Th. Aq. Catena aurea 5017

MATTHAEUS 20,17-19


5017 (Mt 20,17-19)

Chrysostomus in Matth. dominus a galilaea veniens, non repente hierosolymam ascendit, sed prius miracula fecit, pharisaeos confutavit, et discipulos de vitae perfectione et remuneratione instruxit; nunc iam ascensurus ierusalem, rursus eis de passione loquitur: unde dicitur et ascendens iesus hierosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto.

Origenes in Matth. In duodecim adhuc erat et iudas: adhuc enim forsitan dignus erat cum aliis seorsum audire quae passurus erat magister.

Chrysostomus super Matth. omnis autem salus hominum in christi morte posita est, nec est aliquid propter quod magis Deo gratias agere debeamus quam propter mortem ipsius. ideo duodecim apostolis in secreto mortis suae annuntiavit mysterium; quia semper pretiosior thesaurus in melioribus vasis includitur. Si autem alii audissent passionem christi futuram, viri forsitan turbarentur propter infirmitatem fidei, et mulieres propter mollitiem suae naturae, ex qua in tali negotio ad lacrymas excitantur.

Chrysostomus in Matth. Dictum est quidem, et ad multos, tamen occulte sicut ibi: solvite templum hoc; et supra: signum non dabitur ei nisi signum ionae prophetae. Discipulis autem manifeste exposuit dicens ecce ascendimus hierosolymam.

Chrysostomus super Matth. Quod dicit ecce, constantiae sermo est, ut memoriam praesentiae huius in cordibus recondant. Dicit autem ascendimus; ac si dicat: videte quia voluntarie vado ad mortem. Cum ergo videritis me in cruce pendentem, ne aestimetis me hominem esse tantum: nam etsi posse mori, hominis est, velle tamen mori, hominis non est.

Origenes. hoc igitur considerantes, scire debemus quoniam frequenter, etiam cognoscentes quoniam et tentationes aliquas subituri sumus, nos ipsos offerre debemus. sed supra dictum est: si quis vos persecutus fuerit in una civitate, fugite in aliam: sapientis in Christo est ut cognoscat quale tempus exigit declinationem, quale autem obviationem periculorum.

Hieronymus. Crebro autem de passione sua discipulis dixerat; sed quia multis in medio disputationis poterat labi de memoria quod audierant, iturus hierosolymam et secum ducturus apostolos, ad tentationem eos parat, ne cum venerit persecutio, et crucis ignominia, scandalizentur.

Chrysostomus super Matth. tribulatio enim cum supervenerit expectantibus nobis, levior invenitur quam esset futura si repentina venisset.

Chrysostomus in Matth. praedicit etiam eis, ut discant quoniam praescius ad passionem venit et volens. sed a principio quidem mortem praedixit eis solam; quando autem exercitati sunt, adducit alia, scilicet quoniam tradent eum gentibus.

Rabanus. Tradidit enim iudas dominum iudaeis, et ipsi tradiderunt eum gentibus, idest pilato, et potestati romanorum. Ideo autem dominus in mundo noluit prosperari, sed gravia pati, ut ostenderet nobis, qui per delectationem cecidimus, cum qua amaritudine redire debeamus; unde sequitur ad illudendum et flagellandum et crucifigendum.

Augustinus de Civ. Dei. Passione ostendit quid sustinere pro veritate, resurrectione quid sperare in trinitate debeamus: unde dicitur et tertia die resurget.

Chrysostomus in Matth. quae quidem huius gratia dixit, ut cum tristia viderint, resurrectionem expectarent: unde subdit et tertia die resurget.

Augustinus de trin. Una enim mors, scilicet salvatoris secundum corpus, duabus mortibus nostris saluti fuit, scilicet animae et corporis; et una eius resurrectio duas nobis resurrectiones praestitit. haec autem ratio simpli ad duplum, oritur quidem a ternario numero, unum quippe et duo tria sunt.

Origenes in Matth. hic autem non referuntur discipuli dixisse aut fecisse aliquid, cum audissent tristia haec Christo futura, recordantes quae dominus dixit ad petrum, ne audiant talia vel peiora. Et nunc quidem qui divinas litteras scire se arbitrantur scribae condemnant iesum morte, et in linguis suis flagellant et crucifigunt eum per hoc quod tollere volunt doctrinam ipsius; ille autem paululum deficiens, surgit apparens his qui acceperunt posse videre.


MATTHAEUS 20,20-23


5020 (Mt 20,20-23)

Hieronymus. Quia post omnia dixerat dominus et tertia die resurget, putavit mulier post resurrectionem illico regnaturum; et aviditate feminea praesentia cupit, immemor futurorum: unde dicitur tunc accessit ad eum mater filiorum zeBedaei cum filiis suis.

Chrysostomus super Matth. haec mater filiorum zeBedaei est salome, cuius apud alterum evangelistam ponitur nomen; vere pacifica, quae vere filios genuit pacis. Magna laus mulieris ex hoc loco colligitur: quia non solum filii reliquerunt patrem, sed ipsa reliquerat virum suum et secuta fuerat Christum: quia ille sine ista vivere poterat, ista autem sine Christo salva esse non poterat; nisi forte quis dicat, quia intra tempus vocationis apostolorum et passionis christi mortuus est zeBedaeus; et sic illa sexu fragilis, aetate defecta, christi vestigia sequebatur: quia fides nunquam senescit et religio fatigationem non sentit. Audacem autem fecerat eam ad petendum naturae affectus; unde dicitur adorans et petens aliquid ab eo: idest, reverentia exhibita petit, ut quod petierit sibi detur. sequitur qui dixit ei: quid vis? non interrogat quasi nesciens; sed ut illa exponente, manifestum faceret irrationabilem esse petitionem: unde subditur ait illi: dic ut sedeant hi duo filii.

