Th. Aq. Catena aurea 7528

MARCUS 15,28.32


7528 (Mc 15,28 Mc 15,32)

Hieronymus. Pullo iudaeae ligato ad vitem, et eius pallio in sanguine uvae intincto, lacerant hoedi vineam, blasphemantes Christum, et moventes capita sua; unde dicitur et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: vah, qui destruis templum Dei.

Theophylactus. Transeuntes enim Christum blasphemabant, exprobrantes ei tamquam seductori. Diabolus autem movebat illos ad dicendum quod de cruce descenderet: quia enim noverat quod salus fiebat per crucem, rursus ingerebat se ad tentandum Christum, ut si a cruce descenderet, certus fieret quod non est vere filius Dei, et sic salus quae per crucem est, destrueretur. Sed ipse Dei verus existens filius non descendit: si enim descendere debuisset, non illuc a principio ascendisset; sed quia videbat quod per hunc modum salutem fieri oportebat, sustinuit crucifigi et multa alia pati, et perficere opus suum. Sequitur similiter et summi sacerdotes illudentes ad alterutrum cum scribis dicebant: alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere. Haec dicebant eius miracula abolentes, quasi ab eo secundum apparentiam perpetrata fuissent: operans namque miracula multos salvabat.

Beda. Sic etiam nolentes confitentur quod alios salvos fecit. Itaque vos vestra condemnat sententia: qui enim alios salvos fecit, seipsum salvare poterat. Sequitur Christus rex israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus.

Hieronymus. Et viderunt postea resurgentem de sepulcro, quem de crucis descendere non credebant posse patibulo. Ubi est, o iudaei, infidelitas vestra? vos ipsos consulo, vos ipsos iudices peto. Quanto mirabilius est mortuum posse resurgere, quam adhuc vivum de cruce velle descendere? parva petistis, dum maiora provenerint; sed infidelitas vestra non potuit sanari signis multo fortioribus quam petistis. Hic omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; unde sequitur et qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei.

Augustinus de cons. Evang.. Quomodo hoc verum est, quandoquidem unus eorum conviciatus est, secundum Lucae testimonium, alter et compescuit eum, et in deum credidit; nisi intelligamus Matthaeum et Marcum breviter perstringentes hunc locum, pluralem numerum pro singulari posuisse? Theophylactus. Vel duo a principio conviciabantur ei: deinde unus cognoscens ipsum innocentem, increpat alterum blasphemantem.


MARCUS 15,33-37


7533 (Mc 15,33-37)

Beda. Clarissimum lumen mundo retraxit radios suos, ne aut pendentem videret dominum, aut impii blasphemantes sua luce fruerentur: unde dicitur et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam.

Augustinus de cons. Evang.. Addidit autem Lucas, unde factae sunt tenebrae, idest, solem obscuratum.

Theophylactus. Si autem tempus eclipsis fuisset, posset quis dicere quod naturalis fuisset haec passio; sed tunc decima quarta erat luna, cum naturalis eclipsis fieri nequit. Sequitur et hora nona exclamavit iesus voce magna dicens: eli, eli.

Hieronymus. Nona hora invenitur, eversa domo, decima drachma quae perierat.

Beda. Nam et adam peccante, scriptum est quod audiverit vocem domini Dei ambulantis in paradiso ad auram post meridiem; et qua hora primus adam peccando mortem huic mundo invexit, eadem hora secundus adam mortem moriendo destruxit. Et notandum, quod recedente a centro mundi sole, crucifixus est dominus; oriente autem sole, resurrectionis suae mysteria celebravit: quia mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. Nec mireris verborum humilitatem, querimonias derelicti, cum formam servi scias, scandalum crucis videas. Sicut enim esurire et sitire et fatigari, non erant propria deitatis, sed corporales passiones; ita quod dicitur, ut quid dereliquisti me? corporalis vocis erat proprium: quia solet secundum naturam corpus nullatenus velle a sibi coniuncta vita fraudari. Licet enim ipse salvator dicebat hoc; sed proprie ostendebat corporis fragilitatem: ut homo ergo loquitur in eos circumferens motus, quod in periculis positi a domino deseri nos putemus.

