Th. Aq. Catena aurea 10213

LUCA 12,13-15

10213 (Lc 12,13-15)

Ambrosius. Totus superior locus ad subeundam pro confessione domini passionem, aut contemptu mortis, aut spe praemii, aut mansuri denuntiatione supplicii, cui nunquam venia laxetur, instruitur. Et quoniam avaritia plerumque solet tentare virtutem, etiam huius abolendae rei praeceptum subicitur et exemplum, cum dicitur ait autem ei quidam de turba: magister, dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem.

Theophylactus. Hi duo fratres, quia de hereditate paterna dividenda contendebant, consequens erat ut alter alterum fraudare intenderet. Dominus autem docens nos quod non oportet ad terrena flecti, repellit vocantem eum ad hereditatis divisionem; unde sequitur at ille dixit ei: homo, quis me constituit iudicem aut divisorem, scilicet facultatum, super vos? Beda. Qui magistro supernae pacis gaudia commendanti, terrenae divisionis vult ingerere molestiam, merito homo vocatur, secundum illud: cum sit inter vos zelus et contentio, nonne homines estis? Cyrillus. Fuit autem dei filius quando factus est similis nobis, constitutus a Deo patre in regem et principem super sion montem sanctum eius, annuntians mandatum divinum.

Ambrosius. bene ergo terrena declinat qui propter divina descenderat, nec iudex dignatur esse litium et arbiter facultatum, virorum habens mortuorumque iudicium arbitriumque meritorum. Non ergo quid petas, sed a quo postules, intuendum est; nec maioribus intento animo putes minoribus obstrependum: unde non immerito refutatur hic frater, qui dispensatorem caelestium gestiebat corruptibilibus occupare, cum inter fratres patrimonium non iudex medius, sed pietas debeat sequestra dividere: quamquam immortalitatis patrimonium, non pecuniae, sit hominibus expectandum.

Beda. Occasione autem huius stulti petitoris, adversus avaritiae pestem, et turbas et discipulos praeceptis pariter et exemplis munire satagit; unde sequitur dixitque ad illos: videte, et cavete ab omni avaritia. dicit autem ab omni, quia nonnulla simpliciter geri videntur, sed internus arbiter qua intentione fiant diiudicat.

Cyrillus. vel dicit ab omni avaritia, scilicet magna et parva. Est enim inutilis avaritia, dicente domino: domos zelatas aedificabitis, et non habitabitis in eis; et alibi: decem iugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres. Sed et secundum alium modum est inutilis, quem ostendit subdens quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet.

Theophylactus. Hoc dicit dominus refellens avarorum intentiones, qui videntur coacervare divitias quasi diu victuri; sed numquid te opulentia longaevum efficiet? quid igitur manifeste sustines mala, incertae causa quietis? nam dubium est an debeas attingere senium, cuius gratia thesaurizas.


LUCA 12,16-21

10216 (Lc 12,16-21)

Theophylactus. Dicto quod ex affluentia opum non protendatur vita humana, ad huius fidem parabolam subdit, dicens dixit autem similitudinem ad illos, dicens: hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit.

Basilius. non facturi quidem ex ubertate fructuum aliquid boni, ut magis divina longanimitas pateat, quae usque ad malos suam bonitatem extendit, pluens super iustos et iniustos. Quae vero sunt quae hic homo benefactori recompensat? non meminit communis naturae, nec arbitratus est oportere quod superfluit, dispensari egentibus: et horrea quidem crepabant prae copia conditorum: avarus tamen animus nequaquam implebatur, nolens veteribus cedere propter avaritiam, nova non valens suscipere propter multitudinem: propter quod imperfecta erant eius consilia, et steriles curae; unde sequitur et cogitabat intra se, dicens: quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? conqueritur aeque pauperibus. An non quem premit inopia, dicit: quid faciam? unde victus, unde calceamenta? talia et locuples profert: urgent enim ipsius animam divitiae a promptuariis emanantes, ne forte cum exiverint prosint egentibus; a simili gulosorum, qui mallent edacitate crepare quam indigentibus de reliquiis impartiri.

Gregorius moralium. O angustia ex satietate nata. Dicens enim quid faciam? profecto indicat quia votorum suorum effectibus pressus, sub quodam rerum fasce laborabat.

Basilius. erat quidem in promptu dicere: aperiam horrea, convocabo egenos; sed cogitat non ut distribuat, sed ut congreget; sequitur enim et dixit: hoc faciam: destruam horrea mea. Bene facis: nam digna destructione nequitiae promptuaria: dissolve horrea, ex quibus nullus consolationem accepit. Subdit et maiora faciam. at si et hoc impleveris, numquid destrues iterum? quid stultius, quam in infinitum laborare? horrea sunt tibi, si vis, pauperum domus. Sed dices: cui iniuriam facio, propria retinendo? nam et sequitur et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi, et bona mea. Dic mihi: quae tua? unde ea sumens in vitam tulisti? sicut qui praeveniens spectacula prohiberet advenientes, appropriando sibi quod ad usum communem ordinatur; similes sunt divites, qui communia quae praeoccupaverunt, aestimant sua esse; si enim quilibet suae necessitatis sufficientiam recipiens, relinqueret superfluum indigenti, non esset dives nec pauper.

