Th. Aq. Catena aurea 4923

MATTHAEUS 19,23-26


4923 (Mt 19,23-26)

Glossa. Occasione huius avari, de quo praedictum est, habuit sermonem dominus de avaro; unde dicitur iesus autem dixit discipulis suis: amen dico vobis, etc.

Chrysostomus in Matth. Quod quidem dixit, non pecuniis quidem detrahens, sed eis qui detinentur ab ipsis; et discipulos pauperes existentes monens non verecundari ob inopiam.

Hilarius in Matth. Habere enim divitias criminis non est; sed modus in habendo retinendus est. Nam quomodo communicandum est necessitatibus sanctorum, si communicanda materia non relinquitur? Rabanus. Sed inter pecunias habere et pecunias amare nonnulla distantia est; tutius autem est nec habere nec amare divitias.

Remigius. Unde dominus exponens huius loci sensum, dixit: difficile est confidentibus in divitiis intrare in regnum caelorum. Illi enim in divitiis confidunt qui omnem suam spem in divitiis collocant.

Hieronymus. Quia vero divitiae habitae difficile contemnuntur, non dixit quod impossibile est divitem intrare in regnum caelorum, sed difficile. ubi difficile ponitur, non impossibilitas praetenditur, sed raritas demonstratur.

Hilarius. periculosa enim cura est velle ditescere, et grave onus innocentia subiit incrementis opum occupata; rem enim saeculi famulatus Dei non sine saeculi vitiis assequetur. Hinc difficile est divitem regnum caelorum adire.

Chrysostomus in Matth. quia vero dixerat difficile divitem intrare in regnum, procedit ad ostendendum quod est impossibile: unde sequitur et iterum dico vobis: facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum.

Hieronymus. secundum hoc nullus divitum salvus erit. sed si legamus isaiam, quomodo cameli madian et epha veniant ad ierusalem cum donis atque muneribus, et qui quondam curvi erant et vitiorum gravitate distorti ingrediantur portas ierusalem, videbimus quomodo et isti cameli, quibus divites comparantur, cum deposuerint gravem sarcinam peccatorum et totius corporis pravitatem, intrare possunt per angustam et arctam viam quae ducit ad vitam.

Chrysostomus super Matthaeum. gentium etiam animae assimilatae sunt tortuosis camelis, in quibus erat gibbus idololatriae: quoniam cognitio Dei erectio est animarum. Acus autem est filius Dei, cuius prima pars subtilis est secundum divinitatem, alia vero crassior secundum incarnationem eius. tota autem recta est et nullam habet deflexionem, per cuius vulnus passionis gentes ingressae sunt in vitam aeternam. Hac acu consuta est immortalitatis tunica: ipsa est acus quae spiritui consuit carnem: haec acus iudaicum populum iunxit et gentium: haec acus amicitiam angelorum et hominum copulavit. Facilius est ergo gentiles transire per foramen acus, quam divites iudaeos intrare in regnum caelorum. si enim gentes cum tanto labore divelluntur ab irrationabilibus idolorum culturis, quanto magis iudaei divelluntur a rationabilibus Dei culturis? Glossa. Aliter dicitur, quia hierosolymis quaedam porta erat, quae foramen acus dicebatur, per quam camelus, nisi deposito onere et flexis genibus, transire non poterat: per quod significatur, divites non posse transire viam arctam quae ducit ad vitam, nisi sordibus peccatorum et divitiis depositis, saltem non amando.

Gregorius moralium. Vel nomine divitis quemlibet elatum, cameli appellatione propriam condescensionem significat. camelus autem per foramen acus transiit, cum redemptor noster usque ad susceptionem mortis, per angustias passionis intravit, quae passio velut acus extitit, quia dolore corpus pupugit. Facilius autem camelus foramen acus quam dives regnum caelorum ingreditur: quia nisi ipse prius per passionem suam formam nobis humilitatis ostenderet, nequaquam se ad humilitatem ipsius superba nostra rigiditas inclinaret.

Chrysostomus in Matth. Discipuli autem inopes existentes turbantur, pro salute aliorum dolentes, et doctorum iam viscera assumentes: unde sequitur audientes autem discipuli, mirabantur dicentes: quis ergo poterit salvus esse? .

Augustinus de quaest. Evang. Cum autem pauci sint divites in comparatione multitudinis pauperum, intelligendum est, quod omnes qui divitias cupiunt, in divitum numero haberi discipuli animadvertunt.

