Th. Aq. Catena aurea 9215

LUCA 2,15-20


9215 (Lc 2,15-20)

Graecus. Quae visa sunt et relata stuporem ingesserunt pastoribus; et sic ovilia sua omiserunt, et profecti sunt nocte bethlehem, lucem indagantes salvatoris; unde dicitur et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: transeamus usque bethlehem, et videamus hoc verbum quod factum est.

Beda. Vere quasi vigilantes non dixerunt: videamus puerum, sed verbum quod factum est; idest, verbum quod semper erat videamus quomodo pro nobis caro factum est: siquidem hoc ipsum verbum dominus est; sequitur enim quod fecit dominus et ostendit nobis; idest, videamus quomodo verbum ipsum se fecerit, et ostenderit nobis carnem suam.

Ambrosius in lucam. Vide quam singulariter scriptura singulorum libret momenta verborum: etenim cum caro domini videtur, videtur verbum, quod est filius. Non mediocre fidei tibi hoc videatur exemplum: non vilis persona pastorum: simplicitas enim quaeritur, non ambitio desideratur. sequitur et venerunt festinantes; nemo enim cum desidia Christum requirit.

Origenes in lucam. Quia vero festinantes venerunt, et non pedetentim, ideo sequitur et invenerunt mariam, quae scilicet fudit iesum in partu, et ioseph, scilicet dispensatorem ortus dominici, et infantem positum in praesepio, scilicet ipsum salvatorem.

Beda. Est autem iusti ordinis, ut honore digno celebrata verbi incarnatione, ad ipsam quandoque verbi gloriam intuendam pertingatur; unde sequitur videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc.

Graecus. Occulta scilicet fide felicia relata contuentes, nec contenti de veritate stupere, quae primitus viderant et perceperant angelo nuntiante, non solum mariae et ioseph promebant, sed etiam ceteris; et, quod est amplius, eorum mentibus infigebant; unde sequitur et omnes qui audierunt mirati sunt, et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. Quomodo enim non erat mirandum videre caelicolam in terrenis, et terram pace conciliari caelestibus, et ineffabilem illum infantulum numine quidem caelestia, humanitate vero terrestria connectentem ad invicem, et sui compagine foedus mirandum praestantem? Glossa. Nec solum mirantur de incarnationis mysterio, sed etiam de tanta pastorum attestatione qui fingere inaudita nescirent, sed simplici facundia vera praedicarent.

Ambrosius. nec contemnenda putes quasi vilia verba pastorum: a pastoribus enim Maria colligit fidem: unde sequitur Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. Discamus sanctae virginis in omnibus castitatem, quae non minus ore pudica quam corpore argumenta fidei conferebat in corde.

Beda. virginalis enim pudicitiae iura custodiens, secreta Christi quae noverat, nemini divulgare volebat; sed conferebat ea quae facienda legerat cum his quae iam facta cognovit; non ore promens, sed clausa in corde custodiens.

Graecus. quicquid etiam ei retulerat angelus, quicquid a pastoribus audierat, cuncta congerebat in mente; et ad invicem comparans, unam in omnibus mater sapientiae cernebat concordiam. Vere deus erat qui natus erat ex ea.

Athanasius. Singuli autem in Christi nativitate exultabant, non humanitus, sicut in puero nato soliti sunt homines congaudere, sed in Christi praesentia, et lucis divinae fulgore; unde sequitur et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes deum in omnibus quae audierant.

Beda. Scilicet ab angelis; et viderant, scilicet in bethlehem, sicut dictum est ad illos; idest in hoc glorificant quod non aliud venientes invenerant, quam dictum est ad illos: sive sicut dictum est ad illos, gloriam Deo laudesque referunt: etenim hoc illis facere dictum est ab angelis, non quidem verbo imperantibus, sed formam suae devotionis offerentibus, cum Deo in excelsis gloriam resonarent.

Beda. mystice autem intellectualium pastores gregum, immo cuncti fideles, exemplo horum pastorum transeant cogitatione usque in bethlehem, et incarnationem Christi dignis celebrent honoribus. Transeamus autem abiectis concupiscentiis carnalibus toto mentis desiderio usque in bethlehem supernam, idest domum panis vivi; ut quem illi in praesepio videre vagientem, nos in patris solio mereamur videre regnantem; non est autem tanta beatitudo cum desidia ac torpore quaerenda; sed alacriter sunt Christi sequenda vestigia. videntes autem cognoverunt. Et nos quae dicta sunt de salvatore nostro, plena dilectione festinemus amplecti, ut hoc in futuro perfectae cognitionis visu comprehendere valeamus.

