Th. Aq. Catena aurea 7614

MARCUS 16,14-18


7614 (Mc 16,14-18)

Glossa. Completurus evangelicam narrationem marcus, novissimam apparitionem, qua Christus post resurrectionem discipulis apparuit, commemorat, dicens novissime autem recumbentibus illis undecim apparuit.

Gregorius in evang.. Notandum autem quid Lucas in actibus referat dicens: convescens praecepit eis ab hierosolymis ne discederent; et post pauca: videntibus illis elevatus est. Comedit enim et ascendit, ut videlicet per effectum comestionis veritas patesceret carnis: unde et hic dicitur, quod recumbentibus illis novissime apparuit.

Hieronymus. Apparuit autem undecim simul congregatis, ut omnes testes sint, et enarrent omnibus quod communiter viderunt et audierunt. Sequitur et exprobravit incredulitatem eorum, et duritiam cordis: quia his qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.

Augustinus de cons. Evang.. Quomodo autem novissime hoc factum est? novissimum quippe illud est quod dominum in terra apostoli viderunt, quod factum est quadragesima die post resurrectionem eius. Numquid nam tunc exprobraturus erat, quod non credidissent eis qui eum viderant resurrexisse, quando iam et ipsi post resurrectionem toties eum viderant? restat igitur ut intelligamus, nunc Marcum breviter commemorare voluisse, et iam dixisse novissime, quia ipso die hoc novissimum fuit iam incipiente nocturno tempore, posteaquam discipuli de castello redierunt in ierusalem, et invenerunt, sicut dicit Lucas, undecim, et qui cum illis erant colloquentes de resurrectione domini. Sed erant ibi utique non credentes. His ergo, sicut marcus dicit, discumbentibus, et adhuc inde, sicut dicit Lucas, loquentibus, stetit in medio eorum dominus, et ait illis: pax vobis, sicut Lucas et Ioannes dicunt. Verbis itaque domini, quae tunc eum locutum esse discipulis, Lucas Ioannesque dixerunt, interponitur et illa exprobratio de qua marcus hic dicit. Sed hoc rursus movet: quomodo discumbentibus undecim, dicit apparuisse marcus, si illud tempus est diei dominici iam noctis initio; cum aperte Ioannes dicat non cum eis fuisse thomam, quem credimus exiisse inde antequam dominus ad eos intraret, posteaquam illi duo redeuntes de castello cum ipsis undecim collocuti sunt, sicut apud Lucam invenitur. Sed Lucas in sua narratione dat locum quo possit intelligi, dum haec loquerentur, prius inde exiisse thomam, et postea dominum intrasse. Marcus autem qui dicit novissime discumbentibus illis undecim apparuit, etiam thomam illic fuisse cogit fateri: nisi forte quamvis uno absente, undecim tamen voluit appellare, quia eadem tunc apostolica societas hoc numero nuncupabatur, antequam mathias in locum iudae subrogaretur. Aut si hoc durum est accipere, illud accipiamus, post multas demonstrationes eius, eum novissime recumbentibus undecim apparuisse, idest ipsa quadragesima die. Et quoniam iam erat ab eis ascensurus in caelum, hoc eis illo die magis exprobrare voluisse, quia his qui audierant eum resurrexisse, non crediderant, antequam ipsi eum viderent; cum utique post ascensionem suam praedicantibus evangelium etiam gentes quae non viderunt fuerant crediturae: post illam quippe exprobrationem ait idem marcus: et dixit eis: euntes in mundum universum; et infra: qui vero non crediderit, condemnabitur. Hoc ergo praedicaturi, nonne ipsi primitus fuerant obiurgandi, qui antequam dominum vidissent, non crediderunt eis quibus prius apparuisset? Gregorius in evang.. Idcirco etiam tunc dominus discipulos increpavit cum corporaliter reliquit, ut verba quae recedens diceret, in corde audientium arctius impressa remanerent.

Hieronymus. Exprobrat autem incredulitatem, ut succedat credulitas: exprobrat duritiam cordis lapidei, ut succedat cor carneum caritate plenum.

Gregorius. Increpata igitur eorum duritia, quid admonendo dicat audiamus; sequitur enim euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae. Omnis creaturae nomine significatur homo: omnis enim creaturae aliquid habet homo; habet namque commune esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus, intelligere cum angelis. Omni enim creaturae praedicatur evangelium, cum soli homini praedicatur; quia ille videlicet docetur, propter quem in terra cuncta creata sunt, et a quo omnia per quamdam similitudinem aliena non sunt. Potest etiam omnis creaturae nomine omnis natio gentium designari: ante enim dictum fuerat: in viam gentium ne abieritis; nunc autem dicitur praedicate evangelium omni creaturae; ut scilicet prius a iudaea apostolorum repulsa praedicatio, tunc nobis in adiutorium fieret, cum hanc illa ad damnationis suae testimonium superbe repulisset.