Cyrillus. Attende et aliter esse frivolum eius verbum, cum dicit congregabo omnia quae nata sunt mihi: quasi non putaret ea divinitus obtinere, sed fructus esse laborum suorum.

Basilius. Ceterum, si fateris ea tibi divinitus provenisse, an iniustus est deus inaequaliter res nobis distribuens? cur tu abundas, ille vero mendicat, nisi ut tu bonae dispensationis merita consequaris, ille vero patientiae braviis decoretur? at tu nonne spoliator es, quae dispensanda suscepisti, propria reputando? est panis famelici quem tu tenes, nudi tunica quam in conclavi conservas, discalceati calceus qui penes te marcescit, indigentis argentum quod possides inhumatum; quocirca tot iniuriaris quot dare valeres.

Chrysostomus. sed et in hoc errat, quod bona putat quae sunt indifferentia: rerum enim quaedam sunt bonae, quaedam malae, quaedam mediae. Bona quidem sunt castitas et humilitas et huiusmodi; quae cum homo eligit, fit bonus. His autem opposita sunt mala; quae homo dum eligit, fit malus. Media vero sunt, ut divitiae; quae quandoque quidem ordinantur in bonum, scilicet ad eleemosynam; quandoque ad malum, scilicet ad avaritiam; et similiter inopia quandoque ad blasphemiam, quandoque ad sapientiam secundum affectum utentium.

Cyrillus. Dives igitur non parat permanentia horrea, sed caduca; et, quod stultius est, vitae longitudinem sibi taxat; sequitur enim et dicam animae meae: anima, habes multa bona posita in annos plurimos. Sed, o dives, fructus quidem habes in horreis, sed annos plurimos unde poteris obtinere? Athanasius. Si quis autem sic vivat quasi quotidie moriturus, eo quod incerta est naturaliter vita nostra, non peccabit: semper enim maior timor plurimum voluptatis dissolvit. Sed e contrario dives longaevitatem sibi repromittens, ad voluptates aspirat; sequitur enim requiesce, scilicet a labore, comede, bibe, epulare, magno scilicet apparatu.

Basilius. tam improvidus es erga bona animae, ut escas corporeas animae ascribas: si quidem virtutem habet, si fecunda est operationum bonarum, si Deo adhaesit, bona plurima possidet, et bono gaudio gaudet. verum quia totus carnalis es passionibus subiectus, a ventre, non ab anima clamas.

Chrysostomus. Non autem decet vacare deliciis, et impinguare corpus, et attenuare animam, fascemque ei gravare, et tenebras obducere, spissumque velamen: eo quod in deliciis dominativum animae servit, servile vero corporis dominatur. Alimentorum autem indiget corpus, non deliciarum: ut nutriatur, non ut scindatur et fluat: neque enim animae soli, sed et ipsi corpori sunt nocivae deliciae: eo quod ex forti fit debile, ex sano aegrotativum, ex agili grave, ex formoso deforme, ex iuvene veternosum.

Basilius. permissus autem est deliberare in omnibus, et manifestare propositum proprium, ut condignam mereatur sui affectus sententiam. sed dum in abdito loquitur, eloquia eius examinantur in caelo, unde sibi responsa proveniunt; sequitur enim dixit autem illi deus: stulte, hac nocte animam tuam repetent a te. Audi conveniens tibi stultitiae nomen, quod tibi nullus imposuit hominum, sed ipse deus.

Gregorius moralium. eadem nocte sublatus est qui multa tempora fuerat praestolatus, ut scilicet qui in longum sibi subsidia colligendo prospexerat, subsequentem diem vel unum minime videret.

Chrysostomus in Matthaeum et in orat. De lazaro. Dicit autem repetent a te: exposcebant enim eam forsan terribiles quaedam virtutes ad hoc missae; quoniam si de civitate in civitatem transeuntes egemus ductore, multo magis anima absoluta a corpore, et ad futuram vitam transmigrans, indigebit ducatu. ob hoc multoties recusat anima, et regreditur in profundum, cum debet exire a corpore; semper enim stimulat nos conscientia peccatorum, sed praecipue cum debemus trahi ad terribile iudicium. Tunc enim tota congeries criminum innovatur, et prae oculis posita mentem percellit: et sicut carcerati semper quidem dolorosi sunt, tunc autem praecipue cum debent iudici praesentari; sic et anima maxime in ipso tempore de peccato cruciatur et dolet; multo autem magis cum fuerit evulsa.

