Th. Aq. Catena aurea 5751

MATTHAEUS 27,51-56


5751 (Mt 27,51-56)

Origenes in Matth. Magna facta sunt ex eo quod magna voce clamavit iesus; unde sequitur et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum.

Augustinus de cons. Evang. In quo satis ostendit tunc esse scissum cum emisit spiritum. Si autem non addidisset et ecce, sed simpliciter dixisset et velum templi scissum est, incertum esset utrum ipse et Marcus hoc recapitulando commemorassent; Lucas autem ordinem tenuisset, qui cum dixisset: sol obscuratus est, continuo subiungendum aestimavit: et velum templi scissum est, an Lucas recapitulasset quod illi ordine posuissent.

Origenes in Matth. duo autem fuisse vela intelliguntur: unum quod velat sancta sanctorum, aliud exterius sive tabernaculi, sive templi. In passione ergo domini salvatoris, velum quod erat a foris conscissum est a sursum usque deorsum, ut ab initio mundi usque ad finem conscisso velamine, mysteria publicentur, quae usque ad adventum domini rationabiliter fuerunt occulta. cum autem venerit quod perfectum est, tunc auferetur etiam secundum velum, ut videamus etiam quae interius sunt occulta, scilicet veram arcam testamenti, et sicut ipsa se habet natura, videamus cherubim et alia.

Hilarius in Matth. vel ideo velum templi scinditur, quia exinde populus est divisus in partes, et veli honor cum custodia angeli protegentis auferetur.

Leo papa in serm. De passione. Est autem ad testimonium venerandae passionis sufficiens signum elementorum inopinata turbatio; unde sequitur et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt.

Hieronymus. Nulli enim dubium est quid significet iuxta litteram magnitudo signorum, ut crucifixum dominum suum et caelum et terra et omnia demonstrarent.

Hilarius in Matth. Movetur terra, quia capax huius mortui esse non poterat; petrae scissae sunt, omnia enim valida et fortia penetrans Dei verbum, et potestas aeternae virtutis irruperat; et monumenta aperta sunt: erant enim mortis claustra reserata. sequitur et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt: illuminans enim mortis tenebras, et infernorum obscura collustrans, mortis spolia detrahebat.

Chrysostomus in Matth. Ipso quidem in cruce manente eum irridentes dicebant alios salvos fecit; seipsum non potest salvum facere. Sed quod in se facere noluit, in servorum corporibus, cum multa superabundantia demonstravit. Si enim quatriduanum lazarum exurgere magnum fuit, multo magis eos repente qui olim dormierant, apparere viventes; quod futurae resurrectionis erat indicium. ut autem non putaretur esse phantasma quod factum est, evangelista subiungit et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.

Hieronymus. Quomodo autem lazarus mortuus resurrexit, sic et multa corpora sanctorum resurrexerunt, ut dominum ostenderent resurgentem; et tamen cum monumenta aperta sunt, non ante resurrexerunt quam resurgeret dominus, ut esset primogenitus resurrectionis ex mortuis. Sanctam autem civitatem in qua visi sunt resurgentes, aut ierusalem caelestem intelligamus, aut hanc terrenam, quae ante sancta fuerat: sancta enim appellabatur civitas ierusalem propter templum et sancta sanctorum, et ob distinctionem aliarum urbium, in quibus idola colebantur. Quando vero dicitur apparuerunt multis, ostenditur non generalis fuisse resurrectio quae omnibus appareret, sed specialis ad plurimos, ut hi viderent qui cernere merebantur.

Remigius. Quaeret autem aliquis quid de illis factum sit qui resurgente domino surrexerunt. Credendum quippe est quoniam ideo surrexerunt ut testes essent dominicae resurrectionis. quidam autem dixerunt, quod iterum mortui sunt, et in cinerem conversi, sicut et lazarus, et ceteri quos dominus resuscitavit. sed istorum dictis nullo modo est fides accommodanda: quoniam maius illis esset tormentum qui surrexerunt, si iterum mortui essent, quam si non resurgerent. incunctanter ergo credere debemus quia qui resurgente domino a mortuis resurrexerunt, ascendente eo ad caelos, et ipsi pariter ascenderunt.