Theophylactus. Vel hoc loquitur homo crucifixus Deo pro me: nos enim homines sumus derelicti, ipse numquam a patre derelictus fuit: audi enim quid dicit Ioannes: non sum solus, sed pater mecum est. Etsi etiam hoc pro iudaeis dixerit quasi et ipse secundum carnem iudaeus existens; ac si diceret: ut quid hebraicum populum dereliquisti, ut tuum crucifigerent filium? sicut enim aliquando consuevimus dicere: Deus induit me, idest meam naturam, scilicet humanam; sic et hic, dereliquisti me, oportet intelligere humanam naturam, vel iudaicum populum. Sequitur et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: ecce eliam vocat.

Beda. Sed hos arbitror milites fuisse romanos, non intelligentes sermonis hebraici proprietatem; sed ex eo quod dixit eli, eli, putantes ab eo eliam vocatum. Si autem iudaeos qui hoc dixerunt intelligere volueris; hoc faciunt, ut eum imbecillitatis infament, quod eliae auxilium deprecetur. Sequitur currens autem unus, et implens spongiam aceto, etc.. Quam ob causam domino acetum sit potui datum, Ioannes plenius ostendit dicens quod iesus, ut consummaretur scriptura, dixit: sitio. Illi autem spongiam plenam aceto, obtulerunt ori eius.

Hieronymus. Innuit autem hic iudaeorum similitudinem: spongiam super cannam infirmam, aridam, ignibus aptam implent aceto, hoc est malitia et dolo.

Augustinus de cons. Evang.. De elia vero non ipsum qui obtulit spongiam cum aceto, sed ceteros dixisse Matthaeus narravit; unde intelligimus et illum et ceteros hoc dixisse.

Hieronymus. Infirmata autem carne, vox invaluit divina, quae dicit: aperite mihi portas iustitiae; unde sequitur iesus autem emissa voce magna expiravit. Cum ima voce, sive sine voce nos morimur, qui de terra sumus; ille vero cum exaltata voce expiravit, qui de caelo descendit.

Theophylactus. Et qui morti dominatur et praecipit, sicut dominus potestative expirat. Qualis autem haec vox fuerit, Lucas declarat: pater, inquit, in manus tuas commendo spiritum meum. Etenim Christus ex tunc per hoc nobis voluit declarare quod sanctorum animae in manus Dei ascendunt: nam prius ab inferis omnium animae tenebantur, donec venit qui praedicavit captivis remissionem.


MARCUS 15, 38-41


(Mc 15,38-41)
Glossa. Postquam narravit evangelista passionem et mortem Christi, nunc prosequitur de his quae post mortem domini contigerunt; unde dicitur et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.

Hieronymus. Velum templi scinditur, idest caelum aperitur.

Theophylactus. Scissum est etiam velum, innuente Deo quod spiritus sancti gratia a templo recedit, et scinditur ut sancta sanctorum ab omnibus videnda essent, et quod templum lugebit in iudaeis, cum calamitates deplorabunt, et vestimenta scindent. Hoc etiam et templum animatum, scilicet corpus Christi, ostendit, in cuius passione vestimentum eius laceratum est, scilicet caro. Et aliud etiam significat: caro namque velum est nostri templi, scilicet mentis nostrae; virtus autem carnis scissa est in Christi passionibus a summo usque deorsum, scilicet ab adam usque ad ultimos homines: nam et adam effectus est sanus per passionem Christi, et eius caro non manet sub maledicto, neque digna est corruptione: sed omnes incorruptione honorati sumus. Videns autem centurio. Centurio dicitur qui centum est militum princeps. Videns autem quod ita potestative et dominabiliter expirasset, miratus est, et confessus est.

Beda. Manifesta autem causa miraculi centurionis exponitur, quod videns dominum sic expirasse, idest spiritum emisisse, dixerit vere homo hic filius Dei erat; nullus enim habet potestatem mittendi spiritum nisi qui animarum conditor est.

Augustinus de trin.. Et hoc maxime miratus est, quod post illam vocem, in qua figuram peccati nostri edidit, continuo tradidit spiritum: demonstravit enim spiritus mediatoris, quod nulla poena peccati usque ad mortem carnis eius accesserit: quia non eam deseruit invitus, sed quomodo voluit, quippe Dei verbo ad unitatem personae coniunctus.

Hieronymus. Novissimi autem nunc primi efficiuntur. Gentilis confitetur populus, iudaea caecata negat, ut fiat eis error peior priore.

Theophylactus. Et sic ordo convertitur, dum iudaei occidunt et gentilis confitetur; discipuli fugiunt, et mulieres expectant; sequitur enim erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas erat Maria magdalene, et Maria, iacobi minoris et ioseph mater, et salome. Salome dicta est mater filiorum zeBedaei.

