Th. Aq. Catena aurea 5406

MATTHAEUS 24,6-8


5406 (Mt 24,6-8)

Augustinus ad hesychium. interrogantibus discipulis ea dominus respondit quae iam ex illo tempore fuerant secutura, sive de excidio ierusalem, unde orta est ipsius interrogationis occasio; sive de adventu suo per ecclesiam, in qua usque ad finem venire non cessat; in suis enim veniens agnoscitur, dum eius quotidie membra nascuntur; sive de ipso fine in quo apparebit vivos iudicaturus et mortuos. cum itaque signa dicat quae ad ista tria pertinent, quod eorum trium signorum ad aliquid horum referendum sit, diligenter considerandum est, ne forte quod pertinet ad unum, referendum putemus ad alterum.

Chrysostomus in Matth. hic autem loquitur de praeliis quae hierosolymis erant futura, cum dicit audituri enim estis praelia et opiniones praeliorum.

Origenes in Matth. qui audit ipsas voces quae fiunt in praeliis, audit praelia; qui autem de praeliis longe gestis audit, opiniones vel rumores audit praeliorum.

Chrysostomus in Matth. Quia vero per hoc turbari etiam discipuli poterant, ideo subdit videte ne turbemini. Deinde quia aestimabant post illud bellum quo ierusalem destrueretur, statim finem mundi esse venturum, eos in vera opinione stabilit, dicens oportet enim haec fieri, sed nondum statim est finis.

Hieronymus. Idest, non putemus diem instare iudicii, sed in tempus aliud reservari; cuius signum perspicue in consequentibus ponitur. consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum.

Rabanus. Vel admonentur apostoli ne his advenientibus terreantur, ut hierosolymam iudaeamque deserant; quia non statim finis, sed in quadragesimum annum desolatio provinciae, ultimumque urbis et templi sequetur excidium: de quibus subditur consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum. constat autem hic acerbissimos dolores, quibus omnis vastata est provincia, ad litteram contigisse.

Chrysostomus in Matth. deinde ut ostendat quoniam et ipse praeliabitur contra iudaeos, non solum bella praenuntiat, sed et plagas divinitus illatas: unde subdit et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca.

Rabanus. Notandum quod in hoc quod dicit consurget gens in gentem, ostenditur perturbatio hominum; erunt pestilentiae, ecce inaequalitas corporum; erit fames, ecce sterilitas terrae; terraemotus per loca, ecce respectus irae desuper.

Chrysostomus in Matth. et non simpliciter haec fient secundum consuetudinem antea in hominibus existentem; sed ex ira quae erit desuper: et propter hoc non simpliciter dixit ea esse ventura, neque repente; sed cum quadam significatione subdit haec autem omnia sunt initia dolorum, idest iudaicorum malorum.

Origenes. vel aliter: sicut aegrotant corpora ante mortem, sic necesse est ante corruptionem mundi ut quasi languens terra frequentius terraemotibus conquassetur, aer etiam vim mortiferam concipiens pestilens fiat; et vitalis virtus terrae deficiens, suffocet fructus. Consequens autem est ut propter inopiam ciborum, in avaritiam et bella homines excitentur; sed quia insurrectiones et lites interdum fiunt propter avaritiam, interdum autem propter concupiscentiam principatus, et gloriam vanam; adhuc profundiorem dabit aliquis causam eorum quae ante finem mundi sunt ventura. Sicut enim adventus christi in pluribus gentibus divina virtute fecit pacem, sic consequens est ut propter abundantiam iniquitatis refriguerit caritas multorum; et ideo dereliquerit illos Deus, et Christus eius, iterum fieri praelia, dum non prohibentur a sanctitate operationes seminatrices bellorum: sed et adversariae virtutes dum non vetantur a sanctis et a Christo, absque prohibitione operabuntur in cordibus hominum, ut excitent gentem adversus gentem, et regnum adversus regnum. Si autem, sicut quibusdam placet, et fames et pestilentiae ab angelis satanae fiunt, haec etiam tunc invalescent ab adversis virtutibus, quando non fuerint sales terrae et lux mundi, christi discipuli, destruentes quae ex daemonum malitia seminantur. et aliquando quidem in israel fames et pestilentiae fiebant propter peccata, quas orationes sanctorum solvebant. bene autem per loca: non enim insimul vult Deus perdere humanum genus; sed iudicans per partes, dat poenitentiae locum. si autem incipientibus huiusmodi malis, non fuerit facta correptio, proficient ad peius: unde sequitur haec autem omnia initia sunt dolorum, generalium scilicet in universo mundo, et eorum qui secuturi sunt adversus impios, ut in doloribus acutissimis crucientur.

Hieronymus. Mystice autem videtur regnum contra regnum consurgere, et pestilentia eorum quorum sermo serpit ut cancer, et fames audiendi verbum Dei, et commotio universae terrae, et a vera fide separatio, in haereticis magis intelligi, qui contra se invicem dimicantes, ecclesiae victoriam faciunt.