Gregorius moralium. in nocte autem ablata est anima quae in obscuritate cordis est emissa: in nocte ablata est quae considerationis lucem habere noluit, ut quod pati poterat praevideret. subdit autem quae autem parasti, cuius erunt? Chrysostomus. Hic enim ea deseres, non solum nullum inde percipiens commodum, sed et sarcinam peccatorum portans super humeros proprios. Et quae quidem a te congesta sunt, plerumque in manus inimicorum pervenient; a te vero super his ratio requiretur. sequitur sic est qui sibi thesaurizat et non est in deum dives.

Beda. Hic enim stultus est, et in nocte rapiendus. Ergo qui vult esse in deum dives, non sibi thesaurizet, sed pauperibus possessa distribuat.

Ambrosius. Frustra enim congregat opes qui se his nescit usurum: neque enim nostra sunt quae non possumus auferre nobiscum: sola virtus comes est defunctorum, sola nos sequitur misericordia, quae tabernacula defunctis acquirit aeterna.


LUCA 12,22-23

10222 (Lc 12,22-23)

Theophylactus. Paulatim dominus provehit ad perfectiorem doctrinam; docuit enim supra cavendum esse ab avaritia, subdiditque parabolam divitis, insinuans per eam quod stultus est qui superflua cupit; deinde procedente sermone, neque de necessariis sinit nos sollicitudinem gerere, avaritiae radicem evellens; unde dicit ideo dico vobis; quasi dicat: postquam stultus est qui sibi maiorem vitae mensuram attribuit, et exinde magis efficitur cupidus, nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis; non quia intelligibilis anima comedat, sed quia non videtur aliter animam posse coniunctam manere corpori, nisi dum nutrimur. Vel quia animati corporis est nutrimentum suscipere, congrue animae nutriri attribuit; nam et virtus nutritiva dicitur anima; ut sic intelligatur: ne solliciti sitis nutritivae parti animae quid edatis. Potest autem etiam corpus mortuum vestiri; unde subdit neque corpori vestro quid induamini.

Chrysostomus in Matthaeum. Quod autem dicitur nolite solliciti esse, non idem est quod nolite operari, sed nolite rebus mundanis mente affigi: contingit enim aliquem operantem nihil sollicitum esse.

Cyrillus. praeeminet autem anima cibo, et corpus vestitui; unde subdit anima plus est quam esca, et corpus plusquam vestimentum; quasi dicat: deus, qui quod maius est exhibuit, quomodo non dabit quod minus est? non ergo multum nostra intentio modicis insistat, nec intellectus noster serviat ad vestitum et victum quaerendum; magis autem cogitet quaecumque salvant animam, et sublevant ad regnum caelorum.

Ambrosius. Nihil autem moralius ad faciendam fidem omnia credentibus a Deo posse conferri, quam quod aereus ille spiritus vitale collegium, animae corporisque contubernio foederatum non deficit, nisi cum venerit dies suprema moriendi. Cum igitur anima indumento corporis vestiatur, et vigore animae corpus animetur, absurdum est ut victus nobis copiam defuturam putemus, qui vivendi iugem substantiam consequamur.


LUCA 12,24-26

10224 (Lc 12,24-26)

Cyrillus. Sicut supra erigendo nos ad spiritualem audaciam, per aves induxit, dicens: multis passeribus pluris estis vos, sic et nunc ex volatilibus firmam et indubitabilem fiduciam nobis adducit, dicens considerate corvos, quia non seminant neque metunt, scilicet ad acquirendum cibum, quibus non est cellarium, neque horreum, scilicet ad conservandum; et deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis? Beda. Idest, carius vos valetis: quia rationale animal, sicut homo, sublimius ordinatum est in rerum natura, quam irrationabilia, sicut sunt aves.

Ambrosius. magnum autem quod fide sequamur exemplum: nam volatilibus caeli, quibus nullum exercitium cultionis, nullus de messium fecunditate proventus est, indeficientem providentia divina largitur alimoniam. verum est igitur causam inopiae nostrae avaritiam videri: etenim illis idcirco sine labore pabuli usus exuberat, quo fructus ad escam communem datos, speciali quodam nesciunt vindicare dominatu. nos communia amisimus, dum propria vindicamus: nam nec proprium quicquam ubi perpetuum nihil, nec certa copia ubi incertus eventus.

Chrysostomus in Matthaeum. Cum autem posset dominus exemplum ab hominibus sumere qui minime terrena curaverunt, eliam dico, moysen et ioannem, et ceteros huiusmodi, commemoravit volatilia, sequens vetus testimonium, quod ad apem transmittit et formicam, et alia huiusmodi; quibus naturales quosdam mores inseruit conditor.

