Th. Aq. Catena aurea 5614

MATTHAEUS 26,14-16


5614 (Mt 26,14-16)

Glossa. Posita occasione proditionis, consequenter de proditione iudae agit evangelista; unde dicit tunc abiit unus de duodecim.

Chrysostomus in Matth. tunc scilicet quando hoc audivit quoniam praedicabitur hoc evangelium ubique: timuit enim: nam virtutis ineffabilis erat quod dictum est.

Augustinus de cons. Evang. Ita enim sermo dirigitur dicente domino scitis quia post biduum pascha fiet.. Tunc congregati sunt principes sacerdotum.. Tunc abiit unus de duodecim. Inter illud enim quod dictum est: ne tumultus fieret in populo, et hoc quod dicitur tunc abiit unus de duodecim, interpositum est illud de bethania, quod recapitulando dictum est.

Origenes in Matth. Abiit autem adversus unum principem sacerdotum, qui factus fuerat sacerdos in aeternum, ad multos principes sacerdotum, ut venderet pretio volentem redimere totum mundum.

Rabanus. Abiit autem dicit, quia non coactus, non invitatus, sed sponte sceleratum iniit consilium.

Chrysostomus in Matth. Addit autem unus de duodecim, ac si diceret: de primo choro eorum qui sublimiter electi sunt; et ad designationem eius adiungit qui dicitur iudas iscariotes: erat enim et alius iudas.

Remigius. Iscariota namque fuit villa, unde ortus est iste iudas.

Leo papa in serm. 9 de passione. Qui non timoris perturbatione Christum deseruit, sed pecuniae cupiditate distraxit: amore enim pecuniae vilis est omnis affectio, et anima lucri cupida, etiam pro exiguo perire non metuit; nullumque est iustitiae in illo corde vestigium in quo sibi avaritia facit habitaculum. Hoc perfidus iudas inebriatus veneno, dum sitit lucrum, ita stulte impius fuit ut dominum venderet et magistrum: unde dixit principibus sacerdotum quid vultis mihi dare, et ego vobis tradam? .

Hieronymus. infelix iudas damnum quod ex effusione unguenti se fecisse credebat, vult magistri pretio compensare; nec certam tamen postulat summam, ut saltem lucrosa videretur proditio; sed quasi vile tradens mancipium, in potestate ementium posuit quantum vellent dare.

Origenes in Matth. hoc autem faciunt omnes qui accipiunt aliquid corporalium aut mundialium rerum ut tradant, et eiciant ab anima sua salvatorem et verbum veritatis quod erat in eis. Sequitur at illi constituerunt ei triginta argenteos: tantam mercedem constituentes, quantos annos salvator conversatus fuerat in hoc mundo.

Hieronymus. ioseph autem, non, ut putant multi iuxta septuaginta interpretes, triginta aureis venditus est, sed iuxta hebraicam veritatem, triginta argenteis: neque enim poterat servus pretiosior esse quam dominus.

Augustinus de quaest. Evang. Quod autem dominus triginta argenteis venditus est, significavit per iudam iudaeos, iniquosque, qui persequentes carnalia et temporalia quae ad quinque pertinent sensus corporis, Christum habere noluerunt; et quia sexta mundi aetate fecerunt, sexies quinque eos quasi pretium venditi domini accepisse signatum est, et quia eloquium domini argentum est, illi autem ipsam legem etiam carnaliter intellexerunt, tamquam in argento impresserant saecularis principatus imaginem, quam amisso domino tenuerunt. sequitur et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet.

Origenes in Matth. Qualem autem opportunitatem quaerebat iudas, Lucas manifestius explanat dicens: et quaerebat opportunitatem ut traderet eum sine turba; idest, quando populus non erat circa eum, sed secretus erat cum discipulis; quod et fecit, tradens eum post coenam, cum secretus esset in praedio gethsemani: et inde usque nunc opportunitas ista videtur his qui volunt prodere Dei verbum in tempore persecutionis, quando multitudo credentium non est circa verbum veritatis.


MATTHAEUS 26,17-19


5617 (Mt 26,17-19)

Glossa. Prosecutus fuerat evangelista de his quae erant praeambula ad christi passionem, scilicet de praenuntiatione passionis, de consilio principum et de tractatu proditionis: nunc autem tempus et seriem passionis incipit prosequi, dicens prima autem die azymorum.

Hieronymus. Prima dies azymorum quartadecima dies mensis primi est, quando agnus immolatur, et luna plenissima est, et fermentum abicitur.

Remigius. Et notandum, quod apud iudaeos primo die pascha celebratur, reliqui vero septem sequentes dies azymorum vocabantur; sed nunc dies azymorum dicitur pro die paschae.

Chrysostomus in Matth. Vel hanc primam diem azymorum dicit, quia septem dies azymorum erant: assueverunt enim iudaei a vespera semper numerare diem; unde huius diei facit mentionem, secundum quam in vespera pascha erat immolandum, quod quinta feria fuit.

