Th. Aq. Catena aurea 5808

MATTHAEUS 28,8-10


5808 (Mt 28,8-10)

Hilarius. Mulieribus per angelum adhortatis confestim dominus occurrit, ut nuntiaturae expectantibus discipulis resurrectionem non angeli potius quam christi ore loquerentur; unde dicitur et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno.

Augustinus de cons. Evang. Egressae autem dicuntur a monumento, hoc est ab illo loco ubi erat horti spatium ante lapidem effossum.

Hieronymus. Duplex autem mentes mulierum tenebat affectus: timoris et gaudii: et alter de miraculi magnitudine, alter ex desiderio resurgentis: et tamen uterque femineum concitabat gradum; unde sequitur currentes nuntiate discipulis eius. Pergebant enim ad apostolos, ut per illos fidei seminarium spargeretur. Quae autem sic quaerebant, quae ita currebant, merebantur obviam habere dominum resurgentem; unde sequitur et ecce iesus occurrit illis, dicens: avete.

Rabanus. Per hoc ostendit, se omnibus iter virtutum inchoantibus, ut ad salutem perpetuam pervenire queant, adiuvando occurrere.

Hieronymus. Primae mulieres merentur audire avete, ut maledictum evae mulieris, in mulieribus solveretur. severianus. In istis vero feminis ecclesiae figuram manere evidenter ostendit: quia discipulos suos Christus de resurrectione arguit trepidantes; occurrens autem istis non potestate terret, sed praevenit caritatis ardore: Christus enim in ecclesia se salutat, quam suum recipit in corpus.

Augustinus de cons. Evang. colligimus et angelorum allocutionem bis numero eas habuisse venientes ad monumentum, scilicet cum viderunt unum angelum, de quo narrant Matthaeus et Marcus; et cum postea viderunt duos, ut narrant Lucas et Ioannes; et similiter ipsius domini bis: semel scilicet illic quando maria hortulanum putavit; et nunc iterum cum eis occurrit in via, ut eas ipsa repetitione firmaret, atque a timore recrearet. severianus. Sed ibi mariae non tangendi datur facultas; hic non solum tangendi, sed tenendi copia tota conceditur; unde sequitur illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum.

Rabanus. Superius quidem dictum est, quia clauso surrexit monumento, ut immortale iam factum doceret esse corpus quod in monumento clausum fuerat mortuum; tenendos autem mulieribus tunc praebuit pedes, ut intimaret veram se carnem habere, quae a mortalibus tangi posset. Severianus in serm. de resurrectione. Istae quidem tenent pedes christi quae in ecclesiae typo, evangelicae praedicationis tenent et merentur excursum, ac sic fide astringunt sui vestigia salvatoris, ut totius deitatis perveniant ad honorem. Illa autem merito audit: noli me tangere, quae in terris deflet dominum, et sic in sepulcro quaerit mortuum ut in caelis eum nesciat regnare cum patre. Quod ergo eadem maria, nunc in fidei vertice constituta, tangit Christum, ac tenet toto sanctitatis affectu, nunc imbecillitate carnis et feminea infirmitate deiecta dubitat, et tactum sui non meretur auctoris, non facit quaestionem. Siquidem illud de figura est, hoc de sexu; illud est de divina gratia, hoc de humana natura: quia nos ipsi cum divina scimus, Deo vivimus; cum humana sapimus, caecamur ex nobis. Tenuerunt autem pedes eius, ut scirent in capite christi virum esse, se autem esse in pedibus christi, et datum sibi virum sequi, non praeire ipsum. Quod autem dixerat angelus, dicit et dominus, ut quas firmaverat angelus, Christus redderet firmiores. sequitur tunc ait illis iesus: nolite timere.

Hieronymus. Et in veteri et in novo testamento hoc semper observandum est: quod quando angustior apparuerit visio, primum timor pellatur, ut sic, mente placata, possint quae dicuntur, audiri.

Hilarius in Matth. In contrarium autem ordo causae principalis est redditus: ut quia a sexu muliebri coepta mors esset, ipsi primum resurrectionis gloriae et visus et nuntius redderetur; unde dominus subdit ite, nuntiate fratribus meis ut eant in galilaeam: ibi me videbunt. Severianus. Vocat fratres quos corporis sui fecit esse germanos; vocat fratres quos benignus heres sibi praestitit coheredes; vocat fratres quos patris sui adoptavit in filios.