Theodoretus . Ideo autem omissa mentione aliorum volatilium, corvorum mentionem facit, quia pullos corvorum speciali providentia deus nutrit: nam corvi pariunt quidem, non autem nutriunt, sed negligunt pullos suos: quibus miro modo ab aere pabulum quadam aura delatum ad os pervenit, quod hiantes suscipiunt, et sic nutriuntur. Forsan etiam et talia per synecdochen dicta sunt, toto significato per partem: unde in Matthaeo dominus remittit ad volatilia caeli, hic vero specialiter ad corvos, tamquam gulosiores et rapaciores.

Eusebius. In corvis etiam aliquid plus significat: avibus enim colligentibus legumina promptius est alimentum, vescentibus vero carnibus, sicut corvis, difficilius est ad habendum; nec tamen huiusmodi aves defectum pabuli patiuntur propter providentiam dei diffusam ubique. Utitur autem ad idem et tertio syllogismo, dicens quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum? Chrysostomus. nota quod animam quidem semel dedit deus, et eadem perseverat; sed corpus quotidie sumit incrementum. pertransiens igitur animam quasi non recipientem augmentum, de solo corpore facit mentionem, dans intelligere quod non augetur per solum alimentum, sed provisione divina, per hoc quod nullus nutrimentum accipiendo aliquid ad suam staturam adicere potest; unde concluditur si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis? Eusebius. Quasi dicat: si nullus sua cura corpoream ingeniatus est sibi staturam; sed neque termino temporis vitae potest aliquis vel brevissimum tempus horae excogitando adicere, cur oportet superflue de necessariis vitae cogitare? Beda. Illi ergo tegendi corporis curam relinquite, cuius videtis cura factum esse ut tantae staturae corpus habeatis.

Augustinus de quaest. Evang.. Cum autem de augenda corporis statura loqueretur, dicit quod minimum est hoc, scilicet Deo corpora operari.


LUCA 12,27-31

10227 (Lc 12,27-31)

Chrysostomus in Matthaeum. sicut superius dominus de alimentis monebat, ita et nunc monet de vestitu, dicens considerate lilia agri, quomodo crescunt: non laborant neque nent, ut scilicet sibi faciant indumenta. Sicut autem supra cum dominus dixit: non seminant volatilia, non reprobavit sementem, sed superfluam curam, sic cum dixit non laborant neque nent, non opus interemit, sed cogitationem.

Eusebius. Si quis autem mortalium vult decorari pretioso vestitu, videat oculate quod deus etiam usque ad flores, qui ex terra oriuntur, multiplicem sui sapientiam propagans, ornavit hos diversis coloribus, tenuibus membranis florum, murice et auro longe meliores tincturas accommodans, adeo quod nec penes aliquem regem deliciosum, nec etiam ipsum salomonem, qui apud antiquos tam in divitiis quam in sapientia et in deliciis celeber fuit, tam pretiosum opus fuerit inventum; unde sequitur dico autem vobis, quia nec salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.

Chrysostomus. Non utitur hic volatilium exemplo, cygnum commemorans aut pavonem, sed lilia: vult enim utrinque declarare hyperbolem, scilicet ab infirmitate rerum, quae tantum sunt sortitae decorem, et a pretio decoris, qui concessus est liliis; unde postmodum non vocat ea lilia, sed fenum, cum subditur si autem fenum quod in agro est hodie: nec dicit: cras non entia; sed subdit: et cras in clibanum mittetur: neque dicit simpliciter: deus vestit, sed dicit deus sic vestit, quod multam habet expressionem; et subdit quanto magis vos? quod est exprimentis pretiositatem et providentiam humani generis. Denique, cum increpare deceret, utitur et hic moderantia, non infidelitatis, sed paucitatis fidei arguens, cum subdit pusillae fidei; ut per hoc magis excitet nos ad dictorum persuasionem; ut non solum non cogitemus de vestibus, sed nec affectemus vestimentorum decorem.

Cyrillus. Sufficit enim prudentibus solius causa necessitatis aptum habere vestitum, modestiam non excedentem, et ciborum quod satis est. Sufficiunt etiam sanctis quae sunt in Christo spirituales deliciae, et subsequens gloria.

Ambrosius. non otiosum autem videtur quod flos vel homini confertur, vel certe plus pene quam hominibus in salomone praefertur: ut prae claritate coloris angelorum caelestium gloriam putemus expressam, qui vere mundi istius flores sunt, quod eorum claritatibus mundus ornatur, et bonum odorem sanctificationis aspirant: qui nulla sollicitudine praepediti, nullo usu laboris exerciti, divinae in se liberalitatis gratiam, et caelestis servant dona naturae. Unde bene et hic vestitus gloria sua salomon, et alibi coopertus ostenditur, quod infirmitatem corporeae naturae, velut virtute quadam mentis adopertam, operum gloria vestiebat. Angeli vero, quorum natura divinior expers manet iniuriae corporalis, recte licet maximo viro praeferuntur. Nec tamen in nobis misericordiam dei desperare debemus, quibus per resurrectionis gratiam dominus similem angelorum speciem pollicetur.