Chrysostomus in Matth. Dei autem opus hoc esse consequenter ostendit, quoniam multa opus est gratia ut homo in divitiis dirigatur; unde sequitur aspiciens autem iesus dixit eis: apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt. Per hoc quod dicit aspiciens, significat evangelista quod mansueto oculo timidam eorum mentem mitigavit.

Remigius. non autem hoc sic intelligendum est quod possibile sit apud Deum quod dives cupidus, avarus et superbus intret in regnum caelorum; sed ut convertatur, et sic intret.

Chrysostomus in Matth. neque etiam hoc ideo dicitur ut resupinus iaceas, et sicut ab impossibilibus abstineas; sed magnitudinem iustitiae considerans insilias, Deum rogans.


MATTHAEUS 19,27-30


4927 (Mt 19,27-30)

Origenes in Matth. Audiverat petrus verbum christi dicentis: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes; deinde consideravit adolescentem cum tristitia abeuntem, et difficultatem divitum ingrediendi in regnum caelorum; ideo quasi qui non facilem rem consummaverat, fiducialiter quaesivit. Etsi enim minima cum fratre reliquit; sed non minima aestimata sunt apud Deum, considerantem quoniam ex tanta plenitudine dilectionis illa minima reliquerunt, ut etiam si multas habuissent possessiones, omnia reliquissent. Et puto quod magis petrus confidens de affectu suo quam de ipsa quantitate rerum relictarum, fiducialiter interrogavit; unde dicitur tunc respondens petrus dixit ei: ecce nos reliquimus omnia.

Chrysostomus in Matth. qualia omnia, o beate petre? arundinem, rete, navigium. Omnia quidem haec dicit, non propter munificentiam, sed ut per interrogationem hanc inopem inducat plebem. Quia enim dominus dixerat: si vis perfectus esse; ne dicat aliquis inopum: quid igitur? si non habuero, non possum esse perfectus? interrogat petrus, ut tu inops discas quoniam in nullo hinc diminutus es. Qui enim claves regni caelorum acceperat, pro his quae ibi sunt iam confidit, et pro orbe terrarum universo interrogat. Intuere autem et qualiter respondet diligenter, sicut Christus inquisivit: etenim Christus duo a divite expetiit: dare pauperibus quae habebat, et sequi se: propter hoc ipse addidit et secuti sumus te.

Origenes in Matth. potest dici secundum omnia quae pater revelavit petro esse filium suum, secuti sumus te, iustitiam, sanctificationem, et huiusmodi. Propter hoc quasi victor athleta interrogat quae sint praemia certaminis.

Hieronymus. Quia ergo non sufficit tantum relinquere, iungit quod perfectum est: et secuti sumus te. Fecimus quidem quod iussisti; quid ergo nobis dabis praemii? et hoc est quod dicitur quid ergo erit nobis? sequitur iesus autem dixit illis: amen dico vobis quod vos qui secuti estis me, etc.

Hieronymus. Non dixit: qui reliquistis omnia; hoc enim et socrates fecit philosophus, et multi alii divitias contempserunt, sed qui secuti estis me; quod proprie apostolorum est atque credentium.

Hilarius in Matth. Secuti sunt quidem discipuli Christum in regeneratione, idest in lavacro baptismi, in fidei sanctificatione: haec enim illa regeneratio est quam apostoli sunt secuti, quam lex indulgere non potuit.

Hieronymus. Vel aliter debet construi: vos qui secuti estis me, sedebitis in regeneratione; idest quando mortui ex corruptione resurgent incorrupti, sedebitis et vos in soliis iudicantium condemnantes duodecim tribus israel: quia vobis credentibus, illi credere noluerunt.

Augustinus de Civ. Dei. sic enim caro nostra regenerabitur per incorruptionem, quemadmodum anima nostra regenerabitur per fidem.

Chrysostomus super Matth. futurum enim erat ut in die iudicii responderent iudaei: domine, non te cognovimus filium Dei in corpore constituti. Quis hominum videre poterat thesaurum in terra absconditum, solem nube celatum? responderunt ergo discipuli: et nos homines fuimus, rustici et obscuri in plebe; vos sacerdotes et scribae: sed in nobis bona voluntas facta est quasi lucerna rusticitatis nostrae; in vobis autem malitia facta est quasi caligo scientiae vestrae.