Origenes. oportet autem haec fieri antequam videamus perfectionem sapientiae quae est in Christo, sed non statim erit finis quem quaerimus: pacificus enim finis longe est ab hominibus istis.

Hieronymus. Quod autem dixit haec omnia initia sunt dolorum, melius transfertur parturitionum, ut quasi conceptus quidam adventus antichristi, non partus intelligatur.


MATTHAEUS 24,9-14


5409 (Mt 24,9-14)

Rabanus. Quo merito hierosolymis, ac provinciae iudaeorum universae tot irroganda fuerint adversa, dominus manifestat subdens tunc tradent vos, etc.

Chrysostomus in Matth. Vel aliter. Quia discipuli audientes ea quae de hierosolyma dicebantur, sic dispositi erant ut extra turbationem essent, quasi de alia poena audientes, sibi vero prospera superventura sperabant, quae advenire valde desiderabant; propter hoc eis gravia praenuntiat, in sollicitudine eos statuens. et prius quidem iusserat eos vigilare contra deceptionem seductorum; nunc autem tyrannorum violentiam eis praedicit, dicens tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos. Opportune enim eorum mala interposuit, mitigationem habentia a communibus malis: nec solum ita eos consolatus est, sed ostendendo tribulationis causam, adiungens quod propter nomen eius haec essent passuri: unde sequitur et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum.

Origenes in Matth. sed quomodo etiam in ultimis partibus terrae commorantibus gentibus odio habetur populus christi? nisi forte et hic aliquis dicat propter exaggerationem positum omnibus pro multis. Sed et hoc quod dicit tunc tradent vos, habet quaestionem: nam et priusquam haec fierent, traditi sunt christiani in tribulationes. sed aliquis respondebit, quoniam tunc maxime tradentur christiani in tribulationes quemadmodum unquam. Amant enim qui in calamitatibus sunt, causas earum discutientes invenire aliquid quod loquantur. consequens ergo est ut quasi derelinquentibus hominibus deorum culturam propter multitudinem christianorum, dicant fieri bella, fames, et pestilentias; sed et terraemotus causam dicant christianos, propter quod et persecutiones passae sunt ecclesiae.

Chrysostomus in Matth. postquam autem iam duplex praelium posuit, scilicet quod est a seductoribus, et quod est ab inimicis; consequenter tertium praelium ponit, quod est a falsis fratribus, unde subdit et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. Vide autem et paulum haec plorantem et dicentem: foris pugnae, intus timores; et alibi: pericula in falsis fratribus; de quibus ibi dicit: tales sunt pseudoapostoli operarii subdoli. Unde et hic subdit et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos.

Remigius. Imminente enim captivitate ierusalem, multi insurrexerunt, christianos se esse dicentes, et multos seduxerunt: quos paulus nominat falsos fratres, Ioannes vero antiChristos.

Hilarius in Matth. Ut nicolaus unus ex septem diaconibus fuit, qui multos mentita veritate pervertit.

Chrysostomus in Matth. Deinde quod his difficilius est ostendit, quia tales pseudoprophetae nullam mitigationem a caritate accipient; unde sequitur et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum.

Remigius. Idest vera dilectio erga Deum et proximum: nam quanto magis ab unoquoque iniquitas suscipitur, tanto magis in corde ipsius ardor caritatis extinguitur.

Hieronymus. Considerandum autem, quod non negavit omnium futuram esse caritatem, sed multorum: nam in apostolis et in eorum similibus permansura est caritas, de qua paulus dicit: quis nos separabit a caritate christi? propter quod et hic subdit qui autem perseveravit usque in finem, hic salvus erit.

Remigius. Usque in finem dicit usque ad terminum vitae suae: qui enim usque ad terminum vitae suae in confessione nominis christi perseveraverit, et in caritate salvus factus est.

Chrysostomus in Matth. deinde ne dicerent: qualiter ergo inter tot mala vivemus? quod plus est promittit: quod non solum viverent, sed etiam ubique docerent; unde subditur et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe.

Remigius. Quia enim noverat dominus corda discipulorum contristanda esse de excidio ierusalem et perditione suae gentis, hoc solatio consolatur eos, quod multo plures credituri erant de gentibus quam de iudaeis perirent.

Chrysostomus in Matth. Quod autem et ante captionem hierosolymae ubique praedicatum est evangelium, audi quod ait paulus: in omnem terram exivit sonus eorum. Et vides eum a ierusalem ad hispaniam currentem. Si autem unus tantam portionem accepit, excogita reliqui quanta operati sunt. Unde et quibusdam scribens, de evangelio dicit quod fructificat et crescit in omni creatura quae sub caelo est. Hoc autem est maximum signum virtutis christi, quod in triginta annis vel parum amplius evangelii sermo fines orbis terrarum implevit. Quamvis autem evangelium ubique praedicatum fuerit, non tamen omnes crediderunt: propter quod subdit in testimonium omnibus gentibus idest in accusationem his qui non crediderunt. Qui enim crediderunt, testabuntur adversus eos qui non crediderunt, et condemnabunt eos. Convenienter autem postquam praedicatum est evangelium per orbem terrarum, tunc hierosolyma periit: unde sequitur et tunc veniet consummatio; idest finis hierosolymorum. Qui enim viderunt christi virtutem ubique refulgentem et in brevi tempore orbem terrarum supergressam, quam veniam habere debuerunt in ingratitudine permanentes? Remigius. Potest autem et totus locus iste referri ad consummationem saeculi. tunc enim plurimi scandalizabuntur recedentes a fide, videntes multitudinem et divitias malorum, et miracula antichristi, et consocios persequentur; et antiChristus mittet pseudoprophetas qui seducent multos; et abundabit iniquitas, quoniam numerus malorum augebitur; et refrigescet caritas, quoniam numerus bonorum minuetur.