Augustinus de cons. Evang. Quod autem hic per matrem dictum esse Matthaeus expressit, Marcus ipsos filios zeBedaei perhibet dixisse, cum illa illorum voluntatem attulisset ad dominum; unde magis ipsos quam illam dixisse quod dictum est, Marcus breviter intimavit.

Chrysostomus in Matth. Videbant enim seipsos honoratos prae aliis, et audierant quod super duodecim thronos sedebitis, unde primatum ipsius cathedrae petebant accipere. et quod quidem plus alii honoris apud Christum habebant, noverant; timebant vero petrum sibi praeferri; unde et alius evangelista dicit, quod quia prope erant ierusalem, putabant quod regnum Dei esset in ianuis, idest aliquid sensibile. unde manifestum est quod nihil spiritale petebant, nec intelligentiam superioris regni habebant.

Origenes in Matth. si enim in regno mundiali in honore esse videntur qui sedent cum rege, non fuit mirum si mulier muliebri simplicitate vel imperitia talia se debere petere aestimavit; et ipsi fratres adhuc imperfecti, et nihil altius cogitantes de regno christi, talia arbitrati sunt de his sedebunt cum iesu.

Chrysostomus super Matth. vel aliter. Non dicimus quod recte peteret haec mulier; sed hoc dicimus, quia non terrena, sed caelestia filiis suis optabat: non enim sentit sicut ceterae matres, quae corpora natorum suorum amant, animas autem contemnunt: desiderant illos valere in saeculo isto, et non curant quid sint passuri in illo, ut ostendant quia corporum sunt parentes, non animarum. Aestimo autem quod hi fratres cum audissent dominum de passione ac resurrectione sua prophetantem, coeperunt dicere intra se, cum essent fideles: ecce rex caelestis descendit ad regna tartarea, ut regem mortis destruat. Cum autem victoria fuerit consummata, quid aliud restat nisi ut regni gloria subsequatur? Origenes. destructo enim peccato, quod regnabat in corporibus mortalibus hominum, et omni principatu malignarum virtutum, eminentiam regni in hominibus Christus recipit; quod est ipsum sedere in sede gloriae suae. Quod autem omnia Deus facit ad dexteram et sinistram, hoc est ut iam nullum malum sit ante eum: et qui quidem praecellunt prae ceteris appropinquantibus Christo, sunt a dextris eius; qui autem inferiores sunt, a sinistris sunt eius. dexteram autem christi vide si potes intelligere invisibilem creaturam; sinistram autem visibilem et corporalem. Appropinquantium enim Christo quidam dexteram sortiuntur, ut intelligibilia; alii sinistram, ut sensibilia.

Chrysostomus super Matth. Qui autem seipsum donavit hominibus, quomodo regni sui societatem non donabit? petentis negligentia reprehenditur, ubi de dantis misericordia non dubitatur. Si nos rogamus magistrum, forsitan ceterorum fratrum corda concutimus: etsi enim vinci a carne non possunt, quasi iam spiritales, tamen percuti possunt, quasi adhuc carnales. ergo submittamus matrem nostram, ut suo nomine deprecetur pro nobis. Si enim reprehensibilis inventa fuerit, facile merebitur veniam; ipse enim sexus excusat errorem. Si autem non fuerit importuna, facilius impetrabit mater pro filiis suis rogans. Ipse enim dominus, qui maternos animos filiorum miseratione implevit, facilius audiet maternum affectum. Tunc dominus occultorum cognitor non ad verba intercedentis mulieris respondit, sed ad consilia suggerentium filiorum. Bonum quidem erat eorum desiderium, sed inconsiderata petitio; ideo etsi impetrare non debebant, simplicitas tamen petitionis eorum confundi non merebatur, quia de amore domini talis petitio nascebatur: propterea ignorantiam in eis dominus reprehendit: unde sequitur respondens autem iesus dixit: nescitis quid petatis.

Hieronymus. nec mirum si ista arguatur imperitiae, cum et de petro dicatur: nesciens quid diceret.

Chrysostomus super Matth. Nam frequenter dominus patitur discipulos suos aliquid non recte aut dicere, aut agere, aut cogitare, ut ex illorum culpa occasionem inveniat exponendi regulam pietatis, sciens quia error eorum non nocet praesente magistro, et non solum in praesenti, sed etiam in futuro doctrina eius aedificat.

Chrysostomus super Matth. hoc autem dicit ostendens quod vel nihil spiritale petebant, vel si novissent quod petebant, non ausi fuissent tantum quid petere quod superexcedit superiores virtutes.

Hilarius in Matth. Nesciunt etiam quid petant, quia nihil de gloria apostolorum ambigendum erat: iudicaturos enim eos sermo superior exposuit.

Chrysostomus super Matth. vel nescitis quid petatis: quasi dicat: ego vos vocavi ad partem dexteram de sinistra, et vos vestro consilio curritis ad sinistram. Ideo forsitan per mulierem res agebatur. Contulit enim se diabolus ad consueta arma mulierum; ut sicut adam per mulierem spoliavit, ita et istos separaret per matrem. Sed iam non poterat per mulierem perditio introire in sanctos, ex quo de muliere salus cunctorum processit. vel ideo dicit nescitis quid petatis: non enim solum debemus cogitare qualem gloriam consequamur, sed quomodo evadamus ruinam peccati; quia et in saeculari bello, qui semper de praeda victoriae cogitat, difficile vincit: ideo petendum erat: da nobis auxilium gratiae tuae, ut omne malum vincamus.

Rabanus. Nesciebant etiam quid peterent: quia sedem gloriae a domino, quam nondum merebantur, inquirunt. delectabat eos culmen honoris; sed prius habebant exercere viam laboris: unde subditur potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? .

