Th. Aq. Catena aurea 7309

MARCUS 13,9-13


7309 (Mc 13,9-13)

Beda. Quo merito hierosolymis ac provinciae iudaeorum universae irroganda tot fuerunt adversa, dominus manifestat cum dicit videte autem vosmetipsos: tradent enim vos in conciliis, et in synagogis vapulabitis. Ea quippe iudaicae genti maxima causa erat excidii, quod post occisionem salvatoris, nominis quoque ac fidei eius praecones impia crudelitate vexabant.

Theophylactus. Convenienter autem praeposuit narrationem de his quae circa apostolos erant, ut in propriis tribulationibus aliqualem consolationem haberent ex communibus tribulationibus et passionibus; sequitur enim et ante reges et praesides stabitis propter me, in testimonium illis. Reges autem et praesides dicit, sicut agrippam, neronem et herodem. Quod autem dicit ante reges et praesides stabitis pro me, non modicam eis consolationem dedit, quia scilicet propter eum erant passuri. Quod autem dicit in testimonium illis, sic intelligitur, idest in praeiudicium eorum, ut scilicet essent inexcusabiles; quod scilicet apostolis laborantibus, illi non potuerunt veritati coniungi. Deinde ne crederent quod propter tribulationes et pericula praedicatio impediretur, subditur et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium.

Augustinus de cons. Evang.. Matthaeus addit: et tunc veniet consummatio. Sed hoc quod marcus ait primum, signat utique antequam veniat consummatio.

Beda. Hoc ita fuisse completum, ecclesiasticae testantur historiae, in quibus refertur quod apostoli omnes multo ante excidium iudaeae provinciae ad praedicandum evangelium toto orbe fuerunt dispersi, excepto iacobo zeBedaei et iacobo fratre domini, qui in iudaea pro verbo domini prius sanguinem fuderant. Quoniam ergo noverat dominus corda discipulorum de excidio ac perditione suae gentis esse contristanda, hoc eos solatio allevat, ut nossent sibi, etiam iudaeis abiectis, socios non deesse gaudii regnique caelestis, immo multo plures quam de iudaea perirent, ex omnibus toto orbe hominibus esse colligendos.

Glossa. Poterat etiam alia sollicitudo in discipulorum cordibus oriri; quia enim audierant quod ante reges et praesides essent ducendi, ne dubitarent quod ex defectu propriae scientiae ac facundiae ad respondendum sufficientes essent, dominus eos consolatur cum subdit et cum duxerint vos, tradentes, nolite sed quod datum fuerit vobis in illa hora, id loquamini.

Beda. Cum enim propter Christum ducimur ad iudices, voluntatem tantum nostram pro Christo debemus offerre. Ceterum ipse Christus qui in nobis habitat loquitur; et spiritus sancti in respondendo gratia dabitur: unde sequitur non enim vos estis loquentes, sed spiritus sanctus.

Theophylactus. Praedicit etiam eis quod erat gravius, quod scilicet a propinquis persecutionem patientur, unde sequitur tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.

Beda. Hoc in persecutionibus fieri crebro vidimus; nec ullus est inter eos fidus affectus quorum diversa fides est.

Theophylactus. Hoc autem dicit, ut audito hoc, praeparent se ut persecutiones et mala patientius sustinerent. Deinde consolationem inducit dicens et eritis odio omnibus propter nomen meum. Quod enim habeamur odio propter Christum, causa est sufficiens patienter persecutiones sustinendi: non enim martyrem facit poena, sed causa. Sed in hoc etiam quod sequitur qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit, non modica consolatio esse videtur inter persecutiones.


MARCUS 13,14-20


7314 (Mc 13,14-20)

Glossa. Praemissis his quae ante excidium civitatis erant futura, nunc dominus praedicit ea quae circa ipsam civitatis destructionem contigerunt, dicens cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet, qui legit intelligat.

Augustinus de cons. Evang.. Matthaeus dicit: stantem in loco sancto; in hac autem mutatione verbi marcus exposuit eamdem sententiam: ideo quippe dixit ubi non debet, quia in loco sancto non debet.

Beda. Quando autem ad intelligentiam provocamur, mysticum monstratur esse quod dictum est. Potest autem simpliciter aut de antiChristo accipi, aut de imagine caesaris, quam pilatus posuit in templo, aut de hadriani equestri statua, quae in ipso sancto sanctorum loco multo tempore stetit. Abominatio quoque secundum veterem scripturam idolum nuncupatur: et idcirco addidit desolationis, quod in desolato templo, atque deserto idolum positum sit.

Theophylactus. Vel abominationem desolationis dicit ingressum hostium in civitatem per violentiam.

