Th. Aq. Catena aurea 10241

LUCA 12,41-46

10241 (Lc 12,41-46)

Theophylactus. Petrus, cui iam commissa ecclesia fuerat, quasi omnium curam gerens, inquirit utrum ad omnes dominus parabolam protulisset; unde dicitur ait autem ei petrus: domine, ad nos dicis parabolam hanc, an ad omnes? Beda. Duo dominus in praemissa parabola monuerat; et se videlicet subito venturum, et illum eos paratos expectare debere. sed de quo horum, an de utroque petrus interrogaverit, quosve sibi sociisque suis comparaverit, cum ait ad nos dicis, an ad omnes? non facile patet. Et quidem in eo quod ait nos, et omnes, non alios quam apostolos apostolorumque similes et ceteros fideles; vel Christianos et infideles, vel eos qui viritim, idest sigillatim morientes, sui iudicis adventum nolentes volentesque suscipiunt, et eos qui in universali iudicio vivi sunt in carne reperiendi, significare putandum est. Mirum est autem si petrus dubitavit, vel omnibus sobrie et pie et iuste vivendum expectantibus beatam spem; vel inopinatum singulorum et omnium futurum esse iudicium. Unde restat intelligi, his scilicet duobus iam bene cognitis, ea quae nescire poterat, quaesisse; videlicet si sublimia illa vitae caelestis instituta, quibus possessa vendere, sacculos qui non veterascerent facere, lumbis praecinctis lucernisque ardentibus vigilare praeceperat, ad apostolos solum similesque eorum, aut ad omnes qui salvandi sunt, pertineant.

Cyrillus. Validam autem mentem habentibus conveniunt ardua et excellentia mandatorum sanctorum; his vero qui nondum ad hanc virtutem attigerunt conveniunt ea a quibus difficultas excluditur: unde dominus exemplo manifestissimo utitur, ostendens mandatum praemissum convenire his qui admissi sunt in gradum discipulorum; sequitur enim dixit autem dominus: quis, putas, est fidelis dispensator? Ambrosius. Vel aliter. Superioris quidem in omnes praecepti forma est generalis; verum series sequentis exempli dispensatoribus, hoc est sacerdotibus, videtur esse proposita; unde sequitur dixit autem dominus: quis, putas, est fidelis dispensator et prudens quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? Theophylactus. quasi dicat: praedicta parabola communiter omnes fideles attingit; sed quid vobis apostolis et doctoribus conveniat, audiatis. Quaero enim quis dispensator inveniatur in se habens fidelitatem et prudentiam: sicut enim in dispensationibus facultatum, sive aliquis incautus sit fidelis domino existens, sive etiam prudens sit et infidelis, dispereunt res domini; sic et in rebus divinis opus est fidelitate et prudentia: novi enim multos deum colentes et fideles; quia vero non poterant prudenter ecclesiastica tractare negotia, non solum possessiones, sed etiam animas destruebant, utentes in peccatores indiscreta virtute per immoderata poenitentiae mandata, vel importunam mansuetudinem.

Chrysostomus in Matthaeum. quaerit autem hic dominus non quasi fidelem et prudentem dispensatorem ignorans, sed volens innuere raritatem rei, et huiusmodi praesulatus magnitudinem.

Theophylactus. Quisquis ergo fidelis fuerit inventus et prudens, praesideat familiae domini, ut singulis temporibus det tritici mensuram, vel sermonem doctrinae, quo pascantur animae, vel operum exemplum, quo vita informetur.

Augustinus de quaest. Evang.. Mensuram autem dicit propter modum capacitatis quorumcumque audientium. Isidorus. Additum est etiam in tempore, quod beneficium non suo tempore datum redditur cassum, et nomen beneficii perdit. Idem panis esurienti quidem appetibilis est, satiato autem non multum. De huius autem servi dispensatoris praemio subdit, dicens beatus ille servus quem cum venerit dominus, invenerit sic facientem.

Basilius. non dicit agentem a casu, sed sic facientem: non enim vincere solum convenit, sed etiam certare legitime: hoc autem est sic singula exequi sicut recipimus in mandatis.

Cyrillus. Sic ergo fidelis servus et prudens, opportuno tempore distribuens prudenter cibaria famulis, hoc est spirituales escas, beatus erit, iuxta dictum salvatoris: in hoc scilicet quod obtinebit adhuc maiora, et merebitur praemia familiaribus debita; unde sequitur vere dico vobis, quia super omnia quae possidet constituet illum.

Beda. Quanta enim inter bonos auditores et bonos doctores est meritorum distantia, tanta est etiam praemiorum: hos enim, adveniens, cum vigilantes invenerit, faciet discumbere; illos autem cum fideliter prudenterque dispensantes invenerit, super omnia quae possidet constituet, idest super omnia caelestis regni gaudia: non utique ut horum soli dominium teneant; sed ut eorum abundantius ceteris sanctis aeterna possessione fruantur.

