Th. Aq. Catena aurea 7001

MARCUS 10,1-12


7001 (Mc 10,1-12)

Beda. Hucusque marcus ea narravit de domino quae in galilaea fecit et docuit; hic incipit enarrare quae in iudaea fecit et docuit sive passus est, et primo quidem trans iordanem ad orientem; et hoc est quod dicitur et inde exurgens venit in fines iudaeae ultra iordanem. Deinde etiam circa iordanem, quando venit iericho, bethaniam et hierosolymam. Et cum omnis iudaeorum provincia generaliter ad distinctionem aliarum gentium iudaea sit dicta, specialius tamen meridiana eius plaga appellabatur iudaea, ad distinctionem samariae, galilaeae, decapolis et ceterarum in eadem provincia regionum.

Theophylactus. Visitat autem regionem iudaeae, quam saepe propter iudaeorum aemulationem reliquerat, quia passio in ea erat futura; non tamen ascendit tunc hierosolymam, sed iudaeae confinia, ut turbae non malitiosae proficerent; hierosolyma enim erat operatrix omnis nequitiae ob malitiam iudaeorum; unde sequitur et conveniunt iterum turbae ad eum; et sicut consueverat, iterum docebat illos.

Beda. Notanda est mentium distantia in turbis et pharisaeis: hae conveniunt ut doceantur, et sui sanentur infirmi, sicut Matthaeus commemorat; illi accedunt ut salvatorem tentando decipiant; unde sequitur et accedentes pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum.

Theophylactus. Accedunt quidem non deserentes eum, ne turbae in eum crederent; sed continue accedentes credebant eum in dubitationem deducere, et eum per interrogationes confundere. Proposuerunt autem ei quaestionem ex utraque parte praecipitium habentem: ut si dicat, quod licet viro uxorem dimittere, vel non licet, accusarent ipsum, contradicentes eidem ex dogmatibus moysi. Christus igitur sapientia ipsa respondit eis responsionem illorum laqueos fugientem.

Chrysostomus in Matth.. Interrogatus enim si licet, non statim respondit: non licet, ne tumultuentur; sed primo eis legis sententiam voluit respondere, ut quod eum dicere oportebat, hoc illi responderent: unde sequitur at ille respondens ait: quid vobis praecepit Moyses? sequitur qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere. Proponunt quidem Moysen hoc dixisse, aut propter interrogationem salvatoris, aut volentes in eum virorum multitudinem incitare. Etenim hoc iudaeis erat indifferens, et omnes hoc operabantur tamquam a lege permissum.

Augustinus de cons. Evang.. Nihil autem ad rei veritatem interest utrum domino separationem prohibenti, et sententiam suam de lege firmanti, ipsae turbae, ut Matthaeus narrat, intulerint quaestionem de libello repudii per eumdem Moysen sibi permisso, an hoc quidem illi de praecepto moysi illos interroganti responderint, ut marcus hic dicit: nam et voluntas eius ita se habebat ut non eis redderet rationem cur illud Moyses permiserit, nisi prius ipsi hoc commemorassent. Cum ergo voluntas loquentium, cui debent verba servire, ab evangelista utroque monstrata sit, nihil interest iam, licet diversus inter ambos fuerit modus narrandi. Potest etiam hoc intelligi quod, sicut dicit marcus, prius eos de uxore dimittenda interrogantes, dominus vicissim interrogarit quid eis praecepit Moyses; qui cum respondissent, Moysen permisisse libellum repudii scribere, et dimittere, respondit eis de ipsa lege per Moysen data, quomodo Deus instituerit coniugium masculi et feminae, dicens ea quae ponit Matthaeus; quibus auditis, illi id quod ei primo interroganti responderant, repetierunt, dicentes quid ergo mandavit Moyses? Augustinus contra faustum. Nolebat autem dimitti uxorem a viro, qui hanc interposuit moram, ut in dissidium animus praeceps, libelli conscriptione refractus absisteret, praesertim quia, ut perhibent, apud hebraeos scribere litteras hebraeas nulli fas erat nisi solis scribis. Ad hos igitur quos oporteret esse prudentes legis interpretes, et iustos dissidii dissuasores, lex mittere voluit eum quem iussit libellum dare repudii, si dimisisset uxorem. Non enim poterat ei scribi libellus nisi ab ipsis, quem per hanc occasionem, et necessitatem venientem quodammodo in manus suas bono consilio regerent, atque inter ipsum et uxorem pacifice agendo dilectionem, concordiamque suaderent. Quod si tantum intercederet odium ut extingui, emendarique non posset, tunc utique scriberetur libellus: quia frustra non dimitteret quam sic odisset ut ad debitam coniugio caritatem nulla prudentium suasione revocaretur; propter hoc subditur quibus respondens iesus ait: ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud. Magna enim duritia erat, quae nec per libelli interpositionem, ubi dissuadendi locus iustis et prudentibus tribuebatur, solvi, vel flecti posset ad recipiendam, vel revocandam coniugii caritatem.