Remigius. Sed forte dicet aliquis: si ille typicus agnus figuram huius veri agni gestabat, quare non ea nocte passus est Christus quando solebat agnus immolari? sed sciendum, quia eadem nocte mysteria sanguinis et corporis sui discipulis celebranda tradidit; et sic tentus et ligatus a iudaeis, suae immolationis, idest passionis, sacravit exordium. sequitur accesserunt ad iesum discipuli dicentes: ubi vis paremus tibi comedere pascha? inter eos autem discipulos qui accesserunt ad iesum, interrogantes et iudam fuisse aestimo proditorem.

Chrysostomus in Matth. Ex hoc autem manifestum est quoniam non erat ei domus neque tugurium: ego autem aestimo neque discipulos habuisse: profecto enim eum illuc rogassent venire. sequitur at iesus dixit: ite in civitatem ad quemdam.

Augustinus de cons. Evang. Eum scilicet quem Marcus et Lucas dicunt patremfamilias vel dominum domus. Quod ergo interposuit Matthaeus ad quemdam, tamquam ex persona sua studio brevitatis illud compendio voluit insinuare: nam neminem sic loqui ut dicat ite ad quemdam, quis nesciat? ac per hoc cum Matthaeus verba domini posuisset dicentis ite in civitatem, interposuit ipse ad quemdam: non quia ipse dominus hoc dixerit; sed ut ipse nobis insinuaret tacito nomine, fuisse quemdam in civitate ad quem domini discipuli mittebantur, ut praepararent pascha: manifestum est enim discipulos a domino non ad quemlibet, sed ad quemdam hominem, idest ad certum aliquem missos esse.

Chrysostomus in Matth. vel dicendum, quod per hoc quod dicit ad quemdam, ostendit quod ad ignotum hominem mittit, monstrans hinc quoniam poterat non pati. Qui enim menti huius persuasit ut eos susciperet, quid non utique operatus esset in his qui eum crucifigebant, si tamen voluisset non pati? ego autem non hoc admiror solum quoniam eum suscepit, ignotus existens: sed quoniam suscipiendo Christum, multorum odium contempsit.

Hilarius in Matth. Vel ideo hominem cum quo pascha celebraturus esset non nominat, nondum enim christiani nominis honor credentibus erat praestitus.

Rabanus. Vel nomen praetermittit, ut omnibus verum pascha celebrare volentibus, Christumque hospitio suae mentis suscipere, danda facultas designetur.

Hieronymus. in hoc etiam morem veteris testamenti nova scriptura conservat: frequenter enim legimus: dixit ille illi, et in loco illo et illo; et tamen nomen personarum locorumque non ponitur. sequitur et dicite ei: magister dicit: tempus meum prope est.

Chrysostomus in Matth. Hoc autem dixit discipulis, passionem commemorans, ut ex multiplici passionis enuntiatione exercitati meditarentur quod futurum erat; simul autem demonstrans quod volens ad passionem venit. sequitur apud te facio pascha: in quo demonstrat quoniam usque ad ultimum diem non erat contrarius legi. Addidit autem cum discipulis meis, ut sufficiens fieret praeparatio, et ut ille ad quem mittebat non existimaret eum occultari velle. sequitur et fecerunt discipuli sicut constituit illis iesus, et paraverunt pascha.

Origenes in Matth. Forsitan autem aliquis requiret, ex eo quod iesus celebravit more iudaico pascha, quia convenit et nos imitatores christi similiter facere: non considerans quod iesus factus est sub lege, non ut eos, qui sub lege erant, sub lege relinqueret, sed ut ex lege educeret; quanto ergo magis non convenit illos introire in legem, qui prius fuerant extra legem? sed spiritualiter celebrantes quae in lege corporaliter celebranda mandantur, ut in azymis sinceritatis et veritatis celebremus pascha, secundum voluntatem agni dicentis: nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis.


MATTHAEUS 26,20-25


5620 (Mt 26,20-25)

Hieronymus. Quia supra dominus de passione sua praedixerat, nunc etiam de proditore praedicit, dans ei poenitentiae locum, ut cum intelligeret sciri cogitationes suas et occulta cordis consilia, poeniteret eum facti sui; unde dicitur vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.

Remigius. Cum duodecim dicit, quia iudas adhuc erat in numero qui iam recesserat merito.

Hieronymus. omnia enim sic agit iudas ut tollatur suspicio proditoris.

Remigius. Et notandum quia pulchre vespere facto discubuisse dicitur, quoniam ad vesperam agnus immolari solebat.

Rabanus. Ideo etiam vespere discubuit cum discipulis, quia in passione christi, quando verus sol ad occasum properavit, refectio aeterna omnibus fidelibus praeparata fuit.

Chrysostomus in Matth. Designat autem evangelista quod comedentibus illis disputat iesus de traditione iudae, ut et a tempore et a mensa ostendat malitiam proditoris; et ideo sequitur et edentibus illis, dixit: amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.

Leo papa in serm. 7 de passione. In quo notam sibi esse proditoris sui conscientiam demonstravit, non aspera ac aperta impium increpatione confundens, sed levi et tacita admonitione conveniens, ut facilius corrigeret poenitudo quem nulla deformasset abiectio.