Chrysostomus in Matth. Propter hoc autem non dixit: et gentes et orbem terrarum, sed tribus israel; quia in eisdem erant educati et legibus et consuetudinibus apostoli et iudaei. Cum ergo dixerint iudaei quoniam propter hoc non potuimus credere in Christo, quia lex prohibuit, discipuli in medium inducentur qui eamdem susceperunt legem. Sed dicet aliquis: quid magnum promisit eis, si id quod ninivitae habent et regina austri, hoc et ipsi habebunt? maxima quidem alia praemia ante et post eis promittit; sed et hic occulte insinuat aliquid plus illis. De illis enim simpliciter dixit, quod surgent, et condemnabunt generationem hanc; de his autem: cum sederit filius hominis, sedebitis et vos. Manifestum est ergo quod conregnabunt et communicabunt in gloria illa: honorem enim et gloriam ineffabilem significavit per thronos. Qualiter autem haec promissio completa est? numquid enim et iudas sedebit? nequaquam. Lex a domino posita est per ieremiam prophetam: loquar super gentem et regnum, ut aedificem et plantem illud. Sed si fecerit malum in conspectu meo, poenitebo et ego de bonis quae locutus sum ut facerem eis; quasi dicat: si indignos seipsos promissione faciant, non adhuc faciam quod promisi. Indignum autem seipsum principatu iudas ostendit; et propter hoc tunc loquens discipulis, non simpliciter eis promisit: neque enim dixit: vos sedebitis; sed adiunxit qui secuti estis me: ut et hinc iudam excludat, et eos qui postea futuri erant attraheret: non enim ad illos solos dictum est, neque ad iudam iam indignum effectum.

Hilarius in Matth. Sequela ergo christi apostolos super duodecim thronos iudicandis duodecim tribubus israel in duodecim patriarcharum gloriam copulavit.

Augustinus de Civ. Dei. Ex hoc enim loco discimus, cum suis discipulis iudicaturum iesum: unde et alibi iudaeis dicit: ideo iudices vestri erunt. Nec quoniam super duodecim sedes sessuros esse ait, duodecim solos homines cum ipso iudicaturos putare debemus. Duodenario quippe numero universa quaedam significata est iudicantium multitudo, propter duas partes numeri septenarii quo significatur plerumque universitas; quae duae partes, idest tres et quatuor, altera per alteram multiplicatae duodecim faciunt: alioquin quoniam in locum iudae traditoris, apostolum Matthiam legimus ordinatum, apostolus paulus, qui plus illis omnibus laboravit, ubi ad iudicandum sedeat non habebit: qui profecto cum aliis sanctis ad numerum iudicum se pertinere demonstrat, cum dicit: nescitis quia angelos iudicabimus? .

Augustinus in lib. De poenitentia. In hoc ergo numero iudicantium omnes intelliguntur qui propter evangelium sua omnia dimiserunt, et secuti sunt dominum.

Gregorius moralium. quisquis enim stimulo divini amoris excitatus hic possessa reliquerit, illic proculdubio culmen iudiciariae potestatis obtinebit: ut simul tunc iudex cum iudice veniat qui nunc consideratione iudicii sese spontanea paupertate castigat.

Augustinus de Civ. Dei. De ipsis quoque iudicandis, in hoc numero duodenario similis causa est: non enim quia dictum est iudicantes duodecim tribus israel, tribus levi quae decimatertia est, ab eis iudicanda non erit; aut solum illum populum, non etiam gentes ceteras iudicabunt.

Chrysostomus super Matth. vel per hoc quod dicit in generatione, praemittit Christus tempus christianitatis futurum post ascensionem suam, quando scilicet homines regenerantur per baptismum, et illud est tempus quando Christus sedet in sede maiestatis suae. et vide, quia non de tempore futuri iudicii dicit, sed de vocatione gentium universarum: non enim dixit: cum venerit filius hominis sedens super sedem maiestatis suae; sed in regeneratione cum sederit in sede maiestatis suae: quod ex tunc fuit ex quo gentes credere coeperunt in Christum: secundum illud: regnabit dominus super gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam. Et ex tunc apostoli sederunt super duodecim thronos, idest in omnibus christianis: omnis enim christianus qui suscipit verbum petri, thronus fit petri: et sic de aliis apostolis. sedent ergo apostoli in his thronis, idest in duodecim partes distinctis, secundum differentias animarum et diversitates cordium, quas solus Deus cognoscit. Sicut enim iudaeorum populus in duodecim tribus fuit divisus, sic et universus populus christianus dividitur in duodecim tribus, ut quaedam animae sint de tribu ruben, et sic de aliis, propter diversas virtutes. Non enim omnes gratiae in omnibus aequaliter sunt; sed unus praecedit in ista, alius in illa. Et sic apostoli iudicabunt duodecim tribus israel, idest omnes iudaeos, per hoc quod verbum apostolorum est a gentibus receptum. Omnes autem christiani sunt quidem duodecim sedes apostolorum, sed una sedes christi. Christi enim omnes virtutes sunt quasi una sedes; quia in omni virtute aequaliter ipse solus perfectus est. Unusquisque etiam apostolorum in aliquo bono speciali fit perfectior, ut petrus in fide: et ideo petrus requiescit in fide, Ioannes in innocentia; et sic de aliis. Et quod de retributione apostolis in hoc mundo danda Christus loquatur, demonstrat quod sequitur: et omnis qui reliquerit domum vel fratres. Si enim in hoc saeculo centuplum recipiunt, sine dubio et apostolorum etiam in hoc saeculo merces futura promittebatur.

