Th. Aq. Catena aurea 5636

MATTHAEUS 26,36-38


5636 (Mt 26,36-38)

Remigius. Paulo superius evangelista dixerat, quia hymno iam dicto, exiit cum discipulis in montem oliveti; et ut ostenderet ad quem locum ipsius montis diverterit, consequenter adiunxit tunc venit iesus cum illis in villam quae dicitur gethsemani.

Rabanus. Lucas dicit: in montem oliveti; Ioannes: trans torrentem cedron, quod idem est quod gethsemani: et est locus, in quo oravit ad radicem montis oliveti, ubi hortus est, ubi etiam ecclesia est aedificata.

Hieronymus. Gethsemani interpretatur vallis pinguissima, in qua iussit discipulos sedere paulisper, et expectare redeuntem, donec pro cunctis dominus solus oraret.

Origenes in Matth. Non enim conveniebat ut ibi caperetur ubi cum discipulis manducaverat pascha; conveniebat autem et priusquam proderetur orare, et eligere locum mundum ad orationem; unde sequitur et dixit discipulis suis: sedete hic donec vadam illuc, et orem.

Chrysostomus. Hoc autem dicit, quia discipuli indivisibiliter sequebantur Christum; consuetudo enim ei erat sine discipulis orare; hoc autem faciebat erudiens nos in orationibus quietem nobis constituere, et solitudinem quaerere. damascenus de fide orth. sed cum oratio sit ascensus intellectus ad Deum, vel petitio decentium a Deo, qualiter dominus orabat? neque enim ascensione quae ad Deum est, indigebat intellectus eius, semel secundum personam Deo verbo unitus; neque etiam ea quae a Deo est petitione: unus enim Deus et homo Christus est. Sed formans in seipso quod nostrum est, docuit nos a Deo patre petere, et ad ipsum extendi: sicut enim passiones sustinuit, ut triumphans adversus eas victoriam nobis tribueret, ita orat, nobis viam faciens ad eam quae ad Deum est ascensionem, et pro nobis omnem iustitiam implens, et reconcilians nobis patrem suum; et ut principium ipsum honorans, et monstrans quod non est Deo contrarius.

Remigius. Cum autem dominus in monte oravit, docuit nos in oratione pro caelestibus dominum supplicare: cum vero in villa oravit, nos instruxit ut in oratione semper humilitatem servare studeamus.

Rabanus. pulchre autem appropinquans passioni, in valle pinguedinis orasse dicitur, ut demonstraret quod per vallem humilitatis et pinguedinem caritatis mortem pro nobis susceperit. moraliter etiam nos instruxit ut non gestemus cor aridum a pinguedine caritatis.

Remigius. Appropinquans morti dominus, in valle pinguedinis oravit: quia per vallem humilitatis et pinguedinem caritatis pro nobis mortem subiit. Quia vero fidem discipulorum et constantiam devotae sibi voluntatis acceperat; sed turbandos illos et dispergendos praesciebat: ideo iussit eos in loco sedere: nam sedere requiescentis est: laboraturi enim erant eum negaturi. Qualiter autem progressus sit, manifestat cum subiungitur et assumpto petro, et duobus filiis zeBedaei, coepit contristari et moestus esse. Illos videlicet assumpsit quibus in monte claritatem suae maiestatis ostenderat.

Hilarius in Matth. Sed quia dicit coepit contristari et moestus esse, haereticorum omnis hic sensus est ut opinentur metum mortis in Dei filium incidisse, quia asserunt non de aeternitate prolatum, neque de infinitate paternae substantiae extitisse, sed ex nihilo per eum qui omnia creavit, effectum; et ideo in eo doloris anxietas, ideo metus mortis: ut qui mortem timere potuit, et mori possit; qui vero mori potuit, licet in futurum erit, non tamen per eum qui se genuit ex praeterito, sit aeternus. Quod si per fidem capaces evangeliorum essent, scirent verbum in principio Deum, et hoc in principio apud Deum, et eamdem esse aeternitatem gignentis et geniti. Sed si virtutem illam incorruptae substantiae, imbecillitatis suae sorte assumptio carnis infecerit, ut sit ad dolorem infirma, ad mortem trepida, iam et corruptioni subdita erit; ac sic aeternitate demutata in metum, hoc quod in ea est poterit aliquando non esse. Deus autem sine mensura temporum semper est, et qualis est, talis semper aeternus est. Mori igitur nihil in Deo potuit, nec ex se metus Deo ullus est.