Theophylactus. Vel super omnia bona sua constituet eum, non solum super suam familiam, sed ut tam terrena quam caelestia ei obediant; qualis fuit iesus nave et elias; alter soli, alter nubibus mandans: et omnes sancti, quasi dei amici, rebus dei utuntur. Quicumque etiam vitam virtuose peragit, et servos suos, idest iram et concupiscentiam, recte disposuit, exhibens temporibus singulis mensuram frumenti, irae quidem, ut afficiatur in habentes odio deum, concupiscentiae vero ut necessaria utatur carnis provisione, ordinans eam in deum: talis, inquam, constituetur super omnia quae possidet dominus, dignus omnia per speculativum intellectum intueri.

Chrysostomus in Matthaeum. dominus autem non solum ex honore bonis reservato, sed ex minis poenae in malos corrigit auditorem; unde sequitur quod si dixerit servus ille in corde suo: moram facit dominus meus venire.

Beda. nota, inter vitia servi mali ascriptum quod tardum domini sui reditum putaverit; non autem inter boni virtutes annumeratum, quod hunc citum speraverit, sed tantum fideliter ministraverit. Nil ergo melius est quam ut patienter sustineamus ignorare quod sciri non potest; sed tantum laboremus ut idonei inveniamur.

Theophylactus. ex eo autem quod non consideratur hora finis, multa peccata eveniunt: nam si cogitaremus dominum venire, et praesto esse terminum vitae nostrae, minus utique peccaremus; unde sequitur et coeperit percutere pueros et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari.

Beda. In hoc servo cunctorum praesulum malorum narratur damnatio: qui neglecto domini timore, non modo ipsi luxuriae vacant, sed etiam subditos iniuriis stimulant; quamvis et typice possit intelligi pueros et ancillas percutere, corda infirmorum pravo exemplo vitiare; edere autem, bibere et inebriari, facinoribus et saeculi illecebris, quae hominem dementant, occupari. De eius autem poena subditur veniet dominus servi illius die qua non sperat, scilicet iudicii vel mortis, et dividet eum.

Basilius. Non quidem dividitur corpus, ut hoc quidem exponatur tormentis, illud vero dimittatur: nam fabulosum est hoc, neque iusti iudicii, cum deliquerit totum, dimidium pati poenam: nec anima secatur, tota criminosam conscientiam possidens, et cum corpore mala cooperans; sed divisio eius est perpetua alienatio animae a spiritu. Nunc enim etsi non sit gratia spiritus indignis, videtur tamen utcumque adesse, conversionem eorum expectans ad salutem; tunc vero totaliter amputabitur ab anima. Spiritus ergo sanctus et bravium est iustorum, et prima condemnatio peccatorum, quoniam eum indigni amittent.

Beda. Vel dividet eum, a fidelium consortio segregando, et eis qui nunquam ad fidem pertinuerant sociando; unde sequitur partemque eius cum infidelibus ponet; quia qui suorum et domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior, ut ait apostolus.

Theophylactus. recte etiam infidelis dispensator cum infidelibus partem accipiet, quia vera caruit fide.


LUCA 12,47-48

10247 (Lc 12,47-48)

Theophylactus. Hic nobis dominus maius aliquid et terribilius ostendit; non enim solum dispensator infidelis accepta privabitur gratia, ut nihil eum iuvet ad vitandum supplicia; sed magis fiet ei damnationis causa dignitatis immensitas; unde dicitur ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non fecit secundum voluntatem eius, plagis vapulabit multis.

Chrysostomus in Matthaeum. non enim similiter in omnibus omnia iudicantur, sed maior cognitio fit maioris poenae materia: unde sacerdos eadem peccans cum populo, multo graviora patietur.

Cyrillus. Homo enim perspicax, qui turpioribus suam voluntatem inclinavit, inexcusabile peccatum commisit, quasi propter malitiam recedens a domini voluntate; sed homo rusticanus rationabilius implorabit veniam vindicantis; unde subditur qui autem non cognovit, et fecit digna, plagis vapulabit paucis.

Theophylactus. Hic obiciunt aliqui: merito punitur qui sciens voluntatem domini, non prosequitur; sed cur punitur ignorans? quia cum ipse scire potuisset, noluit; sed pigritans ipse fuit ignorantiae suae causa.

Basilius. Sed dices: si hic quidem multa sustinet verbera, hic autem pauca, qualiter dicunt quidam, quod non imponit finem suppliciis? sed sciendum est, quod hoc quod hic dicitur non numerum poenarum, sed differentiam indicat: potest enim aliquis esse dignus inextinguibili flamma, vel remissiori, vel intensiori; et indeficienti verme, vel mitius torquente, vel fortius.

Theophylactus. Ostenditur autem consequenter quare doctoribus et scientibus intensior poena debeatur, cum dicitur omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo, et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. datur quidem doctoribus gratia faciendi miracula; sed commendatur eis sermonis et doctrinae gratia. Sed in dato quidem non dicit aliquid plus petendum, sed in commendato sive deposito: nam gratia verbi incremento eget, et a doctore requiritur amplius: non enim decet eum torpere, sed augere verbi talentum.

