Th. Aq. Catena aurea 9236

LUCA 2,36-38


9236 (Lc 2,36-38)

Ambrosius in lucam. Prophetaverat simeon, prophetaverat copulata coniugio, prophetaverat virgo, debuit et vidua prophetare; nec qua professio deesset aut sexus; et ideo dicitur et erat anna prophetissa filia phanuel de tribu aser.

Theophylactus. Immoratur evangelista circa annae descriptionem, et patrem et tribum enarrans; testes quasi multos adducens qui patrem et tribum viderunt.

Gregorius nyssenus. Vel quia tunc temporis cum hac aliae quaedam eodem nomine nuncupabantur. Ut igitur ad eam manifesta discretio fieret patrem eius commemorat, et generis qualitatem describit.

Ambrosius. Anna vero et stipendiis viduitatis et moribus talis inducitur ut digna fuisse credatur quae redemptorem omnium nuntiaret; unde sequitur haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua, et haec vidua usque ad annos octuaginta quatuor.

Origenes in lucam. Neque enim spiritus sanctus fortuito habitavit in ea: bonum enim est primum si qua potest virginitatis gratiam possidere; si autem hoc non potuerit, sed evenerit ei ut perdat virum, vidua perseveret: quod quidem non solum post mortem viri, sed etiam cum ille vivit, debet habere in animo ut etiam si non evenerit, voluntas ipsius et propositum a domino coronetur, et dicat: hoc voveo, hoc promitto: si mihi humanum aliquid, quod non opto, contigerit, nihil aliud faciam quam incontaminata, et vidua perseverem. Iuste ergo sancta mulier spiritum prophetandi meruit accipere, quia longa castitate, longis etiam ieiuniis ad hoc culmen ascenderat; unde sequitur quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens die ac nocte.

Gregorius nyssenus. In quo liquet quod ceterarum virtutum inerat ei congeries. Et aspice eam conformem simeoni virtutibus: simul enim erant in templo, simul etiam digni reputati sunt prophetica gratia; unde sequitur et haec ipsa hora superveniens confitebatur domino; hoc est, regratiabatur, videndo mundi salutem in israel, et confitebatur de iesu, quoniam ipse esset redemptor, idemque salvator; unde sequitur et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem israel. Verum quia anna prophetissa modicum aliquid et non nimis clarum de Christo disseruit, evangelium non seriatim induxit quae ab ea sunt dicta. Forsan autem ob hoc aliquis simeonem praevenisse fatebitur, eo quod is quidem formam legis gerebat: nam et ipsum nomen notat obedientiam; illa vero gratiae, quod interpretatio nominis manifestat: inter quos Christus medius erat: idcirco illum quidem dimisit cum lege morientem, hanc vero fovet ultra viventem per gratiam.

Beda. Iuxta intellectum etiam mysticum anna ecclesiam significat, quae in praesenti sponsi sui est morte quasi viduata. Numerus etiam annorum viduitatis eius tempus ecclesiae designat, quo in corpore constituta peregrinatur a domino. Septies quippe duodeni octuaginta quatuor faciunt: et septem quidem ad huius saeculi cursum, qui diebus septem volvitur, duodecim vero ad perfectionem doctrinae apostolicae pertinent. Ideoque sive universalis ecclesia, seu quaelibet anima fidelis, quae totum vitae suae tempus apostolicis curat mancipare institutis, octoginta quatuor annis domino servire laudatur. tempus etiam septem annorum, quo cum viro suo manserat, congruit: nam propter dominicae privilegium maiestatis, quo in carne versatus docuit, in signum perfectionis simplex septem annorum est numerus expressus. Arridet etiam ecclesiae mysteriis et anna, quae gratia eius interpretatur, et filia est phanuelis, qui facies dei dicitur, et de tribu aser, idest beati, descendit.


LUCA 2,39-41


9239 (Lc 2,39-41)

Beda. Praetermisit hoc loco lucas quae a Matthaeo satis exposita noverat: dominum videlicet post hoc, ne ab herode necandus inveniretur, in aegyptum a parentibus esse delatum, defunctoque herode, sic demum in galilaeam reversum, nazareth civitatem suam inhabitare coepisse. solent enim evangelistae singuli sic omittere quaedam quae vel ab aliis commemorata viderunt, vel ab aliis commemoranda in spiritu praeviderunt, ut continuata suae narrationis serie, quasi nulla praetermisisse videantur; quae tamen, alterius evangelistae considerata scriptura, quo loco transita fuerint, diligens lector inveniat. Unde multis praetermissis, lucas dicit et ut perfecerunt omnia secundum legem domini, reversi sunt in galilaeam in civitatem suam nazareth.

Theophylactus. erat quidem eorum civitas bethlehem sicut patria, nazareth vero tamquam habitaculum.

