Th. Aq. Catena aurea 10145

LUCA 11,45-54

10145 (Lc 11,45-54)

Cyrillus. Redargutio quae mansuetos transfert in melius, superbis hominibus communiter intolerabilis esse solet; unde cum salvator reprehenderet pharisaeos tamquam deviantes a recto calle, percellebatur ex hoc legisperitorum caterva; unde dicitur respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: magister, haec dicens, etiam nobis contumeliam facis.

Beda. Quam misera conscientia, quae audito dei verbo, sibi contumeliam fieri putat: et commemorata poena perfidorum, se semper intelligit esse damnandam.

Theophylactus. erant autem alii legisperiti a pharisaeis: nam pharisaei divisi ab aliis, quasi religiosi videbantur; legis autem periti scribae erant, doctoresque quaestiones legis solventes.

Cyrillus. Christus autem legisperitis invectivam ingerit, et deprimit vanum eorum supercilium; unde sequitur at ille ait: et vobis legisperitis vae: quia homines oneratis oneribus quae portare non possunt, et ipsi uno digito non tangitis sarcinas. Exemplo patenti utitur ad eos dirigendum. Erat lex onerosa iudaeis, ut fatentur Christi discipuli; ipsi vero fasces importabiles legis colligantes, et subditis superponentes, ipsi nullatenus operari curabant.

Theophylactus. quoties etiam doctor facit quae docet, alleviat fascem, tradens ad exemplum seipsum: quando vero nil agit eorum quae docet, tunc graves fasces videntur eis qui doctrinam suscipiunt, utpote qui nec a doctore possunt portari.

Beda. Recte autem audiunt quod sarcinas legis uno digito non tangerent; hoc est, nec in minimis quidem eam perficerent, quam se contra morem patrum sine fide et gratia Christi servare, et servanda tradere praesumebant.

Gregorius. Tales quoque modo plures sunt iudices severi peccantium, et debiles agonistae; intolerabiles legislatores, et debiles portatores; neque appropinquare volentes, nec palpare vitae honestatem, quam irremediabiliter exigunt a subiectis.

Cyrillus. Postquam igitur reprobavit onerosam legisperitorum officinam, inducit communem invectivam in cunctos principes iudaeorum, dicens vae vobis qui aedificatis monumenta prophetarum, et patres vestri occiderunt illos.

Ambrosius. bonus est hic locus adversus superstitionem vanissimam iudaeorum: quia aedificando sepulchra prophetarum, patrum suorum facta damnabant; aemulando autem paterna scelera, in seipsos sententiam retorquebant: non enim aedificatio, sed aemulatio loco criminis aestimatur; unde subdit profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam quidem ipsi eos occiderunt, vos autem aedificatis eorum sepulchra.

Beda. Simulabant quidem se, ob favorem vulgi captandum, patrum suorum horrere perfidiam, memorias prophetarum qui ab eis occisi sunt, magnifice honorando; sed ipso ore testificantur quantum paternae nequitiae consentiant, iniuriis agendo dominum a prophetis praenuntiatum; unde subditur propterea et sapientia dei dixit: mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur.

Ambrosius. Dei sapientia Christus est. Denique in Matthaeo habes: ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes.

Beda. Si autem eadem sapientia dei prophetas apostolosque misit, cessent haeretici Christo ex virgine principium dare; omittant alium legis et prophetarum, alium novi testamenti deum praedicare; quamvis saepe etiam apostolica scriptura prophetas non eos solum qui futuram Christi incarnationem, sed eos qui futura caelestis regni gaudia praedicunt appellet. Sed nequaquam hos crediderim apostolis in catalogi ordine praeferendos.

Athanasius. sive autem occidant, mors occisorum altius contra eos clamabit; sive persequantur, memorialia suae iniquitatis emittunt. Fuga enim persecutionem passorum in magnum redundat persequentium crimen: nemo enim pium et mansuetum fugit, sed potius austerum et moribus imbutum iniquis; et ideo sequitur ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista.

Beda. Quaeritur quomodo sanguis omnium prophetarum atque iustorum ab una iudaeorum generatione requiratur, cum multi sanctorum, sive ante incarnationem, sive post, ab aliis nationibus sint interempti. Sed moris est scripturarum duas saepe generationes hominum, bonorum malorumque computare.