Theophylactus. Vel omni creaturae, idest credenti et non credenti. Sequitur qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Non enim sufficit credere: nam qui credit et nondum est baptizatus, sed catechumenus, nondum est perfecte salutem adeptus.

Gregorius. Fortasse autem unusquisque apud semetipsum dicat: ego iam credidi, salvus ero. Verum dicit, si fidem operibus teneat. Vera etenim fides est quae in hoc quod verbis dicit, operibus non contradicit. Sequitur qui vero non crediderit, condemnabitur.

Beda. Quid adhuc hic dicemus de parvulis, qui per aetatem adhuc credere non valent? nam de maioribus nulla quaestio est. In ecclesia enim salvatoris per alios parvuli credunt, sicut ex aliis ea quae illis in baptismo peccata remittuntur pertraxerunt. Sequitur signa autem eos qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent.

Theophylactus. Hoc est, dispergent intellectuales, sicut illud Lucae: calcabitis super serpentes et scorpiones, intellectualiter intelligitur. Potest autem intelligi de sensibilibus serpentibus, sicut etiam paulus a vipera nullum habuit nocumentum. Sequitur et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Multa talia facta in historiis legimus: multos namque venena bibita Christi munita signaculo laedere non valebant. Sequitur super aegros manus imponent, et bene habebunt.

Gregorius in evang.. Numquid autem quia ista signa non facimus, minime credimus? sed haec necessaria in exordio ecclesiae fuerunt; ut enim fides cresceret credentium, miraculis fuit nutrienda: quia et nos cum arbusta plantamus, tamdiu eis aquam fundimus, quousque ea in terra convaluisse videamus; at si semel radicem fixerint, a rigando cessamus. Habemus de his signis atque virtutibus quae adhuc subtilius considerare debeamus. Sancta quippe ecclesia quotidie spiritualiter facit quod tunc per apostolos corporaliter faciebat: nam sacerdotes eius cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponunt et habitare malignos spiritus in eorum mentibus contradicunt, quid aliud faciunt, nisi daemonia eiciunt? et fideles quique, qui iam saecularia verba derelinquunt, sancta autem mysteria insonant, linguis loquuntur novis: qui dum bonis suis de alienis cordibus auferunt, serpentes tollunt; et dum pestiferas suasiones audiunt, sed tamen ad operationem pravam minime pertrahuntur, mortiferum est quod bibunt; sed non eis nocebit qui, quoties proximos suos in bono opere infirmari conspiciunt, dum exemplo suae operationis illorum vitam roborant, super aegros manus imponunt ut bene habeant. Quae nimirum miracula tanto maiora sunt quanto spiritualia, et quanto per haec non corpora, sed animae suscitantur.


MARCUS 16,19-20


7619 (Mc 16,19-20)

Hieronymus. Dominus iesus, qui de caelo descenderat ad liberandam infirmitatis nostrae naturam, ipse etiam super caelos ascendit; unde dicitur et dominus quidem iesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum.


Augustinus de cons. Evang.. In quo satis videtur ostendere novissimum cum illis in terra praemissum habuisse sermonem, quamvis non omnimodo ad id coarctari videatur: non enim ait: postquam haec locutus est eis; unde admittit, si necessitas cogeret, non illam fuisse novissimam locutionem, sed ad omnia quae cum eis omnibus illis diebus locutus est, posse pertinere quod dictum est: postquam locutus est eis, assumptus est in caelum. Sed quia ea quae supra diximus, magis suadent novissimum diem fuisse, ideo post praemissam locutionem quam marcus commemoravit, adiunctis etiam illis verbis quae commemorantur in actibus apostolorum, credendum est assumptum esse dominum in caelum.