Beda. Vel aliter. multum saepe datur etiam quibusdam privatis, quibus etiam cognitio dominicae voluntatis et exequendi quae cognoscunt facultas impenditur; multum autem commendatur illi cui cum sua salute dominici quoque gregis pascendi cura committitur. maiori ergo gratia donatos, si deliquerint, maior vindicta sequetur; mitissima autem omnium poena erit eorum qui praeter peccatum quod originaliter traxerunt, nullum insuper addiderunt; et in ceteris qui addiderunt tanto quilibet ibi tolerabiliorem habebit damnationem, quanto hic minorem habuit iniquitatem.


LUCA 12,49-53

10249 (Lc 12,49-53)

Ambrosius. Dispensatoribus, idest sacerdotibus, praemissa videntur esse proposita, quo sciant sibi gravem in futurum poenam esse subeundam, si familiam domini gubernare neglexerint. Sed quia exiguus est profectus metu supplicii ab errore revocari, ideo dominus ad quaerendam cupiditatem divinitatis inflammat, dicens ignem veni mittere in terram: non utique illum consumptorem bonorum, sed bonae voluntatis auctorem, qui aurea dominicae domus vasa meliorat, fenum vero consumit et stipulam.

Cyrillus. Mos est autem sacrae scripturae ignem quandoque dicere sacros et divinos sermones; sicut enim qui aurum et argentum purgare noverunt, per ignem consumunt eorum sorditiem; sic salvator per evangelica documenta in virtute spiritus abstergit intellectum eorum qui credunt in eum. Hic est igitur ignis salubris et utilis, quo habitatores terrae, frigidi quodammodo et extincti propter peccatum, incalescunt ad pietatis vitam.

Chrysostomus. Terram enim ad praesens vocat, non eam quam pedibus terimus, sed plasmatam manibus eius, scilicet hominem, cui dominus ignem ingerit ad consumptionem peccatorum et innovationem animarum. Titus. Est autem intelligendum eum de caelo venisse; non enim, si de terra venisset in terram, diceret ignem veni mittere in terram.

Cyrillus. huius autem ignis dominus accelerabat incendium; unde sequitur et quid volo nisi ut accendatur? credebant enim iam quidam ex israel, quorum exordium fuerant venerandi discipuli; sed ignis semel in iudaea accensus totum orbem occupare debebat, consummata tamen passionis eius dispensatione; unde sequitur baptismo autem habeo baptizari. Nam ante venerabilem crucem, et eius resurrectionem a mortuis, in sola iudaea fiebat mentio praedicationis et miraculorum ipsius: postquam autem principem vitae insanientes occiderunt, tunc apostolis praecepit dicens: euntes, docete omnes gentes.

Gregorius super ezech.. vel aliter. Ignis in terram mittitur cum per ardorem sancti spiritus afflata terrena mens a carnalibus suis desideriis crematur; succensa autem spirituali amore, malum quod fecit plangit, et sic terra ardet quando accusante se conscientia, cor peccatoris in dolore poenitentiae crematur.

Beda. Addit autem baptismo habeo baptizari; idest sanguinis proprii tinctione prius habeo perfundi; et sic corda credentium spiritus igne inflammare.

Ambrosius. Tanta autem est domini dignatio ut infundendae nobis devotionis, et consummandae perfectionis in nobis, et maturandae pro nobis passionis studium sibi inesse testetur; unde sequitur et quomodo coarctor usque dum perficiatur? quidam codices habent et coangor, idest contristor: cum enim in se nihil habuerit quod doleret, nostris tamen angebatur aerumnis, et tempore mortis moestitiam praetendebat, quam non ex metu mortis suae, sed ex mora nostrae redemptionis assumpserat. Qui enim usque ad perfectionem angitur, de perfectione securus est: quia eum conditio corporalis affectus, non formido mortis offendit: nam qui corpus suscepit, omnia debuit subire quae corporis sunt, ut esuriret, sitiret, angeretur et contristaretur. Divinitas autem per hos affectus nescit commutari. simul etiam ostendit quod in certamine passionis mors corporis, absolutio anxietudinis, non coacervativa sit doloris.

Beda. Quomodo autem post baptisma suae passionis, post ignis spiritualis adventum terra sit arsura, declarat subdens putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem.

Cyrillus. quid dicis, domine? non venisti pacem daturus qui factus es nobis pax, pacificans per crucem caelestia et terrestria: qui dixisti: pacem meam do vobis. Sed manifestum est quod utilis quidem est pax; quandoque autem damnosa, et separans ab amore divino, per quam scilicet consentitur his qui a Deo dissident: et ob hoc foedera terrena docuit vitare fideles; unde sequitur erunt enim quinque ex hoc in domo una divisi; tres in duos, et duo in tres dividentur, pater in filium.