Cyrillus. Etsi ergo dicat demonstrative a generatione ista, non exprimit solum tunc astantes et audientes, sed quemlibet homicidam: astruitur enim simili simile.

Chrysostomus in Matthaeum. ceterum si dicat, iudaeos graviora passuros; hoc non immerito fit, eo quod et peiora omnibus ausi sunt, et nullo praeteritorum castigati fuerunt; sed cum vidissent alios peccasse et punitos fuisse, non fuerunt meliores effecti, sed similia commiserunt; non autem ita quod pro commissis aliorum alii luant poenam.

Theophylactus. ostendit autem dominus iudaeos esse heredes malitiae cain, ex eo quod subdit a sanguine abel usque ad sanguinem zachariae, qui periit inter altare et aedem. Abel siquidem a cain occisus est; zachariam autem, quem occiderunt inter altare et aedem, quidam dicunt esse antiquum zachariam filium ioiadae sacerdotis.

Beda. Quare igitur a sanguine abel, qui primus martyrium passus est, mirum non est; sed quare usque ad sanguinem zachariae, quaerendum est, cum et multi post eum usque ad nativitatem Christi, et ipso mox nato innocentes perempti sint; nisi forte, quia abel pastor ovium, zacharias sacerdos fuit, et hic in campo, ille in atrio templi necatus est, utriusque gradus martyres, et laici scilicet, et altaris officio mancipati, sub eorum intimantur vocabulo.

Gregorius nyssenus. Quidam autem dicunt, quod zacharias pater ioannis spiritu prophetiae coniciens mysterium virginitatis intactae dei genitricis, nequaquam sequestravit illam a loco templi virginibus deputato, volens ostendere quod in potestate conditoris omnium erat novum ortum ostendere, qui enixae vigorem caelibatus non auferret. Erat autem hic locus medius inter altare et aedem, in qua erat altare aeneum situm, ubi propter hoc eum occiderunt. aiunt etiam, quod, cum audirent regem mundi venturum, dispensative metu subiectionis aggrediuntur eum qui attestabatur ortum ipsius, mactantes sacerdotem in templo.

Graecus. Alii autem aliam causam dicunt esse interitus zachariae: cum enim occiderentur infantes, magnus ioannes cum coaetaneis suis occidendus erat; sed elisabeth eripiens filium de medio caedis, petiit eremum: unde cum satellites herodis elisabeth et puerum non invenirent, convertunt iram in zachariam, occidentes ipsum ministrantem in templo. sequitur vae vobis legisperitis, qui tulistis clavem scientiae.

Basilius. Haec vox vae, quae intolerabilibus profertur doloribus, eis convenit qui paulo post detrudendi erunt in grave supplicium.

Cyrillus. clavem autem scientiae ipsam dicimus esse legem: erat enim lex umbra et figura iustitiae Christi. Decebat ergo legisperitos quasi indagantes legem moysi et dicta prophetarum, reserare quodammodo populo iudaeorum ianuas notitiae Christi. Hoc autem non fecerunt; sed e contra derogabant divinis miraculis, et contra eius dogmata clamabant: quid eum auditis? sic igitur tulerunt, idest abstulerunt, clavem scientiae; unde sequitur ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis. Sed et fides est clavis scientiae: fit enim per fidem veritatis cognitio, secundum illud: nisi credideritis, non intelligetis. Sustulerunt igitur legisperiti clavem scientiae, non permittentes homines credere in Christum.

Augustinus de quaest. Evang.. Sed et clavis scientiae est humilitas Christi, quam nec ipsi intelligere, nec ab aliis intelligi volebant.

Ambrosius. Arguuntur etiam adhuc sub nomine iudaeorum, et futuro supplicio statuuntur obnoxii: quia cum doctrinam sibi divinae cognitionis usurpent, et alios impediant, nec ipsi quod profitentur agnoscunt.

Augustinus de cons. evang.. Haec autem omnia Matthaeus narrat esse dicta postquam dominus in ierusalem venerat. Lucas autem hic narrat, cum adhuc dominus iter ageret in ierusalem: unde mihi similes videntur esse sermones, quorum ille alterum, iste alterum narravit.