Origenes in Matth. Vel dixit generaliter, ut testimonio percussi cordis singulorum qualitas probaretur, et ut iudae ostenderet malitiam, qui nec cognitori consiliorum suorum credebat; esto quia in primis putavit latere quasi hominem, qui postquam vidit conscientiam suam positam in verbis ipsius, quorum primum infidelitatis erat, secundum impudentiae: et ut etiam discipulorum ostenderet bonitatem, quia plus credebant verbis christi quam conscientiae suae; unde sequitur et contristati valde coeperunt singuli dicere: numquid ego sum, domine? unusquisque enim discipulorum sciebat ex his quae docuerat iesus, quoniam ad malum vertibilis est humana natura, et in colluctatione adversus rectores huius mundi tenebrarum; et propter hanc causam unusquisque eorum timens interrogavit: unde et de omnibus futuris timendum est nobis infirmis. Videns autem dominus de seipsis timentes discipulos, demonstravit proditorem inditio propheticae vocis dicentis: qui manducavit panem mecum, ampliavit adversum me supplantationem; unde sequitur at ipse respondens ait: qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.

Hieronymus. o mira domini patientia. Prius dixerat: unus vestrum me tradet; perseverat proditor in malo; manifestius arguit, et tamen nomen proprium non designat. Iudas enim, ceteris contristatis et retrahentibus manum, et interdicentibus cibos ori suo, temeritate et impudentia qua proditurus erat, etiam manum cum magistro mittit in paropsidem, ut audacia bonam conscientiam mentiretur.

Chrysostomus in Matth. Mihi autem videtur et hoc Christum fecisse, quod scilicet iudas cum eo in paropside intingeret, magis eum confundens, et in amorem suum attrahens.

Rabanus. Quod autem dicit hic Matthaeus in paropside, Marcus dicit: in catino. Paropsis enim est vas escarum quadrangulatum a paribus assibus, idest aequis lateribus, dictum; catinum vero vas fictile aptum ad immittendum liquorem; et potuit fieri ut in mensa vas fictile quadrangulatum contineretur.

Origenes in Matth. haec est autem propria consuetudo hominum nimis malorum, ut post salem et panem insidientur hominibus, maxime nihil inimicitiae ab eis habentibus. Si autem et post spiritualem mensam, abundantius videbis multitudinem malitiae eius, non recordatus nec in corporalibus bonis magistri dilectionem, nec in spiritualibus doctrinam. Tales sunt omnes in ecclesia qui insidiantur fratribus suis, cum quibus ad eamdem mensam corporis christi frequenter simul fuerunt.

Hieronymus. Iudas autem nec primo nec secundo correctus, a proditione retrahit pedem; sed patientia domini nutrit impudentiam suam; et ideo poena praedicitur, ut quem pudor non viderat, corrigant denuntiata supplicia; unde sequitur filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo.

Remigius. Humanitatis namque est ire et redire; divinitatis semper manere et esse; et quia humanitas pati potuit et mori, idcirco pulchre dicitur filius hominis abire. Aperte etiam dicit sicut scriptum est de eo: quoniam quaecumque passus est, prius a prophetis praedicta sunt.

Chrysostomus in Matth. hoc autem dixit ad consolandum discipulos, ut non existimarent infirmitatis id esse quod passurus erat; et ut etiam corrigeret proditorem. Quamvis autem scriptum fuerit passurum esse Christum, nihilominus tamen incusatur iudas; non enim traditio iudae salutem nostram operata est, sed sapientia christi, qui aliorum nequitiis ad id quod nobis expediebat utebatur; unde sequitur vae autem homini illi per quem filius hominis tradetur.

Origenes in Matth. Non autem dixit vae homini illi a quo traditur, sed per quem tradetur: ostendens alterum a quo tradebatur, idest a diabolo; ipsum autem iudam ministrum esse traditionis. vae autem omnibus traditoribus christi; quicumque enim discipulos christi tradit, ipsum Christum tradit.

Remigius. vae etiam erit omnibus qui maligna conscientia et polluta ad mensam christi accedunt: quamvis enim Christum non tradant iudaeis crucifigendum, tradunt tamen suis iniquis membris sumendum; et ad maiorem exaggerationem subdit bonum erat illi si natus non fuisset homo ille.

Hieronymus. Non autem ideo putandus est ante fuisse quam nasceretur, quia nulli possit esse bene, nisi ei qui fuerit; sed simpliciter dictum est multo melius esse non subsistere, quam male subsistere.

Augustinus de quaest. Evang. Et si quispiam contendit aliquam vitam esse ante istam, non iudae tantum ut non nasceretur, sed nulli expedire convincitur. an diabolo dicit non expedire nasci, scilicet ad peccatum? an etiam bonum erat illi ut Christo non nasceretur per vocationem, ne esset apostata? Origenes in Matth. Iudas autem post omnium apostolorum interrogationes, et post christi narrationem de ipso, vix aliquando et ipse interrogavit versuto consilio, ut similia ceteris interrogando celaret proditionis consilium: nam vera tristitia non sustinet moram; unde sequitur respondens autem iudas, qui tradidit eum, dixit: numquid ego sum, rabbi? .

Hieronymus. In quo blandientis fingit affectum, sive incredulitatis signum. ceteri enim, qui non erant prodituri, dicunt: numquid ego sum, domine? iste qui proditurus erat, non dominum, sed magistrum vocat; quasi excusationem habeat, si domino denegato, saltem magistrum prodiderit.