Origenes in Matth. Semper autem haec eadem magna quotidie fiunt: velum enim templi ad relevandum quae intus habentur scinditur sanctis. Terra etiam movetur, idest omnis caro, novo verbo et novis rebus secundum novum testamentum. petrae autem scinduntur, quae mysterium fuerunt prophetarum, ut in profundis eorum posita spiritualia mysteria videamus. monumenta autem dicuntur corpora peccatricum animarum, idest mortuarum Deo; cum autem per gratiam Dei animae huiusmodi fuerint suscitatae, corpora eorum, quae prius fuerunt monumenta, fiunt corpora sanctorum, et videntur a seipsis exire, et sequuntur eum qui resurrexit, et in novitate vitae ambulant cum eo: et qui digni sunt habere conversationem in caelis, ingrediuntur in sanctam civitatem per singula tempora, et apparent multis videntibus opera bona ipsorum. sequitur centurio autem, et qui cum eo erant custodientes iesum, viso terraemotu et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: vere filius Dei erat iste.

Augustinus de cons. Evang. Non est contrarium quod Matthaeus viso terraemotu dicit admiratum centurionem et eos qui cum eo erant, cum Lucas dicat hoc admiratum, quod emissa magna voce expirasset: in eo enim quod Matthaeus non solum dixit viso terraemotu, sed et addidit his quae fiebant, integrum locum fuisse demonstravit lucae, ut diceret centurionem ipsam domini mortem fuisse miratum: quia et hoc inter illa est quae tunc mirabiliter facta erant.

Hieronymus. Ex hoc considerandum, quod centurio in ipso scandalo passionis vere Dei filium confiteatur, et arius in ecclesia praedicet creaturam.

Rabanus. Unde merito per centurionem fides ecclesiae designatur, quae, vel mysteriorum caelestium per mortem domini reserato, continuo iesum et vere iustum hominem, et vere Dei filium, synagoga tacente, confirmat. Leo in serm. 13 de passione. Exemplo igitur centurionis contremiscat in redemptoris sui supplicio terrena substantia, rumpantur infidelium mentium petrae, et qui mortalitatis gravabantur sepulcris, discussa obstaculorum mora prosiliant; appareant nunc quoque in civitate sancta, idest ecclesia Dei, futurae resurrectionis indicia; et quod credendum est in corporibus, fiat in cordibus. sequitur erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant iesum a galilaea, ministrantes ei.

Hieronymus. consuetudinis enim iudaicae fuit, nec ducebatur in culpam more gentis antiquo, ut mulieres de substantia sua victum atque vestitum praeceptoribus ministrarent. Hoc, quia scandalum facere poterat in gentibus, paulus abiecisse se memorat. Ministrabant autem domino de substantia sua, ut meteret illarum carnalia, cuius illae metebant spiritualia: non quia indigebat cibis dominus creaturarum, sed ut typum ostenderet magistrorum, quia victu atque vestitu ex discipulis deberent esse contenti. sed videamus quales comites habuerit; sequitur enim inter quas erat maria magdalene, et maria iacobi et ioseph mater, et mater filiorum zeBedaei.

Origenes in Matth. Apud marcum autem tertia illa salome appellatur.

Chrysostomus in Matth. Hae autem mulieres considerabant quae gerebantur, quae maxime erant compassibiles; et quae sequebantur ministrantes usque ad pericula affuerunt, maximam fortitudinem ostendentes: quia cum discipuli fugerunt, ipsae affuerunt.

Hieronymus contra helvidium. Ecce, inquit helvidius, iacobus et ioseph sunt filii mariae matris domini, quos iudaei appellaverunt fratres christi. Dicit autem iacobi minoris ad distinctionem iacobi maioris, qui erat filius zeBedaei. Impium enim dicit esse helvidius hoc sentire de maria, ut cum aliae feminae ibi fuerint, matrem eius abesse dicamus; aut alteram esse mariam, nescio quam confingamus, praesertim cum evangelium ioannis testetur eam illic fuisse praesentem. O furor caecus, et in proprium exitium mens vesana. Audi quid Ioannes evangelista dicat: stabat iuxta crucem iesu mater eius, et soror matris eius maria cleophae, et maria magdalene. nulli dubium est duos fuisse apostolos, iacobi nuncupatos vocabulo: iacobum zeBedaei, et iacobum alphaei. Iste autem nescio quis minor iacobus, quem mariae filium scriptura commemorat: si apostolus est, alphaei filius erit, si non est apostolus, sed tertius nescio quis iacobus, quomodo putandus est frater domini, et quomodo tertius ad distinctionem maioris minor appellabitur? cum maior et minor non inter tres, sed inter duos soleant praebere distantiam; et frater domini apostolus sit, paulo dicente: alium apostolorum vidi neminem, nisi iacobum fratrem domini. Ne autem hunc iacobum putes filium zeBedaei, lege actus apostolorum, iam ab herode fuerat interemptus. Restat conclusio, ut maria ista, quae iacobi minoris scribitur mater, fuerit uxor alphaei, et soror mariae matris domini, quam mariam cleophae Ioannes evangelista commemorat. Si autem inde tibi alia atque alia videtur, quod alibi dicatur maria iacobi minoris mater, et alibi maria cleophae, disces scripturae consuetudinem, eumdem hominem diversis nominibus appellari; sicut raguel socer moysi ietro dicitur. Et similiter dicitur maria cleophae uxor alphaei; haec eadem dicta est maria mater iacobi minoris; quae si mater esset domini, magis eam, ut in omnibus locis, matrem alterius voluisset intelligi. Verum etsi alia fuerit maria cleophae, et alia maria iacobi et ioseph mater, hoc tamen constat non eamdem mariam iacobi et ioseph esse quam matrem domini.