Beda. Quam autem vera perfidiae, simulationis et impietatis suae crimina audierint pharisaei et legisperiti, ipsi testantur, qui non resipiscere, sed doctorem veritatis insidiis moliuntur aggredi; sequitur enim cum autem hoc ad illos diceret, coeperunt pharisaei et legisperiti graviter insistere.

Cyrillus. Sumitur autem insistere pro instare, vel invidere, vel saevire. coeperunt autem interrumpere sermonem eius in pluribus; unde sequitur et os eius opprimere de multis.

Theophylactus. cum enim plures interrogant unum de diversis materiis, cum nequeat simul omnibus respondere, videtur insipientibus quod dubitet. Hoc igitur ingeniabantur et illi nefarii contra ipsum; sed et aliter quaerebant os eius opprimere; scilicet ut provocarent eum ad aliquid dicendum, unde posset damnari; unde sequitur insidiantes ei, et quaerentes aliquid capere de ore eius, ut accusarent eum. Quod primo dixerat opprimere, nunc dicit capere, vel rapere, aliquid ex ore eius. Interrogabant eum nunc quidem de lege, ut arguant eum quasi blasphemum obloquentem de moyse; nunc vero de caesare, ut accusent eum tamquam insidiosum et hostem maiestatis caesareae.


LUCA 12,1-3

10201 (Lc 12,1-3)

Theophylactus. Pharisaei quidem conabantur iesum capere in sermone, ut populos ab eo abducerent; hoc autem in contrarium vertitur: magis enim adibant populi per millenarios congregati, adeo cupientes haerere Christo ut se invicem comprimerent: tam validum quid est veritas, et dolus imbecillis ubique; unde dicitur multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos: attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis.

Gregorius. quia enim cavillatores erant, ob hoc Christus ab eis sibi cavere admonebat discipulos.

Gregorius nazianzenus. est autem, quando fermentum laudatur, tamquam efficiens panem vitalem; est autem quando vituperatur, significans vetustam et acidam malitiam.

Theophylactus. vocat igitur fermentum hypocrisim tamquam alterantem et corrumpentem intentiones hominum, quibus se ingesserit: nihil enim sic alterat mores ut hypocrisis.

Beda. Nam sicut modicum fermentum totam farinae massam corrumpit, sic simulatio animum tota virtutum sinceritate et veritate fraudabit.

Ambrosius. Pulcherrimum autem locum tenendae simplicitatis et aemulandae fidei salvator intexuit, ne iudaicae more perfidiae, alia promamus in affectu, alia voce simulemus; cum ultimo tempore occulta cogitationum accusantium aut etiam defendentium secretum nostrae mentis aperitura videantur; unde subditur nihil autem opertum est quod non reveletur, neque absconditum quod non sciatur.

Origenes. Aut ergo de illo tempore hoc dicit quando iudicabit deus occulta hominum; aut id dicit, quia quantumcumque conetur aliquis occultare bona aliorum infamiis, bonum naturaliter latere non potest.

Chrysostomus in matth.. quasi dicat discipulis: quamvis nunc quidam vocent vos seductores et magos, deteget omnia tempus, et arguet eorum calumniam, et vestram declarabit virtutem: unde quaecumque vobis in parvo angulo palaestinae locutus sum, haec audacter et fronte detecta et qualibet sublata formidine toti orbi praedicate; et ideo subdit quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur; et quod in aure locuti estis et in cubiculis, praedicabitur in tectis.

Beda. Vel hoc dicit, quia quae inter tenebras quondam pressurarum carcerumque umbras locuti vel passi sunt apostoli, nunc clarificata per orbem ecclesia, lectis eorum actibus publice praedicantur. sane quod dicit praedicabitur in tectis, iuxta morem provinciae palaestinae loquitur, ubi solent in tectis residere: non enim tecta nostro more culminibus sublimata, sed plano schemate faciunt aequalia. Ergo dicit praedicabitur in tectis: idest cunctis audientibus palam dicetur.