Augustinus ad hesychium. Lucas vero, ut ostenderet tunc factam fuisse abominationem desolationis, quando expugnata est ierusalem, hoc eodem loco domini verba commemorat: cum videritis circumdari ab exercitu ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius. Sequitur tunc qui in iudaea sunt fugiant in montes.

Beda. Haec iuxta litteram facta esse constat, cum appropinquante romano bello, et exterminio iudaicae gentis, oraculo admoniti omnes qui erant in provincia Christiani, longius discesserunt, ut ecclesiastica narrat historia, et trans iordanem secedentes, manebant ad tempus in civitate pella, sub tutela agrippae regis iudaeorum, cuius in actibus apostolorum mentio est, qui cum ea quae sibi obtemperare volebat parte iudaeorum, semper imperio romanorum subditus agebat.

Theophylactus. Bene autem dixit qui in iudaea sunt, quia apostoli in iudaea adhuc non erant, sed ante praelium fugati sunt a ierusalem.

Glossa. Vel magis ipsi exierunt, spiritu ducti divino. Sequitur et qui super tectum, non descendat in domum, nec introeat ut tollat quid de domo sua: desiderabile enim erit etiam nudo corpore de tanta tribulatione salvari. Sequitur vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus.

Beda. Quarum scilicet uteri vel manus filiorum sarcina praegravatae, fugae necessitatem non minime impediant.

Theophylactus. Mihi autem videtur quod filiorum esum in his ostendat: nam fame et pestilentia afflicti manus filiis iniecerunt.

Glossa. Postquam autem fecerat mentionem de duplici impedimento fugae, quod scilicet posset esse vel ex cupiditate rerum asportandarum, vel ex deportatione natorum, tangit tertium impedimentum, quod scilicet est ex parte temporis, dicens orate ergo ut hieme non fiant.

Theophylactus. Ne scilicet ex difficultate temporis impediantur qui fugere cupiunt. Causam autem tantae necessitatis ad effugiendum convenienter assignat, cum dicit erunt enim in diebus illis tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus, usque nunc, nec fient.

Augustinus ad hesychium. Iosephus enim qui iudaicas scripsit historias, talia mala dicit illi populo tunc accidisse, ut vix credibilia videantur. Unde non immerito dictum est, talem tribulationem nec fuisse a creaturae initio, nec futuram. Sed etsi tempore antiChristi talis aut maior forsitan erit, intelligendum est de illo populo dictum quod eis talis amplius futura non erit. Si enim antiChristum illi primi et praecipui recepturi sunt, facturus est tunc idem populus tribulationem potius quam passurus.

Beda. Hoc autem solum est in tantis malis refugium, ut Deus, qui dat virtutem patiendi, breviet potentiam persequendi: unde sequitur et nisi breviasset dominus dies.

Theophylactus. Idest, nisi in brevi spatio bellum romanorum fuisset, non fuisset salva omnis caro; idest, nullus evasisset iudaeus; sed propter electos, quos elegit, idest propter iudaeos credentes aut in posterum credituros, breviavit dies; idest, cito bellum est terminatum; nam praesciebat Deus quod multi post desolationem civitatis crederent iudaeorum: huius gratia eorum genus ex toto destrui non permisit.

Augustinus ad hesychium. Quidam autem convenientius intellexisse mihi videntur mala ipsa significata nomine dierum, sicut dicti sunt dies mali in aliis scripturae divinae locis: neque enim dies ipsi mali sunt, sed ea quae fiunt in eis. Ipsa ergo dicta sunt breviari, ut, Deo donante tolerantiam, minus sentirent, ac sic quae magna essent, brevia fierent.

Beda. Vel aliter. Haec quae dicit ab illo loco, erunt dies tribulationis, temporibus antiChristi proprie congruunt, quando non solum tormenta crebriora et acerbiora, quam prius consueverant, ingerenda sunt fidelibus; sed, quod gravius est, signorum quoque operatio eos qui tormenta ingerunt, comitabitur. Haec autem tribulatio quanto ceteris, quae praecessere, pressurarum pondere gravior fuit, tanto est temporis brevitate moderatior futura. Namque tribus annis et dimidio, quantum de prophetia danielis et apocalypsi Ioannis conici potest, ecclesia per orbem impugnanda esse creditur. Iuxta vero sensus spirituales, cum viderimus abominationem desolationis stare ubi non debet, hoc est, haereses et flagitia regnare inter eos, qui caelestibus mysteriis videbantur esse consecrati, tunc quicumque in iudaea, hoc est in confessione verae fidei persistimus, tanto altius virtutum culmen debemus ascendere quanto plures ampla vitiorum itinera sequi videmus.

Hieronymus. Fuga enim in montes est, ut non descendat ad ima qui ascendit ad alta.