Augustinus de cons. Evang. possemus autem dicere alias mulieres a longe, ut tres evangelistae dicunt, et alias iuxta crucem fuisse, ut Ioannes dicit, nisi Matthaeus et Marcus mariam magdalene nominassent inter stantes longe, quam scilicet Ioannes nominavit inter stantes iuxta crucem. Quomodo autem hoc intelligitur, nisi quia eo intervallo erant ut et iuxta dici possent, quia in conspectu eius praesto aderant, et a longe in comparatione turbae propinquius circumstantis cum centurione et militibus. Possumus etiam intelligere quod illae quae simul aderant cum matre domini, postquam eam discipulo commendavit, abire iam coeperant, ut a densitate turbae se eruerent, et cetera quae facta sunt, longius intuerentur; ut evangelistae, qui post mortem domini eas commemoraverunt, et longe stantes commemorent.


MATTHAEUS 27,57-61


5757 (Mt 27,57-61)

Glossa. Postquam evangelista retulerat ordinem dominicae passionis et mortem, nunc agit de eius sepultura, dicens cum sero autem factum esset, venit quidam homo dives ab arimathaea nomine ioseph, qui et ipse discipulus erat iesu.

Remigius. Arimathaea ipsa est et ramatha civitas helcanae et samuelis, quae sita est in regione chanaitica, iuxta diospolim. iste autem ioseph, secundum saeculi statum, magnae fuit dignitatis; sed multo maioris meriti apud Deum fuisse laudatur, siquidem iustus fuisse describitur. Decebat quippe eum talem existere qui corpus sepeliret, quatenus per iustitiam meritorum dignus esset tali officio.

Hieronymus. dives autem refertur non de iactantia scriptoris, quod virum nobilem atque ditissimum referat iesu fuisse discipulum; sed ut ostendat causam quare a pilato corpus christi potuerit impetrare. sequitur hic accessit ad pilatum, et petiit corpus iesu: pauperes enim et ignoti non essent ausi ad pilatum praesidem romanae potestatis accedere et crucifixi corpus impetrare. In alio autem evangelio ioseph iste bulites appellatur, idest consiliarius; et de ipso quidem putant primum psalmum fuisse compositum: beatus vir qui non abiit in consilio impiorum.

Chrysostomus in Matth. Inspice autem huius viri fortitudinem: in mortis enim periculum se tradidit, inimicitias ad omnes assumens, propter benevolentiam christi; et non solum audet corpus christi petere, sed et sepelire; unde sequitur et accepit et involvit illud in sindone munda.

Hieronymus. Ex simplici sepultura domini, ambitio divitum condemnatur, qui nec in tumulis quidem possunt carere divitiis. possumus autem iuxta intelligentiam spiritualem et hoc sentire, quod corpus domini non auro, non gemmis, non serico, sed linteamine puro obvolvendum sit; quamquam et hoc significet, quod ille in sindone munda involvit iesum qui pura mente eum susceperit.

Remigius. Vel aliter. Quia sindon lineus pannus est; linum autem ex terra procreatur, et cum magno labore ad candorem perducitur; designatur quia corpus illius, quod ex terra, idest ex virgine, sumptum est, per laborem passionis pervenit ad candorem immortalitatis.

Rabanus. hinc etiam ecclesiae mos obtinuit ut sacrificium altaris non in serico neque in panno tincto, sed in lino terreno celebretur, ut a beato papa silvestro legimus esse statutum. sequitur et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra.