Beda. Dominici etiam gregis pastores praecedentium patrum vitam, in qua panis vitae servatur, quasi bethlehem portas contemplando subeunt; nihilque in hac aliud reperiunt quam virginalem ecclesiae pulchritudinem, quasi mariam, virilem spiritualium doctorum coetum, quasi ioseph, et humilem Christi adventum scripturae paginis sacrae insertum, quasi in praesepio positum Christum infantem.

Origenes in lucam. vel praesepe illud israel erat, secundum illud: cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui.

Beda. Non celavere autem silentio pastores quae agnoverant: quia ecclesiae pastores in hoc ordinati sunt ut quae in scripturis didicerunt, auditoribus ostendant.

Beda. Magistri etiam spiritualium gregum modo ceteris dormientibus contemplando caelestia subeunt, modo fidelium exempla quaerendo circumeunt, modo ad publicum pastoralis officii docendo revertuntur.

Beda. unusquisque etiam qui privatus vivere creditur, pastoris officium tenet, si bonorum actuum cogitationumque mundarum aggregans multitudinem, hanc iusto moderamine gubernare, scripturarum pastu nutrire, et contra daemonum insidias servare contendit.


LUCA 2,21


9221 (Lc 2,21)

Beda. Exposita nativitate dominica, subiungit evangelista atque ait et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer.

Ambrosius. quis puer, nisi ille de quo dictum est: puer natus est nobis, et filius datus est nobis et: factus est enim sub lege, ut eos qui sub lege erant lucrifaceret? epiphanius adver. Haeres.. dicunt autem ebionis et cerinthi sequaces: sufficit discipulo, si sit sicut magister eius: circumcidit autem se Christus; tu ergo circumcidaris. Falluntur autem destruentes sua principia. Si enim fateretur ebion Christum deum caelitus descendentem octavo die fuisse circumcisum, tunc praeberet circumcisioni materiam argumenti; sed cum nudum hunc asserit hominem, non puer est causa ut circumcidatur, sicut nec infantes sunt suae circumcisionis auctores. Nos enim deum ipsum fatemur caelitus descendentem, et in claustro virgineo moram debitam fetibus protraxisse, quoadusque sibi ex utero virgineo humanitatis carnem perfecte componeret, in qua circumcisus est veraciter, non apparenter octavo die, quatenus cum ad spiritualem effectum figurae pervenerint, tam ab ipso, quam a suis discipulis divulgentur non ultra figurae, sed veritas.

Origenes in lucam. Sicut enim mortui sumus cum illo moriente, et consurreximus resurgenti; sic cum eo circumcisi sumus: unde nequaquam nunc indigemus circumcisione carnali. Epiphanius. pluribus autem ex causis circumcisus est Christus. Et primo quidem ut ostendat carnis veritatem contra manichaeum et illos qui apparenter eum dicunt prodiisse: deinde ut pateat quod nequaquam deitati consubstantiale corpus extiterit, ut fatur apollinaris; neque caelitus detulit illud, ut asserit valentinus: et ut confirmet circumcisionem, quam olim instituerat eius adventui servientem: quin etiam ut nulla sit iudaeis excusatio: nam nisi circumcisus fuisset, obicere poterant quod non possent incircumcisum Christum recipere.

Beda. ut etiam nobis obediendi virtutem commendaret exemplo, et ut eos qui sub lege positi legis onera portare nequiverant, sua compassione iuvaret; ut qui in similitudine carnis peccati advenit, remedium quo caro peccati consueverat mundari, non respuat. Idem enim salutiferae curationis auxilium circumcisio in lege contra originalis peccati vulnus agebat quod nunc baptismus revelatae gratiae tempore consuevit; excepto quod regni caelestis ianuam nondum intrare poterant, sed in sinu abrahae post mortem beata requie consolati supernae pacis ingressum spe felici expectabant.

Athanasius. nihil enim aliud exprimebat circumcisio nisi generationis vetustae spoliationem per hoc quod circumcidebatur pars corporis quae corporalis nativitatis causa existit. hoc autem tunc temporis agebatur in signum futuri per Christum baptismatis. idcirco postquam venit signatum, cessavit figura: ubi namque tota vetustas tollitur per baptismum, superfluum est quod partis sectio praefigurat.