Augustinus de cons. Evang. Quod autem dominus non ubi primum se monstraturus erat, sed in galilaea, ubi postea visus est, se videndum mandavit et per angelum et per seipsum, quemvis fidelem facit intentum ad quaerendum, in quo mysterio dictum intelligitur: galilaea namque interpretatur vel transmigratio, vel revelatio. prius itaque, secundum transmigrationis significationem, quid aliud occurrit intelligendum, nisi quia christi gratia de populo israel transmigratura erat ad gentes, quibus apostoli praedicantes evangelium nullo modo crederent, nisi eis ipse dominus viam in cordibus hominum praepararet? et hoc intelligitur praecedet vos in galilaeam. Quod autem subditur ibi eum videbitis, sic intelligitur: idest, ibi membra eius invenietis; ibi vivum corpus eius in his qui vos susceperint, agnoscetis. secundum autem quod galilaea interpretatur revelatio, non iam in forma servi intelligendum est, sed in illa in qua aequalis est patri. Illa erit revelatio tamquam vera galilaea, cum similes ei erimus, et videbimus eum sicuti est. Ipsa etiam erit beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem.


MATTHAEUS 28,11-15


5811 (Mt 28,11-15)

Chrysostomus in Matth. signorum quae circa Christum apparuerunt, quaedam fuerunt orbi terrarum communia, puta tenebrae, quaedam propria militibus custodientibus, sicut mira angeli apparitio et terraemotus, quae propter milites facta sunt, ut stupefierent, et ab ipsis fiat testimonium veritatis: veritas enim a contrariis divulgata magis refulget, quod et contigit; unde dicitur quae cum abiissent, scilicet mulieres, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant.

Rabanus. Simplex quidem animi qualitas et indocta hominum rusticitas saepe veritatem rei, ut est, sine fraude manifestat; at contra versuta malignitas falsitatem verisimilibus verbis pro vero commendare decertat.

Hieronymus. principes ergo sacerdotum qui debuerant converti ad poenitentiam, et iesum quaerere resurgentem, perseverant in malitia, et pecuniam quae ad usus templi data fuerat, vertunt in redemptionem mendacii, sicut et ante triginta argenteos inde dederunt proditori; unde sequitur et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, dicentes: dicite quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum nobis dormientibus. severianus. Non enim contenti sunt interfecisse magistrum; immo etiam quomodo discipulos perdere possint, moliuntur; et discipulorum crimen esse faciunt virtutem magistri. Plane amiserunt milites, perdiderunt iudaei; sed discipuli magistrum suum non furto, sed fide; virtute, non fraude; sanctitate, non crimine; vivum, non mortuum sustulerunt.

Chrysostomus in Matth. Qualiter enim furarentur discipuli, homines pauperes et idiotae, et neque apparere audentes? si enim adhuc Christum vivum videntes fugerunt, qualiter mortuo eo non timuissent tot militum multitudinem? numquid ostium sepulcri poterant evertere? lapis enim imminebat magnus, multis indigens manibus. Numquid etiam non erat sigillum superimpositum? propter quid autem non furati sunt prima nocte, quando nullus sepulcro affuit? sabbato enim petierunt a pilato custodiam. Quid autem sibi volunt haec sudaria quae petrus vidit iacentia? si enim vellent furari, non essent nudum corpus furati; non solum ne iniuriarentur, sed ne etiam in exeundo tardarent et tribuerent militibus se detinendi facultatem; maxime quia myrrha erat corpori et vestimentis affixa, ita glutinosa ut non facile esset a corpore avellere vestimenta: quare non persuasibilia sunt quae de furto dicta sunt. Unde per quae resurrectionem obumbrare conantur, per haec eam faciunt clarere. Dicentes enim quod discipuli furati sunt, confitentur non esse corpus in sepulcro; furtum autem ostendit esse mendax custodia militum et discipulorum pavor.

Remigius. Sed si custodes dormierunt, quomodo furtum viderunt? et si non viderunt, quomodo testes fuerunt? et ideo quod voluerunt facere non potuerunt.

Glossa. Ne autem timore principis a mendacio revocarentur, timentes propter negligentiam puniri, subdunt et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.

Chrysostomus in Matth. Vide omnes corruptos. Pilatus enim ipse persuasus est, plebs iudaica commota est, milites corrupti sunt; unde sequitur at illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Si pecunia apud discipulum tantam habuit virtutem ut eum faceret magistri proditorem, non mireris si pecunia milites superantur.

Hilarius. Emitur ergo resurrectionis silentium et mendacium furti argento, quia honore scilicet saeculi, qui in pecunia est et cupiditate, christi gloria denegatur.

Rabanus. Sicut autem sanguinis reatus, quem sibi et posteris suis ipsi imprecabantur, gravi peccatorum sarcina illos premit; ita emptio mendacii per quod resurrectionis denegant veritatem, reatu eos constringit perpetuo; unde sequitur et divulgatum est verbum istud apud iudaeos usque in hodiernum diem. Severianus. apud iudaeos quidem divulgatum est, non apud christianos: quod enim in iudaea iudaeus obscurabat auro, fide toto claruit in mundo.