Beda. Tunc qui super tectum est, hoc est, qui excedens animo carnalia facta, tamquam in aura libera, spiritualiter vivit, ne descendat ad infimos actus pristinae conversationis, neque ea quae reliquerit mundi, carnisve desideria repetat. Domus namque nostra vel mundus hic, vel ipsa in qua degimus, nostra intelligenda est caro.

Hieronymus. Dicit enim orate, ut hieme non fiat fuga vestra, vel sabbato; idest, ne finiantur fructus nostri operis cum fine temporis: hieme enim finitur fructus, sabbato vero tempus.

Beda. Si autem de consummatione mundi intelligatur, haec praecipit, ut non refrigescat fides nostra et in Christum caritas, neque ut otiosi in opere Dei torpeamus virtutum sabbato.

Theophylactus. Oportet etiam nos a peccato fugere cum fervore, et non frigide et quiete.

Hieronymus. Tribulatio autem erit ingens, et dies breves propter electos, ne malitia huius temporis mutet intellectum eorum.


MARCUS 13,21-27


7321 (Mc 13,21-27)

Theophylactus. Postquam ea quae ad ierusalem pertinebant dominus complevit, nunc de adventu loquitur antiChristi, dicens et tunc si quis vobis dixerit: ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis. Hoc autem quod dicit tunc, non sic intelligas, idest statim cum completa fuerint supradicta circa ierusalem: sicut et Matthaeus post Christi generationem dicit: in diebus illis venit Ioannes; numquid immediate post Christi nativitatem? non, sed indeterminate vel indistincte. Sic et in hoc loco tunc accipi potest, non scilicet quando ierusalem desolabitur, sed circa tempus adventus antiChristi. Sequitur exurgent enim pseudoChristi et pseudoprophetae, et dabunt signa et prodigia ad seducendos, si fieri potest, etiam electos. Multi enim Christi nomen suscipient, ita ut etiam fideles seducant.

Augustinus de civ. Dei. Solvetur enim tunc satanas, et per antiChristum in omni virtute sua mirabiliter quidem, sed mendaciter operabitur. Solet autem ambigi utrum propterea dicta sint ab apostolo signa et prodigia mendacii, quoniam mortales sensus per phantasmata decepturus est, ut quod non facit, facere videatur; an quia illa ipsa, etiam si erunt vera prodigia, ad mendacia pertrahent credituros non ea potuisse nisi divinitus fieri, virtutem diaboli nescientes, maxime quando tantam quantam numquam habuit acceperit potestatem. Sed propter quodlibet horum dictum sit, seducentur eis signis atque prodigiis qui seduci merebuntur.

Gregorius super ezech.. Cur autem sub dubitatione dicitur si fieri potest, cum quid futurum sit, a domino praesciatur? unum vero ex duobus est: quia si electi sunt, fieri non potest; si autem fieri non potest, electi non sunt. Ista ergo dominici sermonis dubitatio in electis exprimit trepidationem mentis; quos et electos nominat, quia cernit quod in fide et bono opere persistent: quia qui electi sunt ad persistendum, per signa praedicatorum antiChristi tentabuntur ad cadendum.

Beda. Quidam autem hoc ad captivitatis iudaicae tempus referunt, ubi multi Christos se esse dicentes, deceptas post se catervas populi trahebant: sed in illa civitatis obsidione nullus erat fidelis, ad quem divina exhortatio, ne falsos magistros sequeretur, fieri deberet; unde melius de haereticis accipiendum est, qui contra ecclesiam venientes Christos se esse mentirentur; quorum primus simon magus fuit, extremus autem ille maior ceteris est antiChristus. Sequitur vos ergo videte: ecce praedixi vobis omnia.

Augustinus ad plebem hippon.. Non enim solum bona quae sanctis et fidelibus suis est redditurus, verum etiam mala quibus erat hic mundus abundaturus, ante praedixit, ut bona post saeculi finem secutura certiores expectaremus, quando mala similiter praenuntiata ante saeculi finem praecedentia sentiremus.

Theophylactus. Post antiChristi autem adventum alterabitur et mutabitur machina mundialis, obscuratis sideribus propter abundantiam claritatis Christi: unde sequitur sed in diebus illis post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum, et stellae caeli erunt decidentes.


Beda. Sidera enim in die iudicii videbuntur obscura, non diminutione suae lucis accidente, sed superveniente claritate veri luminis, hoc est summi iudicis; quamvis nil prohibeat intelligi veraciter solem tunc et lunam cum sideribus ceteris ad tempus suo lumine privari, quomodo de sole factum constat tempore dominicae passionis. Ceterum peracto die iudicii, cum fuerit caelum novum et terra nova, tunc fiet quod isaias dicit: erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter. Sequitur et virtutes quae sunt in caelo movebuntur.