Origenes in Matth. vel hoc ipsum quasi subsannans dicit, quia vocabatur magister, cum non esset hoc vocabulo dignus.

Chrysostomus in Matth. Quamvis autem dominus poterat dixisse: argentum es pactus accipere, et adhuc audes interrogare? sed nihil horum dixit mitissimus iesus, nobis terminos et regulas praefigens; sequitur enim et ait illi: tu dixisti.

Remigius. Quod sic potest intelligi: tu dicis, et verum dicis; sive tu dixisti, et non ego: ut adhuc ei locus poenitentiae concederetur, dum non apertius eius perversitas manifestatur.

Rabanus. Potuit hoc etiam sic dici a iuda, et a domino responderi, ut non omnes adverterent quod dictum erat.


MATTHAEUS 26,26


5626 (Mt 26,26)

Hieronymus. Postquam typicum pascha fuerat impletum, et agni carnes cum apostolis comederat, ad verum paschae transgreditur sacramentum; ut quando omni praefiguratione eius melchisedech summi Dei sacerdos, panem et vinum offerens fecerat, ipse quoque in veritate sui corporis et sanguinis repraesentaret; unde dicitur coenantibus autem illis.

Augustinus ad ianuarium. In quo liquido apparet, quando primo acceperunt discipuli corpus et sanguinem domini, non eos accepisse ieiunos. Numquid tamen propterea calumniandus est ritus universae ecclesiae, quod a ieiunis semper accipitur? placuit enim spiritui sancto ut in honorem tanti sacramenti in os christiani prius dominicum corpus intraret quam ceteri cibi. Salvator namque quo vehementius commendaret mysterii huius altitudinem, ultimum hoc voluit infigere cordibus et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat; et ideo non praecepit quo deinceps ordine sumeretur, ut apostolis, per quos ecclesiam dispositurus erat, servaret hunc locum.

Glossa. sub alia tamen specie carnem et sanguinem suum tradidit Christus, et deinceps sumendum instituit, ut fides haberet meritum, quae de his est quae non videntur.

Ambrosius de sacramentis. Et ut nullus horror cruoris sit, et pretium tamen operetur redemptionis.

Augustinus super ioannem. Commendavit autem dominus corpus et sanguinem suum in eis rebus quae ad unum aliquid rediguntur ex multis. Panis namque in unum ex multis granis conficitur, vinum vero in unum ex multis acinis confluit: ita dominus iesus Christus nos signavit, et mysterium pacis ac unitatis nostrae in sua mensa consecravit.

Remigius. apte etiam fructum terrae obtulit, ut per hoc demonstraret quia ad hoc venerat ut illam maledictionem auferret, qua maledicta est terra propter peccatum primi hominis. Congruenter etiam iussit offerri quae de terra nascuntur et pro quibus homines maxime laborant, ut non esset difficultas in acquirendo, et homines de labore manuum suarum sacrificium Deo offerrent.

Ambrosius de sacramentis. ex hoc autem accipe anteriora esse mysteria christianorum quam iudaeorum. obtulit enim melchisedech panem et vinum, similis per omnia filio Dei, cui dicitur: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem melchisedech; de quo et hic dicitur accepit iesus panem.

Glossa. Quod de pane frumenti intelligi debet: grano enim frumenti se comparavit dominus dicens: nisi granum frumenti cadens in terram, etc. Talis etiam panis competit sacramento, quia eius usus est communior: nam alii panes propter eius defectum fiunt. Quia vero Christus usque ad ultimum diem demonstravit se non esse contrarium legi, ut supra ex verbis chrysostomi habitum est, in vespera vero quando pascha immolabatur secundum legis praeceptum azyma comedendum erat, et omne fermentatum abiciendum, manifestum est quod panis iste quem dominus accepit ut discipulis traderet, azymus fuit.

Gregorius in registro. Solet autem nonnullos movere quod in ecclesia alii offerunt panes azymos, alii fermentatos. ecclesia namque romana offert azymos panes, propterea quod dominus sine ulla commixtione suscepit carnem; aliae vero ecclesiae offerunt fermentatum pro eo quod verbum patris indutum est carne, et est verus Deus et verus homo: nam et fermentum commiscetur farinae; sed tamen tam azymum quam fermentatum dum sumimus, unum corpus domini nostri salvatoris efficimur.

Ambrosius de sacramentis. iste autem panis ante verba sacramentorum, panis est usitatus; ubi accesserit consecratio, de pane fit caro christi. consecratio autem quibus verbis est, et quibus sermonibus, nisi domini iesu? si enim tanta vis est in eius sermone ut inciperent esse quae non erant, quanto magis operatorius est ut sint quae erant, et in aliud commutentur? si enim operatus est sermo caelestis in aliis rebus, non operatur in caelestibus sacramentis? ergo ex pane corpus fit christi, et vinum fit sanguis consecratione verbi caelestis. modum requiris? accipe. Consuetudo est ut non generetur homo nisi ex viro et muliere: sed, quia voluit dominus, de spiritu sancto et virgine natus est Christus.

Augustinus de verb. Dom. Sicut ergo per spiritum sanctum vera caro sine coitu creatur, ita et per eumdem substantia panis et vini, idest corpus christi et sanguis consecratur; et ideo quia verbo domini fit praedicta consecratio, subditur benedixit.