Gregorius in evang.. In veteri testamento cognovimus quod elias sit raptus in caelum. Sed aliud est caelum aethereum, aliud caelum aereum. Caelum quippe aereum terrae est proximum. In caelum itaque aereum elias sublevatus est, ut in secretam quamdam regionem terrae repente duceretur, ubi in magna iam carnis et spiritus quiete viveret, quoadusque ad finem mundi redeat, et mortis debitum solvat. Notandum quoque est, quod elias in curru legitur ascendisse, ut videlicet aperte illis demonstraretur, quia homo purus adiutorio indigebat alieno. Redemptor autem noster non curru, non angelis sublevatus legitur: quia qui fecerat omnia, super omnia sua virtute ferebatur. Considerandum vero nobis est, quod marcus subdit et sedet a dextris Dei; cum stephanus dicat: video caelos apertos et filium hominis stantem a dextris Dei. Sed sedere iudicantis est, stare vero pugnantis vel adiuvantis. Stephanus ergo in laboris certamine positus stantem vidit, quem adiutorem habuit; sed hunc post assumptionem marcus sedere describit, quia post assumptionis suae gloriam iudex in fine videbitur.

Augustinus de symbolo. Sessionem igitur istam non accipiamus, quasi sit in humanis membris positus; tamquam pater sedeat in sinistra, et filius sedeat a dextris; sed ipsam dexteram intelligimus potestatem quam accepit ille homo a Deo, ut veniat iudicaturus qui primo venerat iudicandus. Sedere enim habitare intelligitur; quomodo dicimus de quocumque homine: in illa patria sedit per tres annos, sic ergo credite habitare Christum in dextera Dei patris. Beatus enim est, et habitat in beatitudine, quae dextera patris vocatur: ibi enim omnis dextera est, quia nulla est ibi miseria. Sequitur illi autem profecti praedicaverunt ubique, domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis.

Beda. Nota, quod marcus evangelista evangelium suum quanto inchoavit tardius, tanto in longinquiora tempora scribendo porrexit: ab initio enim evangelicae praedicationis quod a Ioanne factum est, coepit, et ad illud usque tempus narrando pervenit quo apostoli idem evangelii verbum per totum orbem seminaverunt.

Gregorius. Quid autem in his considerandum est nisi quod praeceptum obedientia, obedientiam vero signa secuta sunt? praeceperat enim dominus: euntes in mundum universum, praedicate evangelium; et in actibus: eritis mihi testes usque ad extremum terrae.

Augustinus ad hesychium. Quo autem pacto ab apostolis est praedicatio ista completa, quando usque adhuc sunt gentes in quibus modo coepit, et in quibus nondum coepit impleri? non utique hoc a domino sic mandatum est apostolis, tamquam ipsi soli, quibus tunc loquebatur, tantum munus fuerint impleturi; sed sicut eis solis videtur dixisse: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi: quod tamen eum universae ecclesiae promisisse, quae, aliis morientibus, aliis nascentibus, hic usque in saeculi consummationem futura est, quis non intelligat? Theophylactus. Sciendum est autem et hic, quod sermo per opera confirmatur, sicut in apostolis tunc operationes confirmabant sermonem, sequentibus signis. Fiat autem, o Christe, ut nostri sermones quos de virtute dicimus, per opera confirmentur et actus; ut tandem simus perfecti te cooperante in omnibus verbis et operibus: quia te decet et sermonum et operum gloria. Amen.


CATENA AUREA IN LUCAM


Induam caelos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum. dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lapsus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. (isaias 50, 3-4).

Glossa. Inter cetera incarnationis Christi mysteria, quae isaias propheta diligenter et aperte praenuntiat, dicit induam caelos tenebris etc., ex quibus verbis accipere possumus evangelii secundum lucam materiam, modum scribendi, finem et conditionem scriptoris.

Augustinus de cons. Evang.. Lucas enim circa sacerdotalem domini stirpem atque personam magis occupatus videtur, unde per vitulum significatus est, propter maximam victimam sacerdotis.

Ambrosius in luc.. Vitulus enim sacerdotalis est victima, unde bene congruit vitulo hic evangelii liber, qui a sacerdotibus inchoavit et consummavit in vitulo, qui omnium peccata suscipiens pro totius mundi vita est immolatus; et ipsam vituli immolationem lucas stylo quodam pleniore diffudit.

Glossa. Quia igitur passionem Christi principaliter exponere lucas intendit, huius evangelii materia significari potest in eo quod dicitur induam caelos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum; nam ad litteram in passione Christi tenebrae factae sunt, et in discipulis fides obscurata est. Hieronymus super isaiam. Et Christus despectus erat et ignobilis quando pendebat in cruce; et absconditus est vultus eius atque despectus, ut humano corpore divina potentia celaretur. Hieronymus de viris illustribus. sermo autem lucae tam in evangelio quam in actibus apostolorum comptior est et saeculari redolet eloquentia. Unde subditur dominus dedit mihi linguam eruditam.