Theophylactus. Vel hoc proponitur pharisaeis, quasi dicat: o pharisaei, quae in tenebris dixistis, idest quod in opacis cordibus vestris tentare me conamini, in lumine dicentur: ego enim sum lux, et in me luce notum fiet quicquid vestra machinatur caligo; et quod in aure locuti estis et in cubiculis, idest quicquid mutuis susurris vestris auribus instillastis, praedicabitur in tectis; idest, ita mihi fuit audibile ac si in tectis praedicatum fuisset. hic etiam intelligere potes quod lux sit evangelium, tecta vero altae apostolorum animae. Quotquot vero consiliati sunt pharisaei, divulgata sunt postmodum, et audita in evangelii luce, flante magno praecone spiritu sancto super apostolorum animas.


LUCA 12,4-7

10204 (Lc 12,4-7)

Cyrillus. Quoniam gemina est causa perfidiae, quae aut ex inolita malitia aut ex accidenti metu nascitur; ne quis metu territus deum, quem corde cognoscit, negare cogatur, pulchre addit dico autem vobis amicis meis, ne terreamini ab his qui occidunt corpus.

Cyrillus. Non quibuscumque enim simpliciter hic sermo convenire videtur, sed his qui deum ex tota diligunt mente: quibus convenit dicere: quis nos separabit a caritate Christi? qui autem non tales sunt, labiles sunt, et ad prosiliendum parati. porro dominus dicit: maiorem hac dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. quomodo autem non est inconvenientissimum Christo non rependere quod ab eo recepimus? Ambrosius. Mortem etiam docet non esse terribilem, quam locupletiore fenore sit immortalitas redemptura.

Cyrillus. Est ergo advertendum, quod laboribus parantur coronae et honores, quibus mortales usque ad tempus suam iram extendunt, fitque illis nostrae persecutionis finis corporalis interitus; unde subdit et post hoc non habent amplius quid faciant.

Beda. Ergo supervacua furiunt insania qui mortua martyrum membra feris avibusque discerpenda proiciunt, cum nequaquam omnipotentiae dei, quin ea resuscitando vivificet, resistere possint.

Chrysostomus in Matthaeum. Considera qualiter dominus discipulos omnibus superiores constituit, ipsam mortem cunctis terribilem hortans contemnere. Simul autem et documenta immortalitatis animae ostendit eis, cum subdit ostendam autem quem timeatis: timete eum qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam.

Ambrosius. Mors enim naturae finis, non poenae est; et ideo mortem supplicii corporalis esse defectum, poenam vero animae esse perpetuam, deumque solum esse metuendum, cuius potestati non natura praescribat, sed eadem natura subiaceat, concludit: ita dico vobis, hunc timete.

Theophylactus. Hinc nota, quod peccatoribus quidem mors ad supplicium fertur, et hic cruciatis ipsis per interitum, et consequenter in gehennam detrusis; sed si sermonem discusseris, quiddam aliud intelliges: non enim dicit: qui mittit in gehennam; sed qui potestatem habet mittere: non enim quicumque cum peccato moriuntur, semper mittuntur in gehennam. Hoc autem dico propter oblationes et distributiones quae fiunt pro defunctis, quae non parum conducunt etiam his qui in gravibus peccatis mortui sunt.

Ambrosius. Inspiraverat ergo dominus simplicitatis affectum, virtutem mentis erexerat; fides sola nutabat: bene eam de rebus vilioribus roboravit, subdens nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram deo? quasi dicat: si deus oblivionem passerum non habet, hominum quomodo habere potest? Beda. Dipondius genus est ponderis levissimi, ex duobus assibus compositi.

Glossa. Quod autem in numeris est unum, hoc in ponderibus assis; quod duo, hoc dipondius.

Ambrosius. Fortasse autem dicat aliquis: quomodo apostolus dixit: nonne de bobus cura est deo? cum bos passere pretiosior sit? sed aliud est cura, aliud scientia.

Origenes. ad litteram igitur, acumen divinae provisionis, quae procedit usque ad minima, per hoc significatur; mystice autem quinque passeres spirituales sensus iuste significant, qui excelsa et supra homines sentiunt, deum intuentes, vocem audientes divinam, gustantes panem vitae, olfacientes odorem unguentorum Christi, palpantes vivum verbum: qui dipondio veneuntes, idest vilipensi ab eis qui ea quae sunt spiritus, stultitiam iudicant, non dantur in oblivione coram deo. Dicitur autem deus aliquorum immemor fieri propter eorum facinora.

