysostomus in Matth. Cum autem dicit qui se castraverunt, non membrorum dicit abscissionem, sed malarum cogitationum interemptionem: maledictioni enim est obnoxius qui membrum abscindit: etenim quae homicidarum sunt talis praesumit; et manichaeis, qui detrahunt creaturis, tribuit occasionem, et eadem cum gentibus membra detruncantibus inique agit; abscindere enim membra daemoniacae tentationis est. Cum his autem quae dicta sunt neque concupiscentia mansuetior ita fit, sed molestior: aliunde enim habet fontes sperma quod in nobis est, et praecipue a proposito incontinenti, et mente negligente; et si ipsa sobria fuerit, naturalium motuum nullum est nocumentum; nec ita abscissio membri comprimit tentationes et tranquillitatem facit, ut cogitationis frenum.


MATTHAEUS 19,13-15


4913 (Mt 19,13-15)

Chrysostomus super Matth. dominus de castitate sermonem fecerat; audientes autem quidam obtulerunt ei infantes castitate mundissimos: putabant enim quia dominus corpore mundos tantum laudaret; et hoc est quod dicitur tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret.

Origenes in Matth. Iam enim ex praecedentibus virtutibus eius experti erant quoniam per impositionem manuum eius, et orationem repelluntur mala. Offerunt ergo ei pueros, considerantes quoniam impossibile est ut postquam per tactum dominus dederit eis divinam virtutem, ruina aut daemonium aliquod tangere eos possit.

Remigius. Consuetudo etiam fuit apud veteres ut parvuli offerrentur senioribus, quatenus eorum manu vel ore benedicerentur; et iuxta hanc consuetudinem parvuli oblati sunt domino.

Chrysostomus super Matth. Caro autem, quia non delectatur in bono, facile obliviscitur bonum; malum autem quod audierit, retinet semper. Ante modicum autem tempus Christus accipiens puerum, dixit: nisi facti fueritis sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum caelorum; et ecce statim obliti discipuli puerilis innocentiae, vetabant pueros ad Christum quasi indignos accedere; unde sequitur discipuli autem increpabant eos.

Hieronymus. Non quia nollent eis salvatoris et manu et voce benedici; sed quod nondum habentes plenissimam fidem, putarent eum, in similitudinem aliorum hominum, offerentium importunitate lassari.

Chrysostomus in Matth. Vel discipuli expellebant pueros, causa dignitatis christi. Dominus autem docens eos moderata sapere et tumorem conculcare mundanum, accepit parvulos, et in ulnis tenuit eos: et talibus regnum caelorum promittit: unde sequitur iesus autem ait eis: sinite parvulos, et nolite prohibere eos ad me venire: talium est enim regnum caelorum.

Chrysostomus super Matth. quis enim mereatur appropinquare Christo, si repellitur ab eo simplex infantia? ideo dixit nolite prohibere eos. Nam si sancti futuri sunt, quid vetatis filios ad patrem venire? si autem peccatores futuri sunt, ut quid sententiam condemnationis profertis, antequam culpam videatis? .

Hieronymus. Signanter autem dixit talium est regnum caelorum, non istorum, ut ostenderet, non aetatem regnare, sed mores; et his qui similem haberent innocentiam et simplicitatem praemium repromitti. sequitur et cum imposuisset eis manus, abiit inde.

Chrysostomus super Matth. praesens locus instruit omnes parentes, ut filios suos sacerdotibus offerant; non enim sacerdos manus imponit, sed Christus, in cuius nomine manus imponitur. Si enim qui escas suas per orationem offert Deo, sanctificatas eas manducat: sanctificatur enim per verbum Dei et orationem, ut apostolus dicit, quanto magis pueros offerri Deo et sanctificari necesse est? causa autem sanctificandarum escarum haec est, quoniam totus mundus in maligno positus est; unde et res corporales quae sunt magna pars mundi, in maligno positae sunt. Consequenter infantes quando nascuntur, et ipsi quantum ad carnem in maligno positi sunt.