Augustinus de cons. evang.. Forte autem hoc movet quomodo dicat Matthaeus propterea cum puero parentes eius iisse in galilaeam, quia metu archelai in iudaeam ire noluerunt; cum propterea magis iisse in galilaeam videantur, quia civitas eorum erat nazareth galilaeae, sicut lucas hic non tacet. Sed intelligendum est, ubi angelus in somnis in aegypto dixit ad ioseph: surge, et accipe puerum et matrem eius, et vade in terram israel, sic intellectum primo esse a ioseph, ut putaret iussum se esse pergere in iudaeam: ipsa enim intelligi primitus potuit terra israel. Porro autem postea, quoniam comperit illic regnare filium herodis archelaum, noluit obicere se illi periculo; cum posset terra israel etiam sic intelligi, ut etiam galilaea illi deputaretur, quia et ipsam populus israel incolebat.

Graecus. Vel aliter. Enumerat hic lucas tempus ante descensum in aegyptum; neque enim ante purgationem eam ioseph deduxisset. Ante vero quam in aegyptum descenderent, non receperant per oracula ut nazareth pergerent; immo quasi libentius in patria conversantes, illuc ultro pergebant. Cum enim ad nihil aliud ascensus in bethlehem evenisset nisi causa descriptionis, expedito eo cuius causa ascenderant, descendunt in nazareth.

Theophylactus. Poterat autem secundum corpus ex ipso utero in mensura maturae aetatis prodire; sed videretur hoc secundum phantasiam: propterea paulatim crescit; unde sequitur puer autem crescebat et confortabatur.

Beda. Notanda est distinctio verborum: quia dominus iesus Christus in eo quod puer erat, idest habitum humanae fragilitatis induerat, crescere et confortari habebat.

Athanasius contra arianos. Ceterum si, secundum quosdam, caro in divinam naturam mutata est, quomodo capiebat augmentum? increato enim augmentum attribuere nefarium est.

Cyrillus. Decenter vero aetatis incremento sapientiae coniunxit augmentum, cum dicit et confortabatur, scilicet spiritu; nam iuxta mensuram aetatis corporeae, natura divina sapientiam propriam revelabat.

Theophylactus. si enim dum parvus aetate erat, omnem sapientiam demonstrasset, videretur prodigium; sed per profectum aetatis seipsum ostendebat, ut totum impleret orbem. Non autem quasi suscipiens sapientiam, spiritu confortari dicitur: quod enim ab initio perfectissimum est, quomodo potest deinde perfectius fieri? unde sequitur plenus sapientia; et gratia dei erat in illo.

Beda. Sapientia quidem, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter; gratia autem, quia homini iesu Christo magna gratia donatum est ut ex quo homo fieri coepisset, perfectus esset et deus; multo autem magis in eo quod verbum dei et deus erat, nec confortari indigebat, nec habebat augeri. Adhuc autem cum parvulus esset, habebat gratiam dei; ut quomodo in illo omnia mirabilia fuerant, ita et pueritia mirabilis esset, ut dei sapientia compleretur. sequitur et ibant parentes eius per omnes annos in ierusalem, in die solemni paschae.

Chrysostomus. In hebraeorum solemnitatibus non solum tempus, sed etiam locum observare lex iusserat: et ideo nec domini parentes extra hierosolymam celebrare pascha volebant.

Augustinus de cons. Evang.. Quomodo autem ibant parentes eius per omnes annos pueritiae Christi in ierusalem, si archelai timore illuc prohibebantur accedere? hoc mihi dissolvere non esset difficile, nec si aliquis evangelistarum expressisset quamdiu regnaret archelaus: fieri enim poterat ut per diem festum inter tam ingentem turbam latenter ascenderent mox reversuri; ubi tamen aliis diebus habitare metuerunt, ut nec solemnitate praetermissa essent irreligiosi, nec continua mansione conspicui. Cum vero etiam de regno archelai omnes quam fuerit diuturnum tacuerint, iste quoque intellectus patet: quod lucas dicit, per omnes annos eos ascendere solitos in ierusalem, tunc accipimus factum, cum iam non timeretur archelaus.


LUCA 2,42-50


9242 (Lc 2,42-50)

Cyrillus. Quia dixerat evangelista quod puer crescebat et confortabatur, proprium sermonem verificat, inducens iesum una cum sacra virgine in ierusalem ascendentem: unde dicitur et cum factus esset iesus annorum duodecim, ascendentibus illis in hierosolymam, etc..

Graecus. Non enim indicium sapientiae transcendit aetatis mensuram; sed quo tempore penes nos discretionis ratio perfici consuevit, duodecimo scilicet anno, Christi sapientia demonstratur.

Ambrosius in lucam. vel a duodecimo anno dominicae sumitur disputationis exordium: hic enim praedicandae fidei evangelizantium numerus debebatur.

Basilius. Possumus et hoc dicere: quia sicut septenario numero, sic et duodenario, qui multiplicatis inter se invicem septenarii partibus constat, vel rerum vel temporum universitas ac perfectio designetur: atque ideo quo omnia loca vel tempora doceat occupari, recte a duodecimo numero iubar Christi sumit exordium.