Chrysostomus. Vel dicitur ad duritiam cordis vestri, quia si anima fuerit purgata desideriis et ira, possibile est mulierem nequissimam tolerare. Multiplicatis autem in anima passionibus praedictis, multa mala contingent circa odiosum connubium. Sic igitur ab incusatione eorum Moysen eripit, qui dederat legem, et totum in eorum caput convertit. Sed quia grave erat quod dictum est, statim ad antiquam legem sermonem reducit, dicens ab initio autem creaturae, masculum et feminam fecit eos Deus.

Beda. Non ait: masculum et feminas, quod ex priorum repudio quaerebatur; sed masculum et feminam, ut unius coniugis consortio necterentur.

Chrysostomus in Matth.. Si autem voluisset hanc quidem dimitti, et alteram introduci, creasset plurimas mulieres. Nec solum homini Deus mulierem coniunxit; sed et relinquere parentes praecepit, et mulieri adhaerere; unde sequitur et dixit, scilicet Deus per adam: propter hoc relinquet homo patrem suum, et matrem suam, et adhaerebit ad uxorem suam, ex ipso modo locutionis inseparabilitatem matrimonii demonstrans, quia dicit adhaerebit.

Beda. Et similiter quia dicit adhaerebit ad uxorem suam, non ad uxores. Sequitur et erunt duo in carne una.

Chrysostomus in Matth.. Idest ex una radice facti, in unum corpus convenient. Sequitur itaque iam non sunt duo, sed una caro.

Beda. Primum igitur nuptiarum est ex duabus unam carnem fieri. Castitas iuncta spiritui, unus efficitur spiritus.

Chrysostomus in Matth.. Post hoc terribile faciens argumentum, non dixit: ne dividatis; sed conclusit: quod ergo Deus coniunxit, homo non separet.

Augustinus contra faustum. Ecce iudaei ex libris moysi convincuntur, non esse uxorem dimittendam, qui secundum voluntatem legis moysi arbitrabantur se facere cum dimitterent. Similiter et illud hinc ipso Christo attestante cognoscimus deum fecisse, et coniunxisse masculum et feminam; quod manichaei negando damnantur; non iam moysi libris, sed Christi evangelio resistentes.

Beda. Quod ergo Deus coniunxit, unam faciendo carnem viri et feminae, hoc homo non potest separare, sed solus Deus. Homo separat quando propter desiderium secundae uxoris primam dimittimus; Deus separat quando ex consensu propter servitutem Dei sic habemus uxores quasi non habentes.

Chrysostomus. Si autem duo quos Deus coniunxit, separari non debent, multo magis ecclesiam, quam Deus Christo coniunxit, ab eo non convenit separare.

Theophylactus. Quia vero scandalizabantur discipuli, tamquam ex praedictis non plene eis fuerit satisfactum, propter hoc eum iterum interrogant; unde sequitur et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum.

Hieronymus. Secunda interrogatio ab apostolis iterum dicta est: quia de eadem re, de qua pharisaei, eum interrogaverunt, idest de coniugii statu: et hoc proprie dicit marcus.

Glossa. Iterata enim verbi sententia, non fastidium, sed esuriem et sitim praestat: unde qui me comedunt, adhuc esurient; et qui me bibunt, adhuc sitient. Melliflua enim sapientiae eloquia gustata, diligentibus multimodum saporem reddunt: unde dominus iterato discipulos instruit; nam sequitur et dixit illis: quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.