Origenes in Matth. Pueros autem mystice dicimus qui in Christo adhuc carnales sunt, et lacte opus habentes. qui autem profitentur verbi doctrinam, simpliciores quidem, et quasi puerilem sermonem habentes quo nutriuntur, adhuc novitii sunt, qui offerunt salvatori pueros et infantes. Qui autem videntur esse perfectiores, et ideo sunt discipuli iesu, priusquam discant rationem iustitiae de pueris, reprehendunt eos qui per simplicem doctrinam pueros et infantes, idest minus adhuc eruditos, offerunt Christo. Dominus autem hortans discipulos suos iam viros constitutos condescendere utilitatibus puerorum, ut fiant pueris quasi pueri, ut pueros lucrentur, dicit talium est enim regnum caelorum. nam et ipse, cum in forma Dei esset, factus est puer. Haec ergo debemus attendere, ne aestimatione sapientiae excellentioris et profectus spiritualioris, contemnamus quasi magni pusillos ecclesiae, prohibentes pueros venire ad iesum. Quoniam autem pueri non omnia quae dicuntur, sequi possunt, imposuit eis manum iesus, et virtutem relinquens in eis per tactum, abiit ab eis, quasi non potentibus sequi Christum, sicut ceteri discipuli eius perfecti.

Remigius. Manibus etiam impositis benedixit pueris, significans quod humiles spiritu sunt digni eius gratia et benedictione.

Glossa. Imposuit etiam eis manus, viris continentibus, ut gratiam sui auxilii conferendam significaret.

Hilarius in Matth. Infantes etiam gentium forma sunt, quibus per fidem et auditum salus redditur. verum ex affectu primo salvandi israel, a discipulis inhibentur accedere, quos dominus ait non oportere prohiberi. Munus enim spiritus sancti per impositionem manus, et precationem, cessante legis opere, erat gentibus largiendum.


MATTHAEUS 19,16-22


4916 (Mt 19,16-22)


Rabanus. Audierat forsan homo iste a domino, tantum eos qui volunt parvulis similes esse, dignos introitu regni caelestis; et ideo certior cupiens esse, non per parabolas, sed aperte postulat exponi, quibus meritis vitam aeternam consequi possit. Et ideo dicitur et ecce unus accedens ait illi: magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam? .

Hieronymus. iste qui interrogat, et adolescens et dives erat et superbus, et non voto discentis sed tentantis interrogat: quod ex eo probare possumus quod dicente sibi domino si vis ad vitam ingredi, serva mandata, rursum fraudulenter interrogat, quae sunt illa mandata; quasi non et ipse legere, aut dominus posset eidem haec iubere contraria.

Chrysostomus in Matth. Ego autem avarum quidem eum et pecuniarum amatorem nequaquam recuso dicere, quia et Christus talem eum esse redarguit; simulatorem autem nequaquam, quia non est securum de incertis iudicare, et maxime accusando. Marcus autem hanc suspicionem destruit: dicit enim, quod occurrens, et genuflectens rogabat eum, et quoniam inspiciens eum iesus, amavit eum. Si etiam eum tentans accessisset, demonstrasset nobis hoc evangelista, sicut in aliis facit. Si autem et ipse siluisset, Christus eum non permisisset latere, sed redarguisset manifeste, aut occulte insinuasset. Hoc autem non facit: sequitur enim qui dicit ei: quid me interrogas de bono? .

Augustinus de cons. Evang. Potest autem videri distare aliquid, quod hic secundum Matthaeum dicitur quid me interrogas de bono? secundum alios autem: quid me dicis bonum? nam quid me interrogas de bono? ad illud magis referri potest quod ait ille quaerens: quid boni faciam? ibi enim et bonum nominavit, et interrogatio est. magister autem bone, nondum est interrogatio. commodissime ergo intelligitur utrumque dictum: quid me dicis bonum? et interrogas de bono? .