Hieronymus. nos autem ita dicimus hominem passibilem a Deo filio susceptum ut deitas impassibilis permaneret. Passus est enim Dei filius non putative, sed vere, omnia quae scriptura testatur, secundum illud quod pati poterat; secundum scilicet substantiam assumptam.

Hilarius de trin. puto autem non alia hic ad timendum quam passionis et mortis causa a quibusdam praetenditur. Interrogo autem eos qui hoc ita existimant, an ratione subsistat ut mori timuerit qui omnem ab apostolis timorem mortis expellens ad gloriam eos sit martyrii adhortatus: quid enim ipse in mortis sacramento doluisse existimandus est qui pro se morientibus vitam rependit? deinde quem dolorem mortis timeret, potestatis suae liberate moriturus? si etiam passio honorificatura eum erat, quomodo tristem eum metus passionis effecerat? .


Hilarius in Matth. quia ergo moestum dominum fuisse legimus, causas moestitiae reperiamus. Admonuerat superius omnes scandalizandos; petrum etiam dominus ter negaturum esse respondit: assumptisque eo et iacobo et ioanne, coepit tristis esse. Ergo non ante tristis est quam assumit sed omnis metus illis esse coepit assumptis: atque ita non de se orta est, sed de eis quos assumpserat, moestitudo.

Hieronymus. Contristabatur ergo dominus non timore patiendi, qui ad hoc venerat ut pateretur, et petrum temeritatis arguerat, sed propter infelicissimum iudam, et scandalum omnium apostolorum, et reiectionem vel reprobationem populi iudaeorum, et eversionem miserae ierusalem. Damascenus de fide orth. Vel aliter. Omnia quae non ante ad esse deducta sunt a conditore, existendi naturaliter desiderium habent, et non existere naturaliter fugiunt. Deus igitur verbum homo factus habuit hoc desiderium, quo desideravit escam et potum et somnum, quibus scilicet conservatur vita, et naturaliter experientia horum usus est, et e contrario, corruptiva reformidavit; unde et tempore passionis, quam voluntarie sustinuit, habuit mortis timorem naturalem et tristitiam: est enim timor naturalis quo anima non vult dividi a corpore, propter naturalem familiaritatem quam ei a principio conditor rerum imposuit.

Hieronymus. Dominus ergo noster, ut veritatem assumpti probaret hominis, vere quidem contristatus est; sed ne passio in animo illius dominaretur, per passionem coepit contristari: aliud est enim contristari, et aliud incipere contristari.

Remigius. Destruuntur autem in hoc loco manichaei, qui dixerunt illum phantasticum corpus assumpsisse; nihilo minus et illi qui dixerunt eum veram animam non habuisse, sed loco animae divinitatem.

Augustinus in lib. 83 quaest. habemus enim evangelistarum narrationes, per quas Christum et natum de beata virgine maria cognovimus, et comprehensum a iudaeis, et flagellatum et crucifixum atque interfectum, et sepultum in monumento: quae omnia intelligere sine corpore nemo potest facta esse; nec figurate accipienda quisquam vel dementissimus dixerit, cum dicta sint ab eis qui res gestas ut meminerant narraverunt. Sic ergo isti corpus eum habuisse testantur, sicut et eum habuisse indicant animam affectiones illae quae non possunt esse nisi in anima; quas nihilominus eisdem evangelistis narrantibus legimus: et miratus est iesus, et iratus, et contristatus.

Augustinus de Civ. Dei. Cum ergo in evangelio ista referuntur, non falso utique referuntur; verum ille hos motus certissimae dispensationis gratia ita cum voluit suscepit animo humano, ut cum voluit factus est homo. habemus quidem et nos huiusmodi affectus ex humanae conditionis infirmitate; non autem ita dominus iesus, cuius infirmitas fuit ex potestate. Damascenus de fide orth. Quapropter naturales nostrae passiones secundum naturam et supra naturam fuerunt in Christo: secundum naturam enim, quia permittebat carni pati quae propria; super naturam autem, quia non praecedebant in eo voluntatem naturalia; nihil enim coactum in Christo consideratur, sed omnia voluntaria: volens enim esurivit, volens timuit et contristatus est. Et ideo de manifestatione tristitiae subditur tunc ait illis: tristis est anima mea usque ad mortem.

Ambrosius super lucam. tristis autem est non ipse, sed anima: non enim tristis sapientia, non divina substantia, sed anima: suscepit enim animam meam, suscepit corpus meum.

