Th. Aq. Catena aurea 5655

MATTHAEUS 26,55-58


5655 (Mt 26,55-58)

Origenes in Matth. Postquam dixit petro: reconde gladium tuum, quod est patientiae; postquam etiam auriculam restituit amputatam, sicut alter dicit evangelista, quod summae benignitatis indicium fuerat, et divinae virtutis, subditur in illa hora dixit iesus turbis: ut si praeterita beneficia non recordantur, vel praesentia recognoscant: tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me.

Remigius. Ac si diceret: latronis officium est nocere et latitare; ego vero nemini nocui, sed plures sanavi, et in synagogis semper docui; et hoc est quod subditur quotidie apud vos sedebam in templo docens, et non me tenuistis.

Hieronymus. Quasi diceret: stultum est eum cum gladiis et fustibus quaerere qui ultro se vestris tradit manibus; et in nocte quasi latitantem per proditorem investigare qui quotidie in templo doceat.

Chrysostomus in Matth. Ideo autem eum in templo non tenuerunt, quia non ausi erant propter turbam: propter quod et dominus foras exivit, ut ex loco et tempore daret eis aptitudinem se capiendi. ex hoc ergo docet quoniam nisi voluntarius permisisset, nequaquam eum capere valuissent. Deinde evangelista quaestionem solvit propter quid dominus capi voluit, cum subdit hoc autem totum factum est ut adimplerentur scripturae prophetarum.

Hieronymus. Foderunt manus meas et pedes meos, et: sicut ovis ad victimam ductus est, et in alio loco: ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem.

Remigius. quia enim omnes prophetae praedixerunt christi passionem, ideo non posuit fixum testimonium, sed generaliter dicit impleri vaticinia omnium prophetarum.

Chrysostomus in Matth. discipuli autem, qui quando detentus est dominus permanserunt, quando locutus est haec ad turbas, fugerunt; unde sequitur tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt; sciebant enim quoniam iam non erat possibile effugere, eo se voluntarie illis tradente.

Remigius. In hoc tamen facto demonstratur fragilitas apostolorum: qui enim de ardore fidei promiserant se mori cum eo, nunc timore fugiunt immemores suae promissionis. Quod etiam videmus impleri in his qui pro amore Dei magna se promittunt facturos, et postmodum non implent: non tamen desperare debent, sed cum apostolis resurgere et per poenitentiam resipiscere.

Rabanus. mystice autem sicut petrus, qui culpam negationis poenitentiae lacrymis abluit, recuperationem eorum ostendit qui in martyrio labuntur; ita ceteri discipuli fugientes cautelam fugiendi docent eos qui se minus idoneos ad toleranda supplicia sentiunt. sequitur at illi tenentes iesum duxerunt ad caipham principem sacerdotum.

Augustinus de cons. Evang. Sed tamen primo ad annam ductus est socerum caiphae, sicut Ioannes dicit: ductus est autem ligatus, cum adessent in illa turba tribunus et cohors, ut Ioannes commemorat.

Hieronymus. Refert autem iosephus istum caipham unius tantum anni pontificatum pretio redemisse; cum tamen moyses Deo iubente praeceperit ut pontifices patribus succederent, et generationis in sacerdotibus series texeretur. non ergo mirum est si iniquus pontifex iniqua iudicet.

Rabanus. Convenit etiam nomen actioni: caipha, idest investigator, vel sagax ad implendam suam nequitiam, vel vomens ore, quia impudens fuit ad proferendum mendacium, et ad perpetrandum homicidium. Ideo autem illuc eum adduxerunt ut cum consilio omnia facerent; unde sequitur ubi scribae et seniores convenerant.

Origenes in Matth. ubi caiphas est princeps sacerdotum, illic congregantur scribae, idest litterati, qui praesunt litterae occidenti; et seniores non in veritate, sed in vetustate litterae. sequitur petrus autem sequebatur eum a longe: non enim poterat de proximo eum sequi, sed de longinquo; nec tamen omnino recedens ab eo.

Chrysostomus in Matth. Multus enim erat fervor petri, qui cum alios fugientes vidisset, non fugit, sed stetit, et intravit. si autem et Ioannes intravit, tamen notus erat principi sacerdotum. Longe autem sequebatur, quia erat dominum negaturus.

Remigius. Neque enim negare potuisset, si domino proximus adhaesisset. Per hoc etiam significatur quod petrus dominum ad passionem euntem erat secuturus, idest imitaturus.

Augustinus de quaest. Evang. significatur etiam ecclesiam secuturam quidem, hoc est imitaturam, passionem domini, sed longe differenter: ecclesia enim pro se patitur, at ille pro ecclesia. sequitur et ingressus intro sedebat cum ministris, ut videret finem.