Beda. quod autem dominus per omnes annos cum parentibus in pascha hierosolymam venit, humilitatis est humanae indicium: hominis namque est ad offerenda Deo sacrificia concurrere, et eum orationibus conciliare. Fecit ergo dominus, inter homines homo natus, quod faciendum hominibus per angelos imperavit deus: unde dicitur secundum consuetudinem diei festi. Sequamur igitur iter humanae conversationis eius, si deitatis gloriam delectamur intueri.

Graecus. Celebrato autem festo, aliis remeantibus, iesus latenter remansit; unde sequitur consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer iesus in ierusalem; et non cognoverunt parentes eius. Dicit autem consummatis diebus, quia septem diebus durabat solemnitas. Ideo autem latenter remanet, ne parentes impedimento essent disputationi peragendae cum legisperitis: vel forsitan hoc evitans, ne videatur parentes contemnere, si mandantibus non pareret. Latenter ergo remanet, ne aut retrahatur, aut sit inobediens.

Origenes in lucam. Non autem miremur parentes vocatos, quorum alter ob partum, alter ob obsequium, patris et matris meruerunt vocabula.

Beda. sed quaeret aliquis quomodo dei filius tanta parentum cura nutritus, potuerit obliviscendo relinqui. Cui respondendum: quia filiis israel moris fuit ut temporibus festis vel hierosolymam confluentes, vel ad propria redeuntes, seorsum viri, seorsum feminae incederent, infantesque vel pueri cum quolibet parente indifferenter ire potuerunt; ideoque mariam vel ioseph vicissim putasse puerum iesum, quem secum non cernebant, cum altero parente reversum; unde sequitur existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.

Origenes. sicut autem quando insidiabantur ei iudaei, elapsus est de medio eorum, et non apparuit; sic et nunc puto remansisse puerum iesum, et parentes eius ubi remanserit ignorasse: sequitur enim et non invenientes, reversi sunt in ierusalem, requirentes eum.

Glossa. Una quidem die reversi sunt a ierusalem; secunda quaerunt inter cognatos et notos; et non invenientes, tertia die regressi sunt in ierusalem, et ibi invenerunt; unde sequitur et factum est post triduum, invenerunt eum in templo.

Origenes. Non statim ut quaeritur invenitur: non enim inter cognatos et carnis propinquos invenitur iesus: neque enim poterat humana cognatio dei filium continere. Non invenitur inter notos, quia maior est mortali notitia. In multorum comitatu non potest inveniri; nec ubique invenerunt, sed in templo. Et tu ergo quaere iesum in templo dei, quaere in ecclesia, ubi Christi sermonem atque sapientiam, idest filium dei, reperies.

Ambrosius. Post triduum reperitur in templo, ut esset indicio quia post triduum triumphalis passionis, in sede caelesti et honore divino fidei nostrae se ostenderet, resurgens qui mortuus credebatur.

Glossa. Vel quia quaesitus adventus Christi a patriarchis ante legem non est inventus, quaesitus a prophetis et iustis sub lege non est inventus: quaesitus a gentilibus sub gratia invenitur.

Origenes. Quia vero parvulus erat, invenitur in medio praeceptorum, sanctificans et erudiens eos; unde dicitur sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem; et hoc, pietatis officio, ut nos doceret quid pueris, quamvis sapientes et eruditi sint, conveniret, ut audiant potius magistros quam docere desiderent, et se vana ostentatione non iactent. Interrogabat autem non ut addisceret, sed ut interrogans erudiret: ex uno quippe doctrinae fonte manat et interrogare et respondere sapienter; unde sequitur stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis suis.

Beda. ad ostendendum enim quia homo erat, homines magistros humiliter audiebat; ad probandum vero quia deus erat, eisdem loquentibus sublimiter respondebat.

Graecus. Quaerit enim rationabiliter, audit prudenter, respondetque prudentius: quod stuporem faciebat; unde sequitur et videntes admirati sunt.

Chrysostomus super ioannem. Nullum quippe miraculum egit dominus in pueritia; hoc tamen unum prodit lucas, per quod mirabilis videbatur.

Beda. Divina siquidem lingua sapientiam prodebat, sed infirmitatem aetas praetendebat humanam: unde iudaei inter alta quae audiunt, et infima quae vident, dubia admiratione turbantur. nos autem nequaquam miremur, scientes secundum isaiae prophetiam quod sic parvulus natus est nobis quod permanet deus fortis.

Graecus. Miranda vero dei genitrix maternis affecta visceribus, quasi cum lamentis inquisitionem dolorosam ostendit, et omnia sicut mater et fiducialiter, et humiliter, et affectuose exprimit; unde sequitur et dixit mater eius ad illum: fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te.