Ambrosius. Cum sex personarum videatur facta subiectio, patris et filii, matris et filiae, socrus et nurus; quinque tamen sunt, quia eadem mater quae socrus accipi potest: quae enim est mater filii, socrus eius uxoris est.

Chrysostomus. per hoc autem futurum eventum protulit. Contingebat enim in eadem domo aliquem esse fidelem, cuius pater vellet eum ad infidelitatem protrahere; sed intantum praevaluit virtus doctrinae Christi, ut filii patres dimitterent, matresque filiae, et liberos parentes. Libuit enim fideles Christi non solum contemnere propria, sed et cuncta simul pati, dummodo cultu fidei non careant. Si autem purus homo esset, unde suppeteret ei hoc posse meditari, quod a patribus plus amaretur quam filii, et a filiis plusquam patres, et a viris plusquam coniuges; et hoc non in una domo aut centum, sed ubique terrarum: et non solum hoc praedixit, sed etiam opere consummavit.

Ambrosius. Mystica autem interpretatione domus una, homo unus est. Duos autem legimus frequenter, animam et corpus; quod si duobus convenerit, efficit utraque unum: aliud est quod servit; aliud cui subicitur. Tres autem animae affectiones sunt: una rationabilis, alia concupiscibilis, tertia irascibilis. duo ergo in tres, et tres in duo dividuntur. etenim per adventum Christi homo, qui erat irrationabilis, rationabilis factus est. Eramus carnales, terreni; misit deus spiritum suum in corda nostra, facti sumus filii spirituales. Possumus etiam dicere, quod in hac domo sunt alii quinque, idest odor, tactus, gustus, visus et auditus. Si ergo secundum ea quae audimus, aut legimus sensu visus atque auditus, excludamus superfluas voluptates corporis, quae gustu tactuque et odore percipiuntur; duo in tres dividimus, eo quod mentis habitus vitiorum non capiatur illecebris. Aut si quinque sensus acceperimus corporales, vitia iam corporis et peccata se separant. Possunt etiam caro videri atque anima ab odore, tactu gustuque luxuriae separata: fortior enim rationis sexus velut in viriles fertur affectus, haec molliorem studet tenere rationem. Ex his itaque diversarum cupiditatum motus inolevit; sed ubi in se anima redit, degeneres abiurat heredes; caro quippe cupiditatibus suis, quas sibi ipsa generavit, tamquam sentibus mundi doluit esse confixam: sed velut corporis quaedam atque animae nurus, voluptas motui pravae cupiditatis innubit. Ergo quamdiu mansit in una domo, conspirantibus vitiis, individua consensio, nulla videbatur esse divisio; ubi vero Christus ignem, quo delicta cordis exureret, vel gladium, quo secreta penetrantur, misit in terras; tunc caro atque anima regenerationis innovata mysteriis, copulam posteritatis eliminat, ut dividantur parentes in filios, dum intemperans motus intemperantiam abdicat, et anima declinat consortium culpae. Filii quoque in parentes dividuntur, dum renovati homines vitia vetusta declinant, voluptasque adolescentior seriosae domus refugit disciplinam.

Beda. Vel aliter. Per tres significantur qui fidem trinitatis habent; per duo infideles, qui a fidei unitate dissentiunt. Pater autem diabolus est, cuius filii imitando eramus; sed postquam venit ignis ille caelestis, nos ab invicem separavit, et ostendit alterum patrem, qui est in caelis. Mater synagoga, filia est ecclesia primitiva, quae et eamdem, de qua genus ducit, synagogam fidei persecutricem sustinuit, et ipsa eidem synagogae fidei veritate contradixit. Socrus synagoga, nurus ecclesia de gentibus: quia sponsus ecclesiae Christus filius est synagogae secundum carnem. Synagoga ergo in nurum et in filiam est divisa, quae credentes de utroque populo persequitur; sed et illae in socrum et in matrem sunt divisae, quia nolunt carnalem circumcisionem suscipere.


LUCA 12,54-57

10254 (Lc 12,54-57)

Theophylactus. Cum de praedicatione disceptasset, et eam nominasset gladium, poterant audientes turbari, nescientes quid diceret; et ideo dominus subdit, quod sicut aereas dispositiones per quaedam signa cognoscunt, sic deberent eius adventum cognoscere; et hoc est quod dicit cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: nimbus venit, et ita fit; et cum austrum flantem, dicitis, quia aestus erit, et ita fit; quasi dicat: verba mea et opera mea me indicant contrarium vobis: potestis igitur coniectare quia non veni pacem dare, sed imbrem et turbinem. ego enim sum nubes, et venio ab occasu, idest ab humana natura pridem multa induta peccatorum caligine: veni etiam ponere ignem, idest aestum incitare: sum enim auster ventus calidus, et oppositus boreali frigiditati.