Hieronymus. vel amore discipuli, vel humana curiositate scire cupiebat quid iudicaret de domino pontifex: utrum eum neci addiceret, an flagellis caesum dimitteret.


MATTHAEUS 26,59-68


5659 (Mt 26,59-68)

Chrysostomus in Matth. congregatis principibus sacerdotum, tota pestilentiae conventicula volebant suis insidiis iudicii formam imponere; unde dicitur principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra iesum, ut eum morti traderent. sed quod fictum erat iudicium, et omnia tumultus et turbationis plena, manifestatur per hoc quod subditur et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent.

Origenes in Matth. Falsa enim testimonia tunc locum habent quando cum colore aliquo proferuntur. Sed nec color inveniebatur qui posset contra iesum adiuvare mendacia; quamvis essent multi gratiam tribuere volentes principibus sacerdotum: quod maximam laudem exhibet iesu, qui sic omnia irreprehensibiliter dixit et fecit ut nullam verisimilitudinem invenirent in eo reprehensionis et mali et multi astuti. sequitur novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt: hic dixit: possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud.

Hieronymus. Quomodo autem falsi testes sunt, si ea dicunt quae dominum dixisse legimus? sed falsus testis est qui non eodem sensu dicta intelligit quo dicuntur: dominus enim dixerat de templo corporis sui; sed in ipsis verbis calumniantur, ut paucis additis vel mutatis quasi iustam calumniam faciant. salvator dixerat: solvite templum hoc; isti commutant, et aiunt possum destruere templum Dei. Vos, inquit, solvite, non ego: quia illicitum est ut nobisipsis inferamus manus. Deinde illi vertunt et post triduum reaedificare illud, ut proprie de templo iudaico dixisse videretur; dominus autem, ut ostenderet animale et spirans templum, dixerat: et ego in triduo resuscitabo illud. Aliud est aedificare, aliud suscitare.

Chrysostomus in Matth. Sed quare non attulerunt in medium accusationem de solutione sabbati? quia multoties eos super hoc confutaverat.

Hieronymus. Ira autem praeceps et impatiens non inveniens calumniae locum, excutit de solio pontificem, ut vesaniam mentis motu corporis demonstraret; unde sequitur et surgens princeps sacerdotum ait illi: nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur? .

Chrysostomus in Matth. Hoc autem dixit, volens ab eo inexcusabilem responsionem elicere, ut ex ipsa eum caperet. Inutilis autem erat excusationis responsio, nullo eam exaudiente; et ideo sequitur iesus autem tacebat: etenim solum figura iudicii ibi erat: in veritate autem latronum erat incursus, sicut in spelunca; et ideo silet.

Origenes in Matth. Ex hoc autem loco discimus contemnere calumniantium et falsorum testium voces, ut nec responsione dignos eos habeamus qui non convenientia dicunt adversus nos, maxime ubi maius est libere et fortiter silere quam defendere sine ullo profectu.

Hieronymus. Sciebat enim quasi Deus, quicquid dixisset, torquendum ad calumniam. quanto ergo iesus magis tacebat ad indignos responsione sua falsos testes, et sacerdotes impios, tanto magis pontifex furore superatus, eum ad respondendum provocat, ut ex qualibet occasione sermonis, locum inveniat accusandi; unde sequitur et princeps sacerdotum ait illi: adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus filius Dei.

Origenes in Matth. In lege quidem adiurandi usum aliquoties invenimus; aestimo autem quoniam non oportet ut vir qui vult secundum evangelium vivere, adiuret alterum: si enim iurare non licet, nec adiurare. sed et qui respicit iesum imperantem daemonibus, et potestatem dantem discipulis super daemonia, dicet quod secundum potestatem datam a salvatore, non est adiurare daemonia. Princeps autem sacerdotum peccatum faciebat insidians iesu; et ideo imitabatur proprium patrem, qui bis dubie interrogavit salvatorem: si tu es Christus filius Dei? unde quis recte dicere potest, quoniam dubitare de filio Dei utrum ipse sit Christus, opus diaboli est. Non decebat autem dominum ad adiurationem principis respondere sacerdotum, quasi vim passum: propter quod nec denegavit se filium Dei esse, nec manifeste confessus est; unde sequitur dicit illi iesus: tu dixisti. Non enim erat dignus christi doctrina: propterea non eum docet, sed verbum oris eius accipiens, in redargutionem ipsius convertit. sequitur verumtamen dico vobis: amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei. Videtur mihi quoniam firmitatem quamdam regalem significat sessio filii hominis: iuxta virtutem ergo Dei, qui solus est virtus, fundatus est qui accepit omnem potestatem a patre, sicut in caelo et in terra. Erit autem quando hanc fundationem videbunt etiam adversarii, quod a tempore dispensationis incepit impleri. viderunt enim eius discipuli eum resurgentem a mortuis, et per hoc viderunt eum fundatum ad dexteram virtutis. Vel quia secundum longitudinem sempiternam, quae est apud Deum, a constitutione mundi usque ad finem est unus dies: nihil ergo mirum quod hic dicit salvator amodo, spatium esse brevissimum usque ad finem ostendens; et non solum sedentem eum ad dexteram virtutis visuros prophetabat, sed etiam venientem in nubibus caeli; unde sequitur et venientem in nubibus caeli. hae nubes sunt prophetae et apostoli christi, quibus mandat pluere cum oportet; et sunt nubes caeli non transeuntes, quasi portantes imaginem caelestis; et dignae sunt ut sint sedes Dei, quasi heredes Dei et coheredes christi.