Hieronymus. Omnes autem qui stipe templi et his quae conferuntur ad usus ecclesiae abutuntur in aliis rebus quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribarum et sacerdotum redimentium mendacium et salvatoris sanguinem.


MATTHAEUS 28,16-2


5816 (Mt 28,16-20)

Beda. Postquam dominicam resurrectionem ab angelo nuntiatam beatus Matthaeu asseruit, visionem domini etiam a discipulis impletam refert, dicens undecim autem discipuli abierunt in galilaeam, in montem ubi constituerat illis iesus: nam pergens dominus ad passionem, ait discipulis: postquam surrexero praecedam vos in galilaeam. Angelus quoque mulieribus ait: dicite discipulis eius, quia praecedet vos in galilaeam. Quapropter iussioni magistri obedientia discipulorum obsequitur. Recte autem undecim discipuli ad adorandum pergunt: iam enim unus perierat, qui dominum ac magistrum suum tradiderat.

Hieronymus. Post resurrectionem ergo iesus in galilaeae monte conspicitur, ibique adoratur; licet quidam dubitent, et dubitatio eorum nostram augeat fidem. sequitur et videntes eum adoraverunt, quidam autem dubitaverunt.

Remigius. Hoc autem Lucas evangelista plenius manifestat: refert enim quia cum dominus resurgens a mortuis ipse apparuisset discipulis, ipsi conturbati et exterriti, existimabant se spiritum videre.

Rabanus. In monte quidem apparuit eis dominus, ut significaret quoniam corpus, quod de communi generis humani terra nascendo susceperat, resurgendo iam super terrena omnia sublevaverat; et ut admoneret fideles, si illic celsitudinem resurrectionis eius cupiunt videre, hic ab infimis voluptatibus ad superna studeant desideria transire. Iesus autem discipulos in galilaeam praecedit, quia Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium. Sequuntur autem hi qui sunt christi, et suo ordine ad vitam de morte transmigrant, in sua specie divinitatem contemplantes; et huic congruit quod galilaea revelatio interpretatur.

Augustinus de cons. Evang. sed considerandum est quomodo corporaliter in galilaea dominus videri potuerit: quia enim non ipso die quo resurrexit, visus est, manifestum est: nam in ierusalem visus est eo die in initio noctis, ut Lucas et Ioannes aptissime consonant; neque etiam in sequentibus octo diebus, post quos dicit Ioannes discipulis apparuisse dominum, ubi primo vidit eum thomas, qui eum non viderat die resurrectionis eius: nisi quis dicat non illos undecim qui iam tunc apostoli vocabantur, sed discipulorum illic undecim fuisse ex multo numero discipulorum. Sed occurrit aliud quod obsistit; Ioannes enim quando commemoravit non in monte ab undecim, sed ad mare tiberiadis a septem piscantibus visum esse dominum: hoc iam tertio (inquit). manifestavit se iesus discipulis suis; quod intelligendum est ad numerum dierum retulisse, non ad numerum manifestationum. Si autem acceperimus intra illos octo dies, antequam eum thomas vidisset, ab undecim discipulis quibusque dominum visum, non erit hoc ad mare tiberiadis tertio manifestatum esse, sed quarto; ac per hoc cogimur intelligere, post omnia factum esse quod eum in monte galilaeae discipuli undecim viderunt. Invenimus itaque apud quatuor evangelistas decies commemoratum dominum visum ab hominibus esse post resurrectionem: semel ad monumentum a mulieribus; iterum eisdem egredientibus a monumento in itinere; tertio petro; quarto duobus euntibus in castellum; quinto pluribus in ierusalem, ubi non erat thomas; sexto ubi vidit eum thomas; septimo ad mare tiberiadis; octavo in monte galilaeae secundum Matthaeum; nono, quod dicit Marcus, novissime recumbentibus, quia iam non erant in terra cum illo convivaturi; decimo in ipso die, non iam in terra, sed elevatum in nube, cum in caelum ascenderet: quod Marcus et Lucas commemorant. sed non omnia scripta sunt, sicut Ioannes fatetur: crebra enim erat eius cum illis conversatio per dies quadraginta, priusquam ascendisset in caelum.

Remigius. Videntes ergo discipuli dominum cognoverunt, et idcirco dimissis in terram vultibus adorabant; et ideo pius et clemens magister, ut omnem dubietatem auferret a cordibus eorum, accedens ad eos corroboravit in fide; unde sequitur et accedens iesus locutus est eis, dicens: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.