Theophylactus. Idest, virtutes angelicae stupebunt, tanta magnalia videntes fieri, et eorum iudicari conservos.

Beda. Quid mirum homines ad hoc iudicium perturbari, cuius aspectum et ipsae angelicae tremunt potestates? quid faciunt ibi tabulae, quando tremunt columnae? quid virgula deserti patitur, cum cedrus paradisi concutitur? Hieronymus. Vel aliter. Sol obtenebrabitur ad gelida corda, ut hieme; et luna non dabit splendorem suum, serena a tempestate dissensionum; et stellae caeli erunt decidentes in lumine, quando pene deerit semen abrahae, cui sunt similatae; et virtutes quae sunt in caelis movebuntur ad iram vindictae, quando mittentur a filio hominis veniente; de cuius adventu subditur et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa, qui scilicet prius sicut pluvia in vellus gedeon descendit cum humilitate.

Augustinus ad hesychium. Quia enim dictum est apostolis ab angelis: sic veniet quomodo vidistis eum euntem in caelum, merito credendus est non solum in eodem corpore, verum etiam in nube venturus: quoniam sic veniet sicut abiit, et nubes suscepit eum abeuntem.

Theophylactus. Videbunt autem dominum tamquam filium hominis, scilicet in corpore: quod enim videtur corpus est.

Augustinus de trin.. Visio quippe filii hominis exhibetur etiam malis: nam visio formae Dei non nisi mundis corde, quia ipsi deum videbunt. Et quia filium Dei, secundum id quod in forma Dei aequalis est patri, iniqui videre non possunt; oportet autem ut iudicem vivorum et mortuorum, coram quo iudicabuntur, et iusti videant et iniqui; ideo oportebat ut filius hominis acciperet iudiciariam potestatem; de cuius executione mox subditur et tunc mittet angelos suos.

Theophylactus. Vide quod Christus iesus mittit angelos, sicut et pater. Ubi ergo sunt qui dicunt, quod patri non est aequalis? egrediuntur namque angeli congregare fideles electos, ut, in aera rapti obvient iesu Christo; unde sequitur et congregabit electos suos a quatuor ventis.

Hieronymus. Ut triticum ventilatum de area totius terrae.

Beda. A quatuor autem ventis, a quatuor mundi partibus dicit: oriente, occidente, aquilone et austro. Et ne quisquam putaret, a quatuor solummodo plagis terrae, et non potius a cunctis eius finibus, simul et mediterraneis regionibus electos esse congregandos, apte subiunxit a summo terrae usque ad summum caeli; idest, ab extremis terrae finibus usque ad ultimos terminos eius, ubi longe aspectantibus circulus caeli terrae finibus insidere videtur. Nullus ergo in die illa remanebit electus qui non venienti ad iudicium domino in aera occurrat. Veniunt ad iudicium et reprobi, ut peracto iudicio dissipentur, et pereant a facie Dei.


MARCUS 13,28-31


7328 (Mc 13,28-31)

Beda. Sub exemplo arboris docuit dominus consummationis exemplum, dicens a ficu autem discite parabolam. Cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas; sic et vos, cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis.

Theophylactus. Quasi dicat: sicut cum ficui nascuntur folia, statim est aestas, sic et post angustias antiChristi statim, nullo sequente medio, Christi erit adventus; qui aestas erit iustis ex hieme, peccatoribus vero hiems ex aestate.

Augustinus ad hesychium. Vel aliter. Omnia quae a tribus evangelistis dicta sunt de domini adventu, diligentius inter se collata atque discussa fortasse inveniuntur ad hoc pertinere quod quotidie venit in corpore suo quod est ecclesia, exceptis his locis ubi ille adventus ultimus ita promittitur ut propinquare dicatur: ut in ultimo sermonis secundum Matthaeum ipse adventus evidenter exprimitur, ubi dicitur: cum venerit filius hominis in maiestate sua. Quid enim est cum videritis haec fieri? nisi ea quae supra dixit, in quibus est etiam id quod ait et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus. Non itaque tunc erit finis, sed tunc erit in proximo. An dicendum est non omnia quae supra commemorata sunt, esse intelligenda, sed aliqua eorum, hoc videlicet excepto quod dictum est et tunc videbunt filium hominis venientem? ipse quippe finis erit, non tunc proximus erit. Sed Matthaeus aperuit nullis exceptis esse accipiendum, dicens: cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis. Intelligitur ergo quod supra dictum est sic: et mittet angelos suos de quatuor mundi partibus, idest, de toto orbe terrarum congregabit electos suos; quae tota hora novissima facit veniens in suis membris tamquam in nubibus.