Theophylactus. Vel hi quinque sensus duobus assibus venduntur, novo scilicet et veteri testamento: et ideo non dantur oblivioni a deo: quorum enim sensus traduntur verbo vitae, ut sint apti ad spirituale pabulum, horum semper memor est dominus.

Ambrosius. Vel aliter. passer bonus est cui volandi natura suppeditat: volandi enim nobis gratiam natura dedit, voluptas abstulit, quae malorum escis gravat animam, atque in naturam corporeae molis inclinat. Quinque igitur corporis sensus si terrenarum sordium cibum quaerant, ad superiorum operum fructus revolare non possunt. Est ergo malus passer qui volandi usum terrenae vitio labis aboleverit, quales sunt isti passeres, qui dipondio veneunt, luxuriae scilicet pretio saecularis: adversarius enim tamquam captiva mancipia vilioris pretio aestimationis addicit; at dominus tamquam speciosa servitia, quae ad imaginem sui fecit, idoneos sui operis aestimat et magno pretio nos redemit.

Cyrillus. est igitur sibi curae diligenter nosse sanctorum vitam; unde subditur sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt; per quod significat quod omnia quae ad eos spectant, diligentissime novit: diligentiam enim curae adhibitae numeratio manifestat.

Ambrosius. Denique numerum capillorum non in actu computationis, sed in facilitate cognitionis accipitur. Bene tantum numerati dicuntur, quia ea quae volumus servare, numeramus.

Cyrillus. mystice autem caput quidem hominis est intellectus, capilli vero cogitationes, quae patent deo.

Theophylactus. Vel caput uniuscuiusque fidelium intelliges aptam Christo conversationem; crines autem eius, mortificativa corporis opera, quae numerantur a deo, et digna sunt provisione divina.

Ambrosius. Si igitur tanta dei est maiestas ut unus ex passeribus, aut nostrorum numerus capillorum praeter scientiam dei non sit: quam indignum est aestimare quod fidelium corda dominus aut ignoret, aut spernat, qui viliora cognoscat? unde convenienter concludit nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos.

Beda. Non plures estis legendum est, quod ad comparationem numeri pertinet; sed pluris estis hoc est, apud deum maioris dignitatis.

Athanasius. quaero autem ab arianis, si quasi dedignaretur deus alia facere, solum filium fecit, cetera vero filio subrogavit; quomodo provisione utitur usque ad tam modica, capillum et passerem? quorum enim provisione fungitur, horum creator est suo verbo.


LUCA 12,8-12

10208 (Lc 12,8-12)

Beda. Supra dictum est, opera quaelibet et verba abscondita esse revelanda: nunc autem concludit hanc revelationem non in vili quolibet conciliabulo, sed in conspectu supernae civitatis aeternique regis ac iudicis agendam, dicens dico autem vobis: omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et filius hominis confitebitur illum coram angelis dei.

Ambrosius. praeclare etiam fidem acuendo intexuit, et fidei ipsi virtutum fundamenta subiecit: nam ut fortitudinis incentivum est fides, ita fidei fundamentum est fortitudo.

Chrysostomus in Matthaeum. non est ergo dominus contentus intrinseca fide, sed exteriorem confessionem expostulat, urgens nos ad fiduciam, et maiorem affectum. Et quia hoc omnibus utile est, communiter loquitur, dicens omnis quicumque confessus fuerit me.

Cyrillus. Ait autem paulus: si confitearis ore tuo dominum iesum, et credas in corde tuo quod deus eum a mortuis suscitavit, salvus eris. Totum Christi mysterium in his interpretatur: decet enim prius ortum a Deo patre verbum, idest unigenitum ex ipsius substantia, fateri dominum omnium, non tamquam ab extrinseco et furtivum sortitum dominium, sed existentem revera et naturaliter dominum, sicut et pater. Consequenter oportet fateri quod deus hunc a mortuis suscitavit; ipsum scilicet factum hominem, et passum in carne pro nobis: sic enim resurrexit a mortuis. Quisquis ergo sic confitebitur Christum coram hominibus, videlicet ut deum et dominum, Christus eum confitebitur coram angelis dei, tunc temporis cum descendet cum sanctis angelis in gloria patris sui, in saeculi consummatione.