Beda. Vel qui ex elementorum immutatione flatum aurarum, quia voluerunt, facillime praenoscere potuerunt, possent etiam si vellent tempus adventus domini ex dictis intelligere prophetarum.

Cyrillus. Prophetae enim multifarie praenuntiaverunt Christi mysterium. Decebat ergo, si prudentes essent, ad futura prospectum intendere; nec ignorare futuras tempestates post vitam praesentem valerent: erit enim ventus et pluvia et supplicium futurum per ignem; et hoc significatur cum dicitur nimbus venit. Decebat etiam salutis tempus non ignorare, scilicet adventum salvatoris, per quem perfecta pietas intravit mundum; et hoc significatur cum dicitur dicitis, quia aestus erit. Unde in eorum reprehensionem subditur hypocritae, faciem caeli et terrae nostis probare; hoc autem tempus quomodo non probatis? Basilius in exameron. est autem notandum, quod necessariae sunt humanae vitae siderum coniecturae, dummodo quis ultra mensuram non perquirat eorum indicia. Est enim nonnulla de pluviis futuris percipere; plura quoque de aestibus, et impetu ventorum, vel particularibus vel universalibus, vel violentis vel levibus. Quanta vero commoditas ex eorum coniectura vitae praestetur, quis nescit? interest enim nautae pronosticari procellarum pericula, viatori mutationem aeris, colono fructuum copiam.

Beda. Sed ne aliqui de turba se propheticae lectionis ignaros, temporum cursus probare non posse causarentur, vigilanter adiungit quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est? ostendens eos, etsi litteras nesciant, naturali tamen ingenio posse dignoscere eum, qui opera fecit quae nullus alius fecisset, supra hominem et deum esse: unde post huius saeculi iniustitias, iustum creatoris iudicium esse venturum.

Origenes in lucam. nisi autem esset nobis natura insitum id quod iustum est iudicare, nunquam salvator hoc diceret.



LUCA 12,58-59

10258 (Lc 12,58-59)

Theophylactus. Postquam ostendit dominus laudabilem discordiam, ex hinc docet laudabilem pacem, cum dicit cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo; quasi dicat: cum trahit te adversarius ad iudicium, da operam, idest omnibus modis excogites, ut absolvaris ab illo. Vel da operam; idest, etsi nihil habeas, mutuum accipe, ut absolvaris ab illo, ne te coram iudice conveniat; unde sequitur ne forte trahat te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.

Cyrillus. In quo angustias patieris donec etiam novissimum assem exigent: et hoc est quod subdit dico tibi, non exibis inde, donec etiam novissimum minutum reddas.

Chrysostomus in Matthaeum. videtur mihi de praesentibus iudicibus dicere, et de itinere ad praesens iudicium et de carcere huius mundi: per haec enim quae apparent et in promptu sunt, irrationabiles homines se corrigere consueverunt: frequenter enim non solum ex futuris bonis vel malis commonet, sed etiam ex praesentibus, propter grossiores auditores.

Ambrosius. Vel adversarius noster diabolus est, qui serit illecebras delictorum, ut habeat in supplicio participes quos habuit in errore consortes: adversarius etiam nobis est omnis vitiorum usus: denique adversaria est nobis mala conscientia, quae nos et hic afficit, et in futurum accusabit et prodet. Demus igitur operam ut dum in hoc sumus vitae curriculo constituti, tamquam a malo adversario, ita ab improbo liberemur actu; ne dum imus cum adversario ad magistratum, in via nostrum condemnet errorem. Quis autem est magistratus nisi penes quem omnis potestas est? hic autem magistratus tradit reum iudici, ei scilicet cui vivorum et mortuorum tribuit potestatem, scilicet iesu Christo, per quem occulta redarguuntur, et improbi operis poena mandatur. Ipse exactori tradit, et in carcerem mittit; dicit enim: tollite et mittite illum in tenebras exteriores. Et exactores suos monstrat esse angelos, de quibus dicit: exibunt angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis. Sed subditur dico tibi: non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas. Si enim qui pecuniam solvunt, non prius evacuant fenoris nomen quam totius sortis usque ad minimum quocumque solutionis genere quantitas universa solvatur; sic compensatione caritatis actuumque reliquorum, vel satisfactione quacumque peccati poena dissolvitur.