Hieronymus. Signum etiam dominici adventus est in toto orbe evangelium praedicari, ut nullus sit excusabilis.

Origenes in Matth. Quod autem dicitur eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum, sic salvare quis poterit, quia nunc quidem in unum consenserunt omnes gentes adversus christianos. cum autem contigerint quae Christus praedixit, tunc fient persecutiones iam non ex parte sicut ante, sed generaliter ubique adversus populum Dei.

Augustinus ad hesychium. Sed qui putant hoc quod dicitur praedicabitur evangelium regni in universo orbe, per ipsos apostolos factum esse, non ita esse certis documentis probatum est. Sunt enim in africa barbarae innumerabiles gentes, in quibus nondum praedicatum esse evangelium ex his qui ducuntur inde captivi, addiscere in promptu est. Neque tamen ullo modo recte dici potest, istos ad promissionem Dei non pertinere. Non enim romanos solum, sed omnes gentes dominus semini abrahae iurando promisit. In quibus ergo gentibus nondum est ecclesia, oportet quod sit, non ut omnes qui ibi fuerint credant: quomodo enim illud implebitur eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum, nisi in omnibus gentibus sint et qui oderint et quos oderint? non est igitur ab apostolis praedicatio ista completa, quando adhuc sunt gentes in quibus nondum coepit impleri. Quod autem dixit apostolus: in omnem terram exivit sonus eorum, quamvis locutio sit praeteriti temporis, verbis tamen quod futurum erat dixit, non quod iam factum atque completum: sicut et ipse propheta, quo usus est teste, fructificare et crescere dixit evangelium in universo mundo, ut ita signaret usque quo crescendo esset venturum. si ergo latet quando evangelio universus orbis implebitur, proculdubio latet quando finis erit: ante quippe non erit.

Origenes in Matth. Cum ergo omnis gens audiverit evangelii praedicationem, tunc erit saeculi finis; et hoc est quod sequitur et tunc erit consummatio. Multae enim non solum barbarorum, sed etiam nostrarum gentium nondum audierunt christianitatis verbum.

Glossa. Utrumque autem dictorum tueri potest, si tamen diverso modo diffusio praedicationis evangelii intelligatur. Si enim intelligatur quantum ad fructum praedicationis, qui est ut in singulis gentibus fundetur ecclesia credentium in Christum, ut .

Augustinus exponit, est signum quod oportet praecedere ante finem mundi; non tamen praecessit ante destructionem hierosolymae. Si autem intelligatur quantum ad famam praedicationis, sic ante finem hierosolymae fuit completum, discipulis christi per quatuor mundi partes dispersis. Unde .

Hieronymus dicit: non puto aliquam remansisse gentem quae christi nomen ignoret; et quamquam non habuerit praedicatorem, tamen ex vicinis gentibus opinionem fidei non potest ignorare.

Origenes in Matth. moraliter autem qui visurus est, secundum verbum Dei, adventum gloriosum illum in animam suam, necesse est ut secundum mensuram profectus sui insidias a contrariis operationibus patiatur, quasi magnus athleta, et Christus in eo ab omnibus odiatur: non tantum a gentibus secundum carnem, quantum a gentibus spiritualium nequitiarum. Sed et in quaestionibus pauci erunt veritatem plenius attingentes; plures autem scandalizabuntur, et cadent ab ea, proditores et accusatores alterutrum propter dissensionem dogmatum veritatis; quod causa fiet ut odiant se invicem. multi etiam erunt non sane tradentes de futuris sermonem, et quomodo non oportet interpretantes prophetas: quos pseudoprophetas dicit, seducentes multos; et ferventem dilectionem quae prius fuerat in simplicitate fidei, refrigescere facient. Sed qui potuerit manere in apostolicae traditionis proposito, ipse salvabitur; et sic praedicatum evangelium in animas omnium, erit in testimonium omnibus gentibus, idest omnibus cogitationibus incredulis animarum.


MATTHAEUS 24,15-22


5415 (Mt 24,15-22)

Chrysostomus in Matth. quia supra occulte insinuavit hierosolymae finem, consequenter idem manifeste ostendit, prophetiam inducens quae destructionem iudaeorum credere facit; unde dicit cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit intelligat.