Origenes. noverat virgo sacrata hunc non esse filium ioseph; et tamen patrem vocat illius sponsum suum, propter iudaeorum suspicionem, aestimantium ipsum vulgo fore conceptum. Dicetur autem forte simplicius, quod eum honoravit spiritus sanctus patris nomine, eo quod puerum iesum educavit; artificiosius vero eo quod genealogiam ioseph ex david produxit, ne superflua censeretur. Cur autem dolentes eum quaerebant? an ex eo quod perierit puer, an erraverit? absit. numquid etiam fieri poterat ut perditum formidarent infantem quem dominum esse cognoverant? sed quomodo tu, si quando scripturas legis, quaeris in eis sensum cum dolore, non quod scripturas errasse arbitreris; sed veritatem quam intrinsecus habent, quaeris invenire; ita illi quaerebant iesum, ne forte relinquens eos reversus esset ad caelos, cum illi placuisset iterum descensurus. Oportet ergo eum qui quaerit iesum, non negligenter et dissolute transire, sicut multi quaerunt, et non inveniunt; sed cum labore et dolore.

Glossa. Vel metuebant ne, quod herodes in infantia eius patrasse quaesierat, tunc iam in pueritia positum, inventa opportunitate, alii interficerent.

Graecus. Sed ipse dominus respondet ad omnia, et corrigens quodammodo dictum eius de eo qui putabatur pater, verum patrem manifestat, docens non per infima gradi, sed in altum extolli; unde sequitur et ait ad illos: quid est quod me quaerebatis? Beda. Non eos quod filium quaerant vituperat; sed quid ei potius cui ipse aeternus est filius, debeat, eos cogit oculos mentis tollere; unde sequitur nesciebatis quia in his quae patris mei sunt oportet me esse? Ambrosius. duae sunt in Christo generationes: una est paterna, altera materna; paterna divinior, materna vero quae in nostrum laborem usumque descendit.

Cyrillus. Hoc igitur dicit, ostendens se mensuram humanam transcendere, et innuens quod sacra virgo effecta sit minister negotii cum peperit carnem. Ipse vero naturaliter et vere deus erat, et filius patris excelsi. hinc autem valentini sequaces audientes quod templum erat dei, pudeat dicere, quod creator et legis deus et templi, non ipse pater est Christi. Epiphanius adv. haer.. Attendat et ebion, quod post annos duodecim et non post tricesimum annum Christus reperiretur stupendus in sermonibus gratiae. Quamobrem non est dicere, quod postquam venit ad eum spiritus in baptismo, factus fuit Christus; sed ab ipsa pueritia et templum agnovit et patrem.

Graecus. Haec est demonstratio prima sapientiae et virtutis pueri iesu; quae namque puerilia eius vocant, diabolicae putamus esse considerationis: nisi quis ea sola velit acceptare nequaquam his quae tenemus oppugnantia, sed magis consona propheticis dictis: quia speciosus prae filiis hominum, et matri obediens, et moribus facetus, et visu non modicum venerandus et placidus, ad loquendum facundus, dulcis et providus, et multum strenuitate cognitus, tamquam qui repletus sapientia fuerat; et sicut in aliis sic conversationis humanae atque locutionis, quamvis supra hominem, terminus et ratio; mansuetudo enim sibi praecipuum elegit locum. Super haec autem omnia nihil ascendit super verticem eius, nec humana manus, excepta materna. Hinc autem possumus utilitatem consequi: dum enim mariam increpat dominus quaerentem ipsum inter propinquos, omissionem vinculorum sanguinis apertissime suggerit; ostendens quod non contingit metam perfectionis attingere eum qui adhuc vagatur in his quae corpori conferunt; et quod homo deficit a perfectione per affectum cognatorum. sequitur et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos.

Beda. quia scilicet de sua divinitate ad eos loquebatur.

Origenes in lucam. vel nesciebant utrum dicens in his quae patris mei sunt, significaret in templo, an aliquid altius, et quod magis aedificat: unusquisque enim nostrum, si bonus fuerit atque perfectus, possessio dei patris est, et habet in medio sui iesum.


LUCA 2,51-52


9251 (Lc 2,51-52)

Graecus. Totam intermediam Christi vitam, quae est inter ostensionem aetatis et tempus baptismatis, velut immunem alicuius famosi et publici miraculi et doctrinae, evangelista sub uno verbo colligit dicens et descendit cum eis, et venit nazareth.

Origenes in lucam. crebro iesus descendit cum discipulis suis, nec semper versatur in monte: quia non valebant qui variis morbis laborabant, ascendere in montem; idcirco et nunc descendit ad illos qui deorsum erant. sequitur et erat subditus illis.

Graecus. quandoque enim verbo prius leges instituens, ipse secundario opere comprobabat; sicut illud: bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis; ipse namque paulo post, nostram salutem exquirens, animam exposuit propriam: aliquando vero prius vivendi proponit exemplar, et postea promebat verbo tenus sanctionem, sicut hic, haec tria prae ceteris opere monstrans, diligere deum, honorare parentes, deum vero et ipsis praeferre parentibus. Cum enim reprehenderetur a parentibus, minoris curae cetera reputat quam quae sunt dei. Denique ipsis quoque parentibus obedientiam praestat.