Chrysostomus. Adulterium vocat non cum sua simul esse: non enim est sua quam accepit, prima derelicta; et propter hoc committit adulterium super eam, idest super secundam quam introducit. Idem autem est et de muliere; unde sequitur et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur. Non enim alteri, ut proprio viro potest coniungi, si proprium derelinquat. Et quidem lex prohibuit adulterium manifestum; sed salvator hoc non manifestum, neque ab omnibus notum, naturae tamen contrarium.

Beda. In Matthaeo vero scriptum est plenius: quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem. Una ergo solum carnalis est causa, fornicatio; una spiritualis, timor Dei, ut uxor dimittatur, sicut multi religionis causa fecisse leguntur. Nulla autem causa est Dei lege perscripta, ut vivente ea quae relicta est, alia adducatur.

Chrysostomus. Quod autem Matthaeus dicit, pharisaeis haec verba dixisse, marcus vero discipulis, non est contrarium: contingit enim haec et his et illis dicta esse.


MARCUS 10,13-16


7013 (Mc 10,13-16)

Theophylactus. Ostensa superius nequitia pharisaeorum Christum tentantium, nunc ostenditur multa fides turbarum, quae tantum manuum impositione putabant Christum benedicere parvulos quos illi offerebant; unde dicitur et offerebant illi parvulos, ut tangeret eos.

Chrysostomus in Matth.. Sed discipuli prohibebant offerentes, propter Christi dignitatem; et hoc est quod subditur discipuli autem comminabantur offerentibus. Salvator autem erudiens discipulos sapere moderata et tumorem conculcare mundanum, accipit pueros, et eis praenuntiat regnum Dei; unde sequitur et dixit illis: sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos.

Origenes in Matth.. Si quis ergo eorum qui doctrinam ecclesiasticam profitentur, videat aliquem offerentem quosdam et infirmos qui propter hoc appellati sunt pueri et infantes, non prohibeat quasi sine iudicio facientem eum qui offert tales salvatori. Post hoc exhortatur discipulos suos iam viros constitutos condescendere utilitatibus puerorum, ut fiant pueris quasi pueri, ut pueros lucrentur. Nam et ipse cum in forma Dei esset, humilians se factus est puer; unde subdit talium est enim regnum Dei.

Chrysostomus in Matth.. Etenim ab omnibus passionibus pura existit anima pueri: propter hoc oportet ut haec ex voluntate operemur quae pueri habent per naturam.

Theophylactus. Unde non dixit: horum est regnum Dei; sed talium, scilicet habentium ex studio et labore innocentiam et simplicitatem quam habent pueri ex natura. Puer enim non odit, neque malitiose aliquid operatur, neque verberatus a matre discedit; sed etsi eum vilibus induat vestimentis, praefert ea regalibus indumentis: sic et ille qui vivit secundum virtutem ecclesiae matris suae, nihil huic praehonorat, neque etiam reginam multorum voluptatem; unde et dominus subdit amen dico vobis: quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.

Beda. Idest, nisi talem habueritis innocentiam, et animi puritatem, sicut parvulus habet, regnum caelorum non poteritis intrare. Aliter. Regnum Dei, idest doctrinam evangelii, sicut parvulus, recipere iubemur: quia quomodo parvulus in discendo non contradicit doctoribus, neque rationes, et verba componit eis resistens; sed fideliter suscipit quae docent, et cum metu obtemperat, et discit: ita et nos obediendo simpliciter, et sine ulla contradictione verbum domini suscipere debemus. Sequitur et complexans eos, et imponens manus super illos benedicebat eos.

Chrysostomus. Bene autem amplexatur eos ad benedictionem tamquam in proprium sinum elevans, propitiatus facturam suam ab eo cadentem ab initio, et divisam. Imponit autem parvulis manus, docens divinae virtutis operationem. Et quidem secundum consuetudinem aliorum manus imponit; sed non secundum consuetudinem operatur: Deus enim existens, humanum modum servabat tamquam verus homo factus.

Beda. Complexus etiam benedixit parvulos, ut humiles spiritu sua benedictione, et gratia, et dilectione dignos esse significet.