Hieronymus. Hoc autem quod dictum est qui legit intelligat, ponitur ut ad intelligentiam mysticam provocemur. legimus autem in daniele hoc modo: et in dimidio hebdomadis auferetur sacrificium et libamina, et in templo desolationum abominatio erit usque ad consummationem temporis, et consummatio dabitur super solitudinem.

Augustinus ad hesychium. Lucas quidem, ut ostenderet tunc factam fuisse abominationem desolationis quae a daniele praedicta est, quando expugnata est ierusalem, eodem loco haec domini verba commemorat: cum videritis circumdari ab exercitu ierusalem, tunc scitote quia appropinquabit desolatio eius.

Chrysostomus super Matth. Unde abominationem desolationis videtur mihi exercitum dicere, quo scilicet desolata est civitas sancta ierusalem.


Hieronymus. aut potest intelligi de imagine caesaris, quam pilatus posuit in templo, aut de hadriani equestri statua, quae in ipso sancta sanctorum loco stetit usque in praesentem diem. Abominatio enim secundum veterem scripturam idolum nuncupatur; et idcirco additur desolationis, quod in desolato templo atque deserto idolum positum sit.

Chrysostomus in Matth. Vel quia ille qui desolavit civitatem et templum, statuam intus posuit. Ut autem discant quoniam viventibus quibusdam eorum haec erunt, propter hoc dixit cum videritis. Ex quo admirare christi virtutem et discipulorum fortitudinem, qui in talibus temporibus praedicabant, in quibus omnia iudaica impugnabantur. apostoli autem ex iudaeis existentes, leges introduxerunt novas adversus romanos tunc dominantes. Infinita milia iudaeorum ceperunt romani, et duodecim viros non superaverunt nudos et inermes. Quia vero multoties contigerat in gravibus praeliis iudaeos restauratos fuisse, sicut temporibus sennacherib et antiochi; ne aliquis suspicetur tale aliquid futurum, suis fugiendum esse praecepit cum subdit tunc qui in iudaea sunt fugiant ad montes.

Remigius. Haec enim omnia imminente desolatione ierusalem, constat fuisse impleta: appropinquante namque romano exercitu, omnes christiani qui in provincia erant, sicut historia ecclesiastica refert, divino miraculo moniti, longius recesserunt, et transeuntes iordanem, venerunt in pellam civitatem, et ibi sub tutela agrippae regis, cuius mentio in actibus apostolorum fit, aliquanto tempore manserunt: ipse autem agrippa, cum parte iudaeorum quae sibi obtemperabat, romano subditus erat imperio.

Chrysostomus in Matth. deinde ostendens inevitabilia mala futura esse iudaeis et infinitam calamitatem, subdit et qui in tecto est, non descendat tollere aliquid de domo sua; eligibilius enim erat nudo corpore salvari, quam intrare domum ut tolleret vestimentum, et occidi: propter quod et de eo qui est in agro subdit et qui in agro est, non revertatur tollere tunicam suam. si enim qui in civitate sunt fugiunt, multo magis qui foris sunt non oportet ad civitatem refugere. Et quidem pecunias contemnere facile est, et providere sibi in vestimentis non difficile; quae autem a natura sunt, qualiter aliquis fugiet? qualiter enim praegnans fiet levis ad fugam, aut lactans poterit eum quem peperit deserere? propter quod subdit vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus: his quidem, quia pigriores sunt, et quia facile fugere non possunt, onere conceptionis gravatae; his autem, quia detinentur vinculo compassionis filiorum, et non possunt simul salvare eos quos lactant.

Origenes in Matth. Vel quoniam non erit tunc tempus miserendi neque super praegnantes, neque super lactantes, neque super infantes earum. Et quasi ad iudaeos loquens, qui arbitrabantur in sabbato non oportere ambulare viam amplius quam est sabbati iter, subdit orate autem ut non fiat fuga vestra hieme, vel sabbato.

Hieronymus. Quia scilicet in altero duritia frigoris prohibet ad solitudines pergere, et in montibus desertisque latitare; in altero autem transgressio legis est, si fugere voluerint; aut mors imminens, si remanserint.

Chrysostomus in Matth. Vide autem quoniam adversus iudaeos est hic sermo: non enim apostoli sabbatum erant observaturi, neque ibi mansuri, cum vespasianus hoc egit; etenim plures eorum iam praemortui erant. Si autem aliquis remanserat, in aliis partibus orbis terrarum tunc conversabatur. propter quid autem hoc orandum esse dixerit, subdit erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.

Augustinus ad hesychium. Apud lucam sic legitur: erit autem pressura magna super terram, et ira populo huic; et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes. Nam et iosephus, qui iudaicam scripsit historiam, talia mala dicit populo tunc accidisse ut vix credibilia videantur. Unde non immerito dictum est, talem tribulationem nec fuisse a creaturae initio, nec futuram; sed etsi tempore antichristi talis aut maior forsitan erit, intelligendum est de illo populo dictum, quod eis talis amplius futura non erit. si enim antiChristum illi primitus et praecipue recepturi sunt, facturus est tunc idem populus tribulationem potius quam passurus.