Ambrosius in luc.. Nam licet scriptura divina mundanae evacuet sapientiae disciplinam, quod maiore fucata verborum ambitu quam rerum ratione subnixa sit; tamen si quis in scripturis divinis etiam illa quae imitanda illi putant, quaerat, inveniet. Sanctus enim lucas velut quemdam historicum ordinem tenuit, et plura nobis gestorum domini miracula revelavit; ita tamen ut omnes sapientiae virtutes evangelii ipsius complecteretur historia. Quid enim praecellentius ad sapientiam naturalem, quam quod spiritum sanctum creatorem etiam dominicae incarnationis extitisse reseravit? docet moralia in eodem libro, quemadmodum scilicet amare inimicum debeam; docet etiam rationalia, cum lego quoniam qui fidelis est in minimo, et in magno fidelis est.

Eusebius in eccles. Hist.. Is ergo genere quidem antiochenus, arte medicus, secundum hanc medicinam quam ex apostolorum vel societate vel traditione susceperat, duos nobis medicinales libros, quibus non corpora sed animae curentur explicuit. Unde sequitur ut sciam sustentare eum qui lapsus est verbo. Hieronymus super isaiam. Dicit enim se a domino accepisse sermonem, quomodo lapsum errantemque populum sustentet, et revocet ad salutem.

Graecus expositor. Cum autem lucas bonae indolis esset et capacitatis strenuae, graecorum scientiam consecutus est. Grammaticam siquidem atque poesim adeptus perfecte, rethoricam autem et persuadendi leporem assecutus ad plenum, neque philosophiae muneribus caruit; denique et medicinam acquirit, et quoniam naturae velocitate satis de humana gustaverat sapientia, ad altiorem convolat. Accelerat igitur ad iudaeam, et visibiliter et verbo tenus Christum adit. Cumque veritatem cognosceret, verus efficitur Christi discipulus, plurimum magistro commoratus.

Glossa. Unde subditur erigit mane, quasi a iuventute ad saecularem sapientiam; mane erigit mihi aurem ad divina, ut audiam quasi magistrum, scilicet ipsum Christum.

Eusebius in eccles. Hist.. tradunt autem quod evangelium suum ex pauli ore conscripserit, sicut et marcus quae ex petri ore fuerant praedicata conscripsit.

Chrysostomus super Matthaeum. uterque autem eorum magistrum imitatus est; hic quidem paulum super flumina fluentem, ille autem petrum breviloquio studentem.

Augustinus de cons. Evang.. Eo autem tempore scripserunt quo non solum ab ecclesia Christi, verum etiam ab ipsis adhuc in carne manentibus apostolis probari meruerunt. Et haec prooemialiter dicta sufficiant.

LUCA 1,1-4


9101 (Lc 1,1-4)

Eusebius eccles. Hist.. Lucas in initio evangelii sui, causam cur scripserit indicavit, videlicet quoniam multi alii temere praesumpserant enarrare res quae sibi magis erant ad liquidum compertae: et hoc est quod dicit quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem rerum.

Ambrosius in prooem. In lucam. nam sicut multi in iudaeorum populo divino infusi spiritu prophetaverunt, alii autem pseudoprophetae erant potius quam prophetae; sic et nunc in novo testamento multi evangelia scribere conati sunt, quae boni nummularii non probarunt: et aliud quidem fertur evangelium quod duodecim scripsisse dicuntur: ausus est etiam basilides evangelium scribere: fertur aliud secundum thomam, et aliud secundum matthiam.

Beda. Multos ergo eos non tam numerositate quam haereseos multifariae diversitate connumerat, qui non spiritus sancti munere donati, sed vacuo labore conati, magis ordinaverunt narrationem, quam historiae texuerunt veritatem.

Ambrosius. Qui enim conatus est ordinare, suo labore conatus est, nec implevit suo conatu: sine conatu sunt enim donationes et gratia dei, quae ubi se infuderit, rigare consuevit, ut non egeat, sed redundet scriptoris ingenium: et ideo bene dicit rerum quae in nobis completae sunt, vel quae in nobis redundant: quod enim redundat, nulli deficit, et de completo nemo dubitat, cum fidem effectus astruat, exitus prodat.

Origenes in lucam. Dicit autem rerum, quia non secundum phantasiam, iuxta haereticos, exercuit iesus carnalem ipsius adventum; sed cum veritas esset, revera negotium prosecutus est. Affectum autem suum indicat ex hoc quod ait quae in nobis completae sunt; idest, quae in nobis manifestissimae sunt ostensae: id enim quod graece legitur peplirophorimenon uno verbo latinus sermo non explicat: certa enim fide et ratione cognoverat, neque in aliquo fluctuabat.