Beda. Quid enim magister virtutis nisi officium pietatis impleret? quid inter nos aliud quam quod agi a nobis vellet, ageret? Origenes. Discamus ergo et nos filii parentibus nostris esse subiecti. Quod si patres non fuerint, subiciamur his qui patrum habent aetatem. iesus filius dei subicitur ioseph et mariae; ego vero subiciar episcopo, qui mihi constitutus est pater. Puto quod intelligebat ioseph quia maior se erat iesus, et trepidus moderabatur imperium. videat ergo unusquisque quod saepe qui subiectus est, maior sit: quod si intellexerit, non elevabitur superbia qui est sublimior dignitate, sciens sibi meliorem esse subiectum.

Gregorius nyssenus. Amplius: quoniam impuberibus adhuc est imperfecta discretio, egetque per provectos ad statum provehi perfectiorem; ideo cum pertigisset duodecimum annum, paret parentibus, ut ostendat quod quicquid per promotionem perficitur, antequam ad finem perveniat, obedientiam tamquam perducentem ad bonum utiliter amplexatur.

Basilius in lib. Relig.. Ab ipsa autem primaeva aetate parentibus obediens quemlibet laborem corporeum humiliter et reverenter sustinuit. Cum enim homines essent honesti et iusti, egeni tamen, et necessariorum penuriam patientes, teste praesepi partus venerandi ministro, manifestum est quod sudores corporeos continuo frequentabant, necessaria vitae sibi quaerentes. Iesus autem obediens illis, ut scriptura testatur, etiam in sustinendo labores subiectionem plenariam sustinebat.

Ambrosius. Et miraris si patri defert qui subditur matri? non utique infirmitatis, sed pietatis est ista subiectio. Attollat licet caput haereticus, ut alienis auxiliis asserat eum qui mittitur indigere; numquid et humano egebat auxilio, ut materno serviret imperio? deferebat ancillae, deferebat simulato patri; et miraris si Deo detulit? an homini deferre pietatis est, deferre Deo infirmitatis? Beda. Virgo autem sive quae intellexit, sive quae nondum intelligere potuit, omnia suo pariter in corde quasi ruminanda et diligentius scrutanda recondebat; unde sequitur et mater eius conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.

Graecus. considera prudentissimam mulierem mariam, verae sapientiae matrem, qualiter scholaris sit pueri: non enim ut puero, neque ut viro, sed ut Deo vacabat; ulterius et illius voces divinas et opera reputabat: idcirco nil ex dictis aut actis ab eo incassum illi cadebat; sed sicut ipsum verbum prius in visceribus, ita nunc eiusdem modos et dicta concipiebat, et in corde suo quodammodo fovebat; et hoc quidem iam secum in praesenti contemplabatur: hoc autem expectabat in futurum clarius revelandum: et hac quidem tamquam regula et lege per totam vitam utebatur: unde sequitur et iesus proficiebat aetate et sapientia et gratia apud deum et homines.

Theophylactus. sed inquiunt: quomodo potest aequalis patri esse in substantia qui quasi imperfectus crescere dicitur? non autem in eo quod est verbum, dicitur incrementum suscipere, sed in eo quod factus est homo. si enim vere profecit postquam factum est caro, qui ante imperfectus extiterat; quid ergo gratias agimus ei velut incarnato pro nobis? qualiter autem, si ipse est vera sapientia, in sapientia potest augeri? vel qualiter qui ceteris largitur gratiam, ipse in gratia promovetur? amplius: si nemo scandalizatur cum audit quod verbum seipsum humiliaverit, infirma quaedam de Deo verbo sentiens: sed potius miratur misericordiam eius: quomodo non est supervacaneum scandalizari audiendo quod profecit? nam sicut pro nobis humiliatus est, sic pro nobis profecit, ut nos in eo proficiamus qui lapsi fuimus per peccatum: nam quicquid spectat ad nos, ipse vere pro nobis Christus suscepit, ut cuncta reformet in melius.

Cyrillus. Et attende quod non dixit proficere verbum, sed iesum, ne simplex verbum proficere intelligas, sed verbum carnem factum.

Theophylactus. Et sicut verbum in carne passum fatemur, quamvis sola caro fuit passa, quia caro verbi erat quae patiebatur; ita proficere dicitur ex eo quod humanitas proficiebat in ipso.

Gregorius nazianzenus. Dicitur autem secundum humanitatem proficere, non quod ipsa suscipiat augmentum quae ab initio fuit perfecta; sed ex eo quod paulatim manifestabatur.