Hieronymus. Calicem in scripturis divinis passionem intelligimus, ut in psalmo 115,13: calicem salutaris accipiam; statimque infert quis iste sit calix: pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius.

Chrysostomus super Matth. Sciebat autem dominus quia passionem ipsius poterant imitari; sed ideo interrogat, ut omnes audiamus, quia nemo potest cum Christo regnare, nisi passionem christi fuerit imitatus: res enim pretiosa non nisi pretioso pretio comparatur. Passionem autem domini dicimus non solum persecutionem gentilium, sed omnem violentiam quam patimur contra peccata certantes.

Chrysostomus in Matth. Dicit ergo potestis bibere? ac si dicat: vos mihi de honore et coronis loquimini; ego autem vobis de agonibus et sudoribus: non enim hoc est praemiorum tempus. Ex modo autem interrogationis eos attrahit: non enim dixit: potestis sanguinem vestrum effundere? sed potestis bibere calicem? deinde addit: quem ego bibiturus sum.

Remigius. Ut ex communione ad ipsum avidiores fiant. At illi qui iam martyrii libertatem constantiamque retinebant, bibituros se pollicentur: unde sequitur dicunt ei: possumus.

Chrysostomus super Matth. vel dicunt hoc non tam ex fiducia suae fortitudinis quam ex ignorantia: inexpertis enim levis videtur esse tentatio passionis et mortis.

Chrysostomus in Matth. Vel hoc ex desiderio promittunt. Neque enim hoc dixissent, nisi expectassent audire quod petebant. Dominus autem eis prophetat magna bona, idest martyrio dignos efficiendos. sequitur ait illis: calicem quidem meum bibetis.

Origenes in Matth. non ita respondit Christus: calicem meum bibere potestis; sed ad futuram eorum perfectionem respiciens, dixit calicem quidem meum bibetis.

Hieronymus. quaeritur autem quomodo calicem martyrii filii zeBedaei, iacobus videlicet et Ioannes, biberint, cum scriptura narret iacobum tantum apostolum ab herode capite truncatum, Ioannes autem propria morte vitam finierit. Sed si legimus in ecclesiastica historia, quod ipse Ioannes propter martyrium sit missus in ferventis olei dolium, et relegatus in patmos insulam sit, videbimus martyrio animum non defuisse; et bibisse ioannem calicem confessionis, quem et tres pueri in camino ignis biberunt, licet persecutor non fuderit sanguinem.

Hilarius in Matth. dominus ergo collaudans eorum fidem ait, martyrio quidem eos secum compati posse; sed laevae eius ac dexterae assidere aliis a Deo patre fuisse dispositum: unde sequitur sedere autem ad dexteram meam, etc. Et quidem, quantum arbitramur, ita honor iste aliis est reservatus, quod tamen nec apostoli ab eo erunt alieni, qui in duodecim patriarcharum sede considentes, israelem iudicabunt; et quantum sentire ex ipsis evangeliis licet, in regno caelorum moyses et elias assidebunt; quibus comitantibus, cum gloriae suae habitu in monte apparuit.

Hieronymus. sed mihi hoc nequaquam videtur: sed ideo sedentium in regno caelorum vocabula non dicuntur, ne paucis nominatis ceteri putarentur exclusi; regnum enim caelorum non est tantum dantis, sed accipientis. non enim est personarum acceptio apud Deum; sed quicumque talem se praebuerit ut regno caelorum dignus fiat, hoc accipiet, quod non personae, sed vitae paratum est. Si itaque tales estis qui consequimini regnum caelorum quod pater meus victoribus praeparavit, vos quoque accipietis illud. Ideo tamen non dixit neque: non sedebitis, ne duos confunderet; neque: sedebitis, ne ceteros irritaret.

Chrysostomus in Matth. vel aliter. Videtur invius omnibus esse locus ille, non solum hominibus, sed etiam angelis: sic enim praecipuum unigeniti ponit id paulus dicens: ad quem autem angelorum dixit unquam: sede a dextris meis? dominus ergo non quasi existentibus quibusdam qui assessuri sunt, sed condescendens interrogantium suspicioni respondit. Hoc enim unum solum quaerebant prae aliis: stare apud ipsum; sed dominus respondet: moriemini quidem propter me: non tamen hoc sufficit vos facere primum ordinem obtinere. si enim aliquis alius venerit cum martyrio, ampliorem virtutem possidens, non quia vos amo, illum expellam, et vobis dabo primatum. Propter hoc autem ut non infirmus ipse ostendatur, non dixit simpliciter: non est meum dare; sed non est meum vobis dare, sed quibus paratum est; his scilicet qui ab operibus possunt fieri clari.

Remigius. Vel aliter. Non est meum dare vobis, idest superbis talibus quales vos estis, sed humilibus corde, quibus paratum est a patre meo.

Augustinus de trin. Vel aliter. Secundum formam servi discipulis dominus respondet sedere autem ad dexteram meam vel sinistram, non est meum dare vobis. Quod autem paratum est a patre eius, et ab ipso filio est paratum, quia et ipse et pater unum sunt.


MATTHAEUS 20,24-28


5024 (Mt 20,24-28)

Chrysostomus in Matth. donec christi sententia incerta erat, non tristabantur alii discipuli; sed tunc tristati sunt quando eos increpavit: unde dicitur et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.

Hieronymus. Non ad mulieris audaciam referunt postulantis, sed ad filios, quod ignorantes mensuram suam, non modica cupiditate exarserunt.

Chrysostomus in Matth. Intellexerunt enim quia haec petitio discipulorum fuit, quando eos dominus increpavit. quando autem eos a domino praehonoratos viderunt in transfiguratione, etsi secundum mentem dolebant, in medium efferre non audebant, honorantes doctorem.