Hieronymus. Illi autem potestas data est qui paulo ante crucifixus, qui sepultus in tumulo, qui postea resurrexit.

Rabanus. Non enim hoc de coaeterna patri divinitate, sed de assumpta loquitur humanitate, secundum quam minoratus est paulo minus ab angelis. Severianus. filius quippe Dei virginis filio, Deus homini, divinitas carni contulit, quod semper ipse cum patre possedit.

Hieronymus. In caelo autem et in terra potestas data est, ut qui ante regnabat in caelo, per fidem credentium regnet in terris.

Remigius. quod ergo psalmista de resurgente domino dicit: constituisti eum super opera manuum tuarum, hoc nunc dominus dicit data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Et hic sciendum, quia antequam dominus surrexisset a mortuis, noverant angeli se subiectos homini Christo. Volens ergo Christus etiam hominibus notum fieri quod data esset sibi omnis potestas in caelo et in terra, praedicatores misit, qui verbum vitae cunctis nationibus praedicarent; unde sequitur euntes ergo docete omnes gentes.

Beda. qui enim ante passionem suam dixerat: in viam gentium ne abieritis, surgens a mortuis dicit: ite, docete omnes gentes. Quapropter confundantur iudaei, qui dicunt Christum tantummodo ad suam salutem esse venturum; erubescant et donatistae, qui localiter Christum concludere cupientes, dixerunt eum tantummodo in africa esse, non in aliis regionibus.

Hieronymus. Primum ergo docent omnes gentes, deinde doctas intingunt in aqua: non enim potest fieri ut corpus baptismi recipiat sacramentum, nisi ante anima fidei susceperit veritatem. baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti: ut quorum est una divinitas, sit una largitio, nomenque trinitatis unus Deus. Severianus. Omnes ergo gentes potestas una eademque recreat ad salutem, quas creavit ad vitam. didymus de spiritu sancto. Licet autem quis possit existere saxei, ut ita dicam, cordis et penitus mentis alienae, qui ita baptizare conetur ut unum de praedictis nominibus praetermittat, videlicet contrarius Christo legislatori; tamen sine perfectione baptizabit, immo penitus a peccatis liberare non poterit quos a se existimaverit baptizatos. Ex his autem colligitur quam indivisa sit substantia trinitatis, et patrem vere filii esse patrem, et filium vere patris filium, et spiritum sanctum vere patris et Dei filii esse spiritum, et insuper sapientiae et veritatis, idest filii Dei. Haec est salus credentium, et dispensatio ecclesiasticae disciplinae in hac trinitate perficitur.

Hilarius in Matth. Quid enim in hoc sacramento salutis humanae non continetur? plena sunt omnia, ut a pleno et perfecto prolata. Habet enim naturae suae nomen in patre, sed pater tantum est: non enim humano modo habet aliunde quod pater est: ipse ingenitus, aeternus, habens in se semper ut semper sit soli filio notus. Filius autem est progenies ingeniti, unus ex uno, verus a vero, vivus a vivo, perfectus a perfecto, virtutis virtus, sapientiae sapientia, gloriae gloria, imago invisibilis Dei, forma patris ingeniti. Spiritus autem sanctus non potest a confessione patris et filii separari. Et quidem ubique non deest hoc expectationis nostrae solatium. Hic in donorum operationibus futurae spei pignus est, hic mentium lumen, hic splendor animorum est. Haec igitur licet mutare non possint haeretici, afferunt tamen humana commenta: ut sabellius patrem ex quo tendat in filium, idque nominibus potius confitendum putat esse quam rebus, cum ipsis filium proponat et patrem; ut ebion, omne initium ex maria concedens, non ex Deo hominem, sed ex homine Deum proferat; ut ariani, qui ex nihilo atque ex tempore formam et sapientiam et virtutem Dei procedunt. quid autem mirum est ut de spiritu sancto diversa sentiant, qui in filio largitore eius tam temerarii sunt auctores? .

Hieronymus. Consideratur autem hic ordo praecipuus. Iussit apostolos, ut primum docerent universas gentes, deinde fidei tingerent sacramento, et post fidem ac baptisma, quae essent observanda praeciperent; unde sequitur docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis.

Rabanus. quia sicut corpus sine spiritu mortuum est, ita fides sine operibus mortua est.

Chrysostomus in Matth. quia vero eis magna iniunxerat, erigens eorum sensus, dicit et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi; quasi dicat: ne dicatis difficile esse iniunctum negotium, ego sum vobiscum, qui omnia facio levia. Non autem cum illis solum dixit se futurum esse, sed et cum omnibus qui post illos credunt: non enim usque ad consummationem saeculi apostoli mansuri erant; sed sicut uni corpori fidelibus loquitur.