Chrysostomus. Evangelista autem non solum testimonio contentus est proprio, sed ad apostolos totum refert, inde robur venatur sermoni; et ideo subdit sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt.

Eusebius eccles. Hist.. Certus est quod veritatem, vel paulo exponente, vel aliis apostolis qui ab initio ipsi viderant, vel sibi tradiderant, consecutus sit.

Chrysostomus. dicit autem viderunt, quia hoc maxime robur nanciscitur credulitatis, quod addiscitur ab his qui praesentialiter viderunt.

Origenes. Palam est autem quod cuiusdam doctrinae finis est in ipsa doctrina, sicut geometriae; alterius vero doctrinae finis in opere computatur, sicut medicinae; et ita est in sermone dei. Et ideo postquam significaverat scientiam ex hoc quod dixerat ipsi viderunt, demonstrat opera ex hoc quod sequitur: et ministri fuerunt sermonis vel verbi.

Ambrosius. Nam congruit ista locutio, ut maius mysterium verbi quam auditum esse credamus; sed quia non prolativum verbum, sed substantiale significatur, non vulgare verbum, sed caeleste intelligamus, cui apostoli ministrarunt.

Cyrillus. Quod autem dicit, huius verbi visores fuisse apostolos, concordat cum ioanne, qui dicit: verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius. Verbum namque, mediante carne, visibile factum est.

Ambrosius. non solum autem secundum corpus viderunt dominum, sed etiam secundum verbum. Viderunt enim verbum, qui cum moyse et elia viderunt gloriam verbi; alii non viderunt, qui corpus tantummodo videre potuerunt.

Origenes. et in exodo quidem scriptum est: populus videbat vocem domini; vox autem auditur potius quam videtur. Sed propterea ita scriptum est ut ostenderetur nobis aliis videri oculis vocem domini, quibus illi aspiciunt qui merentur. Porro in evangelio non vox cernitur, sed sermo qui voce praestantior est.

Theophylactus. Ex hoc enim manifeste innuitur quod lucas non fuit discipulus ab initio, sed processu temporis; alii autem fuerunt discipuli ab initio, ut petrus et filii zebei.

Beda in lucam. Et tamen Matthaeus quoque et ioannes in multis quae scriberent, ab his qui infantiam, pueritiam, genealogiamque eius scire et gestis interesse potuerant, audire opus habebant.

Origenes. Deinde facultatem scribendi replicat: quoniam ea quae scripsit, non rumore cognoverit, sed ab initio fuerit ipse consecutus: unde sequitur visum est et mihi, assecuto a principio omnia diligenter, ex ordine tibi scribere, optime theophile.

Ambrosius. Cum dicit visum est et mihi, non negat Deo visum: a Deo enim praeparatur voluntas hominum. Prolixiorem autem hunc evangelii librum quam ceteros esse nemo dubitaverit; et ideo non ea quae falsa sunt, sed quae vera, sibi vindicat: et ideo dicit assecuto quidem omnia visum est scribere: non omnia, sed ex omnibus: quia quae fecit iesus si scribantur omnia, nec ipsum mundum capere arbitror. Consulto autem quae ab aliis sunt scripta praeteriit, ut propriis quibusdam singuli evangeliorum libri mysteriorum gestorumque miraculis eminerent.

Theophylactus. scribit autem ad theophilum virum inclytum, fortassis et principem, quia quod dicit cratiste, idest optime, sive strenue, non dicebatur nisi principibus et praesidibus; sicut et paulus festo praesidi dixit: cratiste (hoc est optime vel strenue) feste.

Beda. Theophilus autem interpretatur amans deum vel amatus a deo. Quisquis ergo amat deum, sive a Deo se desiderat amari, ad se scriptum putet evangelium, et ut sibi datum munus, sibique commendatum pignus conservet. non autem novorum quorumlibet eidem theophilo et velut ignotorum ratio pandenda; sed eorum de quibus eruditus est, verborum promittitur veritas exprimenda, cum subditur ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es, veritatem; scilicet, ut quo quid ordine a domino gestum dictumve sit, agnoscere queas.

Chrysostomus. Vel aliter. Ut certitudinem habeas, et securus existas, quae auditu perceperas, prospiciens in scriptura.

Theophylactus in lucam. Plerumque enim cum sine scripto aliquid dicitur, calumniantur illud quasi falsum; cum vero quis quae dicit scripserit, tunc magis credimus: quia nisi putaret vera, non scriberet.