Chrysostomus super Matth. sicut autem duo carnaliter petierunt, ita et decem carnaliter contristati sunt: nam velle quidem esse super omnes vituperabile est; sustinere autem alium super se minus est gloriosum.

Hieronymus. Humilis autem magister et mitis nec cupiditatis duos arguit postulantes, nec decem reliquos indignationis increpat et livoris: unde sequitur iesus autem vocavit eos ad se.

Chrysostomus in Matth. Quia enim turbati erant, vocatione eos consolatur, de propinquo eis loquendo: etenim duo a societate decem seipsos separantes, propius stabant, seorsum domino loquentes; non tamen sicut prius pueros in medium ducens eos consolatur, sed a contrario inseruit, dicens scitis quia principes gentium dominantur eorum.

Origenes in Matth. idest, non contenti tantum regere suos subiectos, sed violenter eis dominari nituntur. Inter vos autem, qui estis mei, non eunt haec: quoniam sicut omnia carnalia in necessitate sunt posita, spiritualia autem in voluntate, sic et qui principes sunt spiritales, principatus eorum in dilectione subditorum debet esse positus, non in timore corporali.

Chrysostomus in Matth. Ostendit autem in hoc, quod gentilium est primatus cupere; et sic gentium comparatione eorum animam aestuantem convertit.

Chrysostomus super Matth. et opus quidem desiderare bonum, bonum est, quia nostrae voluntatis est, et nostra est merces; primatum autem honoris concupiscere vanitas est: hoc enim consequi, iudicium Dei est; propter quod ex primatu honoris nescimus si mercedem iustitiae meremur. neque enim apostolus laudem habebit apud Deum quia apostolus fuit; sed si opus apostolatus sui bene implevit: nec apostolus pro merito suo antecedenti honoratus est ut esset apostolus; sed ad hoc ministerium aptus est iudicatus secundum motum animae suae. Primatus etiam fugientem se desiderat, et desiderantem se horret. Conversatio ergo melior desideranda est, non dignior gradus. Volens ergo dominus, duorum fratrum zeBedaei et aliorum indignationem extinguere, introducit differentiam inter principes mundiales et ecclesiasticos, ostendens quia primatus in Christo nec ab aliquo appetendus est non habente, nec alteri invidendus est habenti; quia principes mundi ideo sunt ut dominentur minoribus suis, et eos servituti subiciant et expolient, et usque ad mortem eis utantur ad suam utilitatem et gloriam: principes autem ecclesiae fiunt, ut serviant minoribus suis, et ministrent eis quaecumque acceperunt a Christo; ut suas utilitates negligant, et illorum procurent, et mori non recusent pro salute inferiorum. Primatum ergo ecclesiae concupiscere neque iustum est, neque utile. Nullus sapiens vult ultro se subicere servituti et periculo tali, ut det rationem pro omni ecclesia; nisi forte qui non timet Dei iudicium, abutens primatu suo ecclesiastico saeculariter, ita ut convertat illum in saecularem.

Hieronymus. Denique sui proponit exemplum, ut si dicta parvipenderent, erubescerent ad opera; unde subdit sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare.

Origenes in Matth. nam etsi angeli et martha ministraverunt ei, tamen non ideo venit ut ministretur, sed ut ministret; et tantum crevit ministrans, ut impleretur quod sequitur: et daret animam suam redemptionem pro multis, scilicet qui crediderunt in eum: daret, inquam, in mortem. Sed quoniam solus erat inter mortuos liber et fortior omni potestate mortis, omnes sequi se volentes liberavit a morte. Ecclesiarum ergo principes imitari debent Christum accessibilem, et mulieribus loquentem, et pueris manus imponentem, et discipulis pedes lavantem; ut ipsi similiter faciant fratribus. Nos autem tales sumus ut etiam principum mundi excedere videamus superbiam, vel non intelligentes, vel contemnentes mandatum christi; et quaerimus sicut reges acies praecedentes, et terribiles nos et accessu difficiles maxime pauperibus exhibemus, nullam affabilitatem habentes, vel habere ad nos permittentes.

Chrysostomus in Matth. quantumcumque ergo te humiliaveris, non poteris tantum descendere quantum dominus tuus.


MATTHAEUS 20,29-34


5029 (Mt 20,29-34)

Chrysostomus super Matth. sicut testimonium studiosi agricolae est messis fecunda, ita assidui doctoris est documentum ecclesia plena: unde et hic dicitur et egredientibus illis ab iericho, secuta est eum turba multa. neminem labor itineris impedivit, quia amor spiritualis fatigationem non sentit; neminem possessionum suarum recordatio retraxit, quia ingrediebantur in possessionem regni caelestis. Vere enim non habet super terram quod amet qui bonum caeleste in veritate gustaverit. Opportune autem oblati sunt ante faciem christi duo caeci, ut apertis oculis quasi testes virtutis ascenderent cum eo in ierusalem: unde sequitur et ecce duo caeci. Hi currentium strepitum audiebant, et personas non videbant, nihil solutum habentes de toto corpore nisi vocem: et ideo, quia pedibus eum sequi non poterant, voce sequebantur: unde dicitur audierunt quia iesus transiret, et clamaverunt dicentes: domine, miserere nostri, fili David.