Augustinus in serm. 2 de sabbato sancto. ideo autem salvator in aliena sepultura ponitur, quia pro aliorum moriebatur salute. ut quid ergo in propria sepultura qui in se mortem propriam non habebat? ut quid illi tumulus in terris, cuius sedes manebat in caelis? ut quid illi sepultura propria, qui tridui tantum temporis spatio in sepulcro non tam mortuus iacuit, quam velut in lectulo conquievit? sepulcrum autem mortis est habitaculum necessarium: ergo non erat mortis habitaculum Christo, quia vita est; nec opus habebat semper vivens habitaculo defunctorum.

Hieronymus. In novo autem ponitur monumento, ne post resurrectionem, ceteris corporibus remanentibus, surrexisse alius fingeretur. Potest autem et novum sepulcrum, mariae virginalem uterum demonstrare. In monumento autem exciso in petra conditus est, ne si ex multis lapidibus aedificatus fuisset, suffossis tumuli fundamentis, ablatus furto diceretur.

Augustinus in serm. 2 de sabbato sancto. Si etiam sepulcrum fuisset in terra, dicere poterant: suffoderunt terram, et furati sunt eum. Si fuisset lapis parvulus superpositus, dicere poterant: dormientibus nobis tulerunt eum; unde sequitur et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.

Hieronymus. saxum enim magnum appositum ostendit, non absque auxilio plurimorum sepulcrum potuisse reserari.

Hilarius in Matth. Mystice autem ioseph apostolorum habet speciem. hic in munda sindone corpus involvit, et quidem in hoc eodem linteo reperimus de caelo ad petrum universorum animantium genera submissa: ex quo intelligitur sub lintei illius nomine consepeliri Christo ecclesiam. Domini ergo corpus infertur in vacuam et novam requiem lapidis excisi, quia per apostolorum doctrinam in pectus duritiae gentilis quodam doctrinae opere excisum Christus infertur, rude scilicet ac novum, et nullo antea ingressu timoris Dei pervium. Et quia nihil praeter eum oporteat in pectora nostra penetrare, lapis ostio advolvitur: ut quia nullus antea in nos divinae cognitionis auctor fuerat illatus, nullus absque eo postea inferatur.

Origenes in Matth. Non autem fortuito scriptum est, quoniam involvit corpus in sindone munda, et posuit in monumento novo, et quod advolvit lapidem magnum: quoniam omnia quae sunt circa corpus iesu, munda sunt et nova, et omnia magna valde.

Remigius. Postquam autem corpus domini sepultum est, ceteris ad propria remeantibus, solae mulieres, quae eum arctius amaverunt, perseveraverunt, et diligenti cura notaverunt locum in quo corpus domini poneretur; quatenus congruo tempore munus suae devotionis ei offerrent; et ideo sequitur erant autem ibi maria magdalene et altera maria sedentes contra sepulcrum.

Origenes in Matth. Mater autem filiorum zeBedaei non scribitur sedere contra sepulcrum: forsitan enim usque ad crucem pervenire potuit. Istae autem, quasi maiores in caritate, neque his quae postea gesta sunt defuerunt.

Hieronymus. vel ceteris relinquentibus dominum, mulieres in officio perseverant, expectantes quod promiserat iesus; et ideo meruerunt primae videre resurrectionem, quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

Remigius. quod usque hodie sanctae mulieres, idest humiles animae sanctorum, in hoc saeculo faciunt, et pia curiositate attendunt quemadmodum passio christi completa sit.


MATTHAEUS 27,62-66


5762 (Mt 27,62-66)

Hieronymus. Non suffecerat principibus sacerdotum crucifixisse dominum salvatorem, nisi sepulcrum custodirent, et quantum in illis est, manus imponerent resurgenti; unde dicitur altera autem die, quae est post parasceven.

Rabanus. Parasceve dicitur praeparatio: hoc nomine vocatur sexta sabbati, in qua praeparabant necessaria sabbato, ut de manna dictum est: sexta die colligetis duplum: quia enim sexta die factus est homo, in septima requievit Deus, ideo sexta die iesus pro homine moritur, et in sabbato quievit in sepulcro.