Beda. Potest autem haec fructificatio fici mystice intelligi super statu synagogae, quae veniente ad se domino, quia fructum iustitiae non habebat in eis qui tunc increduli erant, aeterna sterilitate damnata est. Sed quoniam dixit apostolus quod cum plenitudo gentium intraverit, omnis israel salvus erit, quid est hoc nisi quod diu sterilis arbor fici fructum quem negaverat reddet? quod ubi factum fuerit, aestatem verae pacis esse in proximo non ambiges.

Hieronymus. Vel folia fici nata, verba sunt praesentia; aestas proxima, dies est iudicii, in qua unaquaeque arbor manifestabit quae intus habuit, aridum ad comburendum, an viride ad plantandum cum ligno vitae. Sequitur amen dico vobis, quoniam non transibit generatio haec, donec ista omnia fiant.

Beda. Nomine generationis aut omne hominum significat genus, aut specialiter iudaeorum.

Theophylactus. Vel aliter. Non transibit generatio haec, scilicet Christianorum, donec omnia fiant, quae circa ierusalem et antiChristi adventum dicta sunt. Non enim dicit generationem apostolorum; quia maior pars apostolorum non pervenit usque ad ierusalem consummationem. Dicit autem hoc de generatione Christianorum, volens discipulos consolari, ne crederent quod in illis temporibus fides deficeret: prius enim elementa immobilia deficient, quam verba Christi; unde subditur caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.

Beda. Caelum quod transibit, non aethereum sive sidereum, sed aereum intelligere debemus. Quocumque enim pervenire potuit aqua diluvii, eo, iuxta beati petri sententiam, ignis iudicii perveniet. Transient autem caelum et terra per eam quam nunc habent imaginem, attamen per essentiam sine fine subsistent.


MARCUS 13,32-37


7332 (Mc 13,32-37)

Theophylactus. Volens dominus discipulos impedire ab interrogatione illius diei et horae, dixit de die autem illo et hora nemo scit, neque angeli in caelo, neque filius, nisi pater. Si enim dixisset, quia scio, tamen nolo vobis revelare, ipsos non modicum contristasset. Nunc vero sapientius egit, et ipsos exclusit ab huiusmodi interrogatione, ne ei molesti fierent, in hoc quod dixit: neque angeli sciunt, neque ego.

Hilarius de trin.. Ignoratio autem diei atque horae obicitur unigenito Deo, ut Deus ex Deo natus non sit in ea naturae perfectione qua Deus est. Sed primum sensu communis iudicii sentiendum est an credibile esse possit ut aliquid ex omnibus nesciat qui omnibus ad id quod sunt atque erunt, auctor est. Quomodo enim extra eius naturae scientiam est per quam et in qua id quod efficiendum sit continetur? hanc autem ille diem ignorat, quae adventus sui dies est? humanae naturae quod agere definiunt, quantum in se est, praesciunt, et sequitur gerendi cognitio voluntatem agendi. Quomodo ergo dominus gloriae adventus sui ignorata die, naturae esse imperfectae creditur, quae et necessitatem habeat adveniendi, et scientiam adventus sui non adepta sit? iam vero quanta impietatis geminatur occasio, si Deo patri deputabitur indignitatis affectus, si ei ademerit beatitudinis cognitionem, cui mortis induxerit praescientiam? quod si in eo omnes scientiae thesauri sunt, diem hunc non ignorat. Sed meminisse nos convenit occultos in eo scientiae thesauros esse. Ignoratio igitur eius est secundum quod thesauri scientiae in eo latent. In omnibus enim quae Deus ignorare se loquitur, ignoratione non detinetur; sed aut tempus est non loquendi, aut dispensatio non agendi. Si autem tunc cognovisse Deus dicitur quod abraham eum amaverit, cum hoc non celavit abrahae; necesse est ut et pater ob id diem scire dicatur, quia non celaverit filio. Si itaque diem filius nescit, sacramentum est ut taceat; e contrario pater solus ostenditur scire, quia non tacet. Absit autem corporalium mutationum novitates in patre et filio existimari. Denique, ne per infirmitatem ignorare dicatur, continuo subiecit videte, vigilate et orate: nescitis enim quando tempus sit.

Hieronymus. Vigilia enim opus est mentis ante mortem corporis.

Theophylactus. Docet autem vigilare et orare, duo haec: multi namque vigilamus, sed noctes ducentes in pravitates. Ad hoc autem consequenter similitudinem inducit, dicens sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cuiusque operis, et ianitori praecepit ut vigilet.

Beda. Homo qui peregre profectus reliquit domum suam, Christus est, qui ad patrem post resurrectionem victor ascendens, ecclesiam corporaliter reliquit, quam tamen numquam divinae praesentiae praesidio destituit.