Hieronymus. Quia vero magistrum vocaverat bonum, et non Deum vel Dei filium confessus erat, dixit quemvis sanctum hominem comparatione Dei non esse bonum: de quo dicitur: confitemini domino, quoniam bonus. Et ideo dicit unus est bonus Deus. ne quis autem putet in eo quod bonus Deus dicitur, excludi a bonitate filium Dei, legimus in alio loco: pastor bonus ponit animam suam pro ovibus suis.

Augustinus de trin. Vel quia ille vitam aeternam quaerebat (vita autem aeterna est in illa contemplatione, qua non ad poenam videtur Deus, sed ad gaudium sempiternum). et non intelligebat cum quo loquebatur, quoniam tantummodo eum filium hominis arbitrabatur; ideo dicit quid me interrogas de bono, et vocas me, secundum quod vides, magistrum bonum? haec forma filii hominis apparebit in iudicio, non tantum iustis, sed et impiis; et ipsa visio malum eis erit, quia poenalis erit. Est autem visio formae meae, in qua aequalis sum Deo. Ille ergo unus Deus, pater, filius et spiritus sanctus, ipse est solus bonus; quia nemo videt eum ad luctum et planctum, sed tantum ad salutem et laetitiam veram.

Hieronymus. Salvator etiam noster bonitatis testimonium non renuit, sed magistri absque Deo exclusit errorem. Quae autem utilitas est ut ita responderet? reducit enim eum paulatim, et erudit liberari ab omni adulatione; et ab his quae sunt super terram eum abducens, Deo adhaerere suadet, et futura quaerere, et nosse eum qui vere est bonus, et radix et fons universorum bonorum.

Origenes in Matth. Respondet etiam sic Christus, propter eum qui dixit: quid boni faciam? quando enim declinamus a malo et facimus bonum, quantum ad comparationem ceterorum hominum, dicitur bonum quod facimus: quantum autem ad veritatem secundum quod hic dicitur unus est bonus, bonum nostrum non est bonum. dicere autem potest quis quoniam sciens dominus propositum interrogantis non esse ut faciat vel humanum bonum, dixit quid me interrogas de bono? ac si dicat: cum sis imparatus ad ea quae dicuntur bona, cur me interrogas de bono? post hoc autem dicit si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Ubi considera, quoniam adhuc quasi extra vitam constituto respondit si vis ad vitam ingredi: secundum enim unum modum homo est extra vitam, qui est extra eum qui dixit: ego sum vita. Alias autem omnis qui super terram est, quamvis iustissimus, potest quidem in umbra esse vitae, non autem in ipsa vita, cum sit corpore mortis circumdatus. Introibit autem quis in vitam, abstinens se ab operibus mortuis, appetens autem opera viva. Sunt autem et verba mortua et verba viva, et cogitationes mortuae et cogitationes vivae: et ideo dicit si vis ad vitam ingredi, serva mandata.

Augustinus de verb. Dom. Nec etiam dixit: si vis venire ad vitam aeternam; sed si vis ingredi ad vitam, eam definiens vitam quae fuerit aeterna vita. Hic ergo considerandum est, quemadmodum amanda sit aeterna vita, quando sic amatur misera ista et quandoque finienda vita.

Remigius. Demonstratur autem his verbis quia lex suis impletoribus non solum bona temporalia dabat, sed et vitam aeternam. et quia hoc audierat, sollicitus factus interrogavit: unde sequitur dicit illi: quae? .

Chrysostomus in Matth. Hoc autem non tentans dixit; sed aestimans alia quaedam praecepta esse praeter legalia quae vitae causa fierent ei.

Remigius. iesus vero quasi infirmo condescendens, clementissime legis praecepta exposuit: unde sequitur iesus autem dixit: non homicidium facies: quorum praeceptorum expositio est sequens sententia, qua dicitur et diliges proximum tuum sicut teipsum. etenim apostolus dicit: qui diligit proximum, legem implevit. quaerendum est autem: quare dominus tantum secundae tabulae praecepta commemoravit? idcirco scilicet quia forte iste studiosus erat in dilectione Dei; sive quia dilectio proximi gradus est ascendendi ad dilectionem Dei.