MARCUS 10,17-27


7017 (Mc 10,17-27)

Beda. Audiverat quidam a domino, tantum eos qui parvulorum volunt esse similes, dignos esse introitu regni caelorum, atque ideo poscit sibi exponi non parabolis, sed aperte, quibus operum meritis vitam aeternam consequi possit; unde dicitur et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum, dicens: magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? Theophylactus. Miror de hoc iuvene, qui omnibus aliis pro infirmitatibus ad Christum accedentibus, hic vitae aeternae possessionem postulat, cum maligna sit passio avaritiae, propter quam postmodum contristatus est.

Chrysostomus in Matth.. Quia vero accesserat ad Christum, tamquam ad hominem, et ad unum iudaicorum doctorum, Christus tamquam homo respondit eidem; unde sequitur iesus autem dixit ei: quid me dicis bonum? nemo bonus nisi unus Deus. Haec autem dicens non excludit homines a bonitate, sed a comparatione bonitatis divinae.

Beda. Unus autem bonus, non pater solus intelligendus est, sed et filius, qui dicit: ego sum pastor bonus; sed et spiritus sanctus, quia dicitur: pater de caelis dabit spiritum bonum petentibus se. Ipsa enim una et individua trinitas, pater et filius et spiritus sanctus, solus et unus Deus bonus est. Non igitur dominus se bonum negat, sed esse deum significat; non se magistrum bonum non esse, sed magistrum absque Deo nullum bonum esse testatur.

Theophylactus. Voluit igitur dominus per haec verba mentem iuvenis facere altiorem, ut ipsum cognosceret tamquam deum. Sed et aliud quidem innuit in his verbis: ut quando debes conferre cum aliquo, non adulando cum eo conferas, sed respicias radicem bonitatis et fontem deum, et ei praestes honorem.

Beda. Notandum autem, quod iustitia legis suo tempore custodita, non solum bona terrae, verum etiam suis electoribus vitam conferebat: unde dominus de vita aeterna quaerenti consequenter dixit praecepta nosti: ne adulteres, ne occidas, etc.. Haec est enim puerilis innocentia, quae nobis imitanda proponitur, si regnum Dei volumus intrare; unde sequitur at ille respondens ait: magister, haec omnia observavi a iuventute mea. Non est putandus homo iste vel voto tentantis, ut quidam putaverunt, dominum interrogasse, vel de sua vita esse mentitus, sed simpliciter ut vixerat esse confessus: quod patet ex hoc quod subditur iesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei. Si autem aut mendacii aut simulationis noxa reus teneretur, nequaquam intuitus arcana cordis eius diligere diceretur iesus.

Origenes super Matthaeum. In hoc enim quo dilexit eum vel osculatus est eum, videtur affirmasse professionem eius, qui dixit se omnia ista implesse. Intendens enim mente in eum, vidit hominem ex bona conscientia confitentem.

Chrysostomus. Dignum tamen est inquirere qualiter hunc dilexit, qui eum non erat secutus. Est autem hoc dicere, quoniam quantum ad priora dignus erat amore, quae legis sunt observans a iuventute; circa finem vero neque diminutionem prioris dilectionis consecutus est, sicut neque perfectionem suscepit. Etsi enim non excesserat mensuram humanam, Christi perfectionem non sequens, nullo tamen crimine existebat reus, iuxta possibilitatem hominis legem observans; et in hac observatione Christus eum dilexit.

Beda. Diligit enim dominus eos qui mandata legis, quamvis minora, custodiunt; sed nihilominus quae in lege minus fuerat his qui perfecti esse desiderant ostendit: quia non venit solvere legem, sed adimplere; unde sequitur et dixit: unum tibi deest: vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et veni, sequere me. Quicumque enim perfectus esse voluerit, debet vendere quae habet, non ex parte, sicut ananias fecit et saphira, sed totum.

Theophylactus. Et cum vendiderit, dare pauperibus, non histrionibus et luxuriosis.

Chrysostomus in Matth.. Bene autem non fecit aeternae vitae mentionem, sed thesauri, dicens et habebis thesauros in caelo. Quia enim de pecuniis erat sermo et de abrenuntiatione omnium, ostendit quod reddit plura his quae praecepit relinquere, quanto maius est caelum quam terra.