Remigius. Per hoc etiam monstravit quia humanam naturam, una cum patre et spiritu sancto, gratia divinae virtutis implevit, et aeternae immortalitatis munere ditavit. Sed ut monstraret quia corpus eius non absque sua voluntate subiectum erat passioni, subditur ac fregit.

Augustinus in lib. Sentent. Prosperi. Cum enim frangitur hostia, dum sanguis de calice in ora fidelium funditur, quid aliud quam dominici corporis immolatio in cruce, eiusque sanguinis effusio de latere designatur? dionysius in eccl. Hierar. In hoc etiam ostenditur quod unum et simplex Dei verbum per humanationem compositum et visibile ad nos pervenit, et ad se nostram societatem benigne peragens, spiritualium bonorum distributorum nos participes fecit: unde sequitur deditque discipulis suis.

Leo papa in serm. 7 de passione. Nec ab hoc quidem mysterio traditore submoto, ut ostenderetur iudas nulla iniuria exasperatus, qui impietate voluntaria erat praescitus.

Augustinus super ioannem. De uno enim pane et petrus accepit et iudas; sed petrus accepit ad vitam, iudas ad mortem.

Chrysostomus in Matth. Et hoc Ioannes ostendit dicens, quoniam post haec intravit in eum satanas. Etenim maius ei peccatum est factum, et quoniam cum tali mente ad mysteria accessit, et quoniam cum accessisset, non factus est melior neque timore, neque beneficio, neque honore. Christus autem non prohibuit eum, quamvis omnia noverit, ut discas quoniam nihil dereliquit eorum quae in correptionem conveniunt.

Remigius. In hoc etiam facto reliquit exemplum ecclesiae, ut neminem a societate sui, neque a communione corporis et sanguinis domini segreget, nisi pro aliquo manifesto et publico crimine.

Hilarius in Matth. vel sine iuda, pascha, accepto calice et fracto pane, conficitur: dignus enim aeternorum sacramentorum communione non fuerat. Discessisse autem eum hinc intelligitur quod cum turbis reversus ostenditur. sequitur et ait: accipite et comedite.

Augustinus de verb. Dom. Invitat dominus servos, ut praeparet eis cibum seipsum. Sed quis audeat manducare dominum suum? et quidem quando manducatur reficit, sed non deficit: vivit manducatus, quia surrexit occisus; nec quando manducatur, partes de illo facimus; et quidem in sacramento sic fit. Norunt fideles quemadmodum manducent carnem christi: unusquisque partem suam accipit. per partes manducatur in sacramento, et integer manet: totus in caelo, totus in corde tuo. Ideo autem ista dicuntur sacramenta, quia in eis aliud videtur, et aliud intelligitur: quod videtur, habet speciem corporalem; quod intelligitur, fructum habet spiritualem.

Augustinus super ioannem. carnem autem christi non edamus tantum in sacramento, quod et multi mali faciunt; sed usque ad spiritus participationem manducemus, ut in domini corpore tamquam membra maneamus, ut eius spiritu vegetemur.

Ambrosius de sacramentis. Ante enim quam consecretur, panis est; ubi autem verba christi accesserint dicentis hoc est corpus meum, corpus christi est.


MATTHAEUS 26,27-29


5627 (Mt 26,27-29)

Remigius. Quia corpus suum sub specie panis dominus discipulis dederat, pulchre etiam calicem sui sanguinis tradit eisdem; unde dicitur et accipiens calicem, gratias egit; in quo demonstrat quantum de nostra salute gratuletur, pro quibus etiam sanguinem suum funderet.

Chrysostomus in Matth. Ideo etiam gratias egit ut nos doceret qualiter oporteret nos hoc mysterium perficere; et etiam monstravit quoniam ad passionem non venit nolens. erudivit enim nos quodcumque patimur cum gratiarum actione ferre, et etiam ex hoc bonam spem nobis dedit. Si enim figura huius sacrificii, scilicet immolatio agni paschalis, facta est liberatio populi ab aegyptiaca servitute, multo magis veritas liberabit orbem terrarum. sequitur et dedit illis, dicens: bibite ex hoc omnes. Ne autem haec audientes turbarentur, primum ipse sanguinem suum bibit, inducens eos sine turbatione ad communionem mysteriorum.

Hieronymus contra helvidium. Sic igitur dominus iesus fuit conviva et convivium, ipse comedens et qui comeditur. sequitur hic est sanguis meus novi testamenti.

Chrysostomus in Matth. hoc est, annuntiationis legis novae: hoc enim promittebat vetus testamentum quod continet novum: sicut enim vetus testamentum habuit sanguinem vitulorum et ovium, ita novum habet sanguinem dominicum.

Remigius. Sic enim legitur, quia accepit moyses sanguinem agni, et misit in craterem, et intincto fasciculo hyssopi aspersit populum, dicens: hic est sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus.

Chrysostomus in Matth. Sanguinem autem nominans, et passionem suam praenuntiat, dicens qui pro multi effundetur. Et rursus dicit mortis causam, cum subdit in remissionem peccatorum, quasi dicat: sanguis agni in aegypto effusus est pro salute primogenitorum populi israelis, hic autem in remissionem peccatorum.