Cyrillus. Absonum autem erat discipulos debentes normam et exemplar conversationis honestae aliis tradere, in ea incidere a quibus discedendum esse oportebat eos consulere. Et ideo dominus subdit et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis. In hoc etiam dominus consuluit non modicum studio sacrarum praedicationum, monens discipulos sollicitudinem humanam abicere.

Beda. notandum tamen est, quod non ait: nolite quaerere, aut solliciti esse de cibo, aut potu, aut indumento; sed quid manducetis aut bibatis: ubi mihi videntur argui qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora sibi vel austeriora prae his cum quibus vitam ducunt, alimenta vel indumenta requirunt.

Gregorius nyssenus. sed dicetur: aliqui obtinuerunt dominia, honores et divitias, cum orassent; qualiter ergo prohibes nos talia orando quaerere? et quidem quod omnia haec ad divinum consilium pertineant, omnibus patet; haec tamen a Deo conferuntur petentibus, ut discentes deum nos exaudire in minoribus petitionibus, elevemur ad altiorem affectum; sicut in pueris videmus, qui mox nati maternis adhaerent uberibus; si vero pubuerit parvulus, spernit mammas, quaerit autem monile, aut aliquid talium, quibus oculus delectatur; postquam autem mens cum corpore creverit, cedens cunctis puerilibus desideriis, quaerit a parentibus quae conveniunt vitae perfectae.

Augustinus de quaest. Evang.. prohibita autem sollicitudine de alimentis, consequenter ne extollantur admonuit, dicens nolite in sublime tolli. Primo enim haec ad necessitatem complendam homo quaerit; cum autem his abundaverit, incipit de talibus superbire. Tale est hoc ac si se vulneratus aliquis iactet, quia habeat multa emplastra in domo, cum illi bonum esset ut vulnera non haberet, et ne uno quidem indigeret emplastro.

Theophylactus. Vel elevationem nihil aliud vocat quam vagum mentis motum, alias aliud meditantis, et ex hoc salientis ad aliud, et sublimia cogitantis.

Basilius. et ut intelligas huiusmodi elevationem, memento vanitatis propriae iuventutis; si quando manens solus cogitasti de vita et promotionibus, discurrens a principatu in principatum, amplexus es divitias, aedificasti palatia, amicis bene fecisti, ultus es inimicos. Est autem peccatum talis abstractio: intenta enim circa superflua delectatio a veritate seducit; unde convenienter subdit haec enim omnia gentes mundi quaerunt, scilicet voluptatem, divitias et huiusmodi.

Gregorius nyssenus. adhibere enim sollicitudinem rebus apparentibus proprium est eorum qui nullam supponunt spem futuri saeculi, neque metum iudicii.

Basilius. Sed de necessariis vitae subdit pater autem vester scit quoniam his indigetis.

Chrysostomus in Matthaeum. non dixit: deus, sed pater, ut ipsos ad maiorem promoveret fiduciam: quis enim est pater qui patiatur necessaria filiis non ministrare? sed et aliud adicit. Non enim poteris dicere, quod pater quidem est, ignorat tamen his nos indigere; nam qui naturam creavit, eius indigentiam novit.

Ambrosius. Ostendit autem consequenter nec ad praesens, nec in reliquum fidelibus gratiam defuturam, si modo qui divina desiderant, terrena non quaerant. Indecorum quippe est homines curare de cibo, qui militant pro regno. Novit rex quemadmodum familiam suam pascat, alat et vestiat; unde sequitur verumtamen quaerite primum regnum dei; et haec omnia adicientur vobis.

Chrysostomus. non modo regnum, sed etiam opes Christus pollicetur cum eo. Si enim nos a curis eos eripimus qui praetermittentes sua, nostrorum diligentiam habent, multo magis deus.

Beda. Indicat enim aliud esse quod principaliter datur, aliud quod superadditur: quia nobis in intentione aeternitas, in usu vero temporalitas esse debet.


LUCA 12,32-34

10232 (Lc 12,32-34)

Glossa. Postquam dominus temporalium curam a cordibus discipulorum removit, hic excludit ab eis timorem, ex quo superflua cura procedit, dicens nolite timere, pusillus grex.

Theophylactus. Pusillum gregem dominus vocat volentes discipulos eius fieri: vel quia in hoc saeculo sancti parvi videntur causa voluntariae paupertatis, vel quia superantur a multitudine angelorum, qui incomparabiliter praecellunt quae nostra sunt.