Cyrillus. Octavo autem die consuetum erat carnalem celebrari circumcisionem: octavo enim die Christus a mortuis resurrexit, et insinuavit nobis spiritualem circumcisionem, dicens: euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos.

Beda. In eius autem resurrectione praefigurata est utraque nostra resurrectio, et carnis et spiritus: Christus enim circumcisus nostram naturam docuit et nunc per ipsum a vitiorum labe purgandam, et in novissimo die a mortis peste restaurandam; et sicut dominus octava die, hoc est post septimam sabbati, resurrexit; ita et ipsi post sex huius saeculi aetates et septimam sabbati animarum, quae nunc interim in alia vita geritur, quasi octavo tempore surgemus.

Cyrillus. Secundum legis praeceptum eodem die impositionem nominis recipit; unde sequitur vocatum est nomen eius iesus, quod interpretatur salvator: editus enim fuit ad totius orbis salutem, quam sua circumcisione praefiguravit: secundum quod apostolus dicit: circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis, scilicet in circumcisione Christi.

Beda. sed et hoc quod eodem die suae circumcisionis nomen accepit, ad imitationem priscae observationis fecit: abraham enim, qui primum circumcisionis sacramentum accepit, in die suae circumcisionis amplificatione nominis benedici promeruit.

Origenes in lucam. Nomen autem iesu gloriosum omnique cultu dignissimum, nomen quod est super omne nomen, non decuit primum ab hominibus appellari, neque ab eis afferri in mundum: unde signanter evangelista subdit quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.

Beda. Huius autem nominis etiam electi in sua spirituali circumcisione participes existere gaudent; ut sicut a Christo Christiani, ita etiam a salvatore salvati vocentur; quod illis a Deo vocabulum non solum priusquam in utero ecclesiae per fidem conciperentur, sed etiam ante tempora saecularia vocatum est.



LUCA 2,22-24


9222 (Lc 2,22-24)

Cyrillus. Post circumcisionem rursus expectatur purgationis tempus; unde dicitur et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem moysi.

Beda. Si legis ipsius verba diligentius inspexeris, profecto reperies quod ipsa dei genitrix, sicut a commixtione virili, sic et a legali fit iure immunis. Non enim omnis mulier pariens, sed ea quae suscepto semine peperit, designatur immunda, rituque docetur esse mundanda; ad distinctionem scilicet illius quae virgo concepit et peperit. Sed ut nos a legis vinculo solveremur, sicut Christus, ita et beata Maria legi est sponte subiecta. Titus. Unde eleganter evangelista protulit, quod completi sunt dies purgationis eius secundum legem: nam revera non incumbebat necessitas virgini sacrae ut dies purgationis eius expectaretur, quae cum ex spiritu sancto concepisset, caruit coniugio. sequitur tulerunt illum in ierusalem, ut sisterent eum domino.

Athanasius. sed quando paternis aspectibus latuit dominus; aut quis locus excipitur ab eius imperio, ut ibi existendo semotus a patre sit, nisi afferatur ierosolymam, et introducatur in templum? sed forte causa nostri huiusmodi scripta sunt. Sicut enim non gratia sui homo factus est et circumcisus in carne, sed ut nos per gratiam faceret deos, et ut spiritualiter circumcidamur; sic propter nos sistitur domino, ut discamus Deo praesentare nosipsos.

Beda. Post tricesimum autem et tertium circumcisionis diem domino sistitur, mystice insinuans neminem nisi circumcisum vitiis, dominicis dignum esse conspectibus; neminem nisi mortalitatis nexibus absolutum, supernae civitatis gaudia posse perfecte subire. sequitur sicut scriptum est in lege domini.

Origenes in lucam. ubi sunt qui deum legis negant a Christo fuisse in evangelio praedicatum? an putandum est quod filium suum bonus deus sub lege inimici fecit, quam ipse non dederat? in lege enim moysi scriptum est quod sequitur: quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum domino vocabitur.

Beda. Quod dicit adaperiens vulvam, et hominis et pecoris primogenitum significat; quod utrumque sanctum domino vocari, atque ideo sacerdotis esse, praeceptum est; ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium acciperet et omne animal immundum redimi faceret.