Augustinus de cons. Evang. Hoc autem factum Marcus commemorat; sed de uno caeco factum: quae ita solvitur quaestio: nam duorum caecorum quos Matthaeus interposuit, unum fuisse in illa civitate famosissimum, ex hoc satis apparet quod et nomen eius et patris eius Marcus commemoravit: barthimaeus enim timaei filius ex aliqua magna felicitate deiectus notissimus fuit; qui non solum caecus, verum etiam mendicus sedebat. hinc est ergo quod ipsum solum voluit commemorare Marcus, cuius illuminatio tam claram famam huic miraculo comparavit, quam erat illius nota calamitas. Lucas vero quamvis omnino eodem modo factum, tamen in alio caeco intelligendus est par commemorare miraculum. Ille quippe hoc factum dicit, cum appropinquaret iericho; alii cum egrederetur ab iericho. sequitur turba autem increpabat eos, ut tacerent.

Chrysostomus super Matth. videbant enim sordidas vestes, et non considerabant conscientiae claritatem. ecce fatua sapientia hominum: existimant enim iniuriam pati magnos, si a pauperibus honorentur. Quis enim pauper ausus est divitem publice salutare? Hilarius. vel silentium non causa honoris exigunt; sed quod acerbe a caecis audiunt quod negabant, scilicet dominum esse David filium.

Origenes in Matth. vel qui crediderant increpabant eos, ut non appellarent eum contemptibili nomine filium David, sed potius dicerent: fili Dei, miserere nostri.

Hilarius. Invitabantur autem magis vetiti, quam compescebantur: fides enim quando vetatur, magis accenditur; et ideo in periculis secura est, et in securitate periclitatur: unde sequitur at illi magis clamabant dicentes: miserere nostri, fili David. Primo enim clamabant, quia caeci erant; secundo magis clamabant, quia vetabantur ad lumen accedere.

Chrysostomus in Matth. Christus autem permittebat eos vetari, ut plus eorum desiderium appareret. hinc autem disce quoniam, etsi abiecti fuerimus, cum studio accedentes ad Deum, per nosipsos, assequemur quod petimus. sequitur et stetit iesus, et vocavit eos, et ait: quid vultis ut faciam vobis? .

Hieronymus. ideo autem stetit iesus, quia caeci quo pergerent ignorabant. Multae foveae erant in iericho, multae rupes et praerupta in profundum vergentia; idcirco dominus stat, ut venire possint.

Origenes in Matth. Vel iesus non pertransit, sed stat, ut stante eo, non transfluat beneficium; sed quasi de fonte stante misericordia defluat usque ad eos.

Hieronymus. vocari autem iubet, ne turbae prohibeant; et interrogat quid velint, ut ex responsione eorum, manifesta debilitas appareat, et virtus ex remedio cognoscatur.

Chrysostomus super Matth. vel interrogat propter fidem; ut dum caeci Christum filium Dei confitentur, confundantur videntes qui eum tantum hominem putant. Dominus quidem Christum vocaverant; et verum dixerant; sed dicentes filium David, dissipabant quod bene confessi sunt: nam abusive et homines domini dicuntur; vere autem nemo dominus, nisi Deus. Cum ergo dicunt domine, fili David, abusive Christum secundum hominem honorant; si autem solummodo dominum dicerent, deitatem confiterentur; ideo interrogat: quid vultis? tunc illi iam non dixerunt: domine, fili David; sed tantum domine, sequitur enim dicunt illi: domine, ut aperiantur oculi nostri. Filius enim David caecos illuminare non potest, filius Dei potest. Quamdiu ergo dixerunt domine, fili David, suspensa est sanitas; mox autem ut dixerunt domine, infusa est sanitas: sequitur enim misertus autem eorum iesus tetigit oculos eorum; et confestim viderunt. Tetigit autem ut homo carnaliter, sanavit ut Deus.

Hieronymus. Praestat enim artifex quod natura non dederat; aut certe quod debilitas tulerat, misericordia donat.

Chrysostomus in Matth. hi autem sicut ante donationem fuerunt perseverantes, ita et post donationem non fuerunt ingrati.

Chrysostomus super Matth. Bonum enim munus obtulerunt Christo sanati: sequitur enim et secuti sunt eum. Hoc enim Deus a te requirit secundum prophetam, sollicitum te ambulare cum domino Deo tuo.

Hieronymus. Qui ergo in iericho contracti sedebant, et clamare tantum noverant, postea sequuntur iesum non tam pedibus quam virtutibus.

Rabanus. Iericho autem, quae interpretatur luna, defectum nostrae mutabilitatis significat.

Origenes in Matth. Mystice autem iericho intelligitur mundus, in quem Christus descendit. Qui autem sunt in iericho, exire nesciunt de sapientia mundi, nisi viderint non solum iesum exeuntem de iericho, sed etiam discipulos eius. haec ergo videntes, secutae sunt eum turbae multae, mundum et mundana omnia contemnentes, ut Christo duce ascendant in ierusalem caelestem. Duos caecos possumus dicere iudam et israel, qui ante christi adventum caeci fuerunt, quia non videbant verbum verum, quod erat in lege et prophetis; tamen sedentes secus viam legis et prophetarum, et secundum carnem tantum intelligentes, clamabant tantum ad eum qui factus est ex semine David secundum carnem.

Hieronymus, vel duos caecos plerique pharisaeos et sadducaeos intelligunt. Vel aliter. Duo caeci sedentes iuxta viam significant de utroque populo quosdam iam cohaerentes per fidem dispensationi temporali secundum quam Christus via est, et desiderantes illuminari; idest, aliquid de verbi aeternitate intelligere: quod transeunte domino impetrare cupiebant, idest, per meritum fidei, qua creditur filius Dei, et natus homo, et passus propter nos: per hanc enim dispensationem quasi transit iesus, quia actio temporalis est. Oportebat autem ut tantum clamarent donec resistentis sibi turbae strepitum vincerent; idest, tam perseverando animum intenderent orando atque pulsando, quousque consuetudinem desideriorum carnalium (quae tamquam turba obstrepit cognitioni lucem veritatis aeternae videre conanti). vel ipsam hominum carnalium turbam, studia spiritualia impedientem, fortissima intensione superarent.