Chrysostomus in Matth. Vel discipulis promittit futura, quia excelsiores erant iam, et nihil praesentium quaerebant; aliis autem quae sunt hic repromittit.

Origenes in Matth. Vel aliter. Si quis reliquerit omnia, et secutus fuerit Christum, quae promissa sunt petro, et ipse recipiet. si autem non omnia reliquit, sed quaedam, quae specialiter referuntur, hic multiplicia recipiet, et vitam possidebit aeternam.

Hieronymus. Ex occasione autem huius sententiae, quidam introducunt mille annos post resurrectionem, dicentes, tunc nobis centuplum omnium rerum quas dimisimus et vitam aeternam esse reddendam; quod si in ceteris digna sit promissio, in uxoribus appareat turpitudo, ut qui unam pro domino dimiserit, centum recipiat in futuro. Sensus igitur iste est: qui carnalia pro salvatore dimiserit, spiritualia recipiet; quae comparatione et merito sui quasi parvo numero centenarius numerus compararetur.

Origenes. Sed in hoc saeculo, quia pro fratribus carnalibus multos inveniet fratres secundum fidem: sic et parentes, omnes episcopos et presbyteros: et filios, omnes aetatem filiorum habentes. Sunt autem et angeli fratres, et sorores omnes quae exhibuerunt se Christo virgines castas; tam istae quae nunc habentur in terris, quam illae quae iam vivunt in caelis. Agros autem et domos multiplices intellige in requie paradisi et civitate Dei. Super haec autem omnia possidebunt vitam aeternam.

Augustinus de Civ. Dei. Hoc etiam quod hic dicitur centuplum accipiet, exponens quodammodo apostolus ait: quasi nihil habentes et omnia possidentes. Centum enim pro ipsa universitate ponuntur aliquando.

Hieronymus. Quod autem dicit et omnis qui reliquerit fratres, congruit illi sententiae qua dixerat: veni separare hominem a patre suo. Qui enim propter fidem christi ac praedicationem evangelii omnes affectus contempserint atque divitias et saeculi voluptates, isti centuplum accipient et vitam aeternam possidebunt.

Chrysostomus in Matth. cum autem dicit qui reliquerit uxorem, non hoc ait ut simpliciter nuptiae divellantur, sed ut omnibus praeferamus fidei pietatem. Videtur autem mihi et persecutionis tempus occulte insinuare: quia enim multi futuri erant filios ad impietatem trahentes, cum hoc acciderit, neque pro patribus neque pro viris habeantur.

Rabanus. Verum, quia multi virtutum studia, non eadem qua incipiunt intentione pietatis consummant; sed vel tepescunt, vel accelerate labuntur, sequitur multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

Origenes. Per hoc exhortatur eos qui nuper accedunt ad verbum divinum, ut festinent ad perfectum ascendere prae multis qui videntur senuisse in fide. Potest etiam hic sensus destruere eos qui gloriantur eo quod christianis parentibus sunt enutriti in ipsa christianitate; neque pusillanimes fiant, quod christianitatis dogmata novissime receperint. Habet etiam alium intellectum, ut sint primi israelitae, qui facti sunt novissimi propter infidelitatem; gentes autem novissimae, primi. Caute autem dicit multi; non enim omnes primi erunt novissimi, nec omnes novissimi primi. Adhuc autem multi hominum qui natura novissimi sunt, efficiuntur per vitam angelicam quibusdam angelis superiores; et quidam angeli qui fuerunt primi, facti sunt novissimi propter culpam.

Remigius. Potest etiam specialiter referri ad tristitiam divitis, qui primus videbatur, legis praecepta implendo; sed quia terrenam substantiam praetulit Deo, novissimus factus est. Sancti vero apostoli novissimi videbantur; sed relinquendo omnia, per humilitatis gratiam facti sunt primi. Sunt etiam plurimi qui post studia bonorum operum a bonis operibus deficiunt; et cum fuerint primi, fiunt novissimi.