Hieronymus. Non autem propter mortem, sed usque ad mortem dicitur contristatus, donec apostolos sua liberet passione. Dicant qui irrationabilem iesum sumpsisse animam suspicantur, quomodo contristetur, et noverit tempus tristitiae: quamvis enim et bruta moereant animalia, tamen non noverunt nec causas, neque tempus usque ad quod debeant contristari.

Origenes in Matth. Vel aliter. Tristis est anima mea usque ad mortem; quasi dicat: tristitia coepta est in me, non semper, sed usque ad tempus mortis; ut cum mortuus fuero peccato, moriar et universae tristitiae, cuius principium tantum fuit in me. sequitur sustinete hic, et vigilate mecum; ac si dicat: ceteros quidem iussi sedere ibi, quasi infirmiores, ab agone isto servans eos securos; vos autem quasi firmiores adduxi, ut collaboretis mecum in vigiliis et orationibus: tamen et vos manete hic, ut unusquisque in gradu suae vocationis consistat: quoniam omnis gratia, quamvis fuerit magna, habet superiorem.

Hieronymus. Vel ideo a somno prohibet, cuius tempus non erat imminente discrimine; sed a somno infidelitatis et torpore mentis.


MATTHAEUS 26,39-44


5639 (Mt 26,39-44)

Origenes in Matth. Petrum magis de se confidentem et alios adduxit, ut videant cadentem in faciem et orantem, et discant non magna sed humilia de se sapere, nec veloces esse ad promittendum, sed solliciti ad orandum; et ideo dicitur et progressus pusillum: nolebat enim longe fieri ab eis, sed iuxta eos constitutus orare: et qui dixerat: discite a me quia mitis sum et humilis corde, laudabiliter se humilians cadit in faciem; unde sequitur procidit in faciem suam orans, et dicens: mi pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Manifestans autem in oratione sua devotionem, quasi dilectus et complacens dispositioni patris, addidit verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu: docens, ut non oremus fieri nostram voluntatem, sed Dei. Secundum autem quod coepit pavere et tristari, secundum hoc orat calicem passionis transire; et non sicut ipse vult, sed sicut pater; hoc est, non secundum substantiam eius divinam et impassibilem, sed secundum naturam humanam et infirmam: suscipiens enim naturam carnis humanae, omnes proprietates implevit, ut non in phantasia habuisse carnem aestimaretur sed in veritate. Proprium est autem hominis fidelis primum quidem nolle pati aliquid doloris, maxime quod ducit usque ad mortem, quia homo carnalis est; si autem sic voluerit Deus, acquiescere, quia fidelis est: nam sicut multum confidere non debemus, ne nostram virtutem videamur profiteri, sic diffidere non debemus, ne Dei adiutoris nostri impotentiam videamur pronuntiare. Notandum et autem, quoniam Marcus quidem et Lucas hoc ipsum scripserunt; Ioannes autem orantem iesum, ut transiret ab eo calix, non introducit: quoniam hi quidem magis secundum humanam naturam eius exponunt de eo quam secundum divinam; Ioannes autem magis secundum divinam. aliter autem iesus videns qualia erant iudaei passuri petentes eum ad mortem, dicebat pater, si possibile est, transeat a me calix iste.

Hieronymus. Unde signanter dicit calix iste, hoc est populi iudaeorum, qui excusationem ignorantiae habere non possunt si me occiderint, habentes legem et prophetas, qui me vaticinantur.

Origenes in Matth. Rursus videns quanta utilitas totius mundi esset futura per passionem ipsius, dicebat sed non sicut ego volo, sed sicut tu; idest, si possibile est ut sine passione mea omnia ista bona proveniant, quae per passionem meam sunt proventura, transeat passio haec a me, ut et mundus salvetur, et iudaei in passione mea non pereant. Si autem sine perditione quorundam, multorum salus non potest introduci, quantum ad iustitiam tuam, non transeat. Calicem autem hunc qui bibitur, passionis in multis locis nominat scriptura. Bibit autem calicem totum qui patitur pro testimonio quicquid fuerit ei illatum. Effundit autem accipiens qui denegat, ne aliquid patiatur.

Augustinus de cons. Evang. Et ne quis eum putaret patris minuisse potestatem, non dixit: si facere potes; sed si fieri potest, vel si possibile est; ac si diceretur: si vis. Fieri enim potest quod ille voluerit; unde et Lucas hoc ipsum planius intimavit; non enim ait si fieri potest, sed: si vis.