Theophylactus. Naturalis enim lex respuit hominem sensu maiore uti quam aetas corporis patiatur. Erat itaque verbum factum homo perfectum, cum sit virtus et sapientia patris; verum quia dandum erat aliquid nostrae naturae moribus, ne aliquod extraneum a videntibus reputetur; tamquam homo, paulatim crescente corpore, manifestabat seipsum, et quotidie sapientior ab audientibus et videntibus censebatur.

Graecus. Proficiebat ergo secundum aetatem quidem, corpore in virilem statum promoto; sapientia autem per eos qui ab eo divina docebantur; gratia vero, qua cum gaudio promovemur, credentes in fine obtinere quae ab ipso promissa sunt; et hoc quidem apud deum ex eo quod assumpta carne paternum opus peregit; apud homines vero per conversionem eorum a cultu idolorum ad summae trinitatis notitiam.

Theophylactus. Dicit enim apud deum et homines: quia prius decet placere deo, et postea hominibus.

Gregorius nyssenus. Differenter etiam proficit verbum in his qui ipsum suscipiunt: secundum enim mensuram illius apparet aut infans, aut adultus, aut perfectus.


LUCA 3,1-2


9301 (Lc 3,1-2)

Gregorius in evang.. Redemptoris praecursor quo tempore verbum praedicationis accepit, memorato romanae reipublicae principe et iudaeae regibus designatur, cum dicitur anno autem quintodecimo imperii tiberii caesaris. Quia enim illum praedicare veniebat qui ex iudaea quosdam, et multos ex gentibus redempturus erat; per regem gentium et principes iudaeorum praedicationis eius tempora designantur. Quia autem gentilitas colligenda erat in romana republica, unus praefuisse describitur, cum dicitur imperii tiberii caesaris.

Graecus. Mortuo enim augusto monarcha, a quo romani principes nomen augusti adepti sunt, tiberius post illum ad iura monarchiae succedens, decimumquintum annum suscepti principatus agebat.

Origenes in lucam. Et in prophetico quidem sermone solis iudaeis praedicato, solum iudaeorum regnum describitur: visio isaiae in diebus oziae, ioathan et achaz regum iuda; at in evangelio, quod erat praedicandum universo mundo, dominium describitur tiberii caesaris, qui totius orbis dominus videbatur. verum si solum hi qui sunt de gentibus essent salvandi, satis erat solius tiberii facere mentionem; sed quia oportebat et iudaeos credere, ob hoc etiam iudaeorum regna describuntur, seu tetrarchiae, cum subditur procurante pontio pilato iudaeam, tetrarcha autem galilaeae herode: philippo autem fratre eius tetrarcha ituraeae et trachonitidis regionis, et lysania abilinae tetrarcha.

Gregorius. quia enim iudaea erat pro culpa perfidiae dispergenda, in iudaeae regno per partem et partem plurimi principabantur, secundum illud: omne regnum in seipsum divisum desolabitur.

Beda. Pilatus quidem duodecimo anno tiberii caesaris in iudaeam missus, procurationem gentis suscepit; atque ibi per decem continuos annos usque ad ipsum pene finem tiberii perduravit. Herodes autem et philippus et lysanias filii sunt herodis illius sub quo dominus natus est, inter quos et ipse herodes archelaus frater eorum decem annis regnavit, qui a iudaeis apud augustum criminatus, apud viennam exilio periit. Regnum autem iudaeae quo minus validum fieret, idem augustus per tetrarchias dividere curavit.

Gregorius. Et quia ioannes illum praedicavit qui simul rex et sacerdos existeret; lucas evangelista praedicationis eius tempora non solum per regnum, sed etiam per sacerdotium designavit; unde subditur sub principibus sacerdotum anna et caipha.

Beda. Ambo quidem incipiente praedicatione ioannis, idest annas et caiphas, principes fuere sacerdotum; sed annas illum annum, caiphas vero eum quo crucem dominus ascendit, administrabat, tribus aliis in medio pontificatu perfunctis: verum hi maxime qui ad domini passionem pertinent, ab evangelista commemorantur. Legalibus namque tunc praeceptis vi et ambitione cessantibus, nulli pontificatus honor vitae vel generis merito reddebatur; sed romana potestate summa sacerdotii praestabatur. Iosephus enim refert, quod valerius graccus anna a sacerdotio deturbato, ismaelem pontificem designavit filium baphi; sed etiam hunc non multo post abiiciens, eleazarum ananiae pontificis filium surrogavit: post annum vero et hunc arcet officio, et simoni cuidam caiphae filio pontificatus tradidit ministerium; quo non amplius ipse quam unius anni spatio perfunctus, iosephum, cui et caiphas nomen fuit, accepit successorem: itaque omne hoc tempus quo dominus noster docuisse describitur, intra quadriennii spatia coarctatur.

Ambrosius. Congregaturus autem ecclesiam dei filius, ante operatur in servulo; et ideo bene dicitur factum est verbum domini super ioannem zachariae filium: ut ecclesia non ab homine coeperit, sed a verbo. Bene autem lucas compendio usus est, ut ioannem declararet prophetam, dicens factum est super eum verbum dei, alia non addens: nullus enim eget iudicio sui qui verbo dei abundat. Unum itaque dicens, omnia declaravit; at vero Matthaeus et marcus et vestitu et cinctu et cibo prophetam declarare voluerunt.