Chrysostomus in Matth. interrogo autem iudaeos, unde tam intolerabilis ira divinitus venit super eos, omnibus quae ante factae sunt difficilior. nam manifestum est quoniam propter crucis manifestationem. Sed adhuc ostendit ipsos graviori poena fuisse dignos, in hoc quod dicitur et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; ac si diceret: si amplius durasset praelium romanorum adversus civitatem, universi periissent iudaei: omnem enim carnem iudaicam dicit, et qui foris et qui intus erant: non enim solum eos qui in iudaea erant impugnabant romani, sed et eos qui ubique dispersi erant persequebantur.

Augustinus. quidam autem convenienter mihi intellexisse videntur mala ipsa significata nomine dierum, sicut sunt dicti dies mali in aliis scripturae divinae locis: neque enim dies ipsi mali sunt, sed ea quae fiunt in eis: ipsa enim dicta sunt breviari, ut Deo tolerantiam donante, minus sentirentur; ac si quae magna essent, fierent brevia.

Chrysostomus in Matth. ne vero iudaei dicerent, quoniam propter praedicationem et discipulos christi haec mala evenerunt, ostendit quod nisi illi essent, radicitus periissent; unde subditur sed propter electos breviabuntur dies illi.

Augustinus. Non enim debemus ambigere, quando eversa est ierusalem, fuisse in illo populo electos Dei, qui ex circumcisione crediderant, sive fuerant credituri, electi ante constitutionem mundi, propter quos breviarentur dies illi, ut tolerabilia mala fierent. Non autem desunt qui existimant ita breviores dies illos futuros, quod cursu solis celeriore brevientur, sicut fuit longior dies orante iesu nave.

Hieronymus. Nec recordantur illius scripti: ordinatione tua perseverat dies. Sed iuxta temporum qualitatem, idest abbreviatos non mensura sed numero, ne temporum mora concutiatur credentium fides.

Augustinus. non tamen putemus hebdomadas danielis, vel propter dierum breviationes fuisse turbatas, vel illo iam tempore non fuisse completas, sed in fine temporum esse complendas: apertissime enim Lucas testatur danielis prophetiam tunc fuisse completam quando eversa est ierusalem.

Chrysostomus in Matth. Intellige autem spiritus sancti dispensationem, quoniam nihil horum scripsit Ioannes, ut non videretur ex ipsa eorum quae facta sunt historia scribere; etenim post captionem ierusalem vixit multo tempore. Sed qui ante mortui sunt et nihil horum viderunt, ipsi scribunt, ut undique fulgeat praenuntiationis virtus.

Hilarius in Matth. Vel aliter. totum indicium adventus futuri dominus ponit, dicens cum videritis abominationem. de antichristi enim temporibus haec locutus est propheta. Abominatio ex eo dicta est quod adversus Deum veniens honorem Dei sibi vindicet: desolationis autem abominatio, quia bellis et caedibus terram desolaturus sit, atque ob id a iudaeis susceptus loco sanctificationis instituitur, ut ubi sanctorum precibus Deus invocabatur, ibi ab infidelibus receptus Dei honore venerabilis sit; et quia proprius iste iudaeorum error erit, ut qui veritatem respuerunt, suscipiant falsitatem, iudaeam deseri monet, et transfugere in montes, ne admixtione plebis illius antiChristo crediturae, vis aut contagium afferatur. Quod autem ait et qui in tecto sunt, non descendant tollere aliquid de domo sua, sic intelligitur: tectum est domus fastigium, et habitationis totius excelsa perfectio. Qui igitur in consummatione domus suae, idest in cordis sui perfectione constiterit, regeneratione spiritus novi celsus, non descendere in humiliora rerum saecularium cupiditate debebit. et qui in agro erit, non revertatur tollere tunicam suam; idest positus in operatione praecepti, non ad curas pristinas revertatur, ob quas veterum exinde peccaminum, quibus antea contegebatur, erit tunicam relaturus.

Augustinus ad hesychium. in tribulationibus enim cavendum est ne quisquam devictus ad carnalem vitam de spirituali sublimitate descendat; aut qui profecerat in anteriora se extendens, deficiendo in posteriora respiciat.

Hilarius in Matth. quod autem dicitur vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus; non de fetarum onere dominum admonuisse credendum est, sed animarum peccatis repletarum ostendisse gravitatem, quod neque in tecto positae, neque in agro manentes, repositae irae tempestatem vitare possint. Illis quoque vae erit qui nutrientur: infirmitatem enim animarum quae ad cognitionem Dei tamquam lacte educantur, in his ostendit; et idcirco vae ipsis erit, quia ad fugiendum antiChristum graves, et ad sustinendum imperitae, nec peccata effugerunt, nec cibum veri panis acceperunt.

Augustinus de verb. Dom. vel praegnans est qui res alienas concupiscit; nutriens est qui iam rapuit quod concupiverat: istis enim vae erit in die iudicii. quod autem dominus dixit orate ne fiat fuga vestra hieme, vel sabbato, .