Augustinus de verb. Dom. bonos enim christianos volentes facere praecepta Dei, christiani mali et tepidi prohibent; clamant tamen illi non deficientes: cum enim quisque christianus coeperit bene vivere mundumque contemnere, in ipsa sui novitate patitur reprehensores frigidos christianos; sed si perseveraverit, ipsi iam obsequentur qui ante prohibebant.

Augustinus de quaest. Evang. itaque audiens iesus, qui ait: pulsanti aperietur, stans, eos tangit et illuminat: quia enim fides incarnationis temporalis ad aeterna intelligenda nos praeparat, transeunte iesu admoniti sunt ut illuminarentur, et ab eo stante illuminati sunt: temporalia enim transeunt, aeterna stant.

Chrysostomus super Matth. quidam interpretantur duos caecos gentiles: unum ex cham, alium ex iaphet: qui secus viam sedebant, idest iuxta veritatem conversabantur, sed veritatem invenire non poterant; vel secundum rationem verbi consistentes, quia notitiam verbi nondum acceperant.

Rabanus. agnita autem fama nominis christi, participes eius fieri quaerebant. Contradicebant multi: primo iudaei, ut in actibus legimus; deinde etiam gentiles persecutione instabant: nec tamen eos qui erant ad vitam praeordinati, salute privare volebant.

Chrysostomus super Matth. consequenter autem gentium oculos mentis tetigit iesus, dans eis gratiam spiritus sancti; quae illuminatae secutae sunt eum operibus bonis.

Origenes in Matth. Et nos ergo sedentes iuxta scripturarum viam, et intelligentes in quibus caeci sumus, si ex affectu petierimus, tanget oculos animarum nostrarum, et recedet a mentibus nostris tenebra ignorantiae, ut eum in scientiae lumine sequamur, qui dedit nobis posse videre propter nihil aliud nisi ut eum sequamur.


MATTHAEUS 21,1-9


5101 (Mt 21,1-9)

Remigius. Narravit superius evangelista dominum egressum a galilaea, et coepisse ascendere hierosolymam. Postquam ergo narravit quid in via gesserit, in incepta intentione perseverans dicit et cum appropinquasset hierosolymis, et venisset bethphage. Bethphage viculus fuit sacerdotum, situs in latere montis oliveti, distans uno milliario a ierusalem. Sacerdotes enim, qui per certos dies in templo deserviebant, completo officio vicis suae, illuc divertebant ad manendum: similiter et illi qui accipiebant officium, illuc divertebant: quia praeceptum fuit in lege, ut nullus diebus sabbatorum plus quam mille passus incederet.

Origenes in Matth. unde et interpretatur bethphage, maxillarum domus: quoniam maxilla propria erat pars sacerdotum in lege. sequitur tunc iesus misit duos discipulos.

Chrysostomus super Matth. non dixit discipulis: dicatis: dominus tuus his opus habet, vel dominus vester: ut intelligant, quia ipse sit solus dominus, non solum animalium, sed omnium hominum: nam et peccatores conditione quidem sui sunt, voluntate autem sua diaboli.

Chrysostomus in Matth. Neque parvum enim existimes quod factum est. quis enim suasit dominis iumentorum non velle contradicere, volentes silere, et concedere? et in hoc discipulos erudit quoniam poterat et iudaeos prohibere, sed noluit; sed et docet ut quodcumque petitum fuerit darent. Si enim qui ignorabant Christum, ita concesserunt, multo magis discipulos convenit omnibus dare. quod autem dicitur et confestim dimittet eos, .


Chrysostomus super Matth.: intelligendum est, quod animal postquam ingressum est in ierusalem, ad dominum suum remissum est a Christo.

Glossa. Vel dominus iumentorum confestim dimittet eos in domini servitio mancipandos. Adhibetur autem huic facto prophetae testimonium, ut appareat dominum omnia quae de ipso scripta erant, implevisse; sed invidia caecatos scribas et pharisaeos ea quae ipsi legebant intelligere noluisse: et ideo sequitur hoc autem totum factum est ut adimpleretur quod dictum est per prophetam, scilicet zachariam.

Chrysostomus super Matth. sciens enim propheta malitiam iudaeorum, quia contradicturi erant Christo ascendenti in templum, praemonuit, ut per hoc signum cognoscerent regem suum dicentem dicite filiae sion.

Rabanus. filia sion historialiter dicitur ierusalem civitas, quae sita est in monte sion; mystice autem est ecclesia fidelium, pertinens ad supernam ierusalem.

Chrysostomus super Matth. Ecce ostendentis est verbum; idest, non carnali aspectu, sed spirituali intellectu opera virtutum eius aspicite. Ante tempora quidem multa dicebat ecce, ut ostenderet quia ille de quo loquebatur, antequam nasceretur, iam erat rex tuus. Cum ergo videritis eum, nolite dicere: non habemus regem nisi caesarem. Venit tibi, si intellexeris, ut salvet te; si non intellexeris, venit contra te. Mansuetus, non ut propter potentiam timeretur, sed ut propter mansuetudinem amaretur: unde non sedet in curru aureo, pretiosa purpura fulgens; nec ascendit super fervidum equum discordiae amatorem et litis; sed super asinam tranquillitatis et pacis amicam: unde sequitur sedens super asinam et pullum filium subiugalis.