Eusebius. Quid autem erit gloriosius quam ipsum unigenitum dei verbum attestari pro nobis in divino iudicio, ac ipso effectu remunerationem testimonii promere indicium in animam eius cui testimonium perhibetur? non enim manens extra eum cui testimonium reddetur, sed habitans in eo, et implens eum lumine suo, testimonium dabit. Cum autem corroborasset eos spe bona per tanta promissa, iterum eos inducit terribilioribus minis, dicens qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis dei.

Chrysostomus. Et in damnatione maius supplicium, et in bonis maior recompensatio ponitur; quasi dicat: tu hic confiteris, aut negas; ego autem illic: bonorum enim malorumque retributio cum augmento in futuro saeculo te praestolatur.

Eusebius. Opportune autem hanc comminationem ponit, ne confessionem ipsius contemnerent propter poenam, quae est negari a filio dei, quod est a sapientia denegari, et a vita deficere, et lumine privari, et omnibus destitui bonis; sed et haec cuncta pati coram patre, qui est in caelis, et angelis dei.

Cyrillus. negantes autem sunt primo quidem qui imminente persecutione fidem postposuerunt: abnegant etiam haeresum doctores et discipuli.

Chrysostomus. Sunt etiam alii abnegationis modi, quos paulus describit dicens: confitentur se nosse deum, factis autem negant; et iterum: si quis suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et infideli est deterior; item: avaritiam fugite, quae est idololatria. postquam ergo tot sunt modi negationis, palam est quod totidem sunt confessionis; quos quicumque servaverit, audiet illam beatissimam vocem, qua Christus laudabit omnes qui confessi fuerint eum. Attende autem verborum cautelam. in graeco enim dicit quisquis confitebitur in me, ostendens, quod non propriis viribus, sed adiutus superna gratia, Christum aliquis confitebitur. De negante vero non dixit: in me, sed me; nam destitutus gratia denegat; redarguitur tamen, quia destitutio propter eum qui deseritur fit.

Beda. Ne autem ex eo quod ait, eos qui se negaverint esse denegandos, una cunctorum, hoc est eorum qui studio, et eorum qui infirmitate vel ignorantia negant, conditio putaretur, continuo subiecit et omnis qui dicit verbum in filium hominis, remittetur illi; ei autem qui in spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur.

Cyrillus. Sed si hoc vult innuere salvator, quod si quod iniuriosum verbum dicatur a nobis in hominem communem, obtinebimus, si poeniteamus, veniam; nulla difficultas est in sermone; quia cum naturaliter bonus sit deus, emendat volentes poenitere. Verum si ad ipsum Christum retorqueatur sermo, qualiter incondemnabilis est qui dicit verbum in eum? Ambrosius. Utique filium hominis Christum intelligimus, qui de spiritu sancto generatus ex virgine est, eo quod parens eius in terris sola sit virgo. numquid ergo maior spiritus sanctus Christo, ut in Christum peccantes veniam consequantur, in spiritum sanctum delinquentes remissionem non mereantur adipisci? sed ubi unitas potestatis est, nulla comparationis est quaestio.

Athanasius. viri quidem antiqui, studiosus Origenes et mirandus theognostus, hanc conscribunt esse spiritus sancti blasphemiam, quando qui digni reputati sunt dono spiritus sancti per baptismum, regrediuntur ad peccandum: ob hoc enim aiunt illos nec veniam obtinere, prout paulus dicit: impossibile est eos qui facti sunt participes spiritus sancti, et prolapsi sunt, revocari rursum ad poenitentiam. Addidit autem uterque intentionem propriam. nam Origenes causam huius sic explicat: deus quidem pater omnia percurrit et singula continet; virtus autem filii ad sola rationalia extenditur; spiritus vero sanctus solus inest participantibus eum in dono baptismatis. Quando ergo cathecumeni peccant, et gentiles, peccant in filium, qui in eis manet; possunt tamen veniam obtinere, cum digni fiunt dono regenerationis: quando vero baptizati delinquunt, dicit hoc nefas attingere spiritum, ad quem cum pervenissent, peccaverunt: et ideo irrevocabilem fore damnationem.