Augustinus de quaest. Evang., idest ne in laetitia vel tristitia rerum temporalium quis inveniatur in die illa.

Hilarius in Matth. Vel ne aut in peccatorum frigore, aut in otio bonorum operum reperiamur, quia gravius vexatio incumbet; nisi quod causa electorum Dei diebus illis sit brevitas afferenda, ut vim malorum coarctatum tempus exsuperet.

Origenes in Matth. Mystice autem in loco sancto omnium scripturarum, tam veteris testamenti quam novi, antiChristus, qui est falsum verbum, stetit frequenter; qui autem hoc vident, ex iudaeae littore fugiant ad sublimes veritatis montes. Et si quis inventus fuerit ascendisse supra tectum verbi, et stare super fastigium eius, non descendat inde, occasione ut auferat aliquid de domo sua. et si fuerit in agro in quo absconditus est thesaurus, et reversus fuerit retro, incurret in seductionem verbi mendacis; et maxime si spoliaverit se vestimentum vetus, idest veterem hominem, et iterum conversus fuerit tollere ipsum. Tunc autem anima in utero habens, quae necdum fructificavit ex verbo, incurrit in vae: proicit enim conceptum, et evacuatur a spe, quae est in actibus veritatis; similiter autem si videatur formatum et fructificatum verbum, non autem fuerit enutritum sufficienter. orent autem qui fugiunt in montes, ne fuga eorum fiat hieme vel sabbato: quoniam in tranquillitate animae constitutae possunt impetrare viam salutis: et in sabbato, quando homo bona opera non facit, fuga vestra non fiat; nemo enim in periculo falsi dogmatis facile superatur, nisi qui nudus fuerit ab operibus bonis. Quae est autem maior tribulatio quam videre fratres nostros seduci, et quod aliquis videat seipsum moveri et conturbari? dies autem intelliguntur praecepta et dogmata veritatis: omnes autem intellectus a scientia falsi nominis venientes, additamenta sunt dierum quae Deus abbreviavit per quos vult.


MATTHAEUS 24,23-28


5423 (Mt 24,23-28)

Chrysostomus in Matth. cum complesset dominus ea quae de hierosolymis sunt, ad suum de cetero pervenit adventum, et dicit eius signa non illis utilia solum, sed et nobis, et his qui post nos erunt omnibus: unde dicit tunc si quis vobis dixerit: ecce hic est Christus aut illic, nolite credere. Sicut autem cum supra dixit evangelista: in diebus illis venit Ioannes baptista, non tempus quod immediate est consequens exposuit, cum triginta anni in medio essent, ita et hic cum dicit tunc, totum medium tempus praetermisit, quod futurum erat a captione hierosolymae usque ad initia consummationis mundi. Dans autem eis signa sui secundi adventus, de loco eos certificat et de seductoribus: non enim sicut in priori adventu in bethlehem apparuit, et in parvulo angulo orbis terrarum, et nullo sciente a principio, ita et tunc erit; sed manifeste veniet, ita quod non indigeat quod aliquis eius adventum annuntiet; propter quod dicit si quis vobis dixerit: ecce hic est Christus aut illic, non credatis.

Hieronymus. In quo ostendit quod secundus adventus non in humilitate, ut primus, sed in gloria demonstrandus est. stultum est itaque eum in parvo loco vel in abscondito quaerere, qui totius mundi lumen est.

Hilarius in Matth. et tamen, quia in magna vexatione positi erunt homines, pseudoprophetae, tamquam praesentem in Christo opem sint indicaturi, multis in locis Christum esse atque haberi mentientur, ut in antichristi famulatum depressos vexatosque deducant; et ideo subdit surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae.

Chrysostomus in Matth. Hic de antiChristo loquitur et de quibusdam eius ministris, quos pseudoChristos et pseudoprophetas appellat, quales et tempore apostolorum multi fuerunt; sed ante secundum adventum christi, erunt multo prioribus amariores: unde subdit et dabunt signa magna et prodigia.