Hieronymus. Principes autem sacerdotum licet immensum facinus in nece domini perpetraverint, tamen non sufficit eis, nisi etiam post mortem eius conceptae nequitiae virus exerceant, famam eius lacerantes; et quem innocentem sciebant, seductorem vocant: unde dicunt domine, recordati sumus quia seductor ille dixit. Sicut autem caiphas ignorans ante prophetaverat dicens: expedit unum hominem mori pro populo, et non tota gens pereat, sic modo; seductor enim erat Christus, non a veritate in errorem mittens, sed a falsitate in veritatem, a vitiis ad virtutes, a morte ad vitam ducens.

Remigius. Ex hoc autem dicunt eum dixisse post tres dies resurgam, quia dixerat: sicut fuit ionas tribus diebus et tribus noctibus in ventre ceti, etc. Sed videndum quomodo post tres dies resurrexerit. Nonnulli voluerunt tres horas tenebrarum, unam intelligi noctem; et lucem quae secuta est tenebras, diem; sed hi vim figuratae locutionis ignoraverunt. Figurate enim sexta feria, qua passus est, comprehendit noctem praecedentem; sequitur autem nox sabbati cum suo die; nox vero dominici diei comprehendit suum diem; ac per hoc verum est quod post triduum resurrexit.

Augustinus in serm. De passione. Ideo autem post tres dies resurrexit, ut in passione filii totius trinitatis monstraretur assensus; triduum enim legitur in figura, quia trinitas, quae in principio fecerat hominem, ipsa in fine hominem per christi reparat passionem. sequitur iube ergo custodiri sepulcrum usque in tertium diem.

Rabanus. Discipuli enim christi fures spiritualiter erant: quia ab ingratis iudaeis scripta novi et veteris testamenti ablata in usum ecclesiae conferebant, et salvatorem qui eis promissus fuerat, illis nocte dormientibus, hoc est infidelitate torpentibus, abstulerunt, gentibus credendum tradentes.

Hilarius in Matth. Metus furandi corporis, et sepulcri custodia atque obsignatio, stultitiae atque infidelitatis testimonium est: quod signare sepulcrum eius voluerunt, cuius praecepto conspexissent de sepulcro mortuum suscitatum.

Rabanus. In hoc autem quod dicunt et erit novissimus error peior priore, ignoranter verum dicunt: peior enim fuit contemptus poenitentiae in iudaeis quam error ignorantiae.

Chrysostomus in Matth. vide etiam qualiter nolentes concertant ad demonstrandam veritatem: irrefragabilis enim demonstratio resurrectionis facta est per ea quae praetenderunt: quia enim custoditum est sepulcrum, nulla fraus facta est. Si autem fraus facta non est, manifeste et irrefragabiliter dominus surrexit. Quid autem pilatus respondeat, subiungitur ait illis pilatus: habetis custodiam: ite, custodite, sicut scitis.

Rabanus. Quasi dicat: sufficiat vobis quod consensi in necem innocentis; de cetero vester error vobiscum permaneat. sequitur illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem cum custodibus.

Chrysostomus in Matth. non autem permittit pilatus solos milites sigillare: si enim soli milites sigillassent, possent dicere quoniam milites permiserunt quod discipuli corpus domini furarentur, et ita resurrectionis infringere fidem: nunc hoc dicere non possunt, cum ipsimet sepulcrum sigillassent.


MATTHAEUS 28,1-7


5801 (Mt 28,1-7)

Augustinus in serm. De resurrectione. post illusiones et verbera, post aceti et fellis pocula mixta, post supplicia crucis et vulnera, et postremo post ipsam mortem et inferos, surrexit de suo funere caro nova, redit ab occiduo latens vita, et in morte salus reservata resurgit, pulchrior reditura post funus.

Augustinus de cons. Evang. De hora vero qua mulieres venerunt ad monumentum, non contemnenda exoritur quaestio. Cum enim Matthaeus hic dicat vespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati: quid est quod dicit Marcus: et valde mane una sabbatorum venit maria magdalene et altera maria videre sepulcrum? aperte quippe prima noctis, quod est vespere, ipsam noctem voluit significare Matthaeus, cuius noctis fine venerunt ad monumentum; ergo quoniam sabbato impediebantur ut non ante facerent, ab eo tempore nominavit noctem ex quo eis licere coepit ut facerent quodcumque vellent tempore eiusdem noctis. Sic itaque dictum est vespere sabbati, ac si diceretur, nocte sabbati, idest nocte quae sequitur diem sabbati: quod ipsa verba eius satis indicant; sic enim ait quae lucescit in prima sabbati: quod fieri non potest nisi tantummodo primam noctis particulam, idest solum initium noctis, intellexerimus dicto vespere significatum. Neque enim ipsum initium noctis lucescit in prima sabbati; sed ipsa nox quae in luce incipit terminari; et usitatus modus loquendi est divinae scripturae a parte totum significare. Vespere ergo noctem significavit, cuius extremum est diluculum: diluculo enim venerunt ad monumentum.