MATTHAEUS 20,1-16


5001 (Mt 20,1-16)

Remigius. Quia dixerat dominus: multi erunt primi novissimi, et novissimi primi, ut hanc sententiam confirmaret, subiunxit similitudinem, dicens simile est regnum caelorum homini patrifamilias.

Chrysostomus super Matth. homo paterfamilias Christus est, cui caeli et terra quasi una est domus; familia autem caelestium et terrestrium et inferiorum creaturarum. Vinea autem eius iustitia est, in qua diversae species iustitiarum positae sunt quasi vites: puta mansuetudo, castitas, patientia, ceteraeque virtutes; quae omnes generaliter iustitia appellantur. Homines autem vineae cultores ponuntur; unde dicitur qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Deus enim iustitiam suam dedit in sensibus nostris, non propter suam utilitatem, sed propter nostram. Scitote ergo quia mercenarii sumus conducti. Sicut ergo nemo ideo conducit mercenarium ut hoc solum faciat quod manducat, sic et nos non ideo vocati sumus a Christo ut haec solum operemur quae ad nostrum pertinent usum, sed ad gloriam Dei; et sicut mercenarius prius aspicit opus suum, deinde quotidianum cibum, sic et nos primum debemus aspicere quae ad gloriam Dei pertinent, deinde quae ad nostram utilitatem; et sicut mercenarius totam diem circa domini opus impendit, unam autem horam circa suum cibum, sic et nos omne tempus vitae nostrae debemus impendere circa gloriam Dei, modicam autem partem circa usus nostros terrenos. Et sicut mercenarius ea die qua opus non fecerit, erubescit intrare in domum et petere panem, quomodo tu non confunderis intrare in ecclesiam et stare ante conspectum Dei, quando nihil bonum in conspectu Dei gessisti? Gregorius in Evang. vel paterfamilias, idest conditor noster, habet vineam, universam scilicet ecclesiam, quae ab abel iusto usque ad ultimum electum qui in fine mundi nasciturus est, quot sanctos protulit, quasi tot palmites misit. Ad erudiendam autem dominus plebem suam, quasi ad excolendam vineam suam, nullo tempore destitit operarios mittere: quia et prius per patres, et postmodum per legis doctores, deinde per prophetas, ad extremum vero per apostolos, quasi per operarios in vineae cultum laboravit; quamvis in quolibet modulo vel mensura quisquis cum fide recta bonae actionis extitit, huius vineae operarius fuit.

Origenes in Matth. Totum autem hoc saeculum praesens, unum diem dicere possumus; magnum quidem quantum ad nos, modicum autem quantum ad Dei vitam.

Gregorius. Mane autem mundi fuit aetas ab adam usque ad noe; et ideo dicitur qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Et modum conductionis subiungit dicens conventione autem facta cum operariis ex denario diurno.

Origenes. salutis autem arbitror nomen esse denarium.

Remigius. Denarius enim dicitur qui antiquitus pro decem nummis imputabatur, et figuram regis habet. Recte ergo per denarium designatur observari decalogi praemium. Pulchre ergo dicit conventione facta ex denario diurno, quia unusquisque in agro sanctae ecclesiae pro spe futurae remunerationis laborat. Gregorius. Tertia vero hora a noe fuit usque ad abraham; de qua dicitur et egressus circa horam tertiam vidit alios in foro stantes otiosos.

Origenes. forum autem est quicquid est extra vineam, idest extra ecclesiam christi.

Chrysostomus super Matth. in hoc enim mundo vendendo et emendo vivunt homines, et invicem sibi fraudem facientes, vitam suam sustentant. Gregorius. Qui autem sibi vivit, qui carnis suae voluptatibus pascitur, recte otiosus arguitur, quia fructum divini operis non sectatur.

Chrysostomus super Matthaeum. Vel otiosi sunt peccatores, illi enim mortui dicuntur. Otiosus autem est qui opus Dei non operatur. Vis ergo non esse otiosus? non aliena tollas, et de tuis des; et operatus es in vinea domini, misericordiae vitem colens. sequitur et dixit illis: ite et vos in vineam meam. Nota, quod solis primis convenit specialiter dare denarium; alios autem sub incerto pacto conduxit, dicens quod iustum fuerit dabo vobis. sciens enim dominus quia praevaricaturus fuerat adam, et omnes postmodum in diluvio erant perituri, certum fecit pactum ad eum, ne quando dicat, ideo se neglexisse iustitiam, quia nesciebat quae praemia fuerat recepturus. Istis autem non fecit pactum, quia tantum paratus est retribuere quantum mercenarii recipere non sperabant.