Hieronymus. Pontificem autem quem de solio sacerdotali furor excusserat, eadem rabies ad scindendum vestes provocat; unde sequitur tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: blasphemavit. Consuetudinis enim iudaicae est quod cum aliquid blasphemum et quasi contra Deum audierint, scindant vestimenta sua.

Chrysostomus in Matth. Hoc igitur fecit, ut accusationem redderet graviorem: et quod verbis dicebat, factis extolleret.

Hieronymus. Per hoc autem quod scidit vestimenta sua, ostendit iudaeos sacerdotalem gloriam perdidisse, et vacuam sedem habere pontificis. Dum enim vestem sibi discidit, ipsum quo tegebatur vestimentum legis abrupit.

Chrysostomus in Matth. cum ergo scidisset vestimenta sua, non fert sententiam a seipso, sed ab aliis eam exquirit, dicens: quid vobis videtur? sicut in confessis peccatis et blasphemia manifesta fieri solet, et quasi cogens et violentiam inferens ad sententiam proferendam, praevenit auditorem, dicens: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam. Quae autem fuit illa blasphemia? etenim ante eis congregatis dixerat: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis: et interpretatus est eis, et siluerunt, nec de cetero contradixerunt; qualiter ergo nunc quod dictum est, blasphemiam vocant? sequitur at illi respondentes dixerunt: reus est mortis; ipsi accusantes, ipsi discutientes, ipsi sententiam proferentes.

Origenes in Matth. Quantum putas fuit erroris, ipsam principalem omnium vitam ream mortis pronuntiare, et per tantorum resurgentium testimonia non respicere fontem vitae, de quo in omnes resurgentes vita fluebat? .

Chrysostomus in Matth. Ut autem venatores fera inventa, ita suam demonstrabant ebrietatem, et insania ferebantur. sequitur tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum caeciderunt.

Hieronymus. ut compleretur quod dictum est: dedi maxillam meam alapis, et faciem meam non averti a confusione sputorum. sequitur alii autem palmas in faciem eius dederunt, dicentes: prophetiza nobis, christe, quis est qui te percussit? Glossa. in contumeliam ei hoc dicitur, qui se prophetam haberi voluit a populis.

Hieronymus. Stultum autem erat verberantibus respondere, et prophetare caedentem, cum palam percutientis insania videretur.

Chrysostomus in Matth. attende autem, quod evangelista cum summa diligentia ea quae videntur esse exprobratissima exponit, nihil occultans aut verecundans; sed gloriam existimans maximam, dominatorem orbis terrarum pro nobis talia sustinere. Hoc autem legamus continue, hoc nostrae menti inscribamus, et in his gloriemur.

Augustinus de quaest. Evang. Quod autem dictum est expuerunt in faciem eius, significavit eos qui praesentiam gratiae eius respuunt. item tamquam colaphis eum caedunt, qui ei honores suos praeferunt; palmas in faciem eius dant qui perfidia caecati eum non venisse affirmant, tamquam praesentiam eius exterminantes et repellentes.


MATTHAEUS 26,69-75


5669 (Mt 26,69-75)

Augustinus de cons. Evang. inter praedictas domini contumelias trina negatio petri facta est, quam non omnes evangelistae eodem ordine narrant. Lucas enim explicat prius tentationem petri, tunc demum contumelias domini; sed Matthaeus et Marcus eas primo commemorant, et deinde petri tentationem. Sic enim hic sequitur petrus vero sedebat foris in atrio.

Hieronymus. Foris sedebat, ut videret exitum rei; et non appropinquabat iesu, ne ministris aliqua suspicio nasceretur.