Rabanus. Quod dictum est, quia sanctae mulieres vespere sabbati quae lucescit in prima sabbati, venerunt videre sepulcrum, ita intelligendum: quia vespere quidem venire coeperint; sed lucescente mane in prima sabbati ad sepulcrum pervenerunt; idest, vespere aromata paraverunt, quibus corpus domini ungere desiderabant, sed aromata vespere praeparata, mane ad sepulcrum detulerunt; quod Matthaeus quidem brevitatis causa obscurius posuit; sed evangelistae alii quo ordine factum sit evidentius ostendunt. Sepulto namque sexta feria domino, reversae a monumento mulieres praeparaverunt aromata et unguenta, quamdiu operari licebat; et sabbato quidem siluerunt secundum legis mandatum, sicut Lucas aperte designat; cum autem transisset sabbatum, vesperaque adveniente, tempus operandi rediisset, prompte ad devotionem emerunt quae minus praeparaverant aromata, sicut Marcus commemorat: ut venientes ungerent iesum; et valde mane veniunt ad monumentum.

Hieronymus. Vel aliter. Quod diversa tempora istarum mulierum in evangeliis describuntur, non mendacii signum est, ut impii obiciunt, sed sedulae visitationis officia, dum crebro abeunt et redeunt, et non patiuntur a sepulcro domini diu abesse vel longius.

Remigius. Sciendum autem quia Matthaeus mystice loquens studuit nobis insinuare, illa sacratissima nox quantam dignitatem ex honore devictae mortis et dominicae resurrectionis accepit; ideo dixit vespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati. Cum consuetus ordo temporum habeat ut vesperae non lucescant in diem, sed potius obtenebrescant in noctem; ostenditur his verbis quod dominus totam hanc noctem luce suae resurrectionis festivam et coruscam reddidit.

Beda in hom. in vigilia paschae. Ab exordio etiam mundanae creationis usque huc ita temporum cursus distinguebatur, ut dies noctem praecederet: quia homo a luce paradisi peccando lapsus, in huius saeculi tenebras aerumnasque decidit. Aptissime autem nunc dies sequitur noctem, quando per fidem resurrectionis a peccati tenebris et umbra mortis ad lucem vitae, Christo largiente, reducimur. severianus in serm. De passione. Est autem vespera sabbati quae lucescit; quia illuminatur per Christum sabbatum, non deletur. non, inquit supra, veni solvere legem, sed adimplere. Illuminatur, ut in diem dominicam luceat, clarescat in ecclesia quod in synagoga, iudaeis obscurantibus, fuscabatur. sequitur venit maria magdalene et altera maria videre sepulcrum. Sero quidem mulier currit ad veniam, quae mature cucurrit ad culpam: quae de paradiso perfidiam sumpserat, festinat fidem sumere de sepulcro; contendit rapere de morte vitam, quae de vita rapuerat mortem. Non autem dixit: venerunt, sed venit, sub uno nomine. Veniunt duae mysterio, non casu: venit ipsa, sed altera, ut mutaretur mulier virtute, non sexu. Praecedunt autem apostolos feminae quae ecclesiarum typum ad dominicum deferunt sepulcrum, maria scilicet, et maria. Maternum christi unum nomen in duas geminatur feminas: quia haec ecclesia ex duobus populis veniens, idest ex gentibus et iudaeis, una esse figuratur. Venit autem maria ad sepulcrum, sicut ad resurrectionis uterum, ut iterum Christus ex sepulcro nasceretur fidei, qui carni fuerat generatus ex ventre; et eum quem clausa virginitas ad praesentem tulerat vitam, clausum sepulcrum ad vitam redderet sempiternam. Divinitatis insigne est clausam virginem reliquisse post partum, et de sepulcro clauso exisse cum corpore. sequitur et ecce terraemotus factus est magnus.

Hieronymus. Dominus noster unus atque idem filius Dei et hominis, iuxta utramque naturam divinitatis et carnis, nunc magnitudinis suae, nunc humilitatis signum demonstrat; unde et in praesenti loco quisquis homo sit qui crucifixus est, qui sepultus, tamen quae foris aguntur, ostendunt filium Dei.