Gregorius nyssenus. Hoc autem legis decretum in solo incarnato deo, singulariter et ab aliis differenter, impleri videtur: ipse namque solus ineffabiliter conceptus ac incomprehensibiliter editus, virginalem uterum aperuit, non ante a connubio reseratum; servans et post partum mirabile inviolabiliter signaculum castitatis.

Ambrosius in lucam. non enim virilis coitus vulvae virginalis secreta reseravit: sed immaculatum semen inviolabili utero spiritus sanctus infudit. qui ergo vulvam sanctificavit alienam ut nasceretur propheta, hic est qui aperuit matri suae vulvam, ut immaculatus exiret.

Beda. Quod ergo ait adaperiens vulvam, consuetae nativitatis more loquitur; non quod dominus sacri ventris hospitium, quod ingressus sanctificarat, egressus devirginasse credendus sit.

Gregorius nyssenus. solus autem hic partus masculinus spiritualiter esse conspicitur qui nil de femineitate culpae portavit: unde revera sanctus vocatus est: unde et gabriel quasi hoc decretum ad ipsum solum pertinere memorans, dicebat: quod ex te nascetur sanctum, vocabitur filius dei. Et in ceteris quidem primogenitis sanctos illos vocari evangelica solertia statuit, tamquam oblatione divina sortitos huiusmodi nomen: at in totius primogenito creaturae, quod nascitur sanctum pronuntiat angelus, quasi proprie sanctum existens.

Ambrosius. solus enim per omnia in natis de femina sanctus dominus iesus, qui terrenae contagia corruptelae immaculati partus novitate non senserit, et caelesti maiestate depulerit: nam si litteram sequimur, quomodo sanctus omnis masculus, cum multos sceleratissimos fuisse non lateat? sed ille sanctus quem in figura futuri mysterii legis divinae praescripta signabant; eo quod solus sanctae ecclesiae virginis ad generandos populos aperiret genitale secretum.

Cyrillus. O profunditas scientiarum sapientiae et scientiae dei. offert hostias qui per singulas hostias honoratur cum patre; figuras legis custodit veritas; qui legis est conditor sicut deus, legem custodivit ut homo; unde sequitur et ut darent hostiam, secundum quod dictum erat in lege domini, par turturum, aut duos pullos columbarum.

Beda. hostia autem haec pauperum erat; praecepit quippe dominus in lege ut qui possent agnum pro filio aut filia, simul et turturem sive columbam offerrent: qui vero non sufficiebant ad offerendum agnum, duos iam turtures vel duos columbae pullos offerrent. ergo dominus cum dives esset, pauper fieri dignatus est, ut nos sua paupertate divitiarum suarum donaret esse participes.

Cyrillus. Videndum autem quid haec oblata insinuant. Nimirum loquacissima est turtur in avibus; et columba est animal mansuetum. Talis autem factus est erga nos salvator, mansuetudinem perfecte colens, et ut turtur orbem allexit, replens hortum suum propriis melodiis. Occidebatur ergo turtur aut columba, ut ipse per figuras nobis pandatur passurus in carne pro vita mundi.

Beda. vel columba simplicitatem, turtur indicat castitatem: quia et columba simplicitatis, et castitatis amator est turtur; ita ut si coniugem casu perdiderit, non ultra aliam quaerere curet. Merito ergo turtur et columba domino offeruntur in hostiam: quia simplex et pudica fidelium conversatio est illi iustitiae sacrificium gratum.

Athanasius. ideo vero bina iussit offerri, quia homine consistente ex anima et corpore, duplum a nobis poscit deus, castitatem et mansuetudinem, non solum corporis, sed etiam animae: alioquin erit homo fictor et hypocrita, gerens in tegumentum occultae malitiae innocentiam apparentem.

Beda. Cum vero utraque avis propter consuetudinem gemendi praesentes sanctorum luctus designet; in hoc tamen differunt, quod turtur solivagus, columba autem gregatim volare consuevit; et ob id iste secretas orationum lacrymas, illa publicos ecclesiae conventus insinuat.

Beda. Vel columba, quae gregatim volat, activae vitae frequentiam demonstrat; turtur qui singularitate gaudet, speculativae vitae culmina denuntiat. Et quia aeque utraque conditori accepta est hostia, consulte lucas utrum turtures an pulli columbarum pro domino sint oblati non dixit, ne unum alteri vivendi ordinem praeferret, sed utrumque sequendum doceret.