Beda. Pusillum etiam dominus gregem electorum nominat, vel ad comparationem maioris numeri reproborum, vel potius ob humilitatis devotionem.

Cyrillus. Quare autem timere non debent, ostendit subdens quia complacuit patri vestro dare vobis regnum, quasi dicat: eum qui tam pretiosa largitur, qualiter pigebit erga vos clementiam exercere? quamvis enim hic grex parvus sit et natura, et numero, et gloria, bonitas tamen patris concessit et huic pusillo gregi caelestium spirituum sortem, scilicet regnum caelorum. Ergo ut possideatis regnum caelorum, opes terrenas contemnite; unde subditur vendite quae possidetis et date eleemosynam.

Beda. Quasi dicat: nolite timere ne propter regnum dei militantibus huius vitae necessaria desint; quin etiam possessa propter eleemosynam vendite: quod tunc digne fit, quando quis semel pro domino suo omnibus spretis, nihilominus post hoc labore manuum operatur, unde et victum transigere, et eleemosynam dare queat.

Chrysostomus in Matthaeum. Non est enim peccatum quod eleemosyna nequeat abolere; antidotum est cuilibet conveniens vulneri: sed et eleemosyna non solum in pecuniis fit, sed et in rebus, dum aliquis alium protegit, dum medicus medetur, dum sapiens consulit.

Gregorius nazianzenus. Vereor autem ne putes pietatis tibi necessitatem non esse, sed arbitrium. Opinabar et ipse hoc; sed terrent me hoedi ad sinistram statuti, non quia rapuerunt, sed quia Christum in egentibus non placaverunt.

Chrysostomus. Nam sine eleemosyna impossibile est regnum videre. Sicut enim fons, si aquas in se continuerit, vitiatur; sic et divites, cum omnia penes se teneant.

Basilius. Sed quaeret aliquis: quid considerantem oportet vendere quae possidentur? numquid tamquam eis naturaliter noxiis, vel propter tentationem accidentem animabus ab eis? ad hoc dicendum est, primo quidem quod singulum eorum quae sunt, si per seipsum malum existeret, non esset creatura dei; omnis enim creatura dei bona: consequenter autem, quia mandatum dominicum non docuit abicere tamquam mala quae possidentur, sed dispensare, dicens et date eleemosynam.

Cyrillus. Molestum autem forte est hoc mandatum divitibus; sanam tamen mentem habentibus non est inutile: thesaurizant enim sibi regnum caeleste; unde sequitur facite vobis sacculos qui non veterascunt.

Beda. Eleemosynas videlicet operando, quarum merces in aeternum maneat: ubi non hoc praeceptum esse putandum est, ut nil pecuniae reservetur a sanctis, vel suis, vel pauperum usibus; cum et ipse dominus, cui angeli ministrabant, loculos habuisse legatur, a fidelibus oblata conservans; sed ne Deo propter ista serviatur, et ob inopiae timorem iustitia deseratur.

Gregorius nyssenus. Praecipit autem sensibiles et terrenas opes sursum concedere, quo virtus corruptiva non attingit; unde subdit thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit.

Theophylactus. Quasi dicat: hic tinea demolitur, non autem in caelis. Deinde quia tinea quaedam non demolitur, addidit de fure: aurum enim non demolitur tinea, sed fur tollit.

Beda. sive igitur hoc simpliciter accipiendum est, quod pecunia servata deficiat, data autem proximo, perennem fructum conferat in caelis: seu ita quod thesaurus boni operis si commodi terrestris occasione condatur, facile corruptus intereat: at si caelesti solum intentione congeratur, non exterius hominum favore, quasi a fure qui deforis rapit, non intus inani gloria, quasi a tinea quae interius scindit, valet maculari.

Glossa. vel fures sunt haeretici, et daemones, qui ad hoc intenti sunt ut spiritualibus nos spolient. Tinea, quae vestes latenter rodit, invidia est, quae studium bonum lacerat, et compactionem unitatis dissipat.

Theophylactus. porro, quia non omnia furto tolluntur, addit potiorem rationem et nullam prorsus patientem instantiam, dicens ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit: quasi dicat: esto quod nec tinea demoliatur, nec fur tollat; hoc ipsum quod est habere cor affixum thesauro sepulto, et divinum opus, scilicet animam, terrae immergere, quanto est dignum supplicio? Eusebius. Nam quilibet homo naturaliter dependet ab eo erga quod studet; illuc totum animum applicat ubi totum commodum possidere putavit. Unde si quis in rebus praesentis vitae habeat totam mentem et intentionem, quam cor nominavit, in terrenis versatur: si vero mentem applicaverit ad caelestia, ibi mentem habebit, ut videatur solo corpore cum hominibus conversari, animo vero iam sit aggressus mansiones caelestes.