Hilarius in Matth. vel aliter. Non ait transeat a me calix iste: haec enim esset pro se timentis oratio. quod autem ut a se transeat rogat, non ut ipse praetereatur orat, sed ut in alterum illud quod a se transit, accedat. Totus igitur supra eos qui passuri erant metus est; atque ideo pro his orat qui passuri post se erant, dicens transeat calix a me; idest, quomodo a me bibitur, ita ab his bibatur, sine spei differentia, sine sensu doloris, sine metu mortis. Ideo autem ait si possibile est, quia carni et sanguini horum terror est; et difficile est eorum acerbitate corpora non vinci humana. Quod autem ait non sicut ego volo, sed sicut tu, vellet quidem eos non pati, ne forte in passione diffidant, si cohereditatis suae gloriam sine passionis suae difficultate mereantur. Non ergo ut non patiantur rogat, dicens non ut ego volo; sed ut tu, ait, eo quod pater vult ut bibendi calicis in eos ex ipso transeat fortitudo: quia ex voluntate patris non tam per Christum vinci diabolum, quam etiam per eius discipulos oportebat.

Augustinus in enchir. Sic igitur Christus hominem gerens ostendit privatam quamdam hominis voluntatem: in qua et suam et nostram figuravit, qui caput nostrum est, cum dicit transeat a me. Haec enim erat humana voluntas proprium aliquid tamquam privatum volens. Sed quia rectum vult esse hominem et ad Deum dirigi, subdit verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu: ac si diceret: vide te in me, quia potes aliquid proprium velle; et si Deus aliud velit, conceditur hoc humanae fragilitati.

Leo papa in serm. 7 de passione. haec vox capitis, salus est totius corporis; haec vox omnes fideles instruit, omnes confessores accendit, omnes martyres coronavit: nam quis mundi odia, quis tentationum turbines, quis posset persecutorum superare terrores, nisi Christus in omnibus et pro omnibus patri diceret: fiat voluntas tua? discant igitur hanc vocem omnes ecclesiae filii; ut cum adversitas violentae alicuius tentationis incumbit, superato timore formidinis, accipiant tolerantiam passionis.

Origenes in Matth. Pusillum autem progrediente iesu ab eis, nec una hora potuerunt vigilare eo absente: propter quod oremus, ut nec modicum aliquando iesus progrediatur. sequitur et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes.

Chrysostomus in Matth. Quia tempus intempestae noctis erat, et oculi eorum a tristitia erant gravati.

Hilarius in Matth. postquam ergo ad discipulos redit, et dormientes deprehendit, petrum arguit; unde sequitur et dicit petro: sic non potuisti una hora vigilare mecum? petrum ideo prae omnibus ex tribus arguit, quia prae ceteris non se scandalizandum fuerat gloriatus.

Chrysostomus in Matth. sed quia et alii idem dixerunt, omnium etiam infirmitatem arguit: qui enim mori simul cum Christo elegerant, neque simul cum eo potuerunt vigilare.

Origenes in Matth. Inveniens autem eos dormientes, suscitat verbo ad audiendum, et praecipit vigilare, dicens vigilate et orate, ne intretis in tentationem: ut primum vigilemus, et sic vigilantes oremus. vigilat qui facit opera bona, et qui sollicite agit ne in aliquid tenebrosum dogma incurrat: sic enim vigilantis exauditur oratio.

Hieronymus. Impossibile est humanam animam non tentari. Ergo non ait vigilate et orate ne tentemini, sed ne intretis in tentationem; hoc est ne vos tentatio superet.

Hilarius in Matth. cur autem ne in tentationem venirent admonere eos voluisset orare, ostendit dicens spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Non enim de se hoc dicit: ad eos enim hic sermo conversus est.

Hieronymus. hoc autem est adversus temerarios, qui quod crediderint putant se posse consequi. Itaque quantum de ardore mentis confidimus, tantum de fragilitate carnis timeamus.

Origenes in Matth. hic considerandum est utrum sicut omnium caro infirma est, sic omnium spiritus promptus est; an omnium quidem caro infirma est, non autem et omnium hominum spiritus promptus est, sed tantum sanctorum; infidelium autem spiritus segnis est, et caro infirma. Est autem et alio modo caro infirma eorum solum quorum spiritus promptus est, qui cum spiritu prompto opera carnis mortificant. Hos ergo vult vigilare et orare, ut non intrent in tentationem; quoniam qui spiritualior est, sollicitior debet esse, ne magnum bonum ipsius gravem habeat lapsum.