Remigius. Et notandum, quia non ait: pro paucis, aut: pro omnibus; sed pro multis; quia non venerat unam tantum gentem redimere, sed multos de omnibus gentibus.

Chrysostomus in Matth. Hoc autem dicens ostendit quod passio eius mysterium est salutis humanae, per quod etiam discipulos consolatur. Et sicut moyses ait: hoc erit vobis memoriale sempiternum, ita et ipse dixit, ut Lucas refert: hoc facite in meam commemorationem.

Remigius. Non solum autem panem, sed etiam vinum offerendum docuit, ut esurientes et sitientes iustitiam his mysteriis doceret esse recreandos.

Glossa. sicut enim corporalis refectio fit per cibum et potum, ita sub specie cibi et potus nobis spiritualem refectionem dominus praeparavit. Conveniens etiam fuit ad signandam dominicam passionem, ut sub duplici specie hoc sacramentum institueretur. in passione enim sanguinem suum effudit, et sic sanguis eius fuit a corpore separatus. Oportuit ergo ad dominicam passionem repraesentandam, seorsum proponi panem et vinum, quae sunt corporis et sanguinis sacramentum. Sciendum tamen est, quod sub utraque specie totus Christus continetur: sub specie quidem panis simul sanguis cum corpore, et sub specie vini simul corpus cum sanguine.

Ambrosius in epist. Ad corinth. ideo etiam in duabus speciebus celebratur: valet enim ad tuitionem corporis et animae quod percipimus. .

Cyprianus ad caecilium. Calix vero domini non est aqua sola et vinum solum, nisi utrumque misceatur; quomodo nec corpus domini potest esse farina sola, aut aqua sola, nisi utrumque fuerit adunatum.

Ambrosius de sacramentis. Si autem melchisedech panem et vinum obtulit, quid sibi vult aquae mixtio? accipe rationem. tetigit moyses petram, et petra undam maximam fudit; petra autem erat Christus, et unus de militibus lancea tetigit latus christi, et de latere eius aqua fluxit et sanguis; aqua ut mundaret, sanguis ut redimeret.

Remigius. Sciendum etiam, quod, ut Ioannes dicit, aquae multae populi sunt. Et quia nos oportet semper manere in Christo, et Christum in nobis vinum aquae mixtum offertur, ut ostendatur quia caput et membra, idest Christus et ecclesia, unum sunt corpus; vel ut demonstretur quia nec Christus passus est absque amore nostrae redemptionis, nec nos salvari possumus absque illius passione.

Chrysostomus in Matth. quia vero de passione et cruce eis locutus erat, consequenter eum qui de resurrectione est sermonem inducit, dicens dico autem vobis; non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno patris mei. Regnum autem resurrectionem suam nominat. Ideo autem hoc de resurrectione dixit, quod scilicet cum apostolis esset bibiturus, ne aliqui existimarent phantasiam esse resurrectionem; et ideo persuadentes hominibus de christi resurrectione dixerunt: simul comedimus et bibimus cum eo, postquam resurrexit a mortuis. per hoc ergo ostendit quod videbunt eum suscitatum, et cum ipsis rursus erit. quod autem dicit novum, clare intelligendum est nove, idest novo modo, non quasi corpus passibile habens, et indigens cibo: non enim post resurrectionem comedit et bibit quia cibo indigeret, sed propter resurrectionis certitudinem. Quia vero sunt quidam haeretici in sacris mysteriis aqua utentes, non vino, demonstrat per haec verba quoniam et cum sacra mysteria tradidit, vinum dedit, quod et resuscitatus bibit: propter hoc dicit ex hoc genimine vitis; vitis enim vinum, non aquam generat.

Hieronymus. Vel aliter. De carnalibus dominus transit ad spiritualia. Quod vinea de aegypto transplantata populus sit israel, sacra scriptura testatur. Dicit ergo dominus se de hac vinea nequaquam esse bibiturum, nisi in regno patris. Regnum patris fidem puto esse credentium. Ergo cum iudaei regnum receperint patris, tunc de vino eorum dominus bibet. Attende autem quod dicat patris, et non Dei; omnis enim pater nomen est filii; ac si diceret: cum crediderint in Deum patrem, et adduxerit eos pater ad filium.

Remigius. vel aliter. Non bibam de genimine vitis huius; idest, non ultra synagogae carnalibus oblationibus delectabor, in quibus illa paschalis agni immolatio praecipuum locum tenere solebat. aderit autem tempus meae resurrectionis, et dies in quo in regno patris constitutus, idest gloria aeternae immortalitatis sublimatus, vobiscum illud bibam novum, hoc est de salvatione illius populi iam renovati per aquam baptismatis, quasi novo gaudio laetabor.

Augustinus de quaest. Evang. Vel aliter. Cum dicit bibam illud novum, vult intelligi hoc vetus esse. Quia ergo de propagine adam, qui vetus homo appellatur, corpus suscepit, quod in passione morti traditurus erat (unde etiam per vini sacramentum commendavit sanguinem suum)., quid aliud novum vinum quam immortalitatem renovandorum corporum intelligere debemus? quod autem dicit vobiscum bibam, etiam ipsis resurrectionem corporum ad induendam immortalitatem promittit: vobiscum enim non ad idem tempus, sed ad eamdem innovationem esse dictum accipiendum est: nam et nos dicit apostolus resurrexisse cum Christo, ut spes rei futurae iam laetitiam praesentem afferat. quod autem de hoc genimine vitis etiam illud novum esse dicit, significat utique eadem corpora resurrectura secundum innovationem caelestem, quae nunc secundum terrenam vetustatem sunt moritura.