Beda. Hoc autem non solum de pecunia, sed de cunctis passionibus sentiendum est: luxuriosi epulae sunt thesauri, lascivi ludicra, amatoris libido.


LUCA 12,35-40

10235 (Lc 12,35-40)

Theophylactus. Postquam suum discipulum modestum statuit dominus, spolians eum qualibet vitae cura et elevatione, iam nunc ad ministrandum inducit, dicens sint lumbi vestri praecincti, idest semper proclives ad exequenda opera domini vestri; et lucernae ardentes, idest, non ducatis vitam in tenebris, sed adsit vobis lux rationis, ostendens vobis agenda et fugienda: est enim hic mundus nox. cincti vero lumbos sunt qui practicam exequuntur; nam talis est ministrantium habitus, quibus oportet adesse et lucernas ardentes, idest discretionis donum: ut valeat dignoscere practicus non solum quid oporteat agere, sed et quomodo: alioquin in praecipitium superbiae homines ruunt. Notandum autem quod primo iubet lumbos praecingi, secundo lucernas ardere: nam primo quidem est operatio, deinde speculatio, quae est illustratio mentis. Ideo studeamus exercere virtutes, ut duas lucernas habeamus ardentes, scilicet conceptum mentis iugiter in anima emicantem, quo nos illustramur, et doctrinam, qua ceteros illuminamus.

Maximus. Vel lucernas accensas docet habere per orationem et contemplationem, et spiritualem dilectionem.

Cyrillus. Vel subcingi significat agilitatem et promptitudinem ad sustinenda mala intuitu divini amoris; lucernae autem accensio significat, ut non patiamur aliquos in tenebris ignorantiae vivere.

Gregorius in evang.. Vel aliter. Lumbos praecingimus cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus: viris enim luxuria in lumbis est, feminis in umbilico. A principali igitur sexu lumborum nomine luxuria designatur. Sed quia minus est mala non agere, nisi etiam quisque studeat bonis operibus insudare, additur et lucernae ardentes; quas in manibus tenemus cum per bona opera, proximis nostris lucis exempla monstramus.

Augustinus de quaest. Evang.. vel docet et lumbos praecingere propter continentiam ab amore rerum saecularium, et lucernas ardentes habere, ut hoc ipsum vero fine et recta intentione fiat.

Gregorius. Sed si utrumque horum agitur, restat ut quisquis ille est, totam spem suam in redemptoris sui adventu constituat; unde subditur et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis. Ad nuptias quippe dominus abiit, quia ascendens in caelum supernam sibi multitudinem angelorum novus homo copulavit.

Theophylactus. Quotidie etiam in caelis desponsat sanctorum animas, quas ei paulus vel alius similis offert virginem castam. redit autem a nuptiis celebratis in caelis, forsan quidem universaliter in consummatione totius mundi, quando veniet de caelo in gloria patris; forsan etiam singulis horis astans inopinate particulari uniuscuiusque consummationi.

Cyrillus. considera etiam, quod a nuptiis quasi a solemnitate venit, in qua semper existit divinitas: nihil enim potest incorruptibili naturae inferre tristitiam.

Gregorius nyssenus. vel aliter. Consummatis nuptiis, et desponsata sibi ecclesia, et admissa ea in thalamum secretorum, praestolabantur angeli reditum regis ad naturalem beatitudinem; quibus similem fieri decet nostram vitam; ut sicut illi sine malitia conversantes parati fuerint dominicum regressum recipere; sic et nos vigilantes ad obedientiam promptos nos faciamus cum advenerit pulsans; sequitur enim ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant illi.

Gregorius in evang.. Venit quippe cum ad iudicium properat; pulsat vero cum iam per aegritudinis molestiam esse mortem vicinam designat. Cui confestim aperimus, si hunc cum amore suscipimus. aperire enim iudici pulsanti non vult, qui exire de corpore trepidat, et eum quem contempsisse se meminit, videre iudicem formidat: qui autem de sua spe et operatione securus est, pulsanti confestim aperit: quia cum tempus propinquae mortis agnoverit, de gloria retributionis hilarescit unde subditur beati servi illi, quos cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Vigilat qui ad aspectum veri luminis mentis oculos apertos tenet; qui servat operando quod credit; qui a se torporis et negligentiae tenebras repellit.

Gregorius nyssenus. propter hanc igitur vigiliam observandam supra dominus monuit, ut sint lumbi praecincti, et lucernae ardentes: lumen enim oppositum oculis pellit somnolentiam oculorum, lumbi etiam cingulo perstricti reddunt corpus insusceptibile somni; nam qui praecinctus est castitate, et pura conscientia illustratus, perseverat insomnis.