Chrysostomus. Verbum autem dei hic mandatum esse dicitur: quia non a se venit zachariae filius, sed Deo ipsum movente.

Theophylactus. Per totum autem tempus praeteritum usque ad sui ostensionem occultus fuit in deserto; et hoc est quod subditur in deserto: ut nulla suspicio innascatur hominibus, ut gratia affinitatis ad Christum, vel conversationis a teneris annis, talia de ipso testaretur: unde ipse testificans dicebat: ego nesciebam illum.

Gregorius nyssenus. simul etiam qui in spiritu et virtute eliae hanc vitam ingressus est, amotus a conversatione humana, invisibilium speculationi vacans, ne huiusmodi fallaciis quae per sensus ingeruntur assuetus, quamdam confusionem ac errorem incurreret erga viri boni discretionem. Et ideo ad tantum divinarum gratiarum elevatus est apicem, ut plusquam prophetis sibi gratia infunderetur: quia mundum et expers cuiuslibet naturalis passionis desiderium suum a principio usque ad finem divinis aspectibus obtulit.

Ambrosius. Desertum etiam est ipsa ecclesia: quia plures filii desertae, magis quam eius quae habet virum. factum est ergo verbum domini, ut quae erat ante deserta fructum nobis terra generaret.


LUCA 3,3-6


9303 (Lc 3,3-6)

Ambrosius. Factum verbum vox secuta est: verbum enim prius intus operatur, sequitur vocis officium; unde dicitur et venit in omnem regionem iordanis.

Origenes in lucam. Iordanis idem est quod descendens: descendit enim dei fluvius aquae salubris. Quae autem loca decebat perambulare baptistam, nisi iordani circumadiacentia? ut si quem poenitere contingeret, protinus occurreret fluenti humiditas ad recipiendum poenitentiae baptismum; subditur enim praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum.

Gregorius in evang.. cunctis legentibus liquet quia ioannes baptismum poenitentiae non solum praedicavit, verum etiam quibusdam dedit; tamen baptismum suum in remissionem peccatorum dare non potuit.

Chrysostomus super ioannem. Cum enim nondum oblata esset hostia, nec descendisset spiritus, qualiter erat fienda remissio? quid est ergo quod lucas dicit in remissionem peccatorum? erant siquidem iudaei ignari, nec culpas proprias perpendebant. Quoniam igitur haec erat causa malorum; ut peccata agnoscerent ad redemptorem quaerendum, venit ioannes hortans illos poenitentiam agere, ut per poenitentiam effecti meliores atque contriti ad recipiendam veniam satagant. Apte ergo, cum dixisset quod venit praedicans baptismum poenitentiae, addidit in remissionem peccatorum; quasi dicat: idcirco suadebat illis poenitere, ut subsequentem veniam facilius impetrarent, credentes in Christum, nam nisi poenitentia ducerentur, nequaquam exposcerent gratiam: unde baptisma illud nullam aliam habet causam, nisi quod praeparatorium erat ad fidem Christi.

Gregorius. Vel ioannes dicitur praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum; quoniam baptismum quod peccata solveret, quia dare non poterat, praedicabat: ut sicut incarnatum verbum patris praecurrebat verbo praedicationis, ita baptismum poenitentiae, quo peccata solvuntur, praecurret suo baptismate, quo peccata solvi non possunt.

Ambrosius. Et ideo plerique sancto ioanni typum legis imponunt, eo quod lex peccatum denuntiare potuit, donare non potuit.

Gregorius nazianzenus. et ut aliquatenus de baptismatum differentia disseramus, baptizavit moyses, sed in aqua, nube et mari; hoc autem figuraliter agebatur. Baptizavit quoque ioannes non utique ritu iudaeorum, non enim solum in aqua, sed etiam in remissionem peccatorum: non tamen omnino spiritualiter: neque enim addit, in spiritu. baptizat iesus, sed in spiritu: et hic est perfectio. Est quoque quartum baptisma, quod fit per martyrium et sanguinem, quo etiam ipse Christus est baptizatus; quod ceteris est venerabilius nimis, eatenus, quatenus iteratis contagiis non foedatur. est etiam quintum ex lacrymis, laboriosius tamen; iuxta quod quidam singulis noctibus suum rigat cubile et stratum in lacrymis. sequitur sicut scriptum est in libro isaiae prophetae: vox clamantis in deserto.

Ambrosius. Bene vox dicitur ioannes verbi praenuntius: quia vox praecedit inferior, verbum sequitur quod praecellit.