Chrysostomus in Matth. Et qui quando detentum magistrum vidit solum, ita efferbuit ut gladium evaginaverit, et auriculam absciderit; quando contumelias christi audivit, negator efficitur, et vilis puellae minas non sustinet; sequitur enim et accessit ad eum una ancilla, dicens: et tu cum iesu galilaeo eras.

Rabanus. Quid sibi vult quia prima eum prodit ancilla, cum viri magis eum potuerint recognoscere; nisi quod iste sexus peccare in nece domini videretur, ut eius passione redimeretur? sequitur at ille negavit coram omnibus dicens: nescio quid dicis. Palam coram omnibus negavit, quia se manifestare expavit: quod dicebatur se nescire respondit, quia pro salvatore adhuc mori noluit.

Leo papa in serm. 9 de passione. Ob hoc autem, sicut apparet, haesitare permissus est, ut in ecclesiae principe remedium poenitentiae conderetur, et nemo auderet de sua virtute confidere, quando mutabilitatis periculum nec beatus petrus potuisset evadere.

Chrysostomus in Matth. non solum autem semel, sed et secundo et tertio negat in brevi tempore; unde sequitur exeunte autem eo ianuam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: et hic erat cum iesu nazareno.

Augustinus de cons. Evang. Intelligitur autem quod postquam exiit foras, cum iam semel negasset, gallus cantavit primum, quod Marcus dicit.

Chrysostomus in Matth. Ut ostendat quod neque vox galli eum a negatione detinuit, neque in memoriam suae promissionis reduxit.

Augustinus de cons. Evang. non autem foris ante ianuam iterum negavit, sed cum redisset ad focum: neque enim exierat, et foris eum vidit altera ancilla; sed cum exiret, eum vidit; idest, cum surgeret et exiret, animadvertit et dixit his qui erant ibi, idest qui simul aderant ad ignem in atrio: et hic erat cum iesu nazareno. Ille autem qui foras exierat, hoc audito regressus est, ut se quasi purgaret negando. Vel, quod est credibilius, non audivit quod de eo dictum fuerat cum foras exiret, et posteaquam rediit, dictum est ei quod Lucas commemorat. sequitur et iterum negavit cum iuramento: quia non novi hominem.

Hieronymus. scio quosdam pio affectu erga apostolum petrum locum hunc ita interpretatos ut dicerent, petrum hominem negasse, non Deum; et esse sensum: nescio hominem, quia scio Deum. Hoc quam frivolum sit, prudens lector intelligit: si enim iste non negavit, ergo mentitus est dominus, qui dixerat: ter me negabis.

Rabanus. In hac autem negatione petri dicimus, non solum abnegare Christum qui dicit eum non esse Christum, sed qui cum sit, negat se esse christianum.

Augustinus de cons. Evang. Nunc iam de tertia negatione inspiciamus; sequitur enim et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt petro: vere et tu ex illis es. Lucas autem dixit: intervallo facto quasi horae unius; et ut eum convincant, consequenter adiungunt nam et loquela tua manifestum te facit.

Hieronymus. Non quod alterius sermonis esset petrus, aut gentis externae: omnes quippe hebraei erant, et qui arguebant et qui arguebantur: sed quia unaquaeque provincia et regio habeat proprietates suas, et vernaculum loquendi sonum vitare non possit.

Remigius. Vide autem quam sint noxia pravorum hominum colloquia: ipsa quippe coegerunt petrum negare dominum, quem prius confessus fuerat esse Dei filium; sequitur enim tunc coepit detestari et iurare, quia non novisset hominem.

Rabanus. Nota, quia primum ait: nescio quid dicis; secundo, cum iuramento negat; tertio, quia coepit detestari et iurare, quia non novit hominem. perseverare quippe in peccato dat incrementum scelerum; et qui minima spernit, cadit in maiora.

Remigius. Spiritualiter autem per hoc quod petrus ante primum galli cantum negavit, illi designantur qui ante christi resurrectionem non credebant eum esse Deum, eius morte turbati. Per hoc autem quod post galli cantum negavit, illi designantur qui in utramque domini naturam, et secundum Deum et secundum hominem errant. Per primam autem ancillam designatur cupiditas; per secundam carnalis delectatio; per illos qui astabant, daemones intelliguntur: his enim trahuntur homines ad christi negationem.

Origenes in Matth. vel per primam ancillam intelligitur synagoga iudaeorum, qui frequenter compulerunt denegare fideles; per secundam congregatio gentium, qui etiam persecuti sunt christianos; per tertios stantes in atrio, ministri haeresum diversarum.