Theognostus vero ait, quod qui primum et secundum excessit limen, minorem poenam meretur; sed qui tertium quoque pertransit, non amplius accipiet veniam. Primum quidem et secundum limen vocavit doctrinam patris et filii; tertium vero in participatione spiritus sancti, secundum illud: cum venerit spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non tamquam doctrina spiritus dogma filii superet, sed quia filius condescendit imperfectis, spiritus vero signaculum est eorum qui perficiuntur. Sic igitur, non quia superet spiritus filium, expers est veniae blasphemia spiritus, sed quia imperfectorum quidem est remissio, perfectis vero nulla restat excusatio. Sed cum filius sit in patre, est in illis in quibus est pater, nec abest spiritus; indivisibilis est enim sancta trinitas. Ad haec, si omnia per filium facta sunt, et omnia in ipso consistunt, erit ipse nimirum in omnibus, ut necessarium sit peccantem in filium, in patrem et in spiritum sanctum peccare. Sacrum autem baptisma in nomine patris et filii et spiritus sancti datur: et sic peccantes post baptismum in sanctam trinitatem exercent blasphemiam. ceterum si pharisaei baptismum non susceperant, qualiter redarguebat eos ac si blasphemassent in spiritum sanctum, cuius nondum erant facti participes; praesertim cum non de peccatis simpliciter, sed de blasphemia eos increpabat? differunt autem: quoniam qui peccat, transgreditur legem; qui vero blasphemat, in ipsam offendit deitatem. Sed aliter. Si eis qui delinquunt post baptisma, non indulgetur vindicta reatuum, qualiter apostolus poenitenti in corintho condonat: retrogressos vero galatas parit, quousque Christus denuo formetur in eis? cur autem et novatum arguimus interimentem poenitentiam post baptismum? apostolus igitur ad hebraeos non dissipat poenitentiam peccatorum. Sed ne putarent secundum ritum legis, poenitentiae causa multa fore et quotidiana baptismata, ob hoc poenitere quidem monet; unicam autem fore insinuat per baptisma renovationem. Talia vero considerans recurro ad dispensationem quae fit in Christo, qui deus existens, homo factus est: tamquam deus suscitabat mortuos; sicut carne vestitus sitiebat, laborabat et patiebatur. Quando igitur aliqui spectantes humana, vident dominum sitientem et patientem, et obloquuntur in salvatorem velut in hominem, peccant quidem, possunt tamen cito cum poenituerint, accipere veniam, praetendentes pro causa fragilitatem corporis; quando vero rursus aspicientes aliqui opera deitatis, dubitant de natura corporis, ipsi quoque nimium peccant; sed et his poenitentibus cito potest ignosci, eo quod et ipsi excusationem habent ab operum magnitudine. quando vero divinitatis opera retorquent ad diabolum, merito irrevocabilem ferunt scientiam, quoniam arbitrati sunt diabolum fore deum, et verum deum nihil plusquam daemones in operibus putaverunt habere. Ad hanc ergo perfidiam pharisaei pervenerant: salvatore enim ostendente patris opera, mortuos suscitans, caecos illuminans, et similia faciens, huiusmodi opera dicebant esse beelzebub: aeque enim dicere poterant videntes mundi ordinem et erga eum provisionem quod mundus a beelzebub est creatus. Quamdiu igitur ad humana spectantes mente claudicabant dicentes: nonne hic est carpentarii filius? et: quomodo litteras quas non didicit, novit? sustinebat eos tamquam in filium hominis peccantes; sed ubi magis insaniunt dicentes opera dei esse beelzebub, non amplius eos sustinuit. Sic enim et tamdiu patres eorum sustinebat, quamdiu causa panis et aquae murmurabant; sed postquam vitulum conflantes, in eum collata sibi divinitus beneficia referunt, puniti sunt: primo quidem non paucis eorum occisis, postmodum dixit: ego autem in die ultionis visitabo hoc peccatum eorum. Talem ergo et nunc pharisaei audiunt sententiam, ut in flamma diabolo parata perpetuo corrodantur cum eo. Non igitur faciendo collationem inter blasphemiam dictam in ipsum et spiritum sanctum, haec dixit, tamquam maior sit spiritus; sed utraque blasphemia in ipsum prolata, hanc minorem, illam validiorem ostendit: ipsum enim videntes hominem vituperabant, et eius opera beelzebub esse dicebant.