Hilarius in Matth. Videtur autem ex hoc quod iudas cum eo non biberit, quia non erat bibiturus in regno: cum universos tunc bibentes ex vitis istius fructu, bibituros secum postea polliceretur.

Glossa. Sed sustinendo aliorum sanctorum sententiam, quod scilicet iudas sacramenta receperit a Christo, dicendum est, quod hic dicit vobiscum, ad plures eorum, non ad omnes referendum esse.


MATTHAEUS 26,30-35


5630 (Mt 26,30-35)

Origenes in Matth. Discipulos qui acceperant benedictionis panem, et biberant calicem gratiarum actionis, docebat dominus pro his omnibus hymnum dicere patri; unde dicitur et hymno dicto exierunt in montem oliveti: ut de alto transirent ad altum, quia fidelis non potest aliquid agere in convalle.

Chrysostomus in Matth. Audiant quicumque, veluti porci, simpliciter manducantes cum ebrietate surgunt, cum deceret gratias agere, et in hymnum mensam desinere. Audiant quicumque ultimam orationem in sacris mysteriis non expectant: ultima enim oratio missae illius hymni est signum. Gratias ergo egit antequam sacra mysteria discipulis daret, ut et nos gratias agamus; hymnum dixit postquam dedit, ut et nos hoc ipsum faciamus.

Hieronymus. iuxta hoc exemplum salvatoris, qui pane christi et calice saturatus et inebriatus fuerit, potest laudare Deum, et conscendere montem oliveti, ubi laborum refectio dolorisque solatium et veri luminis notitia est.

Hilarius in Matth. Per hoc etiam ostendit quod homines consummati in universis divinorum mysteriorum virtutibus, gaudio exultationeque communi in caelestem gloriam efferuntur.

Origenes in Matth. Apte etiam mons misericordiae est electus, ubi pronuntiaturus fuit scandalum infirmitatis discipulorum, iam tunc paratus ut non repelleret discipulos discedentes, sed ut reciperet revertentes; unde sequitur tunc dixit illis iesus: omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte.

Hieronymus. praedicit quidem quod passuri sunt, ut cum passi fuerint non desperent salutem, sed agentes poenitentiam, liberentur.

Chrysostomus in Matth. In quo etiam docet nos, quales ante crucem fuerunt discipuli, et quales post crucem. etenim qui neque cum Christo, dum crucifigebatur, stare poterant, post mortem christi adamante fuerunt fortiores. Fuga enim discipulorum et timor demonstratio est mortis christi, ut confundantur qui haeresi marcionis aegrotant. Si enim neque ligatus est, neque crucifixus, unde petro et reliquis apostolis incussus est tantus timor? .

Hieronymus. Et signanter addit in ista nocte: quia quomodo qui inebriantur, nocte inebriantur, sic et qui scandalum patiuntur, in nocte et tenebris sustinent.

Hilarius in Matth. Huius etiam praedictionis fides auctoritate prophetiae veteris continebatur; unde sequitur scriptum est enim: percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.

Hieronymus. hoc aliis verbis in zacharia propheta scriptum est, et ex persona prophetae ad Deum dicitur: percute pastorem, et dispergentur oves. Percutitur autem pastor bonus, ut ponat animam suam pro ovibus suis, et de multis gregibus errantium fiat unus grex, et unus pastor.

Chrysostomus in Matth. Hanc autem prophetiam inducit, simul quidem suadens eis attendere semper quae scripta sunt, simul etiam ostendens quoniam secundum Dei consilium crucifigebatur, et undique monstrans non alienum se esse a veteri testamento qui in eo praenuntiabatur. Non autem permisit eos in tristibus permanere; sed et laeta praenuntiat, dicens postquam autem resurrexero, praecedam vos in galilaeam: non enim confestim post resurrectionem in caelo eis apparuit, neque in longam quamdam regionem, ut eis appareat, vadit; sed in ipsa gente et in ipsis fere regionibus: ut et hinc crederent quoniam qui crucifixus est ipse est qui resurrexit. Propter hoc etiam se in galilaeam abire dicit, ut a timore iudaeorum liberati crederent ei quod dicebatur.

Origenes in Matth. Praedicit etiam hoc eis, ut qui ad modicum disperguntur, scandalum passi, post congregentur a resurgente Christo et praecedente eos in galilaeam gentium.

Hilarius in Matth. Sed petrus intantum et affectu et caritate christi efferebatur ut et imbecillitatem carnis suae et fidem verborum domini non contueretur, quasi dicta eius efficienda non essent; unde sequitur respondens petrus ait illi: et si omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor.

Chrysostomus in Matth. Quid ais, o petre? propheta dicit: dispergentur oves, et Christus confirmavit quod dictum est, et tu dicis: nequaquam. quando dixit: unus ex vobis me tradet, timebas ne tu esses traditor, quamvis nihil tibi tale conscius eras; nunc autem, manifeste eo dicente quoniam omnes scandalizabimini, contradicis. Sed quia erutus erat ab anxietate quam de proditione habuerat, confidens de reliquo, dicebat ego nunquam scandalizabor.