Rabanus. ex hoc autem intelligitur quod usque ad finem saeculi non sunt defuturi in mundo qui divina mansione et inhabitatione sunt digni.

Chrysostomus in Matth. Rememorat autem eis et consummationem, ut eos magis attrahat, et ne praesentia solum inspiciant, sed et futura bona, et sine fine mansura; quasi dicat: tristitia quam sustinebitis, simul cum praesenti vita consumetur, et totum saeculum in consummationem deveniet; bona autem quibus potiemini, sunt in aeternum permansura. Beda. Quaeritur autem quare hic dicat ecce ego vobiscum sum, cum alibi dixisse legatur: vado ad eum qui me misit. Sed alia sunt quae humanitati ascribuntur, et alia quae divinitati. ivit ad patrem per humanitatem, manet autem cum discipulis in forma qua est patri aequalis. quod autem dicit usque ad consummationem saeculi, finitum pro infinito ponitur: nam qui in praesenti saeculo manet cum electis, eos protegendo, ipse post finem cum eis manebit, eos remunerando.

Hieronymus. Qui ergo usque ad consummationem saeculi cum discipulis se esse promittit, et illos ostendit semper esse victuros, et se nunquam a credentibus recessurum.

Leo papa in serm. De passione. qui enim ascendit in caelos, non deserit adoptatos, et ipse deorsum confortat ad patientiam qui sursum invitat ad gloriam; cuius gloriae participes nos faciat ipse Christus rex gloriae, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.


MARCUS PROLOGUS 1


Reverendo in Christo patri domino hannibaldo, basilicae duodecim apostolorum venerabili presbytero cardinali, frater thomas de aquino ordinis fratrum praedicatorum se totum. Rerum opifex Deus solo suae bonitatis intuitu cuncta in esse producens, naturalem boni amorem omnibus indidit creaturis, ut dum unaquaeque res bonum sibi conveniens naturaliter amat et appetit, quadam conversione mirabili in suum recurrere demonstretur auctorem. Sed in hoc praefertur ceteris rationalis natura, quod ipsum universalem bonitatis fontem per sapientiam intueri potest, et per caritatis amorem suaviter degustare: unde fit ut sapientiae bonum, quo ad ipsum fontem bonitatis accedimus, omnibus humanis bonis secundum rectae rationis iudicium praeferatur. Haec est enim quae fastidium nescit: ita ut qui eam edit, adhuc esuriat, et qui eam bibit, sitire non cesset. Haec est quae intantum peccato repugnat, ut qui secundum ipsam operantur, non peccent. Haec est quae indeficientem fructum suis ministris largitur, ut qui eam elucidant, vitam possideant sempiternam. Praecellit itaque voluptates dulcedine, securitate sedes et regna, utilitateque divitias universas. Huiusmodi igitur delectatus muneribus, evangelicae sapientiae a saeculis in mysterio absconditae, quam in lucem produxit Dei sapientia incarnata, ministerium expositionis adhibui, sacrorum doctorum sententias compilando; ad quod me induxit primitus felicis recordationis urbani papae quarti mandatum. Verum quia, eo summo pontifice ex hac vita subtracto, tria evangelia, Marci, Lucae et Ioannis exponenda restabant, ne opus quod obedientia inceperat, negligentia imperfectum relinqueret, cum multo labore diligens adhibui studium, ut quatuor evangeliorum expositionem complerem, eadem in omnibus forma servata in ponendis sanctorum auctoritatibus et eorum nominibus praescribendis. Et ut magis integra et continua praedicta sanctorum expositio redderetur, quasdam expositiones doctorum graecorum in latinum feci transferri, ex quibus plura expositionibus latinorum doctorum interserui, auctorum nominibus praenotatis. Verum quia congruit ut de laborum fructibus oblationes sacerdotibus offerantur, expositionis evangelicae opus, laboris mei fructum, apostolorum presbytero censui offerendum: in quo vestra suscipiat auctoritas debitum, ut scientis industria iudicii censuram exerceat; et antiqua dilectio, amoris affectum in offerentis munere comprehendat.


MARCUS PROLOGUS 2


Deus meus factus est fortitudo mea, et dixit: parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus iacob, et faeces israel convertendas. Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.

Glossa. Vocationem gentium et causam salutis earum isaias propheta manifesto praenuntiat oraculo, dicens Deus meus factus est fortitudo mea, etc..