LUCA 2,25-28


9225 (Lc 2,25-28)

Ambrosius in lucam. Non solum ab angelis et prophetis, a pastoribus et a parentibus, sed etiam a senioribus et iustis generatio domini accepit testimonium; unde dicitur et ecce homo erat in ierusalem cui nomen simeon, et homo iste iustus et timoratus.

Beda. Quia difficulter iustitia sine timore custoditur: non illum dico timorem qui temporalia sibi bona subtrahi perhorrescit, quem perfecta dilectio foras mittit; sed timorem domini sanctum qui manet in saecula, quo iustus deum quanto ardentius diligit, tanto solertius offendere cavet.

Ambrosius. et bene iustus, qui non suam sed populi gratiam requirebat; unde sequitur et expectans consolationem israel.

Gregorius nyssenus. Non utique mundanam felicitatem in consolationem israel prudens simeon expectabat; sed veram translationem ad veritatis decorem per separationem a legis umbra: habuerat namque per oracula quod visurus esset Christum domini priusquam de saeculo praesenti transmigraret; unde sequitur et spiritus sanctus erat in eo; a quo scilicet iustificabatur. et responsum acceperat a spiritu sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum domini.

Ambrosius. Cupiebat ipse quidem corporeae vinculis fragilitatis absolvi; sed expectabat videre promissum; sciebat enim quia beati oculi qui eum viderent.

Gregorius moralium. in quo etiam discimus quanto desiderio ex plebe israelitica sancti viri incarnationis eius mysterium videre cupierunt.

Beda. Videre autem mortem, experiri eam significat; multumque felix mortem videbit carnis quicumque Christum domini prius oculis carnis videre sategerit, conversationem habendo in caelesti ierusalem, templi dei limina frequentando, hoc est sanctorum, in quibus deus habitat, exempla sectando. Eadem autem spiritus gratia, qua olim venturum praecognoverat, et nunc venientem cognovit; unde sequitur et venit in spiritu in templum.

Origenes in lucam. et tu si vis tenere iesum et amplexari manibus, omni labore nitere ut ducem habeas spiritum, veniasque ad templum dei; sequitur enim et cum inducerent puerum iesum parentes eius, scilicet Maria mater et ioseph, qui putabatur pater, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo; et ipse accepit eum in ulnas suas.

Gregorius nyssenus. Quam beatus ille sacer ad sacra introitus, per quem ad vitae terminum maturavit. Beatae manus quae verbum vitae palpaverunt, et ulnae quoque quas ad susceptionem paravit.

Beda. Accepit autem iustus secundum legem puerum iesum in ulnas suas, ut significet iustitiam operum, quae ex lege erat, per manus et brachia figuratorum, humili quidem, sed salutari fidei evangelicae gratia mutandum. Accepit senior infantem Christum, ut insinuet hoc saeculum quasi senio iam defessum, ad infantiam et innocentiam Christianae conversationis rediturum.


LUCA 2,29-32


9229 (Lc 2,29-32)

Origenes in lucam. Si ad tactum fimbriae vestimenti mulier sanata est, quid putandum est de simeone, qui in suas ulnas accepit infantem, et gaudebat videns parvulum a se gestari, qui venerat ad vinctos resolvendos, sciens neminem eum posse de claustro corporis emittere cum spe futurae vitae, nisi is quem in brachiis continebat; unde dicitur et benedixit deum, et dixit: nunc dimittis servum tuum, domine.

Theophylactus. quod dicit domine, confitentis est quod ipse mortis est et vitae dominus; et sic puerum quem suscepit, deum confitetur.

Origenes. Quasi dicat: quamdiu Christum non tenebam, clausus eram, et de vinculis exire non poteram.

Basilius. Si autem voces iustorum inquiras, omnes super hoc mundo et eius flebili mora ingemiscunt. heu mihi, dicit david, quia incolatus meus prolongatus est.

Ambrosius. vide ergo iustum velut corporeae carcere molis inclusum velle dissolvi, ut incipiat esse cum Christo. Sed qui vult dimitti, veniat in templum, veniat in ierusalem, expectet Christum domini, accipiat in manibus verbum dei, et complectatur velut quibusdam fidei suae brachiis; tunc dimittetur ut non videat mortem, qui viderit vitam.