Hieronymus. Non tamen est temeritas nec mendacium, sed fides est apostoli petri, et ardens affectus erga dominum salvatorem.

Remigius. quod ergo ille dicit praevidendo, iste denegat amando; ubi moraliter instruimur ut quantum confidimus de arbore fidei, tantum timeamus de carnis fragilitate. Videtur tamen accusabilis petrus, et quoniam contradixit, et quoniam aliis seipsum praeposuit, et tertio quoniam totum sibi attribuit, quasi fortiter esse perseveraturus. ut hoc igitur in eo sanaret, permisit fieri eius casum, non impellens eum ad negandum, sed eum sibi deserens, et naturam humanam de fragilitate convincens.

Origenes in Matth. Unde alii discipuli scandalizati sunt in iesu, petrus autem non solum scandalizatur, sed abundantius relinquitur ut ter denegaret; unde sequitur ait illi iesus: amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.

Augustinus de cons. Evang. potest autem movere quod tam diversa non tantum verba, sed etiam sententias evangelistae praemittunt, quibus praemonitus petrus, illam praesumptionem proferret, vel cum domino vel pro domino moriendi; ita ut cogant intelligibiliter eum expressisse praesumptionem suam diversis locis sermonis christi, et ter illi a domino responsum, quod eum esset ante galli cantum ter negaturus: sicut etiam post resurrectionem ter illum interrogat utrum illum amet, et mandatum de pascendis ovibus ter praecepit. Quid enim habent haec verba Matthaei vel sententiae simile illis vel quibus secundum ioannem, vel quibus secundum lucam petrus protulit praesumptionem suam? Marcus autem pene ipsis verbis hoc commemorat quibus et Matthaeus, nisi quod distinctius quemadmodum futurum esset, expressit dictum esse a domino: amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus. unde nonnullis, qui parum attendunt, Marcus videtur non congruere ceteris: tota enim negatio petri trina est; quae si post primum galli cantum inciperet, falsum dixisse viderentur tres evangelistae, qui dicunt dixisse dominum, quod antequam gallus cantaret, eum petrus esset negaturus. rursus si totam trinam negationem ante peregisset quam cantare gallus inciperet, superfluo dixisse Marcus deprehenderetur ex persona domini: priusquam gallus bis vocem dederit, ter me es negaturus. Sed quia ante primum galli cantum coepta est illa trina negatio, attenderunt tres evangelistae non quando eam completurus esset petrus, sed quanta futura esset, et quando incepta, idest ante galli cantum: quamquam in anima eius et ante primum galli cantum tota possit intelligi, quoniam ante galli cantum tantus timor obsederat mentem, qui eam posset usque ad tertiam negationem perducere. Multo minus igitur movere debet quia trina negatio, etiam trinis negantis vocibus, ante galli cantum coepta, etsi non ante primum galli cantum peracta est; tamquam si alicui diceretur: antequam gallus cantet, ad me scribes epistolam, in qua mihi ter conviciaberis: non utique si eam ante omnem galli cantum scribere inciperet, et post primum galli cantum finiret; ideo dicendum erat falsum fuisse praedictum.

Origenes in Matth. Quaeres autem si possibile erat ut non scandalizaretur petrus, semel salvatore dicente: omnes vos scandalum patiemini in me. Ad quod aliquis respondebit, quoniam necesse erat fieri quod praedictum erat a iesu; alius autem dicet, quoniam qui exoratus a ninivitis, quae praedixerat per ionam non fecit, possibile fuit ut repelleret etiam scandalum a petro deprecante. Nunc autem promissio eius audax in affectu quidem prompto, non tamen prudenti, facta est ei causa ut non solum scandalizaretur, verum etiam ter denegaret. Postquam autem cum affirmatione iuramenti pronuntiavit, dicet aliquis quod non erat possibile ut non denegaret. Si enim iuramentum erat christi amen, mentitus fuisset dicendo amen dico tibi, si verum dixisset petrus, quia non te negabo. Videntur autem mihi ceteri discipuli cogitantes quod primum fuerat dictum: omnes vos scandalum patiemini. ad hoc autem quod dictum est petro amen dico tibi, promiserunt similiter petro, quia non erat comprehensi in illa prophetia; unde sequitur ait illi petrus: etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. Hic etiam petrus, nescit quid loquatur: cum iesu enim mori pro omnibus moriente hominum non erat: quoniam omnes fuerant in peccatis, et omnes opus habebant ut pro eis alius moreretur, non ipsi pro aliis.

Rabanus. Sed quia intellexerat petrus dominum, prae timore mortis eum se praedixisse negaturum, ob hoc dicebat, quod licet periculum immineret mortis, nullo modo ab eius fide posset avelli; et similiter alii apostoli per ardorem mentis non timuerunt damnum mortis; sed vana fuit praesumptio humana sine protectione divina.

Chrysostomus in Matth. Hinc ergo magnum discimus dogma: quia non sufficit desiderium hominis, nisi divino aliquis potiatur auxilio.



Th. Aq. Catena aurea 5614