Augustinus de quaest. Evang. ter etiam petrus negavit: nam et error haereticorum de Christo, tribus generibus terminatur: aut enim de divinitate, aut de humanitate, aut de utroque falluntur.

Rabanus. post tertiam autem negationem sequitur galli cantus; et hoc est quod subdit et continuo gallus cantavit, per quem doctor ecclesiae intelligitur, qui somnolentos increpans ait: evigilate, iusti, et nolite peccare. Solet autem sacra scriptura saepe meritum causarum per statum designare temporum: unde petrus, qui media nocte peccavit, ad galli cantum poenituit: unde sequitur et recordatus est petrus verbi iesu quod dixerat: priusquam gallus cantet, ter me negabis.

Hieronymus. In evangelio legimus, quod post negationem petri et galli cantum respexit salvator petrum, et intuitu suo eum ad amaras lacrymas provocavit: non enim fieri poterat ut in negationis tenebris permaneret quem lux respexerat mundi; unde et hic sequitur et egressus foras, flevit amare. In atrio enim caiphae sedens non poterat agere poenitentiam: unde foras egreditur de impiorum concilio, ut pavidae negationis sordes amaris fletibus lavet.

Leo papa in serm. 9 de passione. Felices, o apostole sancte, lacrymae tuae, quae ad diluendam culpam negationis, virtutem sacri habuere baptismatis. affuit enim dextera domini iesu christi, quae labentem te priusquam deicereris exciperet; et firmitatem standi in ipso cadendi periculo recepisti. Cito itaque ad soliditatem rediit petrus, tamquam recipiens fortitudinem; ut qui tunc in christi expaverat passione, in suo post supplicio non timeret, sed constans permaneret.


MATTHAEUS 27,1-5


5701 (Mt 27,1-5)

Augustinus de cons. Evang. contexuerat superius evangelista narrationem in his quae cum domino acta sunt usque ad mane; sed postea rediit ad narrandam petri negationem, qua terminata rediit ad mane ut inde cetera contexeret: et hoc est quod dicitur mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus iesum, ut eum morti traderent.

Origenes in Matth. Putantes per mortem extinguere eius doctrinam et fidem apud eos qui crediderunt in eum, quasi in filium Dei. Talia autem contra eum consiliantes, alligaverunt iesum solventem a vinculis; unde sequitur et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt pontio pilato praesidi.

Hieronymus in Matth. vide sollicitudinem sacerdotum in malum: tota nocte vigilarunt ut homicidium facerent; et vinctum tradiderunt pilato: habebant enim hunc morem ut quem adiudicassent morti, ligatum iudici traderent.

Rabanus. Attamen notandum, quod non tunc primum ligaverunt, sed mox comprehensum in horto, ut Ioannes declarat.

Chrysostomus in Matth. ideo autem eum non occulte interfecerunt, quia volebant eius gloriae detrahere: multi enim eum admirabantur; et propter hoc studuerunt publice et coram omnibus eum occidere; et ideo ad praesidem eum duxerunt.

Hieronymus. Videns autem iudas dominum adiudicatum morti, pretium retulit sacerdotibus, quasi in potestate sua esset persecutorum immutare sententiam; unde sequitur tunc videns iudas qui tradidit eum, quod damnatus esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus populi, dicens: peccavi, tradens sanguinem iustum.

Origenes in Matth. Respondeant mihi qui de naturis quasdam fabulas introducunt; unde est quod iudas agnoscens peccatum suum dixit peccavi, tradens sanguinem iustum, nisi ex bona plantatione mentis, et seminatione virtutis, quae seminata est in qualibet rationali anima? quam non coluit iudas; et ideo cecidit in tale peccatum. Si autem naturae pereuntis est aliquis hominum, magis huius naturae fuit iudas. Et si quidem post resurrectionem christi hoc dixisset iudas, forsitan erat dicendum quoniam compulit eum poenitere de peccato ipsa virtus resurrectionis. nunc autem videns eum traditum esse pilato, poenituit: forsitan recordatus quae frequenter iesus dixerat de sua resurrectione futura. Forsitan et satanas, qui ingressus in eum fuerat, praesto fuit ei donec iesus traderetur pilato: postquam autem fecit quod voluit, recessit ab eo; quo recedente poenitentiam capere potuit. Sed quomodo vidit iudas quoniam condemnatus est? nondum enim a pilato fuerat interrogatus. Forsitan dicet aliquis, quoniam consideratione mentis suae vidit exitum rei ex eo quod traditum aspexit. alius autem dicet, quoniam quod scriptum est: videns iudas quia condemnatus est, ad ipsum iudam refertur: tunc enim sensit malum suum, et intellexit se condemnatum.