Graecus. Simeon autem benedicebat deum inter cetera, quod promissa sibi facta sortita erant efficaciae veritatem: nam consolationem israel oculis prospicere meruit, et manibus portare: et ideo dicit secundum verbum tuum; idest, cum finem obtinuerim promissorum. At ubi visibiliter sensi quod desiderabam, nunc solvis tuum servum, nec gustu mortis attonitum, nec haesitationis cogitationibus conturbatum; et ideo subditur in pace.

Gregorius nyssenus. Quia postquam Christus culpam hostilem destruxit, nos quoque patri reconciliavit, facta est translatio sanctorum in pace.

Origenes. quis est autem qui de saeculo isto recedit in pace, nisi is qui intelligit quod deus erat in Christo mundum reconcilians sibi; nihilque habet inimicum deo, sed omnem pacem bonis in se operibus assumpsit? Graecus. Fuerat autem sibi repromissum non visurum se mortem nisi prius videret Christum domini; et ideo hoc impletum ostendens, subdit quia viderunt oculi mei salutare tuum.

Gregorius nyssenus. Beati oculi tui tam animae quam corporis; hi quidem visibiliter deum suspicientes, illi vero non solum quae visa sunt attendentes, immo illuminati fulgore spiritus domini, verbum in carne cognoscentes: salutare namque quod tuis oculis percepisti, ipse iesus est, quo nomine salus declaratur.

Cyrillus. Fuerat autem Christi mysterium quod patuit in ultimis temporibus saeculi praeparatum ante mundi originem; unde sequitur quod parasti ante faciem omnium populorum.

Athanasius. Scilicet confectam toti mundo per Christum salutem. Qualiter ergo supra dictum est, quod expectabat israel consolationem? eo quod scilicet tunc futuram esse consolationem israel agnovit in spiritu cum et omnibus populis paratum est salutare.

Graecus. Attende etiam sagacitatem digni et venerandi senis: antequam dignus videretur beatae visionis, praestolabatur solamen israel; ut autem quod sperabat obtinuit, exclamat se vidisse salutem omnium populorum: adeo enim infantis ineffabile iubar illustravit eum, ut processu temporis secutura mox sibi fierent nota.

Theophylactus. Signanter autem dicit ante faciem, ut scilicet omnibus eius incarnatio appareret. Hoc autem salutare dicit esse gentium lumen et gloriam israel; unde sequitur lumen ad revelationem gentium.

Athanasius. gentes enim ante Christi adventum in ultimis tenebris erant constitutae, cognitione divina privatae.

Cyrillus. Sed Christus adveniens factus est lux tenebrosis et erraticis, quos diabolica manus pressit. vocati sunt autem a Deo patre ad notitiam filii, qui est lux vera.

Athanasius. israel autem, licet tenuiter, lege illuminabatur; et ideo non dicit quod lumen illis protulerit, sed subdit et gloriam plebis tuae israel: memorans antiquam historiam, quod sicut olim moyses dominum alloquendo gloriosam retulit faciem, sic et ipsi divinam humanitatis lucem pertingentes, vetus abicientes velamen, in eamdem imaginem transformarentur de gloria in gloriam.

Cyrillus. nam etsi quidam eorum inobedientes fuerint, tamen reliquiae salvae factae sunt, et per Christum pervenerunt ad gloriam. harum primitiae fuere divini apostoli, quorum fulgores universum orbem illuminant. fuit etiam Christus singulariter israel gloria, quia secundum carnem ex eis processit; quamvis cunctis ut deus praeesset per saecula benedictus.

Gregorius nyssenus. Et ideo signanter dixit plebis tuae, quia non ab eis tantum est adoratus, sed insuper ex eis est secundum carnem natus.

Beda. et bene revelatio gentium, israelis gloriae praefertur, quia, cum plenitudo gentium introierit, tunc omnis israel salvus erit.


LUCA 2,33-35


9233 (Lc 2,33-35)

Graecus. Transcendentium rerum notitia quoties in memoriam venerit, toties renovat in mente miraculum; unde dicitur et erant pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo.

Origenes in lucam. Tam ab angelo quam a multitudine caelestis exercitus, necnon et a pastoribus et ipso simeone.

Beda. Patrem salvatoris appellat, non quod vere pater fuerit ei, sed quod ad famam mariae conservandam pater sit ab omnibus aestimatus.