Hilarius in Matth. Motus enim terrae resurrectionis est virtus, cum concusso mortis aculeo, et illuminatis illius tenebris, resurgente virtutum caelestium domino, inferorum trepidatio commovetur.

Chrysostomus in Matth. Vel ideo terraemotus factus est, ut exurgant et evigilent mulieres: etenim accesserant, ut unguentum mitterent; et quia in nocte haec gerebantur, probabile est quasdam obdormisse.

Beda in hom. Super venit maria magdalene. quod etiam terraemotus, resurgente domino de sepulcro, sicut etiam moriente in cruce, factus est magnus, significat terrena quidem corda per fidem passionis prius, ac resurrectionis eius ad poenitentiam concutienda salubri pavore permota. severianus in serm. Paschae. Si autem sic terra tremuit cum dominus ad veniam sanctorum resurgeret: quomodo contremiscet, cum noxiorum omnium surget ad poenam? dicente propheta: terra tremuit, cum resurgeret in iudicio Deus. Et quomodo domini praesentiam sustinebit quae angeli praesentiam sustinere non valuit? nam sequitur angelus domini descendit de caelo. Surgente siquidem Christo, morte pereunte, terrenis redditur caeleste commercium, et mulieri cui fuerat cum diabolo lethale consilium, cum angelo colloquium fit vitale.

Hilarius. misericordiae enim Dei patris insigne est, resurgente filio ab inferis, virtutum caelestium ministeria mittere; atque ideo prior resurrectionis ipse est index ut quodam famulatu paternae voluntatis resurrectio nuntiaretur.

Beda. quia enim Christus Deus et homo est, inter acta humanitatis semper ei angelorum ministeria Deo debita non desunt. sequitur et accedens revolvit lapidem, non ut egressuro domino ianuam pandat, sed ut egressus eius iam facti hominibus praestet indicium. Qui enim mortalis clauso virginis utero potuit nascendo ingredi mundum, ipse factus immortalis, clauso sepulcro potuit resurgendo exire de mundo.

Remigius. Significat autem revolutio lapidis reservationem sacramentorum christi, quae littera legis tegebantur: lex namque in lapide scripta fuit, et ideo per lapidem designatur. Severianus. Non autem dixit: volvit, sed revolvit lapidem: quia lapis advolutus probavit mortem, et revolutus extitit resurrectionis assertor. Mutatur hic ordo rerum: sepulcrum mortem, non mortuum devorat; domus mortis mansio fit vitalis; uteri nova forma mortuum recipit, reddit vivum. sequitur et sedebat super eum; sedebat inquam, cui nulla inerat lassitudo, ut fidei doctor, ut resurrectionis magister; sedebat supra petram, ut soliditas sedentis daret credentibus firmitatem; ponebat angelus super petram fundamenta fidei, super quam Christus erat ecclesiam fundaturus. Vel per lapidem monumenti potest designari mors, qua omnes premebantur: per hoc ergo quod angelus super lapidem sedit, significatur quod Christus mortem sua virtute subiecit.

Beda. Et recte stans apparuit angelus qui adventum domini in mundo praedicebat, ut stando designaret quia dominus ad debellandum mundi principem veniret. Praeco autem resurrectionis sedisse memoratur, ut sedendo significaret eum, superato mortis auctore, sedem regni iam conscendisse perpetui. Sedebat autem super lapidem revolutum, quo ostium monumenti claudebatur, ut claustra inferorum sua ipsum virtute deiecisse doceret.

Augustinus de cons. Evang. Potest autem movere quomodo secundum Matthaeum angelus super lapidem sedebat revolutum a monumento, cum Marcus dicat mulieres introeuntes in monumentum vidisse iuvenem sedentem in dextris, nisi intelligamus aut Matthaeum tacuisse de angelo quem intrantes viderunt, marcum autem de illo quem viderunt sedentem super lapidem, ut duos viderint, et a duobus sigillatim audierint quae dixerunt angeli de iesu: aut certe quod dicit Marcus: intrantes in monumentum, in aliqua septa maceriae debemus accipere, qua communitum locum tunc fuisse credibile est, idest in aliquod spatium ante petram, in qua excisa locus factus fuerat sepulturae, ut ipsum viderint in eodem spatio sedentem a dextris quem dicit Matthaeus sedentem super lapidem. sequitur erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimenta eius sicut nix. Severianus. vultus claritas a vestium candore separatur, et facies fulguri, nivi vestis angeli comparatur: quia fulgur de caelo, nix de terra: unde propheta: laudate dominum de terra.. Ignis, grando, nix, etc. In facie ergo angeli claritas caelestis servatur naturae; in veste significatur gratia communionis humanae: et sic temperatur species angeli colloquentis, ut carnalis oculi et vestium ferant placidam claritatem, et ex fulgore vultus nuntium sui tremerent, et revererentur auctoris. Idem in alio serm. Quid autem facit indumentum ubi tegendi necessitas non habetur? sed angelus nostrum habitum, nostram formam in resurrectione praefiguratur, ubi homo ipsa corporis sui claritate vestitur.