Hieronymus super isaiam. In quibus verbis ostenditur Christum appellari servum, inquantum est formatus ex utero; nam ante verba ista praemittitur: haec dicit dominus, formans me ex utero servum sibi. Fuerat siquidem voluntas patris, ut pessimi vinitores missum susciperent filium; unde de ipsis Christus ad discipulos loquitur: in viam gentium ne abieritis; sed ite magis ad oves perditas domus israel. Quia igitur israel non est reductus ad deum, propterea Dei filius loquitur iudaeis non credentibus, dicens Deus meus factus est fortitudo mea: qui et consolatus est me super abiectione populi mei, et dixit: parum est si servias mihi ad suscitandas tribus iacob, quae suo vitio corruerunt, et ad faeces, sive reliquias, israel convertendas; pro illis enim dedi te in lucem gentium omnium, ut illumines universum mundum, et salutem meam, per quam homines salvi fiunt, usque ad extrema terrae facias pervenire.

Glossa. Ex praemissis igitur verbis duo possumus colligere: quorum primum est divina virtus, quae fuit in Christo, ex qua efficax fuit ad gentium illuminationem; quia dicitur Deus meus factus est fortitudo mea. Deus igitur erat in Christo mundum reconcilians sibi, ut apostolus, dicit; unde et evangelium, per quod credentes salvantur, virtus Dei est in salutem omni credenti, ut idem apostolus dicit. Secundum autem est illuminatio gentium et salus mundi ex dispositione patris per Christum completa: quia dicitur dedi te in lucem gentium: unde post resurrectionem suam dominus ut dispositionem patris impleret, ad praedicandum discipulos misit, dicens: docete omnes gentes, quorum quidam ad praedicandum iudaeis, quidam ad praedicandum gentibus ministerium acceperunt. Quia vero evangelium oportuit non solum praedicari propter praesentes, sed etiam scribi propter futuros, eadem distinctio est in scriptoribus evangelii observata; nam Matthaeus iudaeis evangelium hebraico sermone scripsit; marcus autem primus evangelium scripsit in gentibus.

Eusebius in eccl. Hist.. Cum enim romanae urbi clarum verbi Dei lumen fuisset exortum, sermo veritatis et lucis, qui per petrum praedicabatur, universorum mentes placido illustravit auditu; ita ut quotidie audientibus eum nulla unquam satietas fieret: unde neque eis auditio sola sufficiebat; sed Marcum discipulum eius omnibus precibus exorant, ut ea quae ille verbo praedicabat, ad perpetuam eorum commonitionem habendam scripturae traderet, quo domi forisque in huiusmodi verbi meditationibus permanerent; nec prius ab obsecrando desistunt quam quae oraverant, impetrarent: et haec fuit causa scribendi evangelium secundum Marcum. Petrus vero ut per spiritum sanctum religioso se comperit furto spoliatum, delectatus est, fidem eorum per hoc devotionemque considerans; factumque confirmavit et in perpetuum legendam scripturam ecclesiis tradidit.

Hieronymus super Marcum. Principium autem a perfectioris aetatis Christi praedicatione inchoat, nec laborat in nativitate infantuli qui loquitur de perfectione filii Dei.

Chrysostomus. Compendiosam autem ac brevem narrationem facit, in quo magistrum imitatus est, scilicet petrum, brevitati studentem.

Augustinus de cons. Evang.. Unde Matthaeus qui regiam Christi personam narrandam susceperat, habuit Marcum sibi tamquam comitem et abbreviatorem adiunctum, qui sua vestigia quodammodo sequeretur: regum enim est non esse sine comitum obsequio. Sacerdos autem quoniam in sancta sanctorum solus intrabat, propterea Lucas, cuius circa sacerdotium Christi erat intentio, non habuit tamquam socium obsequentem, qui suam narrationem quodammodo breviaret.

Beda. Notandum est etiam, quod evangelistae sancti diversum narrationis suae primordium, singuli diversum statuere terminum. Matthaeus namque a nativitate dominica exordium sumens, ad tempus usque dominicae resurrectionis seriem suae narrationis perduxit; marcus ab initio evangelicae praedicationis incipiens, pervenit usque ad tempus ascensionis domini et praedicationis discipulorum eius cunctis gentibus per orbem; Lucas autem a nativitate praecursoris ascensione dominica; Ioannes ab aeternitate verbi Dei principium sumens, usque ad tempus dominicae resurrectionis evangelizando pertingit.

Ambrosius super Lucam. Quia igitur marcus a potentiae coeperat expressione divinae, recte sub leonis imagine figuratur.

Remigius super Marcum. Per leonem etiam signatur marcus: quia sicut leo terribilem vocem in deserto emittit, sic marcus a voce in deserto incepit, dicens: vox clamantis in deserto.

Augustinus de cons. Evang.. Quamvis et de figura aliter dici possit. Marcus enim qui neque stirpem regiam ut Matthaeus, ob hoc per leonem significatus, neque sacerdotalem ut Lucas signatus per vitulum, vel cognationem vel consecrationem narrare voluit; et tamen in eis versatus ostenditur quae homo Christus operatus est, per hominis figuram in illis quatuor animalibus signatus videtur.