Origenes. Vel aliter. Quatuor personas hic ponit, adversarii, principis, exactoris, et iudicis; apud Matthaeum vero persona praetermissa est principis, et pro exactore minister insertus. Discrepant etiam, quod ille quadrantem, iste minutum posuit; uterque autem dixit novissimum. cunctis autem hominibus duos angelos adesse legimus; malum qui adversa exhortatur, bonum qui optima persuadet. ille autem adversarius noster, quotiescumque peccamus, exultat, sciens quoniam habet potestatem apud principem saeculi huius, qui se miserat, exultandi et gloriandi. In graeco autem cum articulo tu, qui singularitatis significator est, adversarium posuit, ut ostenderet singulis hominibus singulos adversarios esse, qui ubique eos sequantur; principem vero sine articulo posuit, ne certum videretur ostendere, sed unum de pluribus: non enim unusquisque nostrum habet proprium principem, sed suae genti communem. Da ergo operam ut libereris ab adversario tuo, sive a principe, ad quem te adversarius trahit, habendo sapientiam, iustitiam, fortitudinem et temperantiam. Si autem dederis operam, esto in eo qui dicit: ego sum via; alioquin trahet te adversarius ad iudicem. Dicit autem trahit, ut ostendat nolentes ad condemnationem compelli. Iudicem autem alium nescio nisi dominum nostrum iesum Christum, qui tradit exactori. Singuli exactores proprios habemus: dominantur exactores, si debuerimus aliquid: si omnibus universa reddidero, nemo exactor est, et intrepida mente respondeo: nihil tibi debeo. Quod si debitor fuero, mittet me exactor in carcerem, nec patietur exire, nisi debitum omne persolvero: non enim habet exactor potestatem ut mihi saltem quadrantem concedat. Qui donavit debitori quingentos denarios, et alii quinquaginta, dominus erat; iste qui exactor est, dominus non est; sed a domino ad exigenda debita praepositus. Novissimum autem minutum dicit gracile et tenue: peccata enim nostra aut pinguia sunt, aut tenuia. Beatus igitur est qui non peccat. Secundo autem si tenue peccatum habeat, inter ipsa quoque tenuia diversitas est: alioquin non diceret donec novissimum redderet minutum. si enim parum debet, non egredietur nisi solvat minimum quadrantem; qui autem magno debito fuit obnoxius, infinita ei ad reddendum saecula numerabuntur.

Beda. Vel aliter. Adversarius noster in via est sermo dei contrarius nostris carnalibus desideriis in praesenti vita: a quo liberatur qui praeceptis eius subditur: alioquin tradetur iudici, quia sermone domini contempto, peccator reus tenebitur in examine iudicis: quem iudex exactori tradet, idest maligno spiritui, ad ultionem: qui mittetur in carcerem, idest in infernum; ubi quia semper solvere poenas patiendo, sed nunquam persolvendo, veniam consequi non poterit, numquam exinde exibit; sed cum terribilissimo serpente diabolo perpetuas poenas luet.


LUCA 13,1-5

10301 (Lc 13,1-5)

Glossa. Quia de poenis peccantium fecerat mentionem, opportune nuntiatur quorumdam peccantium poena, ex cuius exemplo etiam aliis peccatoribus poenam comminatur; unde dicitur aderant quidam ipso in tempore nuntiantes illi de galilaeis, quorum sanguinem miscuit pilatus cum sacrificiis eorum.

Cyrillus. Erant enim sequaces dogmatum iudae galilaei, cuius mentionem lucas in actibus apostolorum fecit, qui dicebat: non oportet quemquam vocari dominum: unde quamplures eorum, quia caesarem non fatebantur dominum, a pilato puniti sunt. dicebant etiam non oportere alias a statutis victimis in lege moysi offerre deo; unde prohibebant statutas a populo victimas pro salute imperatoris et populi romani offerre. Pilatus ergo indignatus in galilaeos, iussit inter ipsas victimas, quas ritu legis se offerre putabant, occidi, ita quod sanguis offerentium oblatis victimis misceretur. Credente autem vulgo, iustissime praedictos talia passos esse, quasi scandala seminantes in populo, incitantes principes in odium subditorum, narraverunt haec salvatori, volentes percipere quid ei super hoc videretur. Ipse autem peccatores hos esse ponit; non tamen hic asserit talia passos esse, tamquam peiores non patientibus; unde sequitur et respondens dixit illis: putatis quod hi galilaei prae omnibus galilaeis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt? non, dico vobis.

Chrysostomus. Punit enim deus quosdam peccatorum, amputans eorum nequitiam, et poenam illis statuens leviorem, et plene semovens eos ab aliis, et viventes in malitia corrigens per horum damnationem. Rursus alios hic non punit, ut si sibi caverint poenitentes, praesentem poenam effugiant, et futurum supplicium: si vero perseveraverint, maius patiantur tormentum. Titus. Manifestat et hic, quia quaecumque ex iudiciis accidunt in reorum supplicium, non solum iudicantium potestate, sed etiam nutu dei contingunt; unde sive iusta conscientia puniat iudex, sive aliud intendens condemnet, commendandum est negotium divinae censurae.

Cyrillus. Removens ergo populares ab intestinis insidiis occasione religionis concitatis, subiungit sed nisi poenitentiam habueritis, et nisi cessaveritis conspirare contra principes, quod nutu divino non agitis, omnes simul, vel similiter, peribitis, et vester sanguis vestris victimis coniungetur.

Chrysostomus. in hoc autem ostendit quod illos permisit talia pati, ut viventes alienis periculis territi fierent regni heredes. Quid igitur, dices, ut melior ego fiam, ille punitur? non ideo; sed punitur quidem propter propria crimina; fit vero ex hoc videntibus salutis materia.