Augustinus de cons. Evang. In hoc autem testimonio prophetico aliquanto diversa est evangelistarum locutio. Hoc enim Matthaeus sic adhibet ut asinam dicat commemorasse prophetam: non autem ita se habet vel quod Ioannes interponit, vel codices ecclesiasticae interpretationis lxx. cuius rei causa mihi videtur quod Matthaeus hebraea lingua perhibetur evangelium conscripsisse; manifestum est autem interpretationem illam quae dicitur lxx in nonnullis aliter se habere, quam inveniunt in hebraeo qui eam linguam noverunt, et qui interpretati sunt singuli eosdem libros hebraeos. Huius autem distantiae causa si quaeratur, nihil probabilius aestimo quam eos lxx illo spiritu interpretatos, quo et illa quae interpretabantur dicta fuerant, quod ex ipsa eorum mirabili, quae praedicatur, consensione firmatum est. Ergo et ipsi nonnulla in eloquio variando, et voluntati Dei, cuius verba erant, non credendo, nihil aliud demonstrare voluerunt quam hoc ipsum, quod in evangelistarum concordia, quadam diversitate narratur; qua nobis ostenditur non esse mendacium, si quisquam ita diverso modo aliquid narret, ut ab eius voluntate cui consentiendum est, non recedat; quod noscere in moribus utile est propter cavenda mendacia; et ipsi fidei, ne putemus quasi consecratis sonis ita muniri veritatem, tamquam Deus nobis, quemadmodum ipsam rem, sic verba quae propter illam sunt dicenda commendet; cum potius ita res sermonibus proferatur ut istos omnino quaerere non deberemus, si rem sine his nosse possemus, sicut illam novit Deus, et in eo angeli eius. sequitur euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis iesus, et adduxerunt asinum et pullum. Ceteri autem evangelistae de asina tacent. Non deberet autem permovere lectorem nec si Matthaeus de pullo tacuisset, sicut illi de asina tacuerunt: quanto minus moveri oportet, quia unus ita commemoravit asinam, de qua ceteri tacuerunt, ut tamen pullum non taceret, de quo illi dixerunt? ubi enim utrumque potest intelligi factum, nulla repugnantia est, nec si alius aliud commemoraret: quanto minus ubi unus unum, alius utrumque? sequitur et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.

Hieronymus. Sed videtur quod super utrumque animal in parvo itineris spatio dominus sedere nequiverit: ergo cum historia aut impossibilitatem habeat aut turpitudinem, ad altiora transmittimur, idest ad mysticum sensum.

Remigius. licet potuerit fieri ut super utrumque animal dominus sederit.

Chrysostomus in Matth. Mihi autem videtur quod non propter mysterium solum super asinam sedit, sed et mensuram nobis sapientiae tribuens: demonstrat scilicet quod non super equos ferri necesse est, sed sufficit asino uti, et eo quod necessitatis est, esse contentum. Interroga autem iudaeos: quis rex super asinam delatus intravit hierosolymam? sed non utique alium habent dicere, nisi istum solum.

Hieronymus. Turbae ergo quae egressae fuerant de iericho, et secutae salvatorem, supposuerunt vestimenta sua, et straverunt viam ramis arborum: et ideo sequitur plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via pedibus asini, necubi offendat in lapidem, nec calcet spinam, nec labatur in foveam. sequitur alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via: de arboribus scilicet fructiferis, quibus mons oliveti consitus est. Cumque opere cuncta fecissent, vocis quoque tribuunt testimonium: unde sequitur turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur, clamabant dicentes: hosanna filio David. quid autem significet hosanna, nunc perstringam breviter. In psalmo 117, qui manifeste de adventu salvatoris scriptus est, inter cetera hoc quoque legimus: o domine, salvum me fac, o domine, bene prosperare. Benedictus qui venturus es in nomine domini. Pro eo quod in lxx habetur interpretibus, o kyrie soson di, idest: o domine, salvum fac, in hebraeo legimus: anna, iehova, hosi anna, quod manifestius interpretatus est symmachus dicens: obsecro, domine, salva, obsecro. Nemo ergo putet ex duobus verbis, graeco scilicet et hebraeo, sermonem esse compositum; sed totum hebraicum est.

Remigius. Et est compositum ex integro et corrupto. Hosi enim latine dicitur salva, sive salvifica; anna vero apud illos interiectio est obsecrantis: nam sicut apud illos ab obsecrante dicitur anna, sic apud latinos dicitur heu.

Hieronymus. Significavit enim quod adventus christi salus mundi sit; unde sequitur benedictus qui venit in nomine domini. Salvatore quoque idipsum in evangelio comprobante: ego, inquit, veni in nomine patris mei.

Remigius. quia scilicet in omnibus bonis operibus non suam, sed patris gloriam quaesivit.

Glossa. Et sensus est: benedictus, idest gloriosus sit, qui venit, idest incarnatus est, in nomine domini, idest patris, eum glorificando. Iterum repetunt: hosanna, idest salva, obsecro; et determinant ubi se vellent salvari, in altissimis, idest in caelestibus, non in terrenis. Vel per hoc quod iungitur hosanna, idest salus in excelsis, perspicue ostenditur quod adventus christi non tantum hominis salus, sed totius mundi sit, terrena iungens caelestibus.

Hieronymus. Vel humanam quidem christi dispensationem laudant in eo quod dicebant hosanna filio David: benedictus qui venit in nomine domini; restitutionem autem eius in sancta, in eo quod dicebant: hosanna in excelsis.

Chrysostomus super Matth. hosanna etiam quidam interpretantur gloriam, alii vero redemptionem: nam et gloria illi debetur, et redemptio illi convenit qui omnes redemit.

Hilarius in Matth. Laudationis enim verba, redemptionis in eo exprimunt potestatem; filium autem David nuncupant, in quo agnoscerent aeterni regni hereditatem.

Chrysostomus in Matth. nunquam antea dominus sibi adhibuit ministeria iumentorum, nec ramorum virentia circa se ornamenta constituit, nisi modo quando ierusalem ut pateretur ascendit. Excitavit enim videntes ut facerent quod prius volebant: ergo potestas eis data est, non mutata voluntas.