Origenes in Matth. vel operarios tertiae horae non invitavit ad totum opus; quidquid autem poterant operari, suo arbitrio servavit. Poterant enim aequale opus facere in vinea eis qui ex mane sunt operati, quicumque in tempore brevi volebant operantem virtutem ad opus extendere, quae ante non fuerat operata.

Gregorius in Evang. sexta quoque hora est ab abraham usque ad moysen; nona est a moyse usque ad adventum domini: unde sequitur iterum autem exiit circa sextam et nonam horam, et fecit similiter.

Chrysostomus super Matth. Ideo autem coniunxit sextam et nonam, quia in sexta et nona generationem vocavit iudaeorum, et frequentavit cum hominibus disponere testamenta, quasi definito salutis omnium tempore iam appropinquante.

Gregorius. undecima vero hora est ab adventu domini usque ad finem mundi. operator ergo mane, hora tertia, sexta et nona, antiquus ille et hebraicus populus designatur, qui in electis suis ab ipso mundi exordio, dum recta fide Deum studuit colere, quasi non destitit in vineae cultura laborare. Ad undecimam vero gentiles vocantur: unde sequitur circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dixit illis: quid hic statis tota die otiosi? qui enim transacto tam longo mundi tempore pro vita sua laborare neglexerant, quasi tota die otiosi stabant. sed pensate quid inquisiti respondeant: sequitur enim dicunt ei: quia nemo nos conduxit. Nullus quippe ad eos patriarcha, nullus propheta ad eos venerat. Et quid est dicere nemo nos conduxit, nisi vitae nobis nemo viam praedicavit? .

Chrysostomus super Matth. Quae est enim conductio nostra, et conductionis merces? promissio vitae aeternae: gentes enim solae neque Deum sciebant neque Dei promissa.

Hilarius in Matth. hi igitur mittuntur ad vineam: unde sequitur dixit eis: ite et vos in vineam meam.

Rabanus. Postquam autem operis diurni ratio reddita est, ad remunerationis tempus opportunum, dicit cum autem sero factum esset; hoc est, cum dies totius mundi ad vesperam consummationis inclinata esset.

Chrysostomus super Matth. considera, quia sero, non alio mane mercedem reddit; ergo adhuc stante saeculo isto iudicium est futurum, et unicuique merces sua reddenda; et hoc propter duas rationes. Prima est quia ipsa beatitudo futura est merces iustitiae; ideo non in illo saeculo fit iudicium, sed ante illud. deinde ante adventum diei illius praemittitur iudicium, ne videant peccatores diei illius beatitudinem. sequitur dicit dominus procuratori suo; idest: filius spiritui sancto.

Glossa. Vel si volueris, dicit pater filio; qui scilicet pater operatur per filium, et filius per spiritum sanctum, non propter aliquam differentiam substantiae aut dignitatis.

Origenes in Matth. Vel dicit dominus procuratori suo, idest alicui angelorum qui super mercedes retribuendas est positus, sive alicui ex multis procuratoribus, secundum quod scriptum est in epist. ad galatas, sub curatoribus et tutoribus esse heredem in tempore quo parvulus est.

Remigius. Vel dominus iesus Christus ipse est paterfamilias et vineae procurator, sicut et ipse est et ostium et ostiarius. Ipse enim est venturus ad iudicium, ut unicuique reddat secundum quod gessit. Vocat ergo operarios et reddit illis mercedem, quando omnes congregabuntur in iudicio, ut unusquisque accipiat secundum opera sua.

Origenes. primi autem operarii testimonium habentes per fidem, non acceperunt Dei promissionem, pro nobis aliquid melius prospiciente patrefamilias, ut non sine nobis perficiantur. Et quia misericordiam consecuti sumus, primi mercedem speramus accipere, qui sumus christi; post nos autem qui ante nos operati sunt: et ideo dicitur voca operarios, et redde illis mercedem suam, incipiens a novissimis usque ad primos.

Chrysostomus super Matth. Semper enim libentius aliquid damus illis quibus gratis donamus, quia pro solo nostro honore donamus. Ergo omnibus sanctis Deus reddens mercedem, iustus ostenditur; gentibus autem dans, misericors, dicente apostolo: gentes autem super misericordiam honorare Deum. Et ideo dicitur incipiens a novissimis usque ad primos. Aut certe ut ostendat Deus inaestimabilem misericordiam suam, primum novissimis et indignioribus reddit mercedem, postea primis: nimia enim misericordia ordinem non aspexit.