Gregorius in evang.. Carnis etenim locus proprie terra est, quae velut ad peregrinandum ducta est, cum per redemptorem nostrum est in caelis collocata. Dedit autem servis suis potestatem cuiusque operis, quia fidelibus suis concessa sancti spiritus gratia, facultatem tribuit bonis operibus serviendi. Ianitori quoque praecepit ut vigilaret: quia ordini pastorum commissae sibi ecclesiae curam iubet impendere. Non solum autem rectores ecclesiae, sed omnes vigilare praecipimur, ianuas cordium custodientes, ne antiqui hostis mala suggestio subintret, ne nos dominus dormientes inveniat. Unde ex hac similitudine concludens subdit vigilate ergo: nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane; ne cum venerit inveniat vos dormientes.

Hieronymus. Nam qui dormit, non corpora vera, sed phantasmata intendit, et vacuus vigilat de his quae viderat. Sic nimirum sunt quos mundi amor rapit in vita, qui deserunt post vitam quod somniabant pro certo.

Theophylactus. Vide autem quia non dixit: nescio quando tempus erit, sed nescitis. Propter hoc enim hoc occultavit, quia nobis expediebat: nam si nunc ignorantes finem non curamus, quid faceremus, si finem sciremus? malitias namque nostras differremus usque ad ultimum. Attendamus etiam dictiones: sero namque finis existit, cum quis moritur in senectute; media nocte, cum quis moritur in medio iuventutis; galli cantu vero, cum ratio completur in nobis: cum enim incipit puer secundum rationem vivere, tunc gallus in eo vociferatur, excitans a somno sensualitatis; mane autem puerilis est aetas. Oportet enim omnes istos finem praescire: nam et puero cavendum ne imbaptizatus pertranseat.

Hieronymus. Hoc autem fine concludit sermonem, ut commune omnium praeceptum novissimi per primos audiant; unde subdit quod autem vobis dico, omnibus dico: vigilate.

Augustinus ad hesychium. Non solum enim illis dixit quibus tunc audientibus loquebatur, sed etiam illis qui fuerunt post illos ante nos, et ad nos ipsos, et qui erunt post nos usque ad novissimum eius adventum. Numquid autem omnes inventurus est dies ille in hac vita, aut quisquam dicturus est quod ad defunctos etiam pertineat quod ait vigilate, ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes? cur itaque omnibus dicit quod ad eos solos pertineat qui tunc erunt, nisi quia ad omnes pertinet, quomodo dixi? tunc enim unicuique veniet dies ille cum venerit eius dies, ut talis hinc exeat qualis est iudicandus illo die; ac per hoc, vigilare debet omnis Christianus, ne imparatum eum inveniat domini adventus. Imparatum autem inveniet dies ille quem imparatum inveniet suae vitae huius ultimus dies.


MARCUS 14,1-2


7401 (Mc 14,1-2)

Hieronymus. Nunc aspergamus librum nostrum de sanguine, et limina domorum, et funem coccineum circumdemus domui orationis nostrae, et coccum in manu nostra ut zaram ligemus, ut vaccam rufam in valle occisam enarrare possimus. De Christi enim occisione narraturus evangelista praemittit erat autem pascha et azyma post biduum.

Beda. Pascha, quod hebraice dicitur phase, non a passione, ut plerique arbitrantur, sed a transitu nominatur: eo quod exterminator videns sanguinem in foribus israelitarum, pertransierit, nec percusserit eos; vel ipse dominus praebens auxilium populo suo, desuper ambulavit.

Hieronymus. Vel phase transitus interpretatur, pascha vero immolatio. In immolatione agni et transitu populi per mare vel aegyptum, praefiguratur passio Christi, et redemptio populi de inferno, quando nos post biduum visitat, idest plenissima luna, aetate Christi perfecta: ut nec cum aliqua parte tenebrosa carnes agni immaculati, qui tollit peccata mundi, in una domo, quae est ecclesia catholica, calceati caritate et armati virtute comedamus.

Beda. Hoc autem, iuxta veteris testamenti scripturam, inter pascha et azyma distat, quod pascha ipse solus dies appellatur, in quo agnus occidebatur ad vesperam, hoc est quartadecima luna mensis primi; decima quinta autem luna, quando egressum est de aegypto, succedebat festivitas azymorum, quae septem diebus, idest usque ad vigesimum primum diem eiusdem mensis ad vesperam est statuta solemnitas. Verum evangelistae indifferenter et diem azymorum pro pascha, et pro diebus azymorum pascha ponere solent; unde et marcus hic dicit erat autem pascha, et azyma post biduum: quia et paschae dies in azymis panibus est celebrari praeceptus; et nos quasi pascha perpetuum facientes, semper ex hoc mundo transire praecipimur.