Beda. Sed quia poenitentiam non habuerunt, quadragesimo dominicae passionis anno venientes romani, quos designabat pilatus ad eorum gentes pertinens, et incipientes a galilaea, unde dominica praedicatio coeperat, radicitus impiam gentem deleverunt; et non solum atria templi, quo sacrificia deferri consueverant, sed interiora domus humano sanguine foedarunt.

Chrysostomus. iterum autem alii decem et octo obruti fuerant a quadam turre; de quibus eadem subdit, dicens sicut illi decem et octo super quos cecidit turris in siloa, et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in ierusalem? non, dico vobis. Non enim hic omnes punit, dans aliis inducias poenitendi; nec tamen cunctos futurae punitioni reservat, ne plures providentiam abnegarent. Titus. Una autem turris comparatur toti civitati, ut pars totum perterreat; unde subditur sed si non poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis; quasi dicat: tota civitas paulo post occupabitur, si perseveraverint indigenae in infidelitate.

Ambrosius. Mystice autem in illis, quorum sanguinem pilatus miscuit cum sacrificiis eorum, figura quaedam videtur, eos tangens, qui coactu diabolico non pure offerunt sacrificium, quorum oratio est in peccatum, sicut de iuda scriptum est, qui proditionem sanguinis dominici inter sacrificia positus cogitabat.

Beda. Pilatus enim, qui interpretatur os malleatoris, diabolum significat, semper caedere paratum; sanguis peccatum, sacrificia bonas actiones exprimunt. Pilatus ergo sanguinem galilaeorum cum sacrificiis eorum miscet, quando diabolus eleemosynam et cetera bona fidelium, vel carnis delectatione, vel humanae laudis ambitione, vel qualibet alia peste commaculat. Illi etiam hierosolimytae a ruina turris oppressi significant iudaeos, qui poenitere noluerunt, cum moenibus suis esse perituros. Non frustra decem et octo, qui numerus apud graecos ex i et e, hoc est eisdem litteris quibus nomen iesu incipit, exprimitur: significat enim iudaeos hinc maxime perituros, quod nomen salvatoris recipere noluerunt. Illa turris significat illum qui est turris fortitudinis, quae merito est in siloe, quae interpretatur missus; significat enim eum qui missus a patre venit in mundum, qui omnes super quos cecidit conteret.


LUCA 13,6-9

10306 (Lc 13,6-9)

Titus. Iactabant se iudaei ex eo quod decem et octo perierant; ipsi vero omnes remanserunt illaesi; unde proponit eis fici parabolam; dicit enim dicebat autem hanc similitudinem: arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua.

Ambrosius. vinea domini sabaoth erat quam dedit in rapinam gentium. Apta autem synagogae arboris istius comparatio est: quia sicut arbor ista redundans foliis fluentibus, spem possessoribus suis cassa speratorum proventuum expectatione destituit: ita etiam in synagoga dum doctores eius operibus infecundi, verbis tamen velut foliis redundantibus gloriantur, inanis umbra legis exuberat. Haec etiam sola arbor ab initio germinat poma pro floribus, et poma decident ut poma succedant; manent tamen aliqua priorum perrara, nec decidunt. Etenim primus synagogae populus velut inutilis decidit fructus ut de pinguedine religionis antiquae novus ecclesiae populus emergeret; primo tamen ex israel, grossi maturescentis exemplo, pulcherrimorum gratia fructuum caeteris praestiterunt: quibus dicitur: sedebitis super duodecim thronos. Nonnulli tamen ficum istam non synagogae, sed malitiae et improbitatis figuram putant: hi tamen in nullo distant, nisi quod pro specie genus eligunt.

Beda. Ipse autem dominus synagogam per moysen instituit, in carne natus apparuit, et crebrius in synagoga docens fructum fidei quaesivit, sed in pharisaeorum mente non invenit; unde sequitur et venit fructum quaerens in illa, et non invenit.