Augustinus de spiritu et littera. Vel ideo velut priores reperiuntur minores, quia minores ditati sunt. sequitur cum venissent autem qui circa undecimam horam venerant, etc. Gregorius in Evang. Eumdem denarium accipiunt qui laboraverunt ad undecimam (quem expectaverunt toto desiderio). et qui laboraverunt ad primam: quia aequalem vitae aeternae retributionem sortiti sunt cum his qui ab initio mundi vocati fuerant, hi qui in fine mundi ad Deum venerunt.

Chrysostomus super Matth. Non autem iniuste: nam et qui in prima parte saeculi natus est, non amplius vixit quam statutum tempus vitae suae; et quid illi nocuit, si post illius exitum mundus stetit? et qui circa finem nascuntur, non minus vivent quam dies qui numerati sunt eis; et quid illis prodest ad compendium laboris, si cito mundus finitur, cum pensum vitae suae compleant ante mundum? deinde non est in homine quando nascatur prius aut postea; sed potestatis divinae. Nec ille quidem sibi priorem debet locum defendere qui prius natus est, nec ille contemptibilior debet esse qui postea. sequitur et accipientes murmurabant adversus patremfamilias, dicentes. Si autem verum est quod diximus, quia primi et posteriores tempus suum vixerunt, et non amplius neque minus, et unicuique mors sua est consummatio ipsius: quid est quod dicunt portavimus pondus diei et aestus? quia scilicet magna est nobis virtus ad faciendam iustitiam, cognoscere prope esse finem mundi. Unde et Christus nos armans, dicebat: appropinquabit regnum caelorum. Illis autem infirmatio erat scire mundi spatia esse longinqua. quamvis ergo non per omne saeculum vixerint, tamen totius saeculi gravamina pertulisse videntur. Aut pondus totius diei dicit onerosa legis mandata; aestum autem urentem erroris tentationem quam conflabant spiritus maligni in eos, ad aemulationem gentium eos irritantes: a quibus omnibus gentiles liberi extiterunt, Christo credentes, et per compendium gratiae ad plenum salvati.

Gregorius in Evang. vel pondus diei et aestus ferre, est per longioris vitae tempora carnis suae calore fatigari. Sed potest quaeri: quomodo murmurare dicti sunt, qui ad regnum vocantur caelorum? etenim regnum nullus qui murmurat accipit, nullus qui accipit, murmurare potest.

Chrysostomus in Matth. Non autem oportet ea quae in parabolis sunt, secundum totum quod dicitur, investigare; sed intentionem, propter quam composita est, intelligere, et nihil ultra scrutari. Non ergo inducit hoc ut ostendat aliquos esse invidia morsos, sed ut ostendat hos tanto potitos esse honore quod et invidiam aliis poterant generare. Gregorius. Vel quia antiqui patres usque ad adventum domini, quantumlibet iuste vixerint, ducti ad regnum non sunt, eorum hoc ipsum murmurasse est. Nos autem qui ad undecimam venimus, post laborem non murmuramus: quia post mediatoris adventum in hoc mundo venientes, ad regnum ducimur mox ut de corpore eximus.

Hieronymus. vel omnis retro vocatio gentilibus invidet, et in evangelii torquetur gratia.

Hilarius in Matth. Et secundum insolentiam populi iam sub moyse contumacis hoc murmur operantium est. sequitur at ille respondens uni eorum, dixit: amice, non facio tibi iniuriam.

Remigius. Per hunc unum possunt intelligi omnes qui ex iudaeis crediderunt; quos amicos propter fidem nominat.

Chrysostomus super Matth. non autem dolebant quasi defraudati de mercede sua; sed quia illi amplius quam merebantur, acceperant. Sic enim dolent invidi quando alteri aliquid additur, quasi eis subtrahatur. Ex quo patet quod ex vana gloria nascitur invidia. Ideo enim dolet esse secundus, quia desiderat esse prior; et ideo invidiae motum removet, dicens nonne ex denario convenisti mecum? .

Hieronymus. Denarius figuram regis habet. recepisti ergo mercedem quam tibi promiseram, hoc est imaginem et similitudinem meam: quid quaeris amplius? et non tam ipse plus accipere quam alium nihil accipere desideras? tolle quod tuum est, et vade.

Remigius. idest: recipe mercedem tuam, et vade in gloriam. Volo autem et huic novissimo, idest gentili populo, dare secundum meritum, sicut et tibi.