Hieronymus. In candido etiam vestitu angelus significat gloriam triumphantis. Gregorius in Evang. Vel aliter. in fulgure terror timoris est, in nive autem blandimentum candoris: quia vero omnipotens Deus et terribilis est peccatoribus, et blandus iustis, recte testis resurrectionis eius angelus et in fulgure vultus et in candore habitus demonstratur, ut de ipsa sua specie et terreret reprobos et mulceret pios; unde sequitur prae timore autem eius exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.

Rabanus. Timoris anxietate sunt exterriti qui amoris fiduciam non habebant; et facti sunt velut mortui qui resurrectionis veritatem credere noluerunt. severianus in serm. Paschae. Custodiebant enim crudelitatis studio, non pietatis obsequio: stare enim non potest quem conscientia destituit et impellit reatus. hinc est quod angelus percellit impios, pios alloquitur et solatur. sequitur respondens autem angelus dixit mulieribus.

Hieronymus. Custodes quidem timore perterriti ad instar mortuorum stupefacti iacent; et angelus tamen non illos, sed mulieres consolatur, dicens nolite timere vos: quasi dicat: illi timeant in quibus remanet incredulitas; ceterum vos, quia iesum quaeritis crucifixum, audite quod surrexerit, et promissa perfecerit; unde sequitur scio enim quod iesum, qui crucifixus est, quaeritis. Severianus. Adhuc enim crucifixum et mortuum requirebant, quarum fidem saeva passionis procella turbaverat, et tentationis ita eas pondus incurvaverat, ut caeli dominum quaererent in sepulcro. non est hic.

Rabanus. Per praesentiam carnis, qui tamen nusquam deest per praesentiam maiestatis. sequitur surrexit enim, sicut dixit.

Chrysostomus in Matth. Quasi dicat: et si mihi non creditis, illius mementote verborum. Deinde et alia sequitur demonstratio, cum subditur venite, et videte locum ubi positus erat dominus.

Hieronymus. ut si meis verbis non creditis, vacuo credatis sepulcro. Severianus. Angelus ergo praedicit nomen, crucem dicit, loquitur passionem; sed mox resurrectionem, mox dominum confitetur; et angelus post tanta supplicia, post sepulcrum agnoscit dominum suum; cur homo aut minoratum Deum in carne iudicat, aut in passione existimat defecisse virtutem? dicit autem crucifixum, et ostendit locum ubi positus erat dominus, ne alter, et non idem resurrexisse crederetur ex mortuis. et si dominus in eadem redit carne, et suae resurrectionis facit indicia, quare homo in alia putat se carne rediturum? aut carnem forte servus dedignatur suam, cum nostram dominus non mutavit? Rabanus. non autem solis vobis hoc gaudium magnum concessum est occulto corde tenere, sed similiter amantibus debetis illud pandere; unde sequitur et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit. Severianus. quasi dicat: revertere ad virum, mulier iam sanata, et suade fidem quae perfidiam ante suasisti: refer homini resurrectionis indicium cui ante consilium ruinae dedisti. sequitur et ecce praecedet vos in galilaeam.

Chrysostomus in Matth. hoc autem dicit eripiens eos a periculis, ne timor fidem impediret.

Hieronymus. mystice autem praecedet vos in galilaeam, hoc est in volutabrum gentilium, ubi ante error erat lubricum, et firmo ac stabili pede vestigium non tenebat. sequitur ibi eum videbitis: ecce praedixi vobis.

Beda. Bene autem dominus in galilaea videtur a discipulis, qui iam de morte ad vitam, iam de corruptione ad incorruptionem transierat: galilaea quippe transmigratio interpretatur. felices feminae quae triumphum resurrectionis mundo annuntiare meruerunt; feliciores animae quae in die iudicii, percussis pavore reprobis, gaudium beatae resurrectionis intrare meruerint.



Th. Aq. Catena aurea 5751