Remigius. vel aliter. His verbis ostendit se veram carnem ex virgine sumpsisse, et veram animam habuisse; unde et nunc dicit spiritum suum promptum esse ad patiendum, carnem vero infirmam timere dolorem passionis. sequitur iterum secundo abiit, et oravit dicens: pater mi, si non potest calix iste transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua.

Origenes in Matth. Aestimo quod calix ille passionis omnino a iesu fuerat transiturus, sed cum differentia: ut si quidem biberet eum, et ab ipso transiret, postmodum et ab universo genere hominum; si autem non biberet eum, ab ipso quidem forsitan transiret, ab hominibus autem non transiret. Hunc ergo calicem passionis volebat quidem a se transire, sic ut omnino neque gustaret amaritudinem eius: si tamen possibile esset, quantum ad iustitiam Dei. Si autem non poterat fieri, magis volebat ut sumeret eum, et sic transiret ab eo et ab universo hominum genere, quam ut contra voluntatem paternam, bibitionem eius effugeret.

Chrysostomus in Matth. Quod quidem secundo vel tertio orat, ex affectu scilicet humanae infirmitatis, quo mortem timebat, certificat quod vere factus est homo. Secundo enim vel tertio aliquid fieri, veritatis est maxime demonstrativum in scripturis: unde ioseph dixit pharaoni: quod vidisti secundo ad eam rem pertinens, somnii firmitatis indicium est.

Hieronymus. Vel aliter. Secundo orat, ut si ninive, idest gentilitas, aliter salvari non potest nisi aruerit cucurbita, idest iudaea, fiat voluntas patris, quae non est contraria filii voluntati, dicente ipso per prophetam: ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui.

Hilarius in Matth. vel aliter. Passuris discipulis omnem in se corporis nostri infirmitatem assumpsit; crucique secum universa quibus infirmamur affixit: et ideo transire ab eo calix non potest, nisi illum bibat, quia pati, nisi ex eius passione, non possumus.

Hieronymus. Christus autem solus orat pro omnibus, sicut et solus patitur pro universis; sequitur enim et venit iterum, et invenit eos dormientes; erant enim oculi eorum gravati. Languescebant enim et opprimebantur apostolorum oculi negatione vicina.

Origenes in Matth. puto enim quod non tantum corporum oculi quantum animarum gravati erant: nondum enim erat eis spiritus datus; unde non eos reprehendit, sed vadens iterum oravit, docens ut non deficiamus, sed permaneamus in oratione, donec impetremus ea quae postulare iam coepimus; unde sequitur et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.

Hieronymus. Tertio autem oravit, ut in ore duorum vel trium testium staret omne verbum.

Rabanus. Vel ideo tribus vicibus dominus oravit, ut nos a peccatis praeteritis veniam, et praesentibus malis tutelam, et futuris periculis cautelam oremus, et ut omnem orationem ad patrem et ad filium et ad spiritum sanctum dirigamus: et ut integer spiritus noster et anima et corpus servetur.

Augustinus de quaest. Evang. Non absurde etiam intelligitur propter trinam tentationem passionis ter dominum orasse. Sicut enim tentatio cupiditatis trina est, ita tentatio timoris trina est. Cupiditati quae in curiositate est, opponitur timor mortis: sicut enim in illa cognoscendarum rerum est aviditas, ita et in ista metus amittendae talis notitiae. cupiditati vero honoris vel laudis opponitur timor ignominiae, et contumeliarum. cupiditati autem voluptatis opponitur timor doloris.

Remigius. Vel ter orat pro apostolis, et maxime pro petro, qui ter erat eum negaturus.


MATTHAEUS 26,45-46


5645 (Mt 26,45-46)

Hilarius in Matth. Post orationem frequentem, post discursus recursusque multiplices, metum demit, securitatem reddit, in requiem adhortatur; unde dicitur tunc venit ad discipulos suos, et ait illis: dormite iam et requiescite.

Chrysostomus in Matth. et quidem tunc vigilare oportebat; sed hoc dixit, ut ostenderet quoniam neque visum possent ferre futurorum malorum, et quoniam eorum non indiget auxilio: et quoniam omnino tradi eum oportebat.

Hilarius in Matth. Vel hoc dicit, quia voluntatem patris de discipulis iam securus expectabat, de qua dixerat: fiat voluntas tua; qua scilicet transiturum in nos calicem bibens, infirmitatem corporis nostri, et timoris sollicitudinem, et ipsum dolorem mortis absorbuit.