Chrysostomus. Vel aliter. totum evangelistae prooemium duo continet: conditionem eorum qui ante eum evangelium scripserant, puta Matthaei et Marci; et rursum cur et ipse scribere proposuit. Cum vero dixisset conati sunt, vocabulum protulit potens applicari et ad praesumptuose aggredientes materiam, et ad honeste pertractantes illam. Duabus enim additionibus dubiam sententiam certificat. primo quidem quia dixit quae in nobis completae sunt rerum; secundo quia dixit sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt. Simul autem hoc quod dico tradiderunt indicare mihi videtur quod et ipsi moneantur propagare; velut enim illi tradiderunt, ipsos quoque oportebit accipientes seriatim ad invicem promulgare. nondum autem commendantibus scripturae quae tradita fuerint, contingebat inconvenientia plurima provenire diuturnitate temporis, unde merito quae de primis visoribus verbi et ministris verbi acceperant, in scriptis universo mundo traditionem praestiterunt, et calumnias propellentes, et oblivionem destruentes, et ex ipsa traditione integritatem accomodantes.


LUCA 1,5-7

:

9105 (Lc 1,5-7)

Chrysostomus. Evangelicae narrationis exordium a zacharia sumit et nativitate ioannis, mirum ante mirum edisserens, minus ante maius, nam quoniam virgo paritura erat, praeparavit gratia ut vetus prius conciperet. Declarat autem tempus, cum dicit fuit in diebus herodis; et adicit dignitatem, cum subdit regis iudaeae. alius autem herodes fuit qui ioannem occidit; sed ille tetrarcha fuit, hic autem rex.

Euthymius. Rex, inquam, ille qui infantes occidit, pater illius herodis, qui praecursorem interemit.

Beda in lucam. tempus autem herodis alienigenae regis dominico attestatur adventui; praedictum namque fuerat quia non deficiet princeps de iuda, neque dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est. Ex quo enim patres ex aegypto exierunt, suae gentis iudicibus usque ad samuelem prophetam, ac deinde regibus usque ad transmigrationem babyloniae regebantur. post reditum vero babyloniae pontifices rerum summam gerebant usque ad hircanum regem simul et pontificem, quo ab herode interempto, iudaeae regnum ipsi herodi alienigenae iussu augusti caesaris traditur gubernandum; cuius trigesimo primo anno, iuxta prophetiam supradictam, qui mittendus erat advenit.

Ambrosius. docet autem nos divina scriptura, non solum mores in his qui praedicabiles sunt, sed etiam parentes oportere laudari: ut veluti transmissa immaculatae puritatis hereditas, in his quos volumus laudare, praecellat. Non solum igitur a parentibus, sed etiam a maioribus sancti ioannis nobilitas propagatur, non saeculari potestate sublimis, sed religionis successione venerabilis. Plena est igitur laudatio, quae genus, mores, officium, factum, iudicium comprehendit. Officium in sacerdotio: unde dicit sacerdos quidam nomine zacharias.

Beda. de sacerdotali enim prosapia ioannes ortus est, ut eo potentius imitationem sacerdotii praeconizaret, quo ipsum ad sacerdotale genus pertinere claresceret.

Ambrosius. Genus autem comprehendit in maioribus: unde sequitur de vice abia, idest nobilis inter familias.

Beda. Erant enim principes sanctuarii, idest summi sacerdotes, tam de filiis eleazar quam de filiis ithamar, quorum vices, secundum ministeria sua, ut ingrederentur domum dei, vigintiquatuor sortibus david distinxit; in quibus familiae abia, de qua zacharias ortus est, sors contingit octava. non autem frustra primus novi testamenti praeco in octavae sortis iure nascitur: quia sicut septenario saepe numero propter sabbatum vetus testamentum, sic novum aliquoties per octonarium propter sacramentum dominicae vel nostrae resurrectionis exprimitur.

Theophylactus. Volens etiam ostendere quod ab utroque parente legaliter ex sacerdotali genere erat, subdit et uxor illius de filiabus aaron, et nomen eius elisabeth. Non enim permittebatur de alia tribu uxorem accipere, sed de sua. Elisabeth interpretatur dei requies. zacharias vero memoria domini.

Beda. iustis enim parentibus ioannes est genitus, ut eo confidentius iustitiae praecepta populis daret, quo haec ipsa non quasi novitia didicisset, sed velut hereditario iure a progenitoribus accepta servaret. Unde sequitur erant autem ambo iusti ante deum.