Origenes in Matth.. Opinatus autem sum hoc videns apud Matthaeum et Marcum, hic tres praecipuas mulieres nominatas: et duas quidem uterque evangelista exponit, mariam magdalene, et mariam iacobi; tertia autem a Matthaeo dicitur mater filiorum zeBedaei; a Marco autem tertia illa salome appellatur.

Beda. Iacobum autem minorem dicit iacobum alphaei, qui et frater domini dicebatur, eo quod esset filius mariae materterae domini, cuius meminit Ioannes dicens: stabant iuxta crucem iesu mater eius, et soror matris eius Maria cleophae, et Maria magdalene. Mariam autem cleophae videtur eam dicere a patre, sive a cognatione. Vocabatur autem minor iacobus ad distinctionem maioris iacobi, videlicet filii zeBedaei, qui inter primos apostolos vocatus est a domino. Consuetudinis autem iudaicae fuit, nec ducebatur in culpam more gentis antiquo, ut mulieres de sua substantia victum atque vestitum praeceptoribus ministrarent; unde sequitur et cum esset in galilaea, sequebantur eum, et ministrabant ei. Ministrabant domino quidem de substantia sua: ut meteret earum carnalia, cuius illae metebant spiritualia, et ut typum ostenderet magistrorum, quod victu atque vestitu ex discipulis deberent esse contenti. Sed videamus quales comites habuerit; sequitur enim et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant hierosolymam.

Hieronymus. Sicut non excluditur muliebris sexus a salute per mariam virginem, ita non repellitur a mysterii crucis scientia et resurrectionis per viduam mariam magdalenam et ceteras matres.


MARCUS 15,42-47


7542 (Mc 15,42-47)

Glossa. Post passionem et mortem Christi, evangelista sepulturam eius narrat, dicens et cum iam sero esset factum, quia erat parasceve, quod est ante sabbatum, venit ioseph ab arimathaea.

Beda. Parasceve graece, latine praeparatio dicitur: quo nomine iudaei qui inter graecos morabantur sextam sabbati appellabant, eo quod in illo ea quae requiei sabbati necessaria essent praeparare solerent. Quia ergo sexta die homo factus est, septima autem die conditor ab omni opere suo requievit; recte salvator sexta die crucifixus humanae restaurationis implevit arcanum. Sabbato autem in sepulcro quiescens, resurrectionis, quae octava die ventura erat, expectabat eventum. Sic et nos in hac quidem saeculi aetate mundo necesse est crucifigi; in septima vero die, idest cum mortis quis debitum solvit, corpora quidem in tumulis, animas autem secreta in pace cum domino post bona opera oportet quiescere, donec octava aetate etiam corpora ipsa resurrectione glorificata cum animabus incorruptionem accipiant. Talem autem esse decebat qui corpus domini sepeliret, qui etiam per iustitiam meritorum tali ministerio dignus esset, et per nobilitatem potentiae saecularis facultatem posset obtinere ministrandi; et ideo dicitur, quod erat nobilis decurio expectans regnum Dei. Decurio vocatur quod sit de ordine curiae, et officium curiae administraret, qui etiam curialis a procurando munera civilia solet appellari. Arimathaea autem ipsa est ramathain civitas helcanae et samuelis.

Hieronymus. Quae interpretatur deponens, de qua fuit ioseph, qui venit ad deponendum corpus Christi de cruce. Sequitur et audacter introivit ad pilatum, et petiit corpus iesu.

Theophylactus. Audet ausum laudabilem: non enim excogitavit: a divitiis decidam, et expellar a iudaeis, si corpus petam eius qui est blasphemus condemnatus. Sequitur pilatus autem mirabatur si iam obiisset. Putabat enim quod diu viveret in cruce, sicut et latrones in patibulo vivebant diu. Sequitur et accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset, scilicet ante horam qua ceteri mori consueverunt. Sequitur et cum cognovisset a centurione, scilicet quod mortuus esset, donavit corpus ioseph.

Beda. Non autem quilibet ignotus aut mediocris ad praesidem accedere, et crucifixi corpus poterat impetrare. Sequitur ioseph autem mercatus sindonem, et deponens eum, involvit in sindone.

Theophylactus. Pretiosum corpus pretiose sepeliens: cum enim esset discipulus domini, sciebat qualiter corpus domini honorari deberet.