Augustinus de cons. Evang.. Quamvis et eo modo pater illius valeat dici, quo et vir mariae recte intelligitur sine commixtione carnis, ipsa copulatione coniugii; multo videlicet coniunctius quam si esset aliunde adoptatus. neque enim propterea non erat appellandus ioseph pater Christi, quia non eum concumbendo genuerat; quandoquidem pater esset et ei quem non ex sua coniuge procreatum aliunde adoptasset.

Origenes. Qui autem altius aliquid inquirit, potest dicere quoniam generationis ordo a david usque ad ioseph deducitur; et ne videretur frustra ioseph nominari, quia pater non fuerat salvatoris, ut generationis ordo haberet locum, pater domini appellatus est.

Graecus. laudibus autem divinis exhibitis, vertit se simeon ad benedictionem adducentium puerum; unde sequitur et benedixit illis simeon. Benedictione igitur utrumque donat; occultorum vero praesagia dirigit tantum ad matrem; quatenus per communem benedictionem non privetur ioseph similitudine patris; per ea vero quae dicit matri seorsum a ioseph, veram praedicet genitricem; unde sequitur et dixit ad matrem eius: ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in israel.

Ambrosius. Vide uberem in omnes gratiam domini in generatione diffusam, et prophetiam incredulis negatam esse, non iustis. Ecce et simeon prophetizat, in ruinam et resurrectionem multorum venisse Christum iesum.

Origenes. qui simpliciter exponit, potest dicere in ruinam eum venisse infidelium, et in resurrectionem credentium.

Chrysostomus. sicut enim lux, etsi oculos debiles turbet, lux est; hoc modo salvator perseverat, etsi corruant plurimi; neque enim est eius officium destructio, sed eorum vesaniae. Quamobrem non solum ex salute bonorum, sed etiam ex malorum dissipatione virtus eius ostenditur; nam sol quoniam multum radiat, propterea visus debiles praecipue perturbat.

Gregorius nyssenus. Attende autem distinctionis exquisitam prolationem: praeparatio quippe salutis dicitur coram omni populo; sed casus et sublevatio plurium. Divinum enim propositum est salus et deificatio singulorum: casus autem et sublevatio consistit in plurium intentione, credentium et non credentium. Quod autem iacentes et increduli subleventur, non est absurdum.

Origenes. Qui autem curiosus interpres est, dicit nequaquam eum cadere qui ante non steterit. Da mihi igitur qui fuerit ille qui stetit, et in cuius ruinam salvator advenerit? Gregorius nyssenus. sed per hoc designat ruinam ad infima: quasi non puniendos aequaliter ante incarnationis mysterium et post datam dispensationem et praedicationem. Et maxime hi sunt ex israel, quos necesse erat et pristinis bonis carere, et poenas luere graviores quam omnes aliae gentes: eo quod dudum prophetatum in eis et adoratum et ex eis productum minime susceperunt. idcirco specialiter eis minatur ruinam, non solum a spirituali salute, sed etiam propter destructionem urbis et habitantium civitatem. Resurrectio vero promittitur credentibus, partim quidem velut sub lege iacentibus, et ab eius servitute sublevandis; partim vero velut consepultis cum Christo, et ei consurgentibus. his autem verbis intellige per concordiam intellectuum ad dicta prophetica, unum et eumdem deum et legislatorem et in prophetis et in novo testamento locutum esse: lapidem namque ruinae et petram scandali futurum, ne confundantur credentes in eum, sermo propheticus declaravit.

Origenes in lucam. Est autem et altius quid intelligendum adversus eos qui contra conditorem latrant dicentes: ecce deus legis et prophetarum, videte qualis sit. Ego, inquit, occidam, et ego vivificabo. Sed si propterea cruentus est iudex et crudelis conditor, quia haec dicit, manifestissimum est et iesum esse illius filium; eadem siquidem de eo hic scripta sunt, quod veniat in ruinam et resurrectionem multorum.

Ambrosius. Ut scilicet iustorum iniquorumque merita discernat, et pro nostrorum qualitate factorum iudex verus et iustus aut supplicia decernat aut praemia.

Origenes. Videndum est autem ne forte salvator non aeque aliis in ruinam venerit et in resurrectionem: quia enim peccato stabam, primo mihi utilitas fuit ut caderem et peccato morerer. Denique et sancti prophetae cum augustius aliquid contemplabantur, cadebant in faciem suam, ut peccata per ruinam plenius purgarentur: hoc ipsum et salvator tibi primum concedit. Peccator eras; cadat in te peccator, ut possis dehinc resurgere et dicere: si commortui sumus, et convivemus.