Theophylactus. Sed quia multi sunt pauperes non humiles, sed ebrii, aut aliquam aliam habentes malitiam, propter hoc dicit et veni, sequere me.

Beda. Sequitur enim dominum qui imitator eius est, et per vestigia eius graditur. Sequitur qui contristatus in verbo abiit moerens.

Chrysostomus in Matth.. Et causam tristitiae subdit evangelista dicens erat enim possessiones habens multas. Non enim eodem modo afficiuntur qui pauca habent, et qui multa. Adiectio enim acquisitarum divitiarum maiorem flammam cupiditatis accendit. Sequitur et circumspiciens iesus, ait discipulis suis: quam difficile qui pecuniam habent, in regnum Dei introibunt.

Theophylactus. Non hoc dicit quod divitiae malae sint, sed habentes ipsas ut custodiant: decet enim non ipsas habere, idest retinere et custodire, sed eis in necessariis uti, et in servitio hominis esse.

Chrysostomus in Matth.. Dixit autem hoc dominus discipulis pauperibus existentibus et nihil possidentibus, instruens eos inopiam non erubescere; et quasi excusando eis respondens, pro eo quod nihil eos habere concesserat. Sequitur discipuli autem obstupuerunt in verbis eius. Manifestum est enim quoniam inopes existentes pro aliorum salute dolebant.

Beda. Sed quia inter pecunias habere et amare multa distantia est: unde et salomon non ait: qui habet, sed: qui amat divitias, fructum non capit ex eis, ideo dominus obstupescentibus discipulis verba praemissae sententiae exponit; unde sequitur at iesus rursus respondens ait illis: filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum Dei introire. Ubi notandum est, quod non ait: quam impossibile est; sed quam difficile est: quod enim impossibile est, omnino fieri non potest; quod difficile, cum labore potest.

Chrysostomus in Matth.. Vel dicens difficile, ostendit esse impossibile, et non simpliciter, sed cum quadam intentione; et hoc ostendit exemplo, dicens facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.

Theophylactus. Camelum siquidem oportet intelligere aut ipsum animal, aut funem illum crassum, quo naves magnae utuntur.

Beda. Quomodo ergo vel in evangelio Matthaeus et ioseph, vel in veteri testamento quamplurimi divites intraverunt in regnum Dei, nisi forte, quia divitias vel pro nihilo habere vel ex toto relinquere, domino inspirante, didicerunt? altiore autem sensu, facilius est Christum pati pro dilectoribus suis, quam dilectores saeculi ad Christum posse converti. Cameli enim nomine se intelligi voluit, quia infirmitatis nostrae onera sustulit; per acum autem significat punctiones, idest dolores in passione susceptos. Foramen ergo acus dicit angustias passionis, qua scissa nostrae quasi vestimenta naturae quodammodo resarcire dignatus est. Sequitur qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: et quis potest salvus fieri? cum incomparabiliter maior sit turba pauperum, quae divitibus perditis potest salvari; intellexerunt tamen cunctos qui divitias amant, etiam si adipisci nequeant, in divitum numero deputari. Sequitur et intuens eos iesus ait: apud homines impossibile est; sed non apud deum. Quod non ita intelligendum est quasi cupidi et superbi in regnum caelorum sint intraturi cum cupiditate et superbia; sed possibile est Deo ut a cupiditate et superbia ad caritatem et humilitatem convertantur.

Chrysostomus in Matth.. Ideo autem hoc opus Dei esse dixit, ut ostenderet quod multa opus est illi gratia qui ad hoc a Deo dirigitur: unde monstratur quod non parva merces est divitibus volentibus Christi philosophiam sequi.

Theophylactus. Vel intelligendum est quod dicit apud homines impossibile est, sed non apud deum, quia cum deum audimus, hoc fit possibile; cum vero humana sapimus, impossibile. Sequitur omnia enim possibilia sunt apud deum. Cum omnia dicit, entia subintelligas; peccatum non est ens: est enim res absque essentia et hypostasi peccatum. Vel aliter. Peccatum non virtutis, sed infirmitatis est; et ideo peccatum sicut et infirmitas impossibile est apud deum. Sed numquid Deus facere potest ut id quod factum est, non sit factum? ad quod dicitur, quod Deus est summa veritas; facere autem quod factum est, ut non sit factum, falsum est. Qualiter ergo veritas faciet falsum? prius igitur destruet propriam naturam, ut quidam dicunt: numquid potest Deus non esse Deus? hoc enim ridiculum est.