Cyrillus. Cum igitur dominus veniens suos insomnes invenerit, et praecinctos, cor illuminatum habentes, tunc eos promulgabit beatos; sequitur enim amen dico vobis, quia praecinget se: ex quo percipimus quod similia nobis retribuet, dum cum succinctis se praecinget.

Origenes. erit enim praecinctus iustitia circa lumbos suos, secundum isaiam.

Gregorius. per quam praecingit se, idest ad retributionem se praeparat.

Theophylactus. vel praecinget se in eo quod non totam ubertatem bonorum largitur, sed hanc cohibet secundum certam mensuram. quis enim deum capere potest quantus est? unde seraphim velari dicuntur propter excellentiam divini splendoris. sequitur et faciet illos discumbere, idest omnino requiescere: sicut enim discumbens totum corpus facit quiescere, sic in futuro adventu sancti totaliter requiescent. hic enim non habuerunt requiem corporis, illic vero simul cum animabus spiritualia corpora incorruptionem sortita, plena gaudebunt quiete.

Cyrillus. Faciet igitur illos discumbere, quasi fessos refocillans, apponens spirituales delicias, et statuens dapsilem donorum suorum mensam. dionysius ad titum. discubitum enim opinamur quietem a multis laboribus, et vitam sine laesione, et conversationem divinam in lumine et regione viventium; universo sancto affectu adimpletam et copiosam donationem omnium donorum, secundum quam laetitia adimplentur; hoc est enim quod iesus faciet eos recumbere, dans eis perpetuam quietem, et distribuens eis bonorum multitudinem; unde sequitur et transiens ministrabit illis.

Theophylactus. Quasi vicem aequalem eis reddens, ut sicut ipsi ministraverunt ei, ita et ipse eis ministret.

Gregorius in evang.. Transiens vero dictum est cum de iudicio ad regnum redit. Vel dominus nobis post iudicium transit, qui ab humanitatis forma in divinitatis suae contemplationem nos elevat.

Cyrillus. Novit autem dominus lubricum fragilitatis humanae ad peccandum; sed quoniam bonus est, desperare non sinit, sed magis miseretur, et dat nobis poenitentiam in salutis antidotum; et ideo subdit et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. Dividunt enim excubantes in moeniis civitatum, et hostium servantes aggressus, noctem in tres aut quatuor vigilias.

Gregorius. prima ergo vigilia primaevum tempus est vitae nostrae, idest pueritia; secunda, adolescentia vel iuventus; tertia autem senectus accipitur. Qui ergo vigilare in prima vigilia noluit, custodiat in secunda: et qui in secunda noluit, tertiae vigiliae remedia non amittat: ut qui converti in pueritia neglexit, saltem in tempore iuventutis vel in senectute resipiscat.

Cyrillus. de prima tamen vigilia mentionem non facit, quia pueritia non punitur a deo, sed veniam meretur. Secunda vero et tertia aetas, debet obedientiam deo, et vitam honestam ducere ad voluntatem ipsius.

Graecus. Vel ad primam vigiliam pertinent diligentius viventes, quasi primum gradum sortiti; ad secundam vero mediae conversationis mensuram tenentes; ad tertiam vero qui sunt infra hos; et idem de quarta putandum est, et, si contingat, de quinta: diversae enim sunt conversationum mensurae, et bonus remunerator metitur unicuique quod dignum est.

Theophylactus. Vel quia vigiliae sunt horae noctis provocantes soporem hominibus, intelligas etiam in vita nostra esse quasdam horas quae faciunt nos beatos, si insomnes reperti fuerimus. Rapuit tibi aliquis facultates, defuncti sunt tibi filii, accusatus es: sed si in his temporibus non feceris contra dei mandata quidquam, vigilantem te inveniet in secunda et tertia vigilia, idest in tempore malo perniciosum somnum animabus lentis inferente.

Gregorius. Ad excutiendam vero nostrae mentis desidiam, etiam exteriora damna per similitudinem ad medium deducuntur; nam subditur hoc autem scitote: quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.

Theophylactus. Quidam hunc furem intelligunt esse diabolum, domum animam, patremfamilias hominem: non tamen videtur haec acceptio consonare sequentibus: adventus enim domini comparatur huic furi tamquam ex inopinato proveniens, secundum illud apostoli: dies domini sicut fur, ita in nocte veniet; unde et hic subditur et vos estote parati: quia qua hora non putatis filius hominis veniet.

Gregorius in evang.. vel aliter. Nesciente patrefamilias, fur domum perfodit: quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors veniens carnis nostrae habitaculum irrumpit; furi autem resisteret si vigilaret: quia adventum iudicis, qui occulte animam capit, praecavens, ei poenitendo occurreret, ne impoenitens periret. Horam vero ultimam dominus idcirco nobis voluit esse incognitam, ut dum illam praevidere non possumus, ad illam sine intermissione praeparemur.



Th. Aq. Catena aurea 10213