Theophylactus (in evang. Marci). Vel evangelium secundum Marcum aquila innuit: a prophetia enim Ioannis incepit. Prophetia vero acute quae a longe sunt, speculatur ut aquila.


MARCUS 1,1


6101 (Mc 1,1)

Hieronymus. Marcus evangelista sacerdotium in israel agens, secundum carnem levita, ad dominum conversus, evangelium in italia scripsit, ostendens in eo quid et generi suo deberet Christus. Nam initium evangelii in voce propheticae exclamationis instituens ordinem leviticae electionis ostendit, praedicans Ioannem zachariae filium in voce angeli emissum, dicens initium evangelii iesu Christi filii Dei.

Hieronymus. Evangelion, graece dicitur, latine bona annuntiatio praedicatur, quod proprie ad regnum Dei, et remissionem pertinet peccatorum: est enim evangelium per quod venit redemptio fidelium, et beatitudo sanctorum. Quatuor autem evangelia unum sunt, et unum quatuor. In hebraeo iehosua, in graeco soter, in latino salvator dicitur. Masciach hebraice, Christos graece, unctus latine, idest rex, et sacerdos dicitur.

Beda. Conferendum autem est hoc evangelii principium principio Matthaei quo ait: liber generationis iesu Christi filii David, filii abraham; hic autem dicitur filii Dei: ex utroque enim unus dominus iesus Christus Dei et hominis filius est intelligendus. Et apte primus evangelista filium hominis eum, secundus filium Dei nominat, ut a minoribus ad maiora paulatim sensus noster assurgeret, ac per fidem et sacramenta humanitatis assumptae, ad agnitionem divinae aeternitatis ascenderet. Apte etiam qui humanam erat generationem descripturus a filio hominis coepit, David scilicet, sive abraham; apte etiam is qui librum suum ab initio evangelicae praedicationis inchoabat, filium Dei magis appellare voluit iesum Christum, quia humanae erat naturae de progenie patriarcharum veritatem carnis suscipere, et divinae fuit potentiae evangelium mundo praedicare.

Hilarius de trin.. Non autem solo nomine contestatus est Christum filium Dei, sed etiam proprietate. Nos filii Dei sumus; sed non talis hic filius: hic enim verus et proprius est filius, origine, non adoptione; veritate, non nuncupatione; nativitate, non creatione.


MARCUS 1,2-3


6102 (Mc 1,2-3)

Beda. Scripturus evangelium marcus, congrue primo ponit testimonia prophetarum, ut eo cunctis sine scrupulo dubietatis suscipienda quae scriberet intimaret, quo haec a prophetis antea praedicta esse demonstraret. Simulque uno eodemque evangelii sui principio et iudaeos, qui legem ac prophetas susceperant, ad suscipiendam evangelii gratiam, ac sacramenta, quae ipsorum prophetae praedixerant, instituit; et gentiles, qui per evangelii praeconia ad dominum venerant, ad auctoritatem quoque legis et prophetarum suscipiendam venerandamque provocat; unde dicit sicut scriptum est in isaia propheta: ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam.

Hieronymus de optimo genere interpretandi. Hoc autem non scribitur in isaia; sed in malachia novissimo duodecim prophetarum.

Chrysostomus in marc.. Potest autem dici, quod falsitas est scriptoris. Vel aliter dicetur, quod duas prophetias in diversis locis dictas a duobus prophetis, in unum congregans posuit. In isaia enim propheta post ezechiae describitur historiam: vox clamantis in deserto; in malachia vero: ecce mitto angelum meum. Secundus igitur evangelista duas prophetias posuit ut ab isaia dictas, et ad unam lectionem hoc referens, tacens vero a quo dicatur ecce mitto angelum.

Augustinus de quaest. Novi et veter. Testam.. Sciens enim omnia ad auctorem referenda, dicta haec ad isaiam revocavit, qui sensum istum prior intimaverat. Denique post verba malachiae statim subiecit dicens vox clamantis in deserto: ut iungeret verba utriusque prophetae ad unum sensum pertinentia, sub prioris prophetae persona.