Augustinus in lib. 83 quaest. Admonet autem hic dominus, ut intelligamus quaedam miracula etiam sceleratos homines facere, qualia sancti facere non possunt: nec tamen ideo potioris loci apud Deum arbitrandi sunt. non enim acceptiores erant Deo quam populus israel magi aegyptiorum, quia non poterat ille populus facere quod illi faciebant; quamvis moyses in virtute Dei maiora potuerit. Sed ideo non omnibus sanctis ista attribuuntur, ne perniciosissimo errore decipiantur infirmi, existimantes in talibus factis maiora dona quam in operibus iustitiae, quibus vita aeterna comparatur. Cum ergo talia faciunt magi qualia nonnunquam faciunt sancti, diverso fine et diverso iure fiunt: isti enim faciunt quaerentes gloriam suam, illi quaerentes gloriam Dei; et illi faciunt per quaedam potestatibus concessa in ordine suo, quasi privata commercia vel beneficia: isti autem in publica administratione iussu eius cui cuncta creatura subiecta est. Aliter enim cogitur possessor equum dare militi, aliter tradit emptori, vel cuilibet donat aut commodat; et quemadmodum plerique mali milites, quos imperialis disciplina commendat, signis imperatoris sui nonnullos possessores territant, et ab eis aliquid quod publice non iubetur extorquent; ita nonnunquam mali christiani, per nomen christi vel per verba vel sacramenta christiana exigunt aliquid a potestatibus; cum autem malis iubentibus voluntate cedunt, ad seducendos homines cedunt, quorum errore laetantur. Quapropter aliter faciunt miracula magi, aliter boni christiani, aliter mali christiani: magi per privatos contractus, boni christiani per publicam iustitiam, mali christiani per signa publicae iustitiae. nec hoc etiam oportet mirari; quia omnia quae visibiliter fiunt, etiam per inferiores potestates aeris huius, non absurde fieri posse creduntur.

Augustinus de trin. nec ideo tamen putandum est transgressoribus angelis ad nutum servire hanc visibilium rerum materiam, sed Deo potius, a quo eis potestas datur; nec sane creatores, illi mali angeli dicendi sunt: sed pro subtilitate sua semina rerum istarum nobis occultiora noverunt, et ea per congruas temperationes elementorum latenter spargunt, atque ita et gignendarum rerum et accelerandorum incrementorum praebent occasiones: nam et multi homines noverunt ex quibus herbis aut carnibus aut succis aut humoribus ita obrutis vel commixtis quae animalia nasci soleant: sed haec ab hominibus tanto difficilius fiunt, quanto desunt sensuum subtilitates et corporum mobilitates in membris terrenis et pigris. Gregorius moralium. Cum ergo antiChristus coram carnalium oculis miranda prodigia fecerit, post se tunc homines trahet: quia qui bonis praesentibus delectantur, potestati illius se absque retractione subicient; unde sequitur ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.

Origenes in Matth. exaggeratorius sermo est dicens si possibile est: non enim pronuntiavit, neque dixit ut in errorem mittantur electi: sed ostendere vult quoniam frequenter valde persuasorii sunt sermones haereticorum, et commovere potentes etiam eos qui sapienter agunt.

Gregorius moralium. vel quia electorum cor et trepida cogitatione concutitur, et tamen eorum constantia non movetur, una sententia dominus utrumque complexus est: quasi enim iam errare est in cogitatione titubare. Sed si fieri potest subiungitur, quia fieri non potest ut in errorem electi capiantur.

Rabanus. vel non ideo hoc dicit quod electio divina frustretur, sed qui humano iudicio electi videbantur, illi in errorem mittentur. Gregorius in Evang. Minus autem iacula feriunt quae praevidentur; et propter hoc subditur ecce praedixi vobis. Dominus enim noster perituri mundi praecurrentia mala denuntiat, ut eo minus perturbent venientia quo fuerint praescita: propter quod consequenter concludit si ergo dixerint vobis: ecce in deserto est, nolite exire; ecce in penetralibus, nolite credere.

Hilarius in Matth. nam pseudoprophetae, de quibus supra dixerat, nunc in desertis Christum esse dicent, ut homines errore depravent; nunc in penetralibus asserent eum esse, ut homines dominantis antichristi potestate concludant. sed dominus se nec loco occultandum, nec a singulis seorsum contuendum esse profitetur, sed ubique et in conspectu omnium praesentem se futurum esse denuntiat: unde sequitur sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus filii hominis.

Chrysostomus in Matth. sicut enim supra praedixit qualiter antiChristus venturus est, ita et per hoc ostendit qualiter ipse sit venturus. Sicut enim fulgur non indiget annuntiante aut praecone, sed in instanti momento temporis monstratur secundum universum orbem terrarum etiam his qui in thalamis sedent, ita et adventus christi simul apparebit ubique propter gloriae fulgorem. consequenter autem dicit et aliud signum sui adventus, cum subdit ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae: per aquilas multitudinem angelorum, martyrum et sanctorum omnium designans.

Hieronymus. De exemplo enim naturali quod quotidie cernimus, christi instruimur sacramento: aquilae enim et vultures, etiam transmarina dicuntur sentire cadavera, et ad escam huiuscemodi congregari. Si ergo irrationabiles volucres naturali sensu tantis terrarum spatiis separatae, parvum cadaver sentiant ubi iaceat; quanto magis omnis multitudo credentium debet ad Christum festinare, cuius fulgur exit ab oriente et paret usque ad occidentem? possumus autem per corpus, idest ptoma, quod significantius latine dicitur cadaver ab eo quod per mortem cadat, passionem christi intelligere.

Hilarius. unde ut nec loci in quo venturus esset, essemus ignari, dicit ubicumque fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae. sanctos de volatu spirituali corporis aquilas nominavit, quorum congregantibus angelis conventum futurum in loco passionis ostendit; et digne illic claritatis adventus expectabitur ubi nobis gloriam aeternitatis passione corporeae humilitatis operatus est.