MARCUS 10,28-31


7028 (Mc 10,28-31)

Glossa. Quia iuvenis, audito consilio salvatoris de rerum dimissione, tristis abscesserat, discipuli autem Christi praemissum consilium iam adimpleverant; sollicitare coeperunt de praemio, aestimantes se magnum aliquid fecisse, cum iuvenis qui praecepta legis impleverat, hoc sine tristitia nec audire potuerit: unde petrus pro se et aliis dominum interrogat: et hoc est quod dicitur et coepit ei petrus dicere: ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.

Theophylactus. Petrus, etsi pauca dimisit, tamen haec omnia vocat: nam et pauca habent vinculum passionis; ita ut beatificetur ille qui pauca relinquit.

Beda. Et quia non sufficit tantum dimittere, iungit quod perfectum est: et secuti sumus te; quasi dicat: fecimus quod iussisti; quid igitur dabis nobis praemii? petro autem de discipulis tantum interrogante, dominus universalem responsionem facit: unde sequitur respondens iesus ait: amen dico vobis, nemo est qui reliquerit domum aut fratres. Hoc autem dicens, non innuit ut patres relinquamus, non adiuvantes eos, neque ut ab uxoribus separemur; sed nos instruit praeferre honorem Dei saecularibus rebus.

Chrysostomus in Matth.. Mihi autem videtur quod in hoc intendebat persecutiones futuras occulte praenuntiare: quia futurum erat ut multi patres ad impietatem filios inducerent et uxores viros. Non autem differt dicere propter nomen meum aut evangelium, ut marcus dicit, aut propter regnum Dei, ut ait Lucas; etenim nomen Christi virtus evangelii est et regni: evangelium enim recipitur in nomine iesu Christi, et regnum Dei per nomen ipsius cognoscitur, et venit.

Beda. Quidam autem ex occasione huius sententiae qua dicitur accipiet centies tantum, nunc in tempore hoc, etc., iudaicam mille annorum fabulam post resurrectionem iustorum dogmatizant, quando omnia quae propter deum dimisimus, multiplici sunt foenore reddenda, insuper et vita aeterna donanda. Nec vident quod etsi in ceteris digna sit promissio, in uxoribus tamen centenis, iuxta alios evangelistas, apparet turpitudo? praesertim cum dominus in resurrectione nubendum non esse testetur, et ea quae propter se dimissa fuerint, recipienda in hoc tempore cum persecutionibus asseveret: quas mille annis suis abesse affirmant.

Chrysostomus. Est quidem igitur centies tantum merces secundum communicationem, et non secundum possessionem: hoc enim adimplevit eis dominus non corporaliter, sed alio quodam modo.

Hieronymus. Uxor enim in domo circa viri cibum negotiatur et vestimenta. Vide igitur hoc et in apostolis: multae enim mulieres sollicitae erant de eorum cibo et vestimentis, et ministrabant eis. Similiter et patres et matres plurimas apostoli habuerunt, scilicet eos qui ipsos diligebant; sed et petrus unam relinquens domum, postea omnium discipulorum domos habebat. Et maius est, quia cum persecutionibus haec omnia possidebunt sancti, si persecutionem sint passi et angustiati; propter quod sequitur multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi: pharisaei enim primi existentes, facti sunt novissimi; qui vero omnia reliquerunt, et Christum secuti sunt, fuerunt novissimi in saeculo isto per angustias et persecutiones; sed erunt primi per spem quae est in deum.

Beda. Potest sane hoc quod ait, accipiet centies tantum, altius intelligi. Centenarius quippe numerus de laeva translatus in dexteram, licet eamdem in flexu digitorum videatur habere figuram, quam habuerat denarius in laeva, tamen quantitatis magnitudine sursum crescit: quia videlicet omnes qui propter regnum Dei temporalia spreverunt, et in hac vita persecutionibus plenissima, eiusdem regni gaudium fide certa degustant, atque in expectatione patriae caelestis, quae significatur in dextera, omnium electorum delectatione fruuntur. Verum quia multi virtutum studia non eadem qua incipiunt intentione pietatis, consummant, mox subinfertur multi autem erunt, etc.. Quotidie enim videmus multos in laico habitu constitutos, magnis vitae meritis excellere; et alios a prima aetate spirituali studio ferventes, ad extremum otio torpente lassescere, atque inerti stultitia quod spiritu coepere, carne consummare.