Gregorius in evang.. Qui etiam in deserto clamat, quia derelictae ac destitutae iudaeae solatium redemptionis annuntiat. Quid autem clamaret, aperitur, cum dicitur parate viam domini, rectas facite semitas eius. Omnis enim qui fidem rectam et bona opera praedicat, quid aliud quam venienti domino ad corda audientium viam parat, ut rectas Deo semitas faciat, dum mundas in animo cogitationes per sermonem bonae praedicationis format? Origenes in lucam. vel in corde nostro via praeparanda est domino: magnum enim est cor hominis et spatiosum; si tamen fuerit mundum. neque in corporis quantitate, sed in virtute sensuum, magnitudinem eius intellige, quae tantam scientiam capiat veritatis. praepara ergo in tuo corde viam domino per conversationem bonam, et egregiis vel perfectis operibus dirige semitam vitae, ut in te sermo dei absque offensa perambulet.

Basilius. Et quia semita est via quam praecedentes calcaverant, et quam priores homines corruperant, eam iterato dirigere iubet sermo illis qui a praecedentium zelo recedunt.

Chrysostomus. Clamare autem parate viam domini, non regis erat, sed praecursoris officium: et ideo eum vocaverat vocem, quia verbi erat praecursor.

Cyrillus. Sed quasi quis responderet, et diceret: qualiter viam praeparabimus domino, vel qualiter eius semitas rectas faciemus, cum plura sint impedimenta honestam vitam volentibus ducere? ad hoc propheticus sermo respondet. Sunt enim viae quaedam et semitae nequaquam ad eundum habiles; adeo ut alicubi ad tumulos et iuga tollantur, alicubi declives sint; et ad hoc removendum dicit omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur. Quaedam viarum inaequaliter dispositae sunt; et dum nunc sursum erigunt, nunc vergunt deorsum, valde sunt ad eundum difficiles; et quantum ad hoc subdit et erunt prava in directa et aspera in vias planas. Hoc autem intelligitur actum esse per nostri salvatoris potentiam: quondam enim evangelicae conversationis et vitae iter erat ad eundum difficile, ex eo quod et mentes singulorum mundanae voluptates oppresserant; ut autem deus factus homo peccatum damnavit in carne, explanata sunt omnia, et reddita sunt ad eundum facilia; et nec collis, nec vallis proficere volentibus obviat.

Origenes. quando enim venit iesus, et spiritum suum misit, omnis vallis repleta est operibus bonis et fructibus spiritus sancti; quos si habueris, non solum vallis esse desistis, sed etiam mons dei esse incipies.

Gregorius nyssenus. Vel quietam in virtutibus conversationem significat per convalles, secundum illud: valles abundabunt frumento.

Chrysostomus. elatos autem superbos nomine montis denuntiat, quos Christus humiliavit. Colles autem desperatos appellat, non solum ob superbiam mentis suae, sed propter desperationis sterilitatem: collis enim nullos fructus producit.

Origenes in lucam. vel intelligas quoniam montes et colles, qui sunt adversariae potestates, per adventum Christi prostrati sunt.

Basilius. sicut autem colles respectu montium magnitudine differunt, in aliis sunt idem; sic et adversae potestates proposito quidem conformes sunt, immanitate tamen offensionum secernuntur.

Gregorius. vel vallis impleta crescit, mons autem et collis humiliatus decrescit: quia in fide Christi et gentilitas plenitudinem gratiae accepit, et iudaea per errorem perfidiae hoc unde tumebat perdidit. Humiles enim donum accipiunt, quod a se corda superbientium repellunt.

Chrysostomus in Matthaeum. Vel per hoc declarat legis difficultatem in fidei facilitatem conversam; ac si dicat: non ulterius sudores et dolores imminent; sed gratia et remissio peccatorum facilem viam pariunt ad salutem.

Gregorius nyssenus. vel iubet valles impleri, deiici vero colles et montes; volens ostendere quod nec ob defectum virtutis ordo sit concavus, nec discrepet ob excessum.

Gregorius. Prava autem directa fiunt, cum malorum corda per iniustitiam detorta, ad iustitiae regulam diriguntur. aspera autem in vias planas immutantur, cum immites atque iracundae mentes per infusionem supernae gratiae ad lenitatem mansuetudinis redeunt.

Chrysostomus. Deinde horum subicit causam, dicens et videbit omnis caro salutare dei: ostendens quoniam usque ad fines mundi diffundetur evangelii virtus atque cognitio, ex more ferino et obstinata voluntate ad mansuetudinem et lenitatem humanum genus convertens. non autem solum iudaei et proselyti, immo tota humana natura salutare dei videbit.

Chrysostomus. Idest, patris qui filium misit ut nostrum salvatorem. caro autem praesens accipitur pro toto homine.

Gregorius in evang.. vel aliter. Omnis caro, idest omnis homo, salutare dei, videlicet Christum, in hac vita videre non potuit. Propheta ergo oculum ad extremum iudicii diem tendit, quando hunc omnes et electi et reprobi pariter videbunt.



Th. Aq. Catena aurea 9236