Origenes in Matth. Et vide, quia non dixit ubicumque fuerit corpus, ibi congregabuntur vultures, aut corvi, sed aquilae: volens ostendere magnificos et regales omnes qui in passione domini crediderunt.

Hieronymus. Aquilae enim appellantur quibus iuventus renovata est ut aquilae, et qui assumunt pennas, ut ad christi veniant passionem.

Gregorius moralium. potest etiam intelligi: ubicumque fuerit corpus, ac si dicat: quia caelesti sede incarnatus praesideo, electorum animas, cum carne solvero, ad caelestia sublevabo.

Hieronymus. Vel aliter. Quod hic dicitur, de pseudoprophetis intelligi potest. multi enim tempore captivitatis iudaicae principes extitere qui Christos se esse dicerent, intantum ut obsidentibus romanis, tres intus fuerint factiones. Sed melius de consummatione mundi dicitur, ut expositum est. Potest autem et tertio de haereticorum contra ecclesiam pugna intelligi, et de istiusmodi antichristis, qui sub opinione falsae scientiae contra Christum dimicant.

Origenes in Matth. generaliter enim unus est antiChristus, species autem eius multae; tamquam si dicamus: mendacium nihil differt a mendacio. Sicut autem veri christi fuerunt sancti prophetae, sic intellige secundum unumquemque pseudoChristum, multos eius falsos prophetas, qui antichristi alicuius falsos sermones praedicant quasi veros. Quando ergo dicet aliquis ecce hic est Christus, ecce illic, non quasi extra scripturam foras aspiciendum est: ex lege enim et prophetis et apostolis proferunt quae videntur defendere mendacium. vel per hoc quod dicit ecce hic est Christus, ecce illic, ostendunt non Christum, sed aliquem fictum eiusdem nominis, ut puta secundum marcionis doctrinam, aut valentini et basilidis.

Hieronymus. si quis ergo promiserit vobis quod in deserto gentilium et philosophorum dogmate Christus moretur, aut in haereticorum penetralibus, qui Dei pollicentur arcana, nolite credere, sed quod ab oriente usque in occidentem fides catholica in ecclesiis fulget.

Augustinus de quaest. Evang. Orientis et occidentis nomine totum orbem voluit signare, per quem futura erat ecclesia. Secundum autem illum sensum quo dixit: amodo videbitis filium hominis venientem in nubibus, convenienter etiam nunc fulgur nominavit, quod maxime solet emicare de nubibus. Constituta ergo auctoritate ecclesiae per orbem terrarum clara atque manifesta, convenienter discipulos admonet, atque omnes fideles, ne schismaticis atque haereticis credant. Unumquodque schisma aut unaquaeque haeresis locum suum habet, in orbe terrarum aliquam tenens partem; aut obscuris atque occultis conventiculis curiositatem hominum decipit; quo pertinet quod ait si quis vobis dixerit: ecce hic est Christus, aut illic; quod significat terrarum partes aut provinciarum; aut in penetralibus aut in deserto; quod significat occulta et obscura conventicula haereticorum.

Hieronymus. vel per hoc quod dicit in deserto, et in penetralibus ostenditur quod persecutionis et angustiarum tempore semper pseudoprophetae decipiendi inveniunt locum.

Origenes in Matth. vel quando secretas et non vulgatas scripturas proferunt ad confirmationem mendacii sui, videntur dicere: ecce in solitudine verbum est veritatis. Quoties autem canonicas proferunt scripturas, in quibus omnis christianus consentit, videntur dicere: ecce in domibus est verbum veritatis. sed nos exire non debemus a prima ecclesiastica traditione. Vel eos sermones qui sunt omnino extra scripturam ostendere volens, dixit si dixerint vobis: ecce in solitudine est, nolite exire, de regula fidei. Eos autem qui simulant divinas scripturas, ostendere volens, dixit si dixerint vobis: ecce in penetralibus est, nolite credere. Veritas enim similis est fulguri egredienti ab oriente, et apparenti usque ad occidentem. Vel hoc dicit, quoniam veritatis fulgur ex omni scripturarum loco defenditur. Exit ergo veritatis fulgur ab oriente, idest ab initiis christi, et apparet usque ad passionem ipsius, in qua est occasus eius; vel a primo initio creaturae mundi, usque ad novissimam apostolorum scripturam. Vel oriens quidem est lex, occidens autem finis legis et prophetiae ioannis. Sola autem ecclesia neque subtrahit huius fulguris verbum et sensum, neque addit quasi prophetiam aliquid aliud. Vel hoc dicit, quia non debemus attendere eis qui dicunt ecce hic est Christus; non autem ostendunt eum in ecclesia, in qua tota totus est adventus filii hominis dicentis: ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.

Hieronymus. provocamur autem ad passionem christi, ut ubicumque in scripturis legitur, congregemur, ut per illam venire possimus ad verbum Dei.



Th. Aq. Catena aurea 5406