Ambrosius. Quaerebat autem dominus, non quia fructum ficulneae deesse nesciret; sed ut ostenderet in figura, quia fructum synagoga iam habere deberet. denique ex sequentibus docet non se ante tempus venisse, qui per triennium venit; sic enim habes: dixit autem ad cultorem vineae: ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio. Venit ad abraham, venit ad moysen, venit ad mariam, hoc est, venit in signaculo, venit in lege, venit in corpore: adventum eius ex beneficiis recognoscimus: alibi purificatio, alibi sanctificatio, alibi iustificatio est; circumcisio purificavit, lex sanctificavit, gratia iustificavit. ergo populus iudaeorum neque purificari potuit, quia circumcisionem corporis, non animi habuit; neque sanctificari, quia virtutem legis ignorans, carnalia magis quam spiritualia sequebatur; neque iustificari, quia delictorum suorum poenitentiam non gerens, gratiam nesciebat. merito ergo nullus fructus in synagoga inventus est; et ideo iubetur excidi; sequitur enim succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat? bonus autem cultor, et fortassis ille in quo ecclesiae fundamentum est, praesagiens, alterum ad gentes, se autem ad eos qui ex circumcisione sunt, esse mittendum, religiose ne excidatur intervenit, fretus vocatione sua etiam populum iudaeorum per ecclesiam posse salvari; unde sequitur at ille respondens, dixit illi: domine, dimitte illam et hoc anno. Cito duritiam superbiamque iudaeorum causas esse sterilitatis agnovit. itaque venit excolere qui novit vitia reprehendere; unde subdit usque dum fodiam circa illam. Pollicetur dura cordis eorum apostolicis ligonibus esse fodienda, ne radicem sapientiae, terrarum acervus obruat et abscondat. Subdit autem et mittam stercora, idest humilitatis affectum, per quem in evangelium Christi etiam iudaeus fore existimatur fructuosus; unde subdit et si quidem fecerit fructum, bene scilicet erit; sin autem, in futurum succides illam.

Beda. Quod quidem per romanos factum est, a quibus gens iudaea succisa, et a terra promissionis expulsa est.

Augustinus de verb. Dom.. vel aliter totum. Arbor ficulnea genus humanum est. Primus enim homo qui peccavit, foliis ficulneae pudenda velavit, hoc est membra unde nati sumus.

Theophylactus. Sed et quisque nostrum ficus est in vinea dei, hoc est in ecclesia, vel in hoc mundo plantata.

Gregorius in evang.. Tertio autem dominus ad ficulneam venit: quia naturam generis humani ante legem, sub lege, sub gratia, expectando, admonendo, visitando requisivit: sed tamen tribus annis fructum se non invenisse conqueritur: quia quorumdam pravorum mentes nec inspirata lex naturalis corrigit, nec praecepta erudiunt, nec incarnationis eius miracula convertunt.

Theophylactus. Tertio autem natura nostra fructum petita non tribuit: semel quidem cum in paradiso praevaricati sumus praeceptum, secundo cum in lege vitulum conflaverunt, tertio cum salvatorem renuerunt. Sed id triennium intelligendum est pro tribus aetatibus, puerili, virili, et senili.

Gregorius. sed cum magno timore audiendum est quod dicitur succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat? unusquisque enim iuxta modum suum, inquantum locum vitae praesentis tenet, si fructum bonae operationis non exhibet, velut infructuosa arbor terram occupat: quia in eo loco in quo ipse est, aliis operandi occasionem negat.

Basilius. Proprium enim est divinae propitiationis non silenter poenas infligere, sed praemittere minas, revocando ad poenitentiam; sicut ninivitis fecit, et nunc cultori dicens succide eam: provocans quidem ipsum ad curam eius, suscitans vero sterilem animam ad producendos debitos fructus.

Gregorius nazianzenus. igitur nec nos feriamus subito, sed praevaleamus misericordia; ne secemus ficum potentem adhuc fructum facere, quam forsitan curabit periti custodis studium; unde et hic subditur at ille respondens dixit illi: dimitte illam hoc anno, usque dum fodiam circa illam.

Gregorius. Per cultorem vineae praepositorum ordo exprimitur, qui dum praesunt ecclesiae, dominicae vineae curam gerunt.

Theophylactus. Vel paterfamilias deus pater est, cultor vero Christus, qui ficum amputari ut sterilem non permittit; quasi ad patrem diceret: si per legem et prophetas fructum poenitentiae non dederunt, meis eos irrigabo passionibus et doctrinis; et forsitan dabunt obedientiae fructum.

Augustinus de verb. dom.. Vel colonus, qui intercedit, est omnis sanctus qui intra ecclesiam orat pro eis qui sunt extra ecclesiam, dicens domine, dimitte illam hoc anno, idest tempore isto sub gratia, usque dum fodiam circa illam. Circumfodere est humilitatem et patientiam docere. Fossa enim est humilis terra, stercus autem in bono intellige: sordes sunt, sed fructum dant: sordes cultoris dolor est peccatoris. qui autem agunt poenitentiam, in sordibus agant et veraciter agant.

Gregorius. vel peccata carnis, stercora vocantur. Ex stercore igitur ad fructum reviviscit arbor, quia de consideratione peccati, ad bona se opera resuscitat animus. sed sunt plerique qui increpationes audiunt, et tamen ad poenitentiam redire contemnunt; propter quod subditur et si quidem fecerit fructum.

Augustinus de verb. Dom.. Bene scilicet erit; sin autem, in futurum succides eam, quando scilicet in iudicio venies iudicare vivos et mortuos. Interim modo parcitur.

Gregorius. Qui autem nunc non vult ad fecunditatem pinguescere per increpationem, illic cadit unde iam resurgere per poenitentiam non valet.



Th. Aq. Catena aurea 10241