Ambrosius in lucam. Et sic mores in aequitate comprehendit. Bene autem dicit ante deum. Fieri enim potest ut aliquis affectata bonitate populari iustus videatur mihi, iustus autem ante deum non sit, si iustitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur. perfecta igitur laus est ante deum iustum esse: solus enim perfectior est qui ab eo probatur qui non potest falli. Factum autem comprehendit in mandato, in iustificatione iudicium. Unde sequitur incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus domini. Cum enim mandatis caelestibus obedimus, in mandatis domini incedimus; cum congrue iudicamus, tenere domini iustificationes videmur. Providere autem oportet bona non solum coram deo, sed etiam coram hominibus. Unde sequitur sine querela. Nulla enim querela est ubi et mentis bonitas concordat et facti, et plerumque iustitia durior hominum querelam excitat.

Origenes in lucam. Potest etiam aliquid iustum iniuste fieri, ut si iactantiae causa quis pauperi elargiatur; quod non est sine querela. sequitur et non erat illis filius, eo quod esset sterilis elisabeth, et ambo processissent in diebus suis.

Chrysostomus. non solum autem elisabeth erat sterilis, sed et patriarcharum coniuges, sara, rebecca, rachel; quod dedecus erat antiquis: nec enim possumus dicere quod peccati effectus esset sterilitas, quia cuncti iusti, cuncti virtuosi. Haec autem fuit sterilitatis causa, ut cum videris virginem parientem dominum, non sis incredulus, exercitans mentem tuam in alvo sterilium.

Theophylactus. Et ut etiam tu addisceres quod lex dei multiplicationem filiorum non appetit corporalem, sed magis spiritualem. processerant autem ambo, non secundum corpus, sed secundum spiritum, ascensiones in corde ponentes, et vitam suam ut diem et non ut noctem habentes, quasi in die honeste ambulantes.


LUCA 1,8-10


9108 (Lc 1,8-10)

Beda. Per moysen dominus unum constituit summum sacerdotem, cui mortuo unum succedere iussit; et hoc usque ad david tempora servatum est, a quo plures fieri domino agente decretum est: unde nunc zacharias in ordine vicis suae sacerdotio functus esse asseritur cum dicitur factum est autem cum sacerdotio fungeretur zacharias in ordine vicis suae ante deum, secundum consuetudinem sacerdotalem, sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum domini.

Ambrosius. videtur autem hic zacharias summus designari sacerdos: quia semel in anno solus summus sacerdos in secundo sanctuario intrabat, non sine sanguine, quem offerret pro se, et pro populi delictis.

Beda. non autem nunc nova sorte electus est cum incensum esset adolendum, sed prisca sorte, cum ex ordine sui pontificatus in vicem abia succederet. sequitur et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. Incensum in sancta sanctorum a pontifice deferri, expectante foris templum omni populo, decimo die septimi mensis est iussum, et hanc diem expiationis sive propitiationis vocari; cuius diei mysterium apostolus ad hebraeos pandens, iesum ostendit pontificem esse verum, qui in sanguine proprio caeli secreta subiit, ut propitium nobis faceret patrem, et interpellaret pro peccatis eorum qui adhuc prae foribus orantes expectant.

Ambrosius. Hic est autem ille summus sacerdos qui adhuc forte quaeritur, quia verus adhuc ignoratur: qui enim sorte eligitur, humano iudicio non comprehenditur. Ille igitur quaerebatur, et alius figurabatur, verus in aeternum sacerdos, qui non hostiarum cruore, sed proprio, patrem deum generi reconciliaret humano: et tunc quidem vices erant, nunc autem est perpetuitas.


LUCA 1,11-14


9111 (Lc 1,11-14)

Chrysostomus. Ingressus zacharias in templum ut preces ferret pro cunctis ad deum, et quasi dei et hominum mediator, vidit angelum intus stantem: unde dicitur apparuit autem illi angelus domini stans a dextris altaris incensi.

Ambrosius. bene apparuisse dicitur ei qui eum repente conspexit; et hoc specialiter aut de angelis aut de Deo scriptura divina tenere consuevit; ut quod non potest praevideri, apparere dicatur. Non enim similiter sensibilia videntur, et is cuius in voluntate situm est videri, et cuius naturae est non videri.

Origenes in lucam. et hoc tantum in praesenti saeculo dicimus, sed et in futuro cum migraverimus a mundo, non omnibus vel deus vel angeli apparebunt: sed ille tantum videbit qui mundum habuit cor. locus autem nec nocere poterit quemquam, nec iuvare.

Chrysostomus. Manifeste autem apparuit, non in somnis: eo quod nimis arduum annuntiabatur, unde manifestiori et mirabiliori visione egebat.

damascenus de fide orth.. Tamen angeli non ut sunt, hominibus patefiunt, sed transfigurati, prout possunt visores aspicere in quodcumque iusserit dominus.