Origenes in Matth. Vel non est ille ipse somnus quem iubet nunc discipulos suos dormire, et ille qui eis superius scribitur contigisse. Illic enim dormientes invenit, non requiescentes, sed gravatos oculos habentes: nunc autem praecepit eis non simpliciter dormire, sed cum requie; ut ordo servetur, ut primum quidem vigilemus orantes, ut non intremus in tentationem; ut postea dormiamus et requiescamus; ut cum aliquis invenerit locum domino, tabernaculum Deo iacob, ascendat supra lectum stratus sui, et det somnum oculis suis. Forsitan autem et anima non potens semper sufferre labores, quasi incarnata, remissiones aliquas sine reprehensione consequetur: quae moraliter dormitiones dicuntur, ut usque ad aliquantum temporis habens remissionem renovata resuscitetur.

Hilarius in Matth. quod autem ad eos revertens, dormientesque reperiens, primum reversus obiurgat, secundo silet, tertio quiescere iubet: ratio ista est, quod primum post resurrectionem dispersos eos et diffidentes ac trepidos reprehendit; secundo, misso spiritu paraclito, gravatis ad contuendam evangelii libertatem oculis, visitavit: nam aliquamdiu legis amore detenti, quodam fidei somno occupati sunt; tertio vero, idest claritatis suae reditu, securitati eos quietique restituet.

Origenes in Matth. postquam autem resuscitavit eos a somno, videns in spiritu appropinquantem iudam traditioni, qui nondum videbatur a discipulis eius, dicit ecce appropinquavit hora, et filius hominis tradetur in manus peccatorum.

Chrysostomus in Matth. Per hoc autem quod dicit appropinquavit hora, ostendit quoniam divinae dispositionis erat quod gerebatur: per hoc autem quod dicit in manus peccatorum, demonstrat quoniam illorum nequitiae hoc opus erat, non quod ipse delicto esset obnoxius.

Origenes in Matth. Sed et nunc in manus peccatorum traditur iesus; quando hi qui videntur iesum credere, habent eum in manibus suis, cum sint peccatores. Sed et quotiescumque iustus habens in se iesum, in potestate factus fuerit peccatorum, iesus est traditus in manus peccatorum.

Hieronymus. Postquam ergo tertio oraverat, et apostolorum timorem sequente poenitentia impetraverat corrigendum, securus de passione sua pergit ad persecutores, et ultro se ad interficiendum praebet; unde sequitur surgite, eamus, quasi dicat: non vos inveniant quasi timentes: ultro pergamus ad mortem, ut confidentiam et gaudium passuri videant; sequitur enim ecce appropinquavit qui me tradet.

Origenes in Matth. Non dicit: appropinquavit mihi: nec enim ipsi appropinquabat traditor eius, qui se elongaverat peccatis suis ab eo.

Augustinus de cons. Evang. Videtur autem hic sermo secundum Matthaeum sibi ipsi esse contrarius. Quomodo enim dixit dormite iam et requiescite, cum connectat surgite, eamus? qua velut repugnantia quidam commoti conantur ita pronuntiare quod dictum est dormite iam, et requiescite, tamquam ab exprobrante, non a permittente sit dictum; quod recte fieret, si esset necesse. Cum vero Marcus ita commemoravit, ut cum dixisset: dormite iam et requiescite, adiungeret: sufficit, et deinde inferret: venit hora; ecce tradetur filius hominis, utique intelligitur post illud quod eis dictum est dormite et requiescite, siluisse dominum aliquantum, ut hoc fieret quod promiserat: et nunc intulisse ecce appropinquavit hora. propter quod secundum marcum positum est: sufficit, idest quod iam requiescitis.


MATTHAEUS 26,47-50


5647 (Mt 26,47-50)

Glossa. Quia superius dictum est quod dominus ultro se persecutoribus exhibebat, consequenter evangelista ostendit quomodo sit a persecutoribus detentus; unde dicit adhuc eo loquente, ecce iudas unus de duodecim venit.

Remigius. Unus, videlicet numero, non merito. Hoc autem dixit ad ostendendum immane facinus illius qui de apostolica dignitate factus fuerat proditor. sequitur et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus. Ut autem ostenderet evangelista invidentiae causa illum deprehensum, subiungit missi a principibus sacerdotum et senioribus populi.