Hieronymus. A principibus autem egressa est iniquitas in babylone, qui templum et vasa et se purificare secundum legem ad esum agni debuerant; unde sequitur et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent. Occiso autem capite totum corpus enerve efficitur: unde miseri faciunt quod caput moriatur. Vitant autem diem festum, quod convenit illis: non enim est festivitas his qui vitam et misericordiam perdiderunt; unde sequitur dicebant autem: non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

Beda. Non quidem metuentes seditionem, ut simplex sermo demonstrat; sed caventes ne auxilio populi de suis manibus tolleretur.

Theophylactus. Ipse tamen Christus tempus sibi constituerat passionis: voluit enim in paschate crucifigi, quia ipse verum erat pascha.


MARCUS 14,3-9


7403 (Mc 14,3-9)

Beda. Passurus dominus pro toto mundo, et universas nationes suo sanguine redempturus, moratur in bethania, idest in domo obedientiae; unde dicitur et cum esset bethaniae in domo simonis leprosi, et recumberet, venit mulier.

Hieronymus. Hinnulus enim cervorum semper ad lectum suum redit, idest filius patri obediens usque ad mortem, a nobis obedientiam petit.

Beda. Dicit autem simonis leprosi, non quod leprosus illo tempore permaneret, sed quod antea leprosus, postea a salvatore mundatus est, nomine pristino permanente, ut virtus curantis appareat.

Theophylactus. Quamvis autem quatuor evangelistae unguentum mulieris commemorent, non est tamen una, sed duae: una quidem quae describitur a Ioanne, quae soror est lazari, quae scilicet ante sex dies paschae unxit pedes iesu; alia vero quae a reliquis tribus evangelistis describitur. Adhuc autem si attendas, invenies has tres esse. A Ioanne enim una describitur, altera vero a Luca, a duobus vero reliquis altera. Quae enim a Luca describitur meretrix esse, dicitur in medio praedicationis tempore ad iesum venisse. Haec vero quae a Matthaeo et Marco describitur, dicitur in tempore passionis venisse, non confitentem se peccatricem.

Augustinus de cons. Evang.. Ego autem nihil aliud intelligendum arbitror, nisi quod non aliam quidem fuisse mulierem, quae peccatrix tunc accessit ad pedes iesu, sed eamdem mariam bis hoc fecisse: semel scilicet quod Lucas narravit, cum primo accedens cum humilitate et lacrymis, meruit peccatorum remissionem: nam et hoc Ioannes commemoravit, cum de lazaro resuscitando coepisset loqui, antequam veniret in bethaniam, dicens: Maria autem erat quae unxit dominum unguento, et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater lazarus infirmabatur. Quod autem in bethania rursus fecit, aliud est quod ad Lucae narrationem non pertinet; sed pariter narratur a reliquis tribus. Quod ergo Matthaeus et marcus caput domini unguento illo perfusum dicunt, Ioannes autem pedes, accipiamus non solum caput, sed etiam pedes domini perfudisse mulierem; nisi forte quoniam marcus fracto alabastro perfusum caput commemorat, tam quisquam calumniosus est ut in vase fracto neget aliquid remanere potuisse, unde etiam pedes domini perfunderet. Sed contendet aliquis non ita fractum esse ut totum effunderet; vel prius accipiat perfusos pedes, antequam illud fractum esset, ut in integro remaneret unde etiam caput perfunderetur.

Beda. Est autem alabastrum genus marmoris candidi, variis coloribus intertincti, quod ad vasa unguentaria cavare solent, eo quod optime servare ea incorrupta dicatur. Nardus vero est frutex aromaticus grandi, ut aiunt, et crassa radice, sed brevi ac nigra, fragilique. Quamvis autem pinguis sit, tamen redolet ut cupressus, aspero sapore, folio parvo densoque, cuius cacumina in aristas se spargunt; ideoque gemina dote pigmentarii nardi spicas ac folia celebrant. Et hoc est quod ait marcus unguenti nardi pistici pretiosi: quia videlicet unguentum illud quod attulit Maria domino, non solum de radice confectum est nardi, verum etiam, quo pretiosius esset, spicarum quoque et foliorum eius, adiectione odoris ac virtutis illius erat accumulata gratia.

Theophylactus. Vel, sicut in graeco dicitur, nardi pistici, idest fidelis, eo quod unguentum nardi erat absque dolo cum fide confectum.