Beda. Possumus autem secundum intelligentiam spiritualem hoc sentire, quod corpus domini non auro, non gemmis et serico, sed linteamine puro obvolvendum sit: hinc ecclesiae mos obtinuit ut sacrificium altaris, non in serico, neque in panno tincto, sed in lino terreno celebretur, sicut corpus est domini in sindone munda sepultum: iuxta quod in gestis pontificalibus a b. Silvestro legimus esse statutum: quamquam et hoc significet, quod ille sindone munda involvit iesum qui pura mente susceperit. Sequitur et posuit eum in monumento quod erat excisum in petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. Dicitur quod monumentum domini domus rotunda fuit, de subiacente rupe excisa, tantae altitudinis ut homo rectus existens vix extenta manu culmen posset attingere; et habet introitum ab oriente, cui lapis magnus involutus atque impositus est in eius parte aquilonari. Ipsum sepulcrum, idest locus dominici corporis, de eadem petra factum est, septem habens pedes longitudinis, trium palmorum mensura a pavimento altius eminens, qui scilicet locus non desuper, sed a latere meridiano per totum patet, unde corpus inferebatur. Color autem monumenti et loculi albo et rubeo dicitur esse permixtus.

Hieronymus. Sepultura autem Christi resurgimus, descensione eius ad inferos nos ascendimus ad caelos. Hic invenitur mel in ore leonis mortui.

Theophylactus. Imitemur autem et nos ioseph, recipientes Christi corpus per unitatem, et ponamus illud in monumento exciso de petra, idest in anima memorante, et non obliviscente deum: illa enim anima est ex petra excisa, idest ex Christo, qui est petra, quia continet firmitatem. Involvere etiam debemus ipsum in sindone, idest in corpore puro suscipere: sindon namque est corpus, quod est animae indumentum. Decet enim non solum pura anima corpus Christi suscipere, sed in corpore puro. Involvere autem oportet, sed non operire: nam secretum clausum est et occultum. Sequitur Maria autem magdalene et Maria ioseph aspiciebant ubi poneretur.

Beda. In Luca legimus, quod stabant noti eius a longe, et mulieres quae secutae erant eum. His ergo notis iesu post depositum eius corpus ad sua remeantibus, solae mulieres, quae arctius amabant, funus subsecutae, quomodo poneretur respicere curabant, ut tempore congruo munus possent devotionis offerre. Die autem parasceves sanctae mulieres, idest animae humiles, idem faciunt, cum amore salvatoris ferventes, passionis eius vestigiis in hoc saeculo, quo praeparanda est requies futura, diligenter obsequuntur; et si forte valeant imitari, pia curiositate quo ordine sit eius passio completa perpendunt.

Hieronymus. Haec etiam congruunt ad populum iudaicum in fine credentem, qui nobilitatur fide, ut abrahae sit filius, deponit desperationem, expectat regnum Dei, intrat ad Christianos ut baptizetur: quod significat nomen pilati, idest malleatoris, idest qui domat ferreas gentes, ut regat eas in virga ferrea; et petit sacrificium quod donatur poenitentibus in fine viaticum, et corde mundo et peccatis mortuo involvit munimine fidei stabilitum, et operculo spei per opera caritatis concludit: finis enim praecepti est caritas; aspicientibus a longe electis, qui sunt stellae maris, quoniam, si fieri potest, scandalizabuntur etiam electi.


MARCUS 16,1-8


7601 (Mc 16,1-8)

Hieronymus. Post sabbati tristitiam felix irradiat dies, quae primatum in diebus tenet, luce prima in eo lucescente, et domino in eo cum triumpho resurgente; unde dicitur et cum transisset sabbatum, Maria magdalene et Maria iacobi et salome emerunt aromata, ut venientes ungerent iesum.

Glossa. Religiosae enim mulieres sepulto domino, cum licuit operari, idest usque ad solis occasum, unguenta paraverunt, ut Lucas dicit. Et quia prae angustia temporis non poterant explere, mox transacto sabbato, idest occidente sole, ut operandi licentia redit, festinaverunt emere aromata, sicut marcus dicit hic, ut venientes mane ungerent corpus iesu; neque vespere sabbati, praeoccupante iam noctis articulo, monumentum adire valuerunt; unde sequitur et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, orto iam sole. Severianus. Mulieres hoc loco feminea devotione discurrunt, quae non ut viventi fidem, sed ut mortuo unguenta deferunt ad sepulcrum; et ut sepulto parant moeroris obsequia, non ut resurgenti praeparant divinorum gaudia triumphorum.