Origenes. potest dicere aliquis, quoniam propter multitudinem eorum qui iam crediderant, multi venerunt adversus eum, timentes ne multitudo credentium de manibus eorum tollerent eum; ego autem aestimo etiam alteram causam, quoniam qui putabant in beelzebub eicere solere daemonia, arbitrabantur eum ex quibusdam maleficiis posse effugere de medio volentium eum tenere. Multi etiam nunc spiritualibus gladiis militant contra iesum, variis scilicet et diversis de Deo dogmatibus. sequitur qui autem tradidit eum, dedit eis signum, dicens: quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. Dignum est autem quaerere, cum secundum faciem notus esset omnibus habitantibus in iudaea, quare quasi non cognoscentibus effigiem eius dedit eis signum. Venit autem traditio talis de eo ad nos: quoniam non solum duae formae in eo fuerunt: una secundum quam eum omnes videbant, altera secundum quam transfiguratus est coram discipulis in monte; sed etiam unicuique apparebat secundum quod fuerat dignus: sicut et de manna scriptum est, quod habebat saporem ad omnem usum convenientem, et verbum Dei non similiter cunctis apparet. Propter huiusmodi ergo transfigurationem eius, signo indigebant.

Chrysostomus in Matth. Vel ideo signum eis dedit, quia multoties detentus ab ipsis, pertransiit nescientibus eis, quod et tunc factum esset, si ipse voluisset. sequitur et confestim accedens ad iesum, dixit: ave, rabbi; et osculatus est eum.

Rabanus. Suscipit dominus osculum traditoris, non quod simulare nos doceat, sed ne proditionem fugere videatur.

Origenes in Matth. Si autem aliquis quaerat cur osculo iudas tradidit iesum, secundum quosdam quidem voluit reverentiam ad magistrum servare, non audens manifeste in eum irruere; secundum alios hoc fecit, timens ne si forte se manifestum adversarium praebuisset, ipse ei fieret causa evasionis, cum posset secundum opinionem eius effugere, et facere se impervium. Ego autem puto quod omnes proditores veritatis amare veritatem fingentes, osculi signo utuntur. Omnes etiam haeretici, sicut et iudas, iesu dicunt rabbi. Iesus autem placabilia respondet; unde sequitur dixitque illi iesus: amice, ad quid venisti? dicit autem amice, improperans simulationem: hoc enim nomine neminem bonorum in scripturis cognoscimus appellatum: ad malum enim dicitur: amice, quomodo huc intrasti? et: amice, non facio tibi iniuriam.

Augustinus in serm. De passione. dicit autem ad quid venisti? tamquam si diceret: oscularis et insidiaris: novi quare veneris; amicum fingis, cum proditor sis.

Remigius. Sive: amice, ad quid venisti? hoc fac, subintelligitur. sequitur tunc accesserunt, et manus iniecerunt in iesum, et tenuerunt eum. tunc, scilicet quando ipse permisit: frequenter enim voluerunt, sed non potuerunt.

Rabanus. Exulta, christiane, in commercio inimicorum tuorum vicisti: quod iudas vendidit et quod iudaeus emit, tu acquisivisti.


MATTHAEUS 26,51-54


5651 (Mt 26,51-54)

Chrysostomus in Matth. sicut Lucas refert, dominus in coena discipulis dixerat: qui habet sacculum, tollat similiter et peram; et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium; et discipuli responderunt: ecce gladii duo hic. Conveniens autem erat illic gladios esse, propter agnum scilicet paschalem, quem comederent. Audientes quoque quoniam venirent persecutores ad Christum capiendum, a coena exeuntes gladios sumpserunt in auxilium adversus persecutores, quasi pro magistro praeliaturi; unde hic dicitur et ecce unus ex his qui erant cum iesu extendens manum exemit gladium suum.

Hieronymus. In alio evangelio scriptum est, quod petrus hoc fecerit eodem ardore quo et cetera fecit; unde sequitur et percutiens servum principis sacerdotum, amputavit auriculam eius. Servus principis sacerdotum malchus appellatur; auricula quoque quae amputatur, dextera est. Transitorie dicendum est, quod malchus, idest rex quondam populi iudaeorum, servus factus est impietatis, et devorationis sacerdotum; dexteramque perdidit auriculam, ut litterae veritatem audiat in sinistra.

Origenes in Matth. Nam si videntur legem audire modo, cum sinistro auditu audiunt umbram traditionis de lege, non veritatem. populus autem ex gentibus significatus per petrum, per hoc ipsum quod crediderunt in Christum, facti sunt causa ut praecideretur iudaeorum auditio dextera.