Chrysostomus. Resurrectio quidem est conversatio nova: cum enim lascivus castus efficitur, avarus misericors, atrox mansuescit, resurrectio celebratur, mortuo quidem peccato, resurgente vero iustitia. sequitur et in signum cui contradicetur.

Basilius. Signum contradictionem accipiens proprie crux dicitur a scriptura. fecit enim, inquit, moyses serpentem aeneum, et posuit pro signo.

Gregorius nyssenus. Miscet autem dedecus gloriae. Huius enim rei nobis Christicolis est hoc signum indicium; contradictionis vero, dum ab his quidem accipitur ut ridiculosum et horribile, ab his vero admodum venerandum. vel forsan ipsum Christum nominat signum, tamquam supra naturam existentem et signorum auctorem.

Basilius. Est enim signum alicuius rei mirabilis et occultae indicativum; visum quidem a simplicioribus, intellectum vero ab habentibus exercitatum intellectum.

Origenes in lucam. omnia autem quae de Christo narrat historia, signum sunt cui contradicitur: non quod contradicant hi qui credunt in eum: nos quippe scimus omnia vera esse quae scripta sunt: sed quia apud incredulos universa quae de eo scripta sunt, signum sunt cui contradicetur.

Gregorius nyssenus. Haec siquidem de filio dicuntur; spectant tamen ad eius genitricem, dum singula sibi assumit simul periclitata et glorificata: nec tantum prospera, sed illi denuntiat etiam dolorosa; nam sequitur et tuam ipsius animam pertransibit gladius.

Origenes. Nulla docet historia beatam mariam ex hac vita gladii occisione migrasse; praesertim cum non anima, sed corpus ferro soleat interfici: unde restat intelligi gladium illum de quo dicitur: et gladius in labiis eorum, hoc est, dolorem dominicae passionis animam eius pertransisse: quae etsi Christum utpote dei filium sponte propria mori, mortemque ipsam non dubitaret esse devicturum: ex sua tamen carne procreatum, non sine doloris affectu potuit videre crucifigi.

Ambrosius. vel prudentiam mariae non ignaram mysterii caelestis ostendit: vivum est enim verbum dei, et validum et acutius omni gladio acutissimo.

Augustinus de quaest. Nov. Et vet. Testam.. vel per hoc significavit quod maria, per quam gestum est incarnationis mysterium, in morte domini stupore quodam dubitavit, videns filium dei sic humiliatum ut usque ad mortem descenderet. Et sicut gladius pertransiens iuxta hominem, timorem facit, non percutit; ita et dubitatio moestitiam fecit, non tamen occidit: quia non sedit in animo, sed pertransiit quasi per umbram.

Gregorius nyssenus. Sed nec ipsam solam in ea passione occupari significat cum subditur ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Quod dicit ut eventum designat; non autem causaliter ponitur. his enim omnibus evenientibus, secuta est erga multos intentionum detectio: quidam enim deum fatebantur in cruce; alii nec sic ab infamiis et criminationibus desistebant. Vel hoc dictum est, quatenus tempore passionis pateant ex plurium cordibus meditationes, et emendentur per resurrectionem: velox enim illis post ambiguitatem certitudo supervenit: nisi forte revelationem illuminationem quis aestimet, ut solitum est scripturae.

Beda. sed et usque ad consummationem saeculi praesentis ecclesiae animam gladius durissimae tribulationis pertransire non cessat, cum signo fidei ab improbis contradici; cum audito dei verbo multos cum Christo resurgere, sed plures a credulitate ruere, gemebunda pertractat; cum revelatis multorum cordium cogitationibus, ubi optimum evangelii sevit semen, ibi zizania vitiorum vel plus iusto praevalere, vel sola germinare conspicit.

Origenes in lucam. Cogitationes etiam malae in hominibus erant; quae propterea revelatae sunt, ut occideret eas ille qui pro nobis mortuus est. Quamdiu enim absconditae erant, impossibile erat eas penitus interfici; unde et nos si peccaverimus, debemus dicere: iniquitatem meam non abscondi. Si enim revelaverimus peccata nostra non solum deo, sed his qui possunt mederi vulneribus nostris, delebuntur peccata nostra.



Th. Aq. Catena aurea 9215