Beda. Vel aliter intelligendum est: quia etsi non haec verba inveniuntur in isaia, sensus tamen eorum invenitur in multis aliis locis; et manifestius in hoc quod subiunxit vox clamantis in deserto. Nam quod dixit malachias mittendum angelum ante faciem domini, qui praepararet vias eius, hoc est quod dixit isaias vocem clamantis in deserto audiendam, quae diceret parate viam domini. In utraque autem sententia similiter paranda via domini praedicatur. Potuit autem fieri ut animo Marci evangelium conscribentis pro malachia isaias occurrerit, ut fieri solet; quod tamen sine ulla dubitatione emendaret, saltem ab aliis admonitus, qui ipso adhuc in carne vivente legere potuerunt; nisi cogitaret, recordationi suae, quae sancto spiritu regebatur, non frustra occurrisse aliud pro alio nomen prophetae. Sic enim insinuatur quaecumque per prophetas spiritus sanctus dixit, et singula esse omnium, et omnia singulorum.

Hieronymus vox pneumatos agiu, per malachiam ad patrem sonat de filio, qui est facies patris, unde agnitus est.

Beda. Angelus autem vocatur Ioannes, non naturae societate, iuxta haeresim origenis, sed officii dignitate: angelus enim graece, latine nuntius dicitur; quo nomine recte appellari potuit homo ille qui fuit missus a Deo, ut testimonium perhiberet de lumine, et venientem in carne dominum mundo nuntiaret: cum constet omnes qui sacerdotio funguntur ob evangelizandi officium angelos posse vocari, dicente propheta malachia: labia sacerdotis custodiunt scientiam; et legem requirunt ex ore eius, quia angelus est domini exercituum.

Theophylactus. Praecursor igitur Christi angelus dicitur propter vitam angelicam et reverentiam excelsam. Quod autem dicitur ante faciem tuam, hoc significat quasi diceret, iuxta te est nuntius tuus; unde ostenditur propinquitas praecursoris ad Christum: etenim iuxta reges ambulant qui propinqui sunt magis. Sequitur qui praeparabit viam tuam ante te: per baptismum enim praeparavit animas iudaeorum, ut Christum susciperent.

Hieronymus. Vel via domini qua ad homines ingreditur, poenitentia est, per quam Deus ad nos descendit, et nos ad illum ascendimus: hinc autem initium praedicationis Ioannis fuit: poenitentiam agite.

Beda. Sicut autem Ioannes angelus potuit vocari pro eo quod faciem domini evangelizando praevenit; ita recte appellari et vox potuit, quia verbum Dei sonando praeibat; unde sequitur vox clamantis in deserto. Constat enim quod unigenitus filius verbum patris vocatur; et ex ipsa nostra locutione cognoscimus quia prius vox sonat, ut verbum postmodum possit audiri.

Hieronymus. Dicitur autem vox clamantis, quia clamor ad surdos, et longe positos, sive cum indignatione fieri solet; quae iudaico certum est populo evenisse, dum longe est a peccatoribus salus; et aures suas obturaverunt sicut aspides surdae: et indignationem, et iram, et tribulationem a Christo audire meruerunt.

Chrysostomus. Per hoc autem quod dicitur in deserto, manifeste ostendit prophetia, non in ierusalem divina fieri dogmata, sed in deserto. Quod implebatur ad litteram, Ioanne baptista in deserto iordanis verbi Dei apparitionem salutiferam praedicante. Ostendit etiam sermo propheticus praeter desertum quod a Moyse ostensum fuit, ubi semitas faciebat, aliud esse desertum, in quo praesentem esse salutem Christi praedicabat.

Hieronymus. Vel in deserto fit vox, et clamor, quia deserti erant a spiritu Dei, sicut domus vacans et scopata; deserti etiam a propheta, rege atque sacerdote.

Beda. Quid autem clamaret aperitur cum subditur parate viam domini, rectas facite semitas eius. Omnis enim qui fidem rectam, et opera bona praedicat, quid aliud quam venienti domino ad corda audientium viam parat, ut haec scilicet corda vis gratiae penetret, et lumen veritatis illustret? rectas autem semitas facit, dum mundas in animo cogitationes per sermonem praedicationis format.

Hieronymus. Vel aliter. Parate viam domini; hoc est, poenitentiam agite, et praedicate: rectas facite semitas eius, ut via regia incedentes proximos nostros ut nos, et nosmetipsos ut proximos diligamus: qui enim semetipsum diligit, et non diligit proximum, ad dexteram declinat: nam multi bene agunt, sed bene non corrigunt, ut fuit heli; et qui semetipsum odiens, proximum diligit ad sinistram divertit: multi enim bene corrigunt, sed non bene agunt, ut fuerunt scribae et pharisaei. Semitae autem post viam sequuntur, quia mandata moralia post poenitentiam explanantur.

Theophylactus. Vel via est novum testamentum, semitae vero vetus, quasi attritum: ad viam enim necesse erat praeparari, scilicet ad novum testamentum; veteris autem testamenti semitas rectas fieri oportebat.



Th. Aq. Catena aurea 5808