Basilius. Dicit autem altaris incensi, eo quod alterum erat altare deputatum ad holocausta.

Ambrosius. Non immerito autem angelus videtur in templo, quia veri sacerdotis annuntiabatur iam adventus, et caeleste sacrificium parabatur, in quo angeli ministrarent: non enim dubites assistere angelum quando Christus immolatur. Apparuit autem a dextris altaris incensi, quia divinae insigne misericordiae deferebat: dominus enim a dextris est mihi, ne commovear.

Chrysostomus. non potest autem homo, quantumcumque sit iustus, absque timore cernere angelum: unde et nunc zacharias aspectum non tolerans praesentiae angeli, nec fulgorem illum valens sufferre, turbatur: et hoc est quod subditur et zacharias turbatus est videns. Sicut autem auriga perterrito, loraque dimittente, corruunt equi praecipites, totaque quadriga pervertitur; sic accidere consuevit animae quoties ab aliquo stupore vel sollicitudine deprimitur: unde et hic subditur et timor irruit super eum.

Origenes in lucam. nova quippe facies humanis se obtutibus praebens turbat mentem, animumque consternat: unde angelus sciens hanc humanam esse naturam, primum perturbationi medetur: nam sequitur ait autem ad illum angelus: ne timeas, zacharia.

Athanasius in vita antonii. Unde non difficilis est bonorum spirituum malorumque discretio: si enim post timorem successerit gaudium, a domino venisse sciamus auxilium, quia securitas animae praesentis maiestatis indicium est; si autem incussa formido permanserit, hostis est qui videtur. Non solum autem trepidantem refocillat, sed etiam novo laetificat nuntio, subdens quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua elisabeth pariet tibi filium.

Augustinus de quaest. Evang.. Ubi primo hoc attendendum est, quia non est verisimile ut cum pro peccatis populi vel salute vel redemptione sacrificium ille offerret, potuerit publicis votis relictis homo senex, uxorem habens, pro accipiendis filiis orare praesertim; nam nemo orat accipere quod accepturum esse desperat. Usque adeo autem ille iam se habiturum filios desperabat, ut hoc angelo promittenti non crederet. Ergo quod ei dicitur exaudita est deprecatio tua, pro populo intelligendum est; cuius populi quoniam salus et redemptio et peccatorum abolitio per Christum futura erat, adhuc nuntiatur zachariae nasciturus filius, quia praecursor Christi destinabatur.

Chrysostomus. Vel quod exaudita sit eius deprecatio, probat per hoc quod gignendus erat ei filius, clamans: ecce agnus dei qui tollit peccata mundi.

Theophylactus. quasi ipso dicente: unde erit mihi hoc manifestum? ait angelus: ex hoc quod elisabeth pariet tibi filium, credes quod peccata populo sunt remissa.

Ambrosius. vel aliter. Plena semper et redundantia sunt divina beneficia, non exiguo constricta munere, sed uberi bonorum coacervata congestu, ut hic, ubi primum precationis fructus promittitur, deinde sterilis partus uxoris: cuius nomen praenuntiat subdens et vocabis nomen eius ioannem.

Beda. Singularis meriti indicium datur, quoties hominibus a Deo vel imponitur nomen vel nuntiatur.

Chrysostomus in ioannem. Illud quoque oportet exprimere, quoniam in quibus ab ipsa teneritate infantiae virtus refulgere debebat, a principio divinitus sumebant nomina; his vero qui postea debebant excrescere, nomen postea imponebatur.

Beda. Ioannes ergo interpretatur in quo est gratia, vel domini gratia: quo nomine declaratur primo parentibus eius gratiam, quibus decrepitis nasceretur filius, esse donatam; deinde ipsi ioanni, qui magnus coram domino erat futurus; postremo etiam filiis israel, quos ad dominum erat conversurus: unde sequitur et erit gaudium tibi et exultatio.

Origenes. Quando enim iustus oritur in mundo, ministri nativitatis eius laetantur: quando vero ille nascitur qui quasi ad poenas et ergastulum relegatur, minister consternatur et concidit.

Ambrosius. Sanctus autem non solum parentum gratia, sed etiam salus est plurimorum: unde sequitur et multi in nativitate eius gaudebunt. Admonemur hoc loco, sanctorum generatione laetari, admonentur parentes gratias agere: non enim mediocre munus est dei, dare liberos, propagatores generis, successionis heredes.



Th. Aq. Catena aurea 7614