Theophylactus. Non enim magnitudinem atque dignitatem divinitatis Christi sapiunt. Venerunt autem iuxta consuetudinem iudaeorum ungere corpus Christi, ut scilicet maneret odoriferum, et ne humiditate scaturiret: nam aromata virtutem habent desiccativam, humiditatem corporis absorbentia: unde incorruptum corpus conservant.

Gregorius in evang.. Nos autem in eum qui est mortuus credentes, si odore virtutum referti cum opinione bonorum operum dominum ad monumentum illius cum aromatibus venimus. Sequitur et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole.

Augustinus de cons. Evang.. Quod Lucas dicit: valde diluculo, et Ioannes: mane cum adhuc tenebrae essent, hoc intelligitur marcus dicere valde mane oriente iam sole, idest cum caelum ab orientis parte albesceret, quod fit utique solis orientis vicinitate. Eius enim est ille fulgor, qui nomine aurorae appellari solet; ideo non repugnat ei qui ait: cum adhuc tenebrae essent. Die quippe surgente aliquae reliquiae tenebrarum tanto minus sunt quanto magis oritur lux; nec accipiendum est quod ait valde mane orto iam sole, tamquam sol ipse iam videretur super terram; sed de proximo adveniente in has partes sole, idest ortu suo iam caelum illuminare incipiente.

Hieronymus. Valde ergo mane dicit, quod alius evangelista dicit diluculo. Diluculum autem est inter tenebras noctis et diei claritatem; in qua salus humani generis provenit, felici vicinitate in ecclesia declaranda, more solis, qui proxima luce consurgens roseam praemittit auroram, ut gratiam praeclari splendoris praeparatis oculis possit intueri quando tempus dominicae resurrectionis illuxit, ut tunc laudes Christi tota caneret, secundum exemplum feminarum, ecclesia, quando genus humanum exemplo suae resurrectionis animavit, quando vitam praestitit, et lumen credulitatis infudit.

Beda. Sicut autem quod valde mane mulieres venerunt ad monumentum, iuxta historiam magnus fervor caritatis ostenditur, ita iuxta intellectum mysticum nobis datur exemplum, ut illuminata facie, discussisque vitiorum tenebris, odorem bonorum operum domino et orationum suavitatem studeamus offerre.

Theophylactus. Dicit autem una sabbatorum, idest prima dierum hebdomadae: sabbata namque dies hebdomadae nuncupantur, una vero dicitur prima.

Beda. Vel prima sabbatorum prima dies est a die sabbatorum, idest requietionum, quae in sabbatis custodiebantur. Sequitur et dicebant ad invicem: quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? severianus. Obscuratum erat vestrum pectus, oculi clausi; et ideo patefacti sepulcri gloriam prius non videbatis; sequitur enim et respicientes viderunt revolutum lapidem.

Beda. Quomodo lapis per angelum revolutus sit, Matthaeus sufficienter exponit. Haec revolutio lapidis mystice reserationem sacramentorum Christi, quae velamine litterae legalis tenebantur, insinuat: lex enim lapide scripta est. Sequitur erat quippe magnus valde. Severianus. Et plus iam magnus merito quam forma, qui creatoris mundi corpus et claudere et operire sufficit.

Gregorius in evang.. Mulieres autem angelos vident, quae cum aromatibus venerunt: quia illae mentes supernos cives aspiciunt quae cum virtutibus ad sancta desideria veniunt; unde sequitur et introeuntes in monumentum, viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.

Theophylactus. Si Matthaeus dicit angelum sedere super lapidem, marcus vero, quod mulieres introeuntes monumentum viderunt sedentem iuvenem, non mireris: nam quae viderunt prius sedentem super lapidem, ipsum etiam intus in monumento postmodum viderunt.

Augustinus de cons. Evang.. Aut intelligamus Matthaeum tacuisse de illo angelo quem intrantes viderunt, Marcum vero de illo quem foris super lapidem sedentem viderunt; ut duos viderint, et a duobus singillatim audierint quae dixerunt angeli de iesu: aut certe intrantes in monumentum in aliqua septa maceriae debemus accipere, qua communitum locum tunc fuisse credibile est in aliquo spatio ante petram; qua excisa locus factus fuerat sepulturae, ut ipsum viderint in eodem spatio sedentem a dextris, quem dicit Matthaeus sedentem super lapidem.