Ambrosius. Sic igitur videtur quibusdam, ut eumdem et filium et spiritum sanctum intelligamus, salva distinctione personarum, et unitate substantiae: quia unus et deus et homo Christus est spiritus, sicut scriptum est: spiritus ante faciem vestram Christus dominus. Idem spiritus sanctus, qui et pater sanctus, et filius sanctus, et spiritus sanctus. Si ergo utrumque Christus est, quae est diversitas nisi ut sciamus quia divinitatem Christi nobis negare non liceat? Beda. Vel aliter. qui opera spiritus sancti dicit esse beelzebub, illi non dimittetur neque in praesenti saeculo, neque in futuro; non quod negamus ei, si poenitentiam agere possit, posse dimitti a deo; sed quod credamus eum blasphemum, exigentibus meritis, sicut numquam ad remissionem, ita nec ad ipsos dignae poenitentiae fructus esse perventurum, secundum illud: excaecavi oculos eorum ne convertantur, et sanem illos.

Cyrillus. Quod si creatura esset spiritus sanctus, non autem de divina substantia patris et filii, qualiter acta in eum contumelia tantam fert poenam quanta promulgatur contra blasphemantes in deum? Beda. Neque tamen quicumque spiritum sanctum non esse, aut deum non esse, sed patre filioque minorem confitentur, hoc irremissibilis blasphemiae crimine tenentur: quia humana ignorantia ducti faciunt, non invidentia diabolica, sicut principes iudaeorum.

Augustinus de verb. Dom.. vel aliter. Si hic diceretur: qui blasphemaverit quamcumque blasphemiam in spiritum sanctum, omnem intelligere deberemus; sed quia dictum est qui blasphemaverit in spiritum sanctum, ille intelligatur qui non omni modo, sed eo modo blasphemaverit ut ei numquam possit ignosci: sic enim dictum est: deus neminem tentat, scilicet non omni, sed quodam tentationis modo. Quis autem sit iste modus blasphemandi contra spiritum sanctum, dicamus. Primum quidem credentium beneficium est in spiritu sancto remissio peccatorum: contra hoc donum gratuitum loquitur cor impoenitens: ipsa ergo impoenitentia est spiritus blasphemia; quae non remittitur neque in hoc saeculo, neque in futuro: quia poenitentia impetrat remissionem in hoc saeculo quae valeat in futuro.

Cyrillus. Cum autem tantum metum incusserit dominus discedentibus a recta confessione, praecepit de cetero non curare de responso, eo quod fideliter dispositis constituit verba congrua spiritus tamquam doctor inhabitans; unde sequitur cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis, aut quid dicatis.

Glossa. Dicit autem qualiter, quantum ad modum proferendi; quid, quantum ad modum inveniendi; respondeatis, interrogantibus, aut quid dicatis, discere volentibus.

Beda. Cum enim propter Christum ducimur ad iudices, voluntatem tamen nostram pro Christo debemus offerre; ceterum in respondendo spiritus sancti gratia ministrabitur; unde subditur spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.

Chrysostomus in Matthaeum. alibi vero dicitur: estote parati cunctis ad respondendum, quicumque quaesiverint a vobis rationem spei quae fovet vos. Quando namque oritur inter amicos agon, praecipit nos meditari; quando vero terribile est praetorium, et pavor circumquaque, dat proprium monimentum, ut audendum sit et loquendum, non autem obstupescendum.

Theophylactus. quoniam igitur duplex est nostra infirmitas, et aut poenae formidine martyrium fugimus, aut quia rudes sumus, et nescimus reddere rationem fidei, utrumque exclusit: metum quidem poenarum in eo quod dixit ne timeatis occidentes corpus; timorem vero inscientiae in hoc quod dixit nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis.



Th. Aq. Catena aurea 10145