Hieronymus. Mystice autem appropinquat dominus hierosolymis egrediens de iericho, turbis inde eductis quamplurimis, quia magnus magnis ditatus mentibus salute credentium rediens, ingredi cupit urbem pacis, et locum visionis Dei. Et venit bethphage, idest ad domum maxillarum, et confessionis portabat typum; et erat situs in monte oliveti, ubi est lumen scientiae, laborum et dolorum requies. per castellum enim, quod contra apostolos erat, mundus iste designatur: contra apostolos enim erat, nec lumen doctrinarum volebat accipere.

Remigius. Dominus ergo de monte oliveti discipulos ad castellum misit, quia de primitiva ecclesia praedicatores in mundum direxit. Duos quippe misit propter duos ordines praedicatorum, quod manifestat apostolus dicens: qui operatus est petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes, sive quia duo sunt praecepta caritatis, sive propter duo testamenta, sive propter litteram et spiritum.

Hieronymus. sive propter theoricam et practicam, idest scientiam et opera. Asina autem ista quae subiugalis fuit, et edomita, et iugum legis traxerat, synagoga intelligitur. Pullus asinae lascivus et liber, gentium populus: iudaea enim secundum Deum mater est gentium.

Rabanus. unde Matthaeus solus, qui iudaeis evangelium scripsit, asinam domino refert adductam, ut eidem etiam genti hebraeae, si poeniteat, non desperandam monstret esse salutem.

Chrysostomus super Matth. propter quasdam autem similitudines, animalibus assimilati sunt homines, Dei filium non cognoscentes. Est enim animal immundum, et prae ceteris pene iumentis magis irrationale et stultum et infirmum et ignobile et oneriferum. Sic fuerunt homines ante christi adventum, passionibus diversis immundi, irrationabiles, verbi ratione carentes, stulti propter Dei contemptum, infirmi secundum animam; ignobiles, quia obliti generationis caelestis, facti fuerunt servi passionum et daemonum; oneriferi, quia sufferebant sarcinam erroris a daemonibus vel pharisaeis impositam. Ligata autem erat asina, idest diabolici erroris vinculo impedita, ut non haberet libertatem eundi quo vellet: nam antequam peccemus, liberum habemus arbitrium sequi voluntatem diaboli an non; quod si semel peccantes obligaverimus nos operibus eius, iam nostra virtute evadere non possumus; sed sicut navis fracto gubernaculo illuc ducitur ubi tempestas voluerit, sic et homo divinae auxilio gratiae perdito per peccatum, non quod vult agit, sed quod diabolus vult. et nisi Deus valida manu misericordiae suae solverit eum, usque ad mortem in peccatorum suorum vinculis permanebit: et ideo dicit discipulis solvite, scilicet per doctrinam vestram, et per miracula vestra; quia omnes iudaei et gentes per apostolos sunt liberati; et adducite mihi, idest, ad gloriam meam illos convertite.

Origenes in Matth. Unde et ascendens in caelum iussit discipulis suis ut solverent peccatores, dans eis spiritum sanctum. Absoluti autem et proficientes, et nutriti verbi divinitate, digni habentur remitti in locum ex quo erant assumpti, non iam ad opera priora, sed ut praedicarent eis filium Dei; et hoc est quod significat dicens et confestim dimittet eos.

Hilarius in Matth. Vel per asinam et pullum duplex vocatio ex gentibus ostenditur. Erant enim samaritani sub quadam observantiae suae consuetudine servientes, qui scilicet significantur per asinam; erant etiam indomitae gentes et feroces, qui scilicet significantur per pullum. Igitur duo mittuntur, ut solvant ligatos erroris vinculis: per philippum enim samaria credidit, per petrum cornelius Christo, tamquam primitiae gentium, adductus est.

Remigius. Sicut autem tunc dictum est apostolis si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia dominus his opus habet, sic nunc praedicatoribus est praeceptum, ut si aliquid adversitatis obstiterit, a praedicando non cessarent.

Hieronymus. vestis autem apostolica quae iumento superponitur, vel doctrina virtutum, vel discretio scripturarum intelligi potest, sive ecclesiasticorum dogmatum veritates; quibus nisi anima instructa fuerit et ornata, sessorem habere dominum non meretur.

Remigius. Dominus autem super asellum sedens, hierosolymam tendit; quia praesidens sanctae ecclesiae, vel animae fideli, et eam in hoc saeculo regit, et post hanc vitam ad visionem caelestis patriae introducit. apostoli autem et ceteri doctores vestimenta posuerunt super asinam: quia gloriam quam acceperunt a Christo gentibus dederunt. Turba autem vestimenta sternebat in via: quia credentes ex circumcisione, gloriam quam habebant ex lege, contemnebant. Ramos autem de arboribus praecidebant: quia ex prophetis acceperunt exempla de Christo, quasi de arboribus virentibus. Vel turba, quae vestimenta stravit in via, significat martyres, qui vestimenta sua, idest corpora, quae tegumenta sunt animarum, pro Christo ad martyrium tradiderunt. Vel significantur illi qui corpora sua per abstinentiam domant. illi autem ramos arborum praecidunt qui dicta et exempla sanctorum patrum quaerunt ad suam, vel filiorum salutem.

Hieronymus. Quod autem ait turbae autem quae praecedebant, et quae sequebantur, utrumque populum ostendit, et qui ante evangelium, et qui post evangelium domino crediderunt, consona iesum confessionis voce laudare.

Chrysostomus super Matth. Et illi quidem prophetantes de Christo venturo clamaverunt; hi autem laudantes clamant de adventu christi iam adimpleto.



Th. Aq. Catena aurea 5017