Leo papa in serm. I de passione. Dicendo tamen peccavi, tradens sanguinem iustum, in impietatis suae perfidia perstitit qui iesum non Dei filium, sed nostrae tantummodo conditionis hominem, etiam inter extrema mortis suae pericula credidit; cuius flexisset misericordiam, si eius omnipotentiam non negasset.

Chrysostomus in Matth. Vide autem quoniam poenitentiam agit quando completum est, et finem accepit peccatum: non enim permittit diabolus eos qui non vigilant, videre malum antequam perficiant. sequitur at illi dixerunt: quid ad nos? tu videris.

Remigius. Ac si dicant: quid ad nos pertinet si iustus est? tu videris, idest, opus tuum quale sit manifestabitur. quidam autem coniunctim voluerunt legere haec verba, ut sit sensus: cuius aestimationis deputaris apud nos, qui eum quem tradidisti, iustum confiteris? Origenes in Matth. Recedens autem ab aliquo diabolus observat tempus iterum; et postquam cognoverit, et ad secundum peccatum induxerit, observat etiam tertiae deceptionis locum. Sicut ille qui primo uxorem patris habuit, de hoc malo postea poenituit; sed postea diabolus voluit hanc ipsam tristitiam exaggerare, ut ipsa tristitia abundantior facta absorberet tristantem. Simile aliquid factum est in iuda: postquam enim poenituit, non servavit cor suum, sed suscepit abundantiorem tristitiam a diabolo sibi submissam, quia voluit eum absorbere; unde sequitur et abiens, laqueo se suspendit. Si autem locum poenitentiae requisisset, et tempus poenitentiae observasset, forsitan invenisset eum qui dixit: nolo mortem peccatoris. Vel forte existimavit praevenire magistrum moriturum, et occurrere ei cum anima nuda, ut confitens et deprecans misericordiam mereretur; nec vidit quia non convenit servum Dei seipsum expellere de hac vita, sed expectare Dei iudicium.

Rabanus. suspendit autem se laqueo, ut se ostenderet caelo terraeque perosum.

Augustinus de quaest. Nov. Et vet. Testam. sed occupatis principibus sacerdotum ad necem domini a mane usque ad horam nonam, quomodo iudas eis retulisse pretium sanguinis quod acceperat, ante crucem domini, probatur, et dixisse illis in templo peccavi, quod tradiderim sanguinem iustum? cum constet omnes principes et seniores ante passionem domini non fuisse in templo, quippe cum in cruce posito insultarent ei. Nec enim inde potest probari quia ante passionem domini relatum est, cum sint multa quae ante facta probantur, et novissima ordinantur. sed ne forte post horam nonam factum sit, ut videns iudas occisum salvatorem, et ob hoc velum templi scissum, terram tremuisse, saxa scissa, elementa conterrita, ipso metu correptus doluerit. Sed post horam nonam occupati erant, ut existimo, seniores et principes sacerdotum ad celebrationem paschae: sabbato autem secundum legem non licet nummos portare: ac per hoc non est probabile apud me quo die, immo tempore, laqueo vitam finierit, iudas.


MATTHAEUS 27,6-10


5706 (Mt 27,6-10)

Chrysostomus in Matth. quia principes sacerdotum noverant, quod occisionem emerant, a propria conscientia condemnati fuerunt: et ad hoc ostendendum subdit evangelista principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt: non licet eos mittere in corbonam, quia pretium sanguinis est.

Hieronymus. Vere culicem liquantes, et camelum glutientes; si enim ideo non mittunt pecuniam in corbonam, hoc est gazophylacium, et dona Dei, quia pretium sanguinis est, cur ipse sanguis effunditur? Origenes in Matth. videbant autem quoniam circa mortuos magis eam pecuniam conveniebat expendi quae pretium sanguinis erat. Sed quia et inter loca mortuorum sunt differentiae, usi sunt pretio sanguinis iesu ad comparationem agri figuli alicuius, ut in eo peregrini sepeliantur, non secundum votum suum in monumentis paternis; unde sequitur consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum.

Augustinus in serm. 2 de coena dom. Providentia autem Dei factum puto ut pretium salvatoris non peccatoribus sumptum praebeat, sed peregrinis requiem subministret; ut iam exinde Christus et vivos sanguinis sui passione redimat, et mortuos pretiosa passione suscipiat. pretio ergo dominici sanguinis ager figuli comparatur. Legimus in scripturis, quod totius generis humani salus redempta sit in sanguine salvatoris. Ager ergo iste, mundus hic totus est. Figulus autem qui mundi possit habere dominatum, ipse est qui vascula corporis nostri fecit de limo. Istius itaque figuli ager christi sanguine emptus est: peregrinis, inquam, qui sine domo et patria, toto orbe exules iactabantur, requies christi sanguine providetur. istos autem peregrinos esse dicimus devotissimos christianos, qui renuntiantes saeculo, nihil possidentes in mundo, in christi sanguine requiescunt: sepultura enim christi nihil aliud est quam requies christiani: consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte. Nos ergo peregrini in hoc mundo sumus, et tamquam hospites in hac luce versamur.