Theophylactus. Quidam autem dicunt, quod aliae fuerunt mulieres quae dicuntur a Matthaeo, aliae quae a Marco; sed Maria magdalena sequebatur omnes, fervidam festinationem habens et ardentem affectum. Severianus. Introierunt ergo mulieres ad sepulcrum, ut consepultae Christo, Christo consurgerent de sepulcro; vident iuvenem, ut cernerent nostrae resurrectionis aetatem: quia nescit resurrectio senectutem; et ubi nasci morique homo nescit, ibi aetas nec admittit detrimenta, nec indiget incrementis: unde iuvenem, non senem, non infantem, sed iucundam aetatem viderunt.

Beda. Viderunt autem iuvenem sedentem in dextris, idest ad meridianam partem loci illius ubi positum erat: corpus enim quod supinum iacens, caput habebat ad occasum, dextram necesse erat habere ad austrum.

Gregorius in evang.. Quid autem per sinistram nisi vita praesens; quid vero per dexteram nisi vita perpetua designatur? quia igitur redemptor noster iam praesentis vitae corruptionem transierat, recte angelus, qui nuntiare perennem eius vitam venerat, in dextra sedebat. Severianus. Vident etiam iuvenem sedentem a dextris, quia resurrectio recipit nil sinistrum. Vident etiam coopertum stola candida. Stola ista non est ex mortali vellere, sed ex virtute vitali splendens caelesti lumine, non colore terreno, dicente propheta: amictus lumine sicut vestimento; et de iustis Matthaeus: tunc iusti fulgebunt sicut sol.

Gregorius in evang.. Vel stola candida coopertus apparuit, quia festivitatis nostrae gaudia nuntiavit: candor etenim vestis splendorem nostrae denuntiat solemnitatis.

Hieronymus. Vestis etiam candida vera laetitia est, hoste depulso regnoque adepto, rege pacis quaesito et invento, et numquam dimisso. Hic igitur iuvenis formam resurrectionis timentibus mortem ostendit. Quod autem obstupuerunt, id est quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Sequitur qui dicit illis: nolite expavescere.

Gregorius. Ac si dicat: paveant illi qui non amant adventum supernorum civium; pertimescant qui carnalibus desideriis pressi ad eorum societatem pertingere se posse desperant; vos autem cur pertimescitis, quae vestros concives videtis? Hieronymus. Non enim est timor in caritate. Quid expavescerent quae invenerunt quem quaesierunt? Gregorius. Sed iam quid angelus subiungit audiamus: iesum quaeritis nazarenum. Iesus latino eloquio salutaris, idest salvator, interpretatur. At vero tunc multi iesus dici poterant, nec tamen substantialiter, sed nuncupative; ideo et locus subiungitur, ut de quo iesu dictum sit manifestetur: nazarenum; et causam protinus subdit: crucifixum.

Theophylactus. Non enim erubescit crucem: in hac namque salus hominum est, et beatorum principium.

Hieronymus. Radix autem amara crucis evanuit; flos vitae cum fructibus erupit, idest, qui iacuit in morte, surrexit in gloria; unde addit surrexit, non est hic.

Gregorius. Non est hic dicitur, per praesentiam carnis, qui tamen nusquam deerat per praesentiam maiestatis.

Theophylactus. Et quasi dicat: vultis certificari de eius resurrectione? subdit: ecce locus ubi posuerunt eum: propter hoc enim et revolverat lapidem, ut locum ostenderet.

Hieronymus. Ostenditur autem immortalitas mortalibus ad gratiarum actionem debitam, ut intelligamus quid fuerimus, et sciamus quid futuri erimus. Sequitur sed ite, dicite discipulis eius et petro, quia praecedet vos in galilaeam. Mulieribus dicitur ut nuntient apostolis: quia per mulierem mors annuntiata est, per mulierem vita resurgens. Dicit autem specialiter et petro, quia se indignum iudicavit discipulatu, cum ter negavit magistrum; sed peccata praeterita non nocent, quando non placent.

Gregorius. Si autem hunc angelus non nominatim exprimeret, qui magistrum negaverat, venire inter discipulos non auderet. Vocatur ergo ex nomine, ne desperaret ex negatione.