Rabanus. Vel petrus non tollit audientibus intelligendi sensum, sed de divino ablatum iudicio negligentibus pandit: verum eadem dextera auris in his qui ex eodem populo crediderunt, divina pietate pristino restituta est officio.

Hilarius in Matth. Vel aliter. Servo principis sacerdotum auricula ab apostolo resecatur; populo scilicet sacerdotio servienti, per christi discipulum inobediens auditus exciditur; et ad capacitatem veritatis hoc quod erat non audiens, amputatur.

Leo papa in serm. 1 de passione. Dominus autem zelantis apostoli pium motum progredi ultra non patitur; unde sequitur tunc ait illi iesus: converte gladium tuum in locum suum. Contra sacramentum enim erat redemptionis nostrae, ut qui mori pro omnibus venerat, capi nollet. Dat ergo in se furentibus licentiam saeviendi, ne dilato gloriosae crucis triumpho, et dominatio diabolica fieret longior, et captivitas humana diuturnior.

Rabanus. Oportuit etiam ut auctor gratiae fideles patientiam suo exemplo doceret, et potius ad sustinendum fortiter adversa instrueret quam ad vindicandum provocaret.

Chrysostomus in Matth. Ad hoc autem ut discipulo persuaderetur, comminationem addit, dicens omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt.

Augustinus contra faustum. Idest, omnis qui usus fuerit gladio. Ille autem utitur gladio, qui nulla superioritate aut legitima potestate vel iubente vel concedente, in sanguinem alicuius armatur. Nam utique dominus iusserat ut ferrum discipuli eius ferrent; sed non iusserat ut ferirent. Quid ergo indignum si petrus post hoc peccatum factus est pastor ecclesiae, sicut moyses post percussum aegyptium factus est rector et princeps synagogae? uterque enim non detestabili immanitate, sed emendabili animositate regulam excessit; uterque odio improbitatis alienae; sed ille fraterno, iste dominico, licet adhuc carnali, tamen amore peccavit.

Hilarius. Sed non omnibus gladio utentibus mors solet esse per gladium; nam plures aut febris aut alius accidens casus absumit, qui gladio, aut iudicii officio, aut resistendi latronibus necessitate sunt usi. Et si secundum sententiam eius, omnis gladio utens, gladio perimeretur, recte ad necem eorum gladius eximebatur, qui eodem utebantur ad facinus.

Hieronymus. Quo ergo gladio peribit quicumque gladium sumpserit? illo nempe qui igneus vertitur ante paradisum, et gladio spiritus, qui in Dei describitur armatura.

Hilarius in Matth. recondi ergo gladium praecipit dominus: quia eos non humano, sed oris sui gladio esset perempturus.

Remigius. Vel aliter. qui gladio utitur ad occidendum hominem, ipse suae prius malitiae moritur gladio.

Chrysostomus in Matth. non solum autem mitigavit discipulos per comminationem poenae, sed etiam ostendendo quod voluntarie hoc sustinebat; unde sequitur an putas quia non possum rogare patrem meum; et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? quia multa humanae infirmitatis ostenderat, non videretur credibilia dicere, si dixisset quod eos perdere posset; et ideo dicit an putas quia non possum? etc.

Hieronymus. Quasi diceret: non indigeo duodecim apostolorum auxilio, etiam si omnes me defenderent, qui possum habere duodecim legiones angelici exercitus. una legio apud veteres sex millibus hominum complebatur: de duodecim ergo legionibus, septuaginta duo millia angelorum fiunt, in quot gentes hominum lingua divisa est.

Origenes in Matth. ex hoc autem demonstratur quoniam secundum similitudinem legionum militiae mundialis sunt et angelorum legiones militiae caelestis militantium contra legiones daemonum: militia enim omnis propter adversarios intelligitur constituta. Non autem quasi indigens auxilio angelorum hoc dicebat, sed secundum aestimationem petri volentis ei auxilium ferre. Magis enim angeli opus habent auxilio unigeniti filii Dei quam ipse illorum.

Remigius. Possumus etiam intelligere per angelos romanorum exercitum: cum tito enim et vespasiano omnes linguae adversus iudaeam surrexerunt, et impletum est: quia pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos.

Chrysostomus in Matth. non solum autem per hoc timorem discipulorum evacuat, sed etiam per hoc quod scripturas in medium introducit, dicens quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri? .

Hieronymus. haec sententia promptum ad patiendum demonstrat animum: quod frustra prophetae cecinerint, nisi dominus eos vera dixisse sua passione asseveret.



Th. Aq. Catena aurea 5636