Hieronymus. qui etiam peregrini eramus a lege et prophetis, prava iudaeorum studia suscepimus in salutem.

Origenes in Matth. vel peregrinos dicimus qui usque ad finem extranei sunt a Deo: nam iusti consepulti sunt Christo in monumento novo quod excisum est in petra. Qui autem alieni sunt a Deo usque in finem, sepulti sunt in agro figuli operantis lutum; qui pretio sanguinis est comparatus, et ager sanguinis nominatur; unde sequitur propter hoc vocatus est ager ille haceldama, hoc est ager sanguinis, usque in hodiernum diem.

Glossa. Quod referendum est ad tempus quo evangelista hoc scripsit. Deinde confirmat idem prophetico testimonio, dicens tunc impletum est quod dictum est per ieremiam prophetam, dicentem: et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis israel, et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi dominus.

Hieronymus. hoc in ieremia penitus non invenitur, sed in zacharia, qui penultimus est duodecim prophetarum, quaedam similitudo refertur; et quamquam sensus non multum discrepet, tamen ordo et verba diversa sunt.

Augustinus de cons. Evang. Si quis ergo putat ideo fidei evangelistae aliquid derogandum, primo noverit non omnes codices evangeliorum habere quod per ieremiam dictum sit, sed tantummodo per prophetam. Mihi autem haec non placet defensio: quia et plures codices habent ieremiae nomen, et antiquiores; et nulli fuit causa cur adderetur hoc nomen, et mendositas fieret. cur autem tolleretur, fuit utique causa ut hoc audax imperitia faceret, praedicta quaestione turbata. Potuit autem fieri ut animo Matthaei evangelium scribentis, pro zacharia ieremias occurreret, ut fieri solet: quod tamen sine ulla dubitatione emendaret saltem ab his admonitus qui ipso adhuc in carne vivente haec legere potuerunt, nisi cogitaret recordationi suae, quae spiritu sancto regebatur, non occurrisse aliud pro alio nomen prophetae, nisi quia dominus hoc ita scribi constituit. Cur autem constituerit, prima causa est, quia sic insinuatur ita omnes prophetas uno spiritu locutos, mirabili inter se consensione constare, ut hoc multo amplius sit quam si omnium verba prophetarum uno unius hominis ore demonstrentur; et ideo indubitanter accipi debet, quaecumque per eos spiritus sanctus dixit, et singula esse omnium, et omnia singulorum. Si enim hodie quisquam volens alicuius verba indicare, dicat nomen alterius a quo dicta sunt, qui tamen sit amicissimus illius cuius verba dicere voluit, et continuo recordatus, alium pro alio se dixisse, ita se corrigat ut tamen dicat: bene dixi, nihil aliud intuens nisi inter ambos esse concordiam: quanto magis de prophetis sanctis hoc commendandum fuit? est et alia causa, cur hoc nomen ieremiae in testimonio zachariae sit manere permissum: vel potius sancti spiritus auctoritate praeceptum sit. Est apud ieremiam quod emerit agrum a filio fratris sui, et dederit ei argentum, non quidem sub hoc nomine pretii, quod positum est apud zachariam, triginta argenteis. Quod autem prophetiam de triginta argenteis ad hoc interpretatus sit evangelista quod modo de domino completum est, manifestum est; sed ad hoc pertinere etiam illud de agro empto quod ieremias dicit, hinc potest mystice significari, ut non hic zachariae nomen poneretur qui dixit triginta argenteis, sed ieremiae qui dixit de agro empto; ut lecto evangelio, atque invento nomine ieremiae, lecto autem ieremia, et non invento testimonio de triginta argenteis, invento tamen agro empto, admoneatur lector utrumque conferre, et inde sensum enucleare prophetiae, quomodo pertineat ad hoc quod in domino completum est. Nam illud quod subiecit huic testimonio Matthaeus cum ait quem appretiaverunt a filiis israel, et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi dominus, nec apud zachariam, nec apud ieremiam reperitur; unde magis ex persona evangelistae accipiendum est, et mystice insertum, quia hoc ex domini revelatione cognoverit, et ad hanc rem quae de christi pretio facta est, huiusmodi pertinere prophetiam.