Augustinus de cons. Evang.. Quod autem dicit praecedet vos in galilaeam; ibi eum videbitis sicut dixit vobis, videtur hoc sonare: quod iesus non erat demonstraturus se discipulis post resurrectionem nisi in galilaea; quam demonstrationem nunc ipse marcus commemoravit; quod enim dixit mane prima sabbati apparuit mariae magdalene.... Post haec duobus euntibus in villam, factum est in ierusalem ipso die resurrectionis; deinde venit ad ultimam manifestationem, quam factam scimus in monte oliveti non longe a ierusalem. Numquam igitur commemorat marcus impletum quod ab angelo praenuntiatum esse testatur. Matthaeus vero nullum alium locum omnino commemorat, ubi discipuli, postquam surrexit, viderint dominum, nisi in galilaea, secundum angeli praedicationem. Sed cum non sit expressum quando id futurum esset, utrum primum antequam alibi ab eis visus esset, idque ipsum quod discipulos Matthaeus dicit iisse in galilaeam in montem, non exprimit diem nec narrandi ordinem; non adversatur quidem Matthaeus narrationibus ceterorum; sed dat eas intelligendi atque accipiendi locum. Verumtamen quod dominus non ibi primum se demonstraturus erat, sed in galilaea, ubi postea visus est, se videndum mandavit, quemvis fidelem facit intentum ad quaerendum in quo mysterio dictum intelligatur.

Gregorius. Galilaea namque transmigratio interpretatur. Iam quippe redemptor noster a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam transmigraverat; et nos resurrectionis eius gloriam post laeti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigramus. Qui ergo in sepulcro nuntiatur, in transmigratione ostenditur: quia is qui in mortificatione carnis agnoscitur, in transmigratione mentis videtur.

Hieronymus. Brevis ergo sententia in syllabis, sed ingens in quantitate promissio. Ibi est gaudii nostri fons, et salutis aeternae origo praeparata. Ibi congregantur dispersiones, et sanantur contriti corde. Ibi, inquit, eum videbitis, sed non sicut vidistis.

Augustinus de cons. Evang.. Significatur etiam quod gratia Christi de populo israel erat transmigratura ad gentes, a quibus apostoli nullo modo praedicantes suscipientur, nisi eis viam dominus in eorum cordibus praeveniens praeparasset; et hoc est: praecedet vos in galilaeam: ibi eum videbitis, id est, ibi membra eius invenietis. Sequitur at illae exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor.

Theophylactus. Idest stupor propter visionem angeli, et admirationem resurrectionis. Severianus. Angelus quidem sedet in monumento, de monumento fugiunt mulieres; quia ille de caelesti substantia confidit, turbantur istae de conditione terrena. Sepulcrum, qui mori non potest, timere nescit; mulieres autem et de praesenti facto tremunt, et sepulcrum ut mortales adhuc mortaliter expavescunt.

Hieronymus. Hoc etiam dicitur de futura vita, in qua fugiet dolor et gemitus. Imitantur etiam mulieres ante resurrectionem omnia quae faciunt post resurrectionem, fugientes mortem et pavorem. Sequitur et nemini quicquam dixerunt: timebant enim.

Theophylactus. Aut propter iudaeos aut timore visionis detentae tacebant hoc quod audierant.

Augustinus de cons. Evang.. Quaeri autem potest quemadmodum hoc dicat marcus, cum dicat Matthaeus: et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis eius, nisi intelligamus ipsorum angelorum nemini ausas fuisse aliquid dicere, idest respondere ad ea quae ab illis audierant; aut certe custodibus quos iacentes viderunt: nam illud gaudium quod Matthaeus commemorat, non repugnat timori de quo marcus dicit: debuimus enim utrumque in illarum animo factum intelligere, etiam si Matthaeus de timore non diceret. Cum vero ipse dicat: exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, nihil ex hac re quaestionis remanere permittit. Severianus. Signanter etiam dicitur, quod nemini quicquam dixerunt: quia mulieribus audire, non loqui datum est; discere, non docere.


MARCUS 16,9-13


7609 (Mc 16,9-13)

Augustinus de cons. Evang.. Iam post resurrectionem quemadmodum apparuit dominus considerandum est: dicit enim marcus: surgens autem mane prima sabbati apparuit primo mariae magdalene, de qua eiecerat septem daemonia.

Beda. Haec apparitio quomodo et ubi facta sit, Ioannes plenissime docet. Surrexit autem dominus mane de monumento, in quo sero iam facto erat depositus, ut adimpleretur illud psalmistae: ad vesperam demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia.