Origenes in Matth. forsitan autem adae dicit amice, non facio tibi iniuriam. Nonne ex denario convenisti mecum? tolle quod tuum est, et vade. Tuum est salus, quod est denarius. Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Non incredibiliter potest quis arbitrari, hunc novissimum esse apostolum paulum, qui una hora operatus est, et similiter omnes qui ante eum fuerunt.

Augustinus de sancta virgin. quia vero ipsa vita aeterna pariter erit omnibus sanctis aequalis, denarius omnibus est attributus, qui est omnium merces; quia vero in ipsa vita aeterna distincte fulgebunt lumina meritorum, multae mansiones sunt apud patrem; ac in denario quidem impari non vivet alius alio prolixius: in multis autem mansionibus honoratur alius alio clarius.

Gregorius. et quia ipsa regni perceptio, eius est bonitas voluntatis, recte subiungitur aut non licet mihi quod volo facere? stulta enim est quaestio hominis contra bonitatem Dei murmurare. Conquerendum quippe esset, non si dat quod non debet, sed si non daret quod deberet; unde aperte subditur an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Remigius. Per oculum enim vult intentionem intelligi. Iudaei namque nequam habuerunt oculum, id est intentionem malam, quia de salute gentium dolebant. ad quid autem sensus huius parabolae tendat, manifestat cum subditur sic erunt primi novissimi, et novissimi primi: eo scilicet quod iudaei de capite vertantur in caudam, et nos de cauda mutamur in caput.

Chrysostomus super Matth. Aut ideo primos dicit novissimos, et novissimos primos, non ut novissimi digniores sint quam primi, sed ut coaequentur, et nulla sit inter eos differentia temporis causa. Quod autem dicit multi sunt vocati, pauci vero electi, non ad superiores sanctos pertinet, sed ad gentes: quoniam ex ipsis gentibus, qui multi vocati sunt, pauci sunt eligendi.

Gregorius in Evang. ad fidem enim plures veniunt, et ad caeleste regnum pauci perducuntur: plerique enim Deum vocibus sequuntur, moribus fugiunt. Ex hoc ergo duo pensare debemus. Primum est ut de se quisque minime praesumat, quia etsi iam ad fidem vocatus est, utrum ad regnum eligendus sit, nescit. Secundum vero est ut unusquisque proximum suum quem iacere in vitiis conspicit, desperare non audeat: quia divinae misericordiae divitias ignorat. vel aliter. Mane nostrum pueritia est; hora tertia, adolescentia intelligi potest, quia quasi iam sol in altum proficit dum calor aetatis crescit; sexta autem, iuventus est, quia velut in centro sol figitur, dum in ea plenitudo roboris solidatur; nona autem, senectus intelligitur, in qua velut sol ab alto axe descendit, quia aetas a calore iuventutis deficit; undecima vero est ea aetas quae decrepita vel veterana vocatur.

Chrysostomus in Matth. quod autem non omnes simul conduxit, sed alios mane, alios hora tertia, et sic de aliis, ex differentia mentis eorum processit. tunc enim eos vocavit quando erant obedituri; nam et latronem vocavit quando obediturus erat. Si autem dicant: quia nemo nos conduxit, sicut dictum est, non oportet omnia scrutari quae in parabolis sunt. Item hoc non dicit dominus, sed operarii: quod ipse enim omnes, quantum ad se pertinet, a prima aetate vocet, significatur cum dicitur: exiit primo mane operarios conducere.

Gregorius. qui ergo usque ad ultimam aetatem Deo vivere neglexerunt, usque ad horam undecimam otiosi steterunt; et tamen tales paterfamilias vocat, et plerumque ante remunerantur: quia prius ad regnum de corpore exeunt, quam hi qui modo in pueritia vocati esse videbantur.

Origenes in Matth. Non autem dicitur: quid hic statis tota die otiosi? his qui spiritu incipientes, carne consumuntur, si postea regredi volunt ut iterum spiritu vivant: quod non dicimus dissuadentes ne ad domum paternam revertantur lascivi filii, qui vivendo luxuriose evangelicae doctrinae substantiam consumpserunt; sed quoniam non similes sunt eis qui peccaverunt in iuventute sua, dum non adhuc didicissent quae fidei erant.

Chrysostomus in Matth. Quod autem dicit: erunt primi novissimi, et novissimi primi, eos occulte insinuat qui a principio claruerunt, et postea virtutem contempserunt; et rursus eos qui a malitia reducti sunt, et multos superexcesserunt. composita est ergo haec parabola, ut eos avidiores faceret qui in ultima senectute convertuntur, ne aestimarent se minus aliquid habituros.



Th. Aq. Catena aurea 4923