Origenes in Matth. forsitan autem ista praecepta sufficiunt ut in principium, ut ita dicam, vitae ingrediatur quis; non autem sufficiunt haec vel alia similia istis ad interiora vitae introducere quemquam. Qui autem praeterierit unum istorum mandatorum, nec in principium vitae intrabit.

Chrysostomus in Matth. Quia ergo dominus ea praecepta commemoraverat quae erant in lege, ideo sequitur dicit illi adolescens: haec omnia servavi a iuventute mea. et neque hic stetit; sed rursus interrogat quid adhuc mihi deest? quod et ipsum signum est vehementis desiderii.

Remigius. Illis autem qui in gratia perfecti esse volunt, ostendit qualiter ad perfectionem venire possunt: unde sequitur ait illi iesus: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus. Notanda sunt ista verba: non enim ait: vade et manduca omnia quae habes; sed vade et vende. Et non ait: aliqua, sicut ananias et saphira; sed omnia. Et pulchre subiungit quae habes: illa enim habemus quae iuste possidemus. illa ergo quae iuste possidentur, vendenda sunt; quae vero iniuste, sunt eroganda illis quibus fuerant ablata. Nec ait: da proximis aut divitibus a quibus accipies similia; sed da pauperibus.

Augustinus de operibus monachorum. Nec attendendum in quibus monasteriis, vel in quo loco indigentibus fratribus hoc quod habebat aliquis impenderit: omnium enim christianorum una respublica est. et ideo quisquis christianus necessaria ubilibet erogaverit, ubicumque etiam ipse quod necessarium est sibi, accipit, de eo quod est christi accipit.

Rabanus. Ecce duas vitas hominibus propositas audivimus: activam, ad quam pertinet non occides, et cetera legis mandata; et contemplativam, ad quam pertinet si vis perfectus esse. Activa ad legem pertinet, contemplativa ad evangelium: quia sicut vetus novum praecessit testamentum, ita bona actio praecedit contemplationem.

Augustinus contra faustum. nec tamen illi soli qui ut sint perfecti vendunt vel dimittunt omnia sua, pertinent ad regnum caelorum; sed huic militiae christianae, propter quoddam commercium caritatis, subiungitur etiam quaedam stipendiaria multitudo; cui dicetur in fine: esurivi et dedistis mihi manducare: quo absit ut istos a mandatis evangelicis alienos a vita aeterna separandos iudicemus.

Hieronymus contra vigilantium. Quod autem vigilantius asserit, eos melius facere qui utantur rebus suis, et paulatim fructus possessionum pauperibus dividant, quam illos qui possessionibus venumdatis semel omnia largiantur: non a me ei, sed a Deo respondebitur si vis perfectus esse, vade et vende. Iste, quem tu laudas, secundus, aut tertius gradus est; quem et nos recipimus, dummodo sciamus prima secundis et tertiis praeferenda. Gennadius de eccles. dogmat. Bonum est enim facultates cum dispensatione pauperibus erogare: melius est pro intentione sequendi dominum insimul donare, et absolutum sollicitudine egere cum Christo.

Chrysostomus in Matth. et quia de pecuniis erat sermo, a quibus denudari admonuit, ostendit quod ampliora his retribuet quanto terra maius est caelum: et ideo dicit et habebis thesaurum in caelo. In thesauro enim copiam et permanentiam retributionis ostendit.