Theophylactus. Vel aliter. Quod dicit surgens iesus, ibi puncta; deinde dicas mane prima sabbati apparuit primo mariae magdalene.

Gregorius in evang.. Ut enim samson media nocte non solum de gaza exiit, sed etiam portas tulit, sic et redemptor noster ante lucem resurgens non solum liber de inferno exiit, sed ipsa etiam inferni claustra destruxit. De Maria autem hic marcus septem daemonia eiecta fuisse testatur; et quid septem daemonia, nisi universa vitia significant? quia enim septem diebus omne tempus comprehenditur, recte septenario numero universitas figuratur.

Theophylactus. Septem ergo daemonia Maria habuit, quae universis vitiis plena fuit. Aut septem daemonia septem virtutibus spiritus contrarios dicit, ut spiritus absque timore, absque sapientia, absque intellectu, et quaecumque alia donis spiritus sancti opponuntur.

Hieronymus. Ei autem de qua eiecerat septem daemonia, primo ostenditur: quia meretrices et publicani praecedent synagogam in regnum Dei, ut latro praecessit apostolos.

Beda. In principio etiam mulier inductrix culpae viro fuit; nunc quae mortem primo gustavit, resurrectionem primo videt, ne perpetui reatus apud viros opprobrium sustineret; et quae viro culpam transfuderat, transfudit et gratiam; nam sequitur illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.

Hieronymus. Flent et lugent qui nondum viderunt; sed non post multum consolabuntur: beati enim qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur.

Beda. Recte autem haec mulier, quae laetitiam dominicae resurrectionis prima nuntiavit, a septem daemonibus curata esse memoratur, ne quisquam digne poenitens de admissorum venia desperaret, et ut ubi abundavit peccatum, superabundasse et gratia monstraretur. Severianus. Nuntiat autem Maria; sed iam non feminam, sed ecclesiam gestans: ut supra sicut femina tacebat, hic in ecclesia et nuntiet et loquatur. Sequitur et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.

Gregorius in evang.. Quod resurrectionem dominicam discipuli tarde crediderunt, non tam illorum infirmitas quam nostra, ut ita dicam, futura firmitas fuit. Ipsa namque resurrectio illis dubitantibus per multa argumenta monstrata est: quae dum nos legentes agnoscimus, quid aliud quam de eorum dubitatione solidamur? sequitur post haec autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam.

Augustinus de cons. Evang.. De istis duobus, quorum unus erat cleophas, Lucas totum narrat, sed marcus hic breviter perstringit. Castellum quippe illud de quo Lucas loquitur, non absurde accipimus etiam villam potuisse appellari; et in codicibus quidem graecis magis agrum invenimus quam villam; agri autem nomine non castella tantum, verum etiam municipia et coloniae solent vocari extra civitatem, quae quasi caput et mater est ceterarum. Quod autem ait marcus, eis in alia effigie dominum apparuisse, hoc Lucas dicit quod eorum oculi tenebantur, ne agnoscerent eum. Oculis enim eorum acciderat aliquid, quod ita manere permissum est usque ad fractionem panis. Severianus. Nemo autem putet Christum sua resurrectione sui vultus effigiem commutasse. Sed mutatur effigies dum efficitur ex mortali immortalis; ut hoc sit acquisivisse vultus gloriam, non vultus substantiam perdidisse. Duobus autem visus est, quia duobus populis, idest gentibus et iudaeis resurrectionis fides praedicanda monstratur. Sequitur et illi euntes nuntiaverunt ceteris; nec illis crediderunt. Quod marcus dicit nuntiaverunt ceteris, nec illis crediderunt, cum Lucas dicat, quod iam inde loquebantur vere resurrexisse dominum, et simoni apparuisse, quid intelligendum est, nisi aliquos ibi fuisse qui nollent credere? Theophylactus. Non enim de undecim apostolis hoc dicit, sed de quibusdam aliis quos ceteros nominat.

Hieronymus. Mystice autem intelligitur, quod fides hic laborat agens activam vitam, illic contemplativa secura visione regnat; hic per speculum contuemur imaginem, illic facie ad faciem videbimus veritatem: unde ambulantibus, idest laborantibus, ostensus est in alia effigie; et nuntiantibus non est creditum, dum, sicut Moyses, viderunt quod non sufficiebat ei, qui dicit: ostende mihi temetipsum: oblitus enim carnis suae, postulat in vita ista quod speramus in futura.



Th. Aq. Catena aurea 7528