MARCUS 10,32-34


7032 (Mc 10,32-34)

Beda. Meminerant discipuli sermonis quo dominus se passurum multa a summis sacerdotibus et scribis praedixerat; et ideo hierosolymam tendentes stupebant: et hoc est quod dicitur erant autem in via ascendentes ierusalem, et praecedebat illos iesus.

Theophylactus. Ut ostendat quod ad passionem praecurrit, et quod non refugit mortem pro nostra salute. Et stupebant et sequentes timebant.

Beda. Ne vel ipsi cum eo occiderentur, vel saltem ille, cuius vita et magisterio gaudebant, inimicorum manibus occumberet. Praevidens autem dominus ex passione sua discipulorum animos perturbandos, eis et passionis poenam et resurrectionis suae gloriam praedicit: unde sequitur et assumens iterum duodecim, coepit illis dicere quae ei essent ventura.

Theophylactus. Ut scilicet discipulorum corda confirmaret, ut cum haec praeaudirent, levius postmodum sustinerent, et in repentinis non formidarent, et etiam ut ostenderet quod voluntarie pateretur. Qui enim praenoscit, et potest fugere, et non fugit, manifestum est quod voluntarie seipsum passionibus tradit. Seorsum autem assumit discipulos; namque conveniens erat passionis mysterium propinquioribus sibi revelare.

Chrysostomus in Matth.. Commemorat autem singula quae passurus erat, ne si aliquid praetermissum remaneret, cernentes postmodum illud subito turbarentur; unde subdit quia ecce ascendimus ierosolymam.

Glossa. Ad quem scilicet pertinet pati: nam divinitas pati non potest. Tradetur, scilicet a iuda, principibus sacerdotum et scribis et senioribus, et condemnabunt eum morte, iudicantes eum esse reum mortis. Et tradent eum gentibus, scilicet pilato gentili; et illudent ei milites eius; et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum.

Chrysostomus in Matth.. Ut autem cum fuerint contristati propter passionem et mortem, tunc et resurrectionem expectent, subdit et tertia die resurget: cum enim tristitias et opprobria quae contigerunt non occultaverit, conveniens erat ut ei et de reliquis crederent.


MARCUS 10,35-40


7035 (Mc 10,35-40)

Chrysostomus. Audientes discipuli Christum frequenter de suo regno loquentem, putabant quod hoc regnum post eius mortem non esset; et ideo nunc praenuntiata Christi morte, accesserunt ad eum ut honoribus regni statim fierent digni; unde dicitur et accedunt ad eum iacobus et Ioannes filii zeBedaei, dicentes: magister, volumus ut quodcumque petierimus facias nobis. Erubescentes enim quod aliquid humanum passi erant, accesserunt ad Christum, seorsum eum a discipulis assumentes. Salvator vero non ignorans quid petere debebant, sed ad respondendum eos inducens, interrogationem subiungit: at ille dixit eis: quid vultis ut faciam vobis? Theophylactus. Credebant autem praedicti discipuli quod propter hoc hierosolymam ascenderet ut regnaret, et postmodum pateretur quae se passurum praedixerat; et hoc cogitantes dexteram et sinistram sedem appetebant; unde sequitur et dixerunt: da nobis ut unus ad dexteram, et alius ad sinistram sedeat in gloria tua.

Augustinus de cons. Evang.. Hoc ab eis non per eos ipsos, sed per matrem dictum esse Matthaeus expressit, cum illa eorum voluntatem attulisset ad dominum; unde magis ipsos quam illam dixisse quod dictum est, marcus breviter intimavit.

Chrysostomus in Matth.. Vel convenienter dici potest utrumque factum esse. Videntes enim se prae aliis honoratos, praedictam petitionem se consequi aestimabant, et ut facilius petitionem obtinerent, matrem assumpserunt, ut cum hac simul Christum precarentur.