Hieronymus de optimo genere interpretandi. absit ergo de pedissequo christi quod possit argui de falso, cui cura fuit non verba et syllabas aucupari, sed sententias dogmatum ponere.

Hieronymus. Legi nuper in quodam hebraico volumine, quod nazaraeae sectae mihi hebraeus contulit, ieremiae apocryphum, in quo hoc ad verbum scriptum reperi; sed tamen mihi videtur magis de zacharia sumptum testimonium, evangelistarum et apostolorum more vulgato, quo verborum ordine praetermisso, sensus tamen de veteri testamento proferunt exemplum.


MATTHAEUS 27,11-14


5711 (Mt 27,11-14)

Augustinus de cons. Evang. finitis his quae Matthaeus de iuda proditore interposuit, ad ordinem narrationis revertitur, dicens iesus autem stetit ante praesidem.

Origenes in Matth. iudex totius creaturae constitutus a patre vide quantum se humiliavit, ut acquiesceret stare ante iudicem tunc terrae iudaeae; et interrogatus est interrogationem, quam forsitan deridens, aut dubitans pilatus interrogat; unde sequitur et interrogavit eum praeses, dicens: tu es rex iudaeorum? .

Chrysostomus in Matth. id pilatus interrogat quod adversarii contra Christum continue revolvebant. quia enim sciebant pilatum nullam curam facientem legalium, ad publicas accusationes rem ducunt.

Origenes in Matth. Vel pronuntiative hoc dixit pilatus: unde et alibi scripsit in titulo rex iudaeorum. Principi ergo sacerdotum respondens tu dixisti, oblique arguit eius dubitationem; pilati vero sententiam confirmat pronuntiantis; unde sequitur dicit ei iesus: tu dicis.

Chrysostomus in Matth. Confessus est se esse regem, sed caelestem, ut in alio evangelio manifestius legitur: regnum meum, inquit Ioannes, non est de hoc mundo, ut neque iudaei, neque pilatus excusationem habeant, huic accusationi insistentes.

Hilarius in Matth. vel interroganti pontifici an ipse esset iesus Christus, dixerat tu dixisti, quia semper futurum Christum ex lege ipse dixisset; huic vero legis ignaro interroganti, an ipse esset rex iudaeorum, dicitur tu dicis, quia per fidem praesentis confessionis salus gentium est.

Hieronymus. Attende autem quod pilato, qui invitus promebat sententiam, aliqua ex parte respondit; sacerdotibus autem et principibus sacerdotum respondere noluit, indignos eos suo sermone iudicans: unde sequitur et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.

Augustinus de cons. Evang. Lucas autem ipsa crimina, quae accusantes obiecerunt, aperuit: dicit enim: coeperunt illum accusare, dicentes: hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari caesari, et dicentem se Christum regem esse. Nihil autem interest ad veritatem quo ordine ista retulerint, sicut nihil interest si alius aliquid tacet quod alius commemorat.

Origenes in Matth. Accusatus autem iesus, sicut tunc illis nihil respondit, sic nec modo: non fit enim eis verbum Dei, sicut aliquando factum fuerat ad prophetas; sed neque dignum erat ut pilato interroganti responderet, qui non habebat permanens et firmum de Christo iudicium, sed ad contraria trahebatur; unde sequitur tunc dixit ei pilatus: non audis quanta adversum te dicunt testimonia? .

Hieronymus. gentilis quidem est qui condemnat iesum; sed causam refert in populum iudaeorum.

Chrysostomus in Matth. ideo autem hoc dicebat, quia volebat eum liberare dum se excusando responderet. sequitur et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. quia enim multas habentes demonstrationes ex ipsis rebus, virtutis et mansuetudinis eius et humilitatis, tamen in ipsum indignabantur, et perverso iudicio agebantur contra ipsum; propter hoc nihil respondet, et si aliquando respondet, brevia quidem dicit, ne continua taciturnitate pertinaciae opinio de ipso accipiatur.

Hieronymus. Vel ideo iesus nihil respondere voluit, ne crimen diluens dimitteretur a praeside, et crucis utilitas differretur.

Origenes in Matth. miratus est autem praeses constantiam eius: forsitan sciens, quod idoneus esset pronuntiare crimen, et tamen videbat eum in tranquilla et quieta sapientia, et gravitate non turbabili stare. Sed vehementer miratur: dignum enim ei videbatur magno miraculo ut exhibitus Christus ad criminale iudicium, imperturbabilis staret ante mortem, quae apud omnes homines terribilis aestimatur.



Th. Aq. Catena aurea 5655