Origenes in Matth. Si autem omne mandatum in hoc verbo impletur: diliges proximum tuum sicut teipsum, perfectus autem est qui impleverit omne mandatum, quomodo dominus dicenti adolescenti: haec omnia servavi a iuventute mea, quasi nondum perfecto, dicit si vis perfectus esse? forte autem quod ait: diliges proximum tuum, non a domino positum est, sed ab aliquo additum, quia nec Marcus nec Lucas hunc locum exponentes hoc addiderunt. vel aliter. Scriptum est in evangelio secundum hebraeos, quod cum dominus dixisset ei vade et vende omnia quae habes, coepit dives scalpere caput suum, et non placuit ei. Et dixit ad eum dominus: quomodo dicis: feci legem et prophetas? quoniam scriptum est in lege: diliges proximum tuum sicut teipsum? et ecce multi fratres tui filii abrahae amicti sunt stercore morientes prae fame; et domus tua plena est multis bonis, et non egreditur omnino aliquid ex ea ad eos. Volens ergo dominus arguere divitem illum, dicit si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes et da pauperibus. Sic enim apparebit si diligis proximum tuum sicut teipsum. Sed si perfectus est qui habet omnes virtutes, quomodo fit perfectus qui vendit omnia sua, et pauperibus dat? ponamus enim aliquem hoc fecisse, quomodo statim erit sine ira, sine concupiscentia, suscipiens omnes virtutes, et deponens malitiam universam? sapienti ergo videbitur forsan dicere, quoniam qui pauperibus tradidit bona sua, ipsorum orationibus adiuvatur, accipiens ad suam spiritualem inopiam illorum spiritualem abundantiam, et fit hoc modo perfectus, quamvis aliquas humanas habuerit passiones. Aut ita: iste qui mutavit pro divitiis paupertatem ut fiat perfectus, credens sermonibus christi, adiuvabitur, ut sapiens fiat in Christo, iustus et castus et absque omni passione; non tamen sic ut in ipso tempore quo tradidit bona sua pauperibus, fiat omnino perfectus; sed ex illo die incipiet speculatio Dei adducere eum ad omnes virtutes. aliter autem ad expositionem moralem transibit, dicens substantiam esse uniuscuiusque actus animae eius. Imperat ergo Christus vendere omnem substantiam malam, et quasi tradere eam virtutibus operantibus eam quae ab omni bono pauperes sunt. Sicut enim pax apostolorum revertitur ad ipsos, nisi fuerit filius pacis, sic universa peccata revertuntur ad actores eorum, cum non fuerit quis utens malis eorum: et sic neque dubitatio erit, quin statim erit perfectus qui sic vendidit omnes proprias facultates. Manifestum est autem quod qui talia agit, habet thesaurum in caelo, et ipse factus caelestis. In suo enim caelo habebit thesaurum gloriae Dei, et divitias in omni sapientia Dei. Talis autem poterit sequi Christum, quia non distrahitur ab aliqua mala possessione quo minus Christum sequatur.

Hieronymus. Multi etiam divitias relinquentes, dominum non sequuntur; nec hoc ad perfectionem sufficit, nisi post contemptas divitias salvatorem sequantur: idest, relictis malis, faciant bona. facilius enim sacculus contemnitur quam voluntas: et ideo sequitur et veni, sequere me; sequitur enim dominum qui imitator est eius, et per vestigia illius graditur. sequitur cum autem audisset adolescens verba haec, abiit tristis. Haec est tristitia quae ducit ad mortem. Causaque tristitiae redditur: erat enim habens multas possessiones; idest spinas et tribulos, qui sementem dominicam suffocaverunt.

Chrysostomus in Matth. Non enim similiter detinentur qui pauca habent, et qui multis abundant: quoniam abiectio divitiarum maiorem accendit flammam, et violentior fit cupido.

Augustinus ad paulinum et therasiam. Nescio autem quomodo cum superflua terrena diliguntur, arctius adepta quam concupita constringunt; nam unde iuvenis iste tristis discessit, nisi quia magnas habebat divitias? aliud est enim iam nolle incorporare quae desunt, aliud iam incorporata divellere: illa enim velut extranea repudiantur, ista velut membra praeciduntur. Secundum historiam autem, iste adolescens laudabilis quidem est, quia non occidit, non adulteratus est; vituperabilis autem, quia contristatus est in verbis christi vocantibus eum ad perfectionem. Adolescens quippe erat secundum animam et propterea, relinquens Christum, abiit.



Th. Aq. Catena aurea 4901