Augustinus de cons. Evang.. Potest autem videri contrarium quod Matthaeus et marcus posteaquam dixerunt pascha et biduum, deinde commemoraverunt quod erat iesus in bethania, ubi de illo pretioso unguento dicitur; Ioannes autem ante sex dies paschae dicit iesum venisse in bethaniam, de eodem unguento narraturus. Sed qui ita moventur, non intelligunt, Matthaeum et Marcum illud quod in bethania de unguento factum erat, non post illam praedicationem de biduo, sed adhuc cum sex dies essent ante pascha recapitulando posuisse.

Hieronymus. Mystice autem simon leprosus mundum infidelem primo, et postea fidelem significat; mulier autem cum alabastro ecclesiasticam fidem, quae dicit: nardus mea dedit odorem suum. Pistica nardus dicitur, idest fidelis et pretiosa. Domus impleta odore, caelum et terra est. Fractum alabastrum carnale desiderium est, quod frangitur ad caput, ex quo omne corpus compaginatum est; recumbente ipso, idest humiliante se, ut eum tangeret fides peccatricis, quae de pedibus ascendit ad caput, et ad pedes a capite descendit per fidem, idest ad Christum et ad membra eius. Sequitur erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: ut quid perditio ista? per synecdochen dicitur unus pro multis, et multi pro uno. Perditus enim iudas de salute perditionem invenit, et in vite fructifera mortis laqueus nascitur. Sub praetextu autem avaritiae mysterium fidei loquitur: etenim nostra fides trecentis emitur denariis, in decem sensibus, interioribus scilicet et exterioribus, scilicet per corpus et animam et spiritum triplicatis.

Beda. Quod autem dicit et fremuerunt in eam, nequaquam debemus de diligentibus Christum apostolis dictum credere, sed de iuda potius sub numero plurali.

Theophylactus. Vel convenienter videtur innui quod discipuli plures mulierem arguerunt, eo quod saepe Christum audierant de eleemosyna docentem. Iudas vero non eadem intentione indigne tulit, sed propter amorem pecuniae, et turpe lucrum; unde et Ioannes ipsum solum commemorat, tamquam fraudulenta intentione mulierem arguentem. Dicit autem et fremuerunt in eam; idest molesti erant ei, exprobrantes, et iniurias inferentes. Arguit autem dominus discipulos, eo quod desiderium impediunt mulieris; unde sequitur iesus autem dixit: sinite eam: quid illi molesti estis? postquam enim munus obtulerat, illam per opprobria pervertebant.

Origenes super Matth.. Doluerunt enim de perditione unguenti, quod poterat venumdari multo pretio, et dari pauperibus; tamen non debebat fieri hoc, quia conveniens erat ut super caput Christi funderetur sancta et decenti infusione; unde sequitur bonum opus operata est in me. Usque adeo autem efficax est laus huius operis boni, ut exhortetur nos omnes odoriferis et pretiosis operibus implere domini caput, ut de nobis dicatur quod bonum opus fecimus super caput Christi; quia semper quidem habemus, quamdiu in hac vita sumus, pauperes nobiscum, et opus habentes cura eorum qui profecerunt in verbo, et divites facti sunt in sapientia Dei; non autem possunt sufficere ut semper diebus et noctibus habeant secum filium Dei, idest verbum et sapientiam Dei; sequitur enim semper enim pauperes habetis vobiscum, et cum volueritis potestis illis benefacere; me autem non semper habebitis.

Beda. Mihi quidem videtur in hoc loco de praesentia corporali locutus, quod nequaquam cum eis ita futurus sit post resurrectionem quomodo tunc in omni convictu et familiaritate.

Hieronymus. Dicit etiam bonum opus operata est in me: quia qui credit in deum, reputatur ei ad iustitiam. Aliud est enim credere ei, et aliud in eum; idest, totum eicere se in illum. Sequitur quod habuit, idest quod potuit, hoc fecit: praevenit ungere corpus meum in sepulturam.

Beda. Quasi diceret: vos putatis perditionem esse unguenti: officium sepulturae est.

Theophylactus. Praevenit enim, quasi a Deo ducta, ungere corpus meum, in signum sepulturae: in quo proditorem confundit, ac si ei diceret: qua conscientia mulierem confundis, quae in sepulturam corpus meum ungit; teipsum vero non confundis, qui me in mortem trades? prophetizat autem dominus consequenter duas prophetias: scilicet quod evangelium praedicabitur in universo mundo, et quod opus mulieris laudabitur; unde sequitur amen dico vobis: ubicumque praedicatum fuerit, etc..

Beda. Notandum autem, quod sicut Maria gloriam adepta est in toto orbe de obsequio quod domino exhibuit: ita e converso ille qui obsequio eius detrahere non timuit, longe lateque infamatus est; sed dominus bonum laude digna remunerans, futuras impii contumelias tacendo praeteriit.



Th. Aq. Catena aurea 7309