Augustinus de cons. Evang.. Denique et dominus etiam secundum Marcum et secundum Matthaeum, ipsis potius quam matri respondit; nam sequitur iesus autem dixit eis: nescitis quid petatis.

Theophylactus. Quasi dicat: non est hoc quod creditis, quod sim temporaliter in ierusalem regnaturus; sed omnia haec, quae scilicet ad regnum meum pertinent, supra intellectum sunt. Etenim sedere a dextris meis tam magnum quid est ut excellat ordines angelorum.

Beda. Vel nesciunt quid petant, qui sedem gloriae a domino, quam nondum merebantur, inquirunt.

Chrysostomus in Matth.. Vel dicit nescitis quid petatis, ac si diceret: vos de honore loquimini; ego vero de agonibus et sudoribus disputo: non enim est hoc praemiorum tempus, sed occisionis, praeliorum et periculorum; unde subdit potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum, aut baptismo quo ego baptizor, baptizari? per modum interrogationis attrahit eos, ut ex communicatione quae est ad ipsum, avidiores fierent.

Theophylactus. Calicem autem et baptismum crucem nominat: calicem quidem tamquam potum dulciter ab ipso susceptum; baptismum vero tamquam emundationem nostrorum facientem peccatorum. Qui non intelligentes quod dixerat, responderunt; unde sequitur at illi dixerunt: possumus. Credebant enim quod de calice sensibili et baptismo quo iudaei baptizari solebant, lavantes scilicet se antequam comederent, loqueretur.


Chrysostomus in Matth.. Responderunt autem tam prompte, expectantes in eo quod petierunt exaudiri. Sequitur iesus autem ait eis: calicem quidem quem ego bibo, bibetis, et baptismo quo ego baptizor, baptizabimini, idest martyrio digni eritis, et patiemini, sicut et ego.

Beda. Quaeritur autem quomodo calicem martyrii iacobus et Ioannes biberunt, aut quomodo baptismo domini fuerunt baptizati, cum scriptura narret iacobum tantum apostolum ab herode capite truncatum, Ioannes autem propria morte finivit vitam. Sed si legamus ecclesiasticas historias, in quibus fertur, quod et ipse propter martyrium in ferventis olei dolium missus sit, statimque relegatus in pathmos insulam; sic videbimus martyrium animo non defuisse; et bibisse Ioannem calicem confessionis, quem et tres pueri in camino ignis biberunt, licet persecutor non fuderit sanguinem. Sequitur sedere autem ad dexteram meam vel sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.

Chrysostomus in Matth.. Ubi duo quaeruntur: unum est, si paratum est alicui sedere a dextris eius; alterum autem, si omnium dominus his quibus paratum est potestatem tribuendi non habet. Ad primum ergo dicimus, quod nullus a dextris neque a sinistris sedet; invius enim est omni creaturae thronus ille. Quomodo ergo dixit sedere ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, quasi quibusdam sessuris? ad suspicionem quidem interrogantium respondit, eorum intentioni condescendens: neque enim noverant illum thronum excelsum, et cathedram quae est a dextris patris; sed unum solum petebant, scilicet aliis praeesse. Quia enim audierunt dictum de apostolis, quod super duodecim thronos essent sessuri, quid esset quod dictum est ignorantes, inter ceteros petierunt primatum. Ad secundum dicendum est, quod tale donum potestatem filii Dei non transcendit, sed quod in Matthaeo dicitur: paratum est a patre meo, idem est ac si diceret: a me; unde et marcus non dixit hic: a patre meo. Quod ergo hic Christus dicit, tale est. Moriemini, inquit, propter me; non tamen hoc sufficit ad hoc quod vos primum ordinem obtineatis. Si enim aliquis alius cum martyrio venerit, omnem aliam virtutem possidens, multa vobis maiora possidebit; his enim paratur primatus qui per opera possunt fieri primi. Sic igitur dominus sua responsione eos instruxit, ut non vane et inaniter pro primatibus molestentur; simul autem et eos noluit contristari.

Beda. Vel non est meum vobis dare, idest superbis; hoc enim adhuc erant. Aliis paratum est; et vos alii estote, idest humiles, et vobis paratum est.



Th. Aq. Catena aurea 7001