Th. Aq. Catena aurea 9307

LUCA 3,7-9


9307 (Lc 3,7-9)

Chrysostomus. Manens aliquis in pristino statu, et mores suos et consuetudinem non relinquens, nequaquam rite ad baptismum venit. Si quis ergo velit baptizari, egrediatur: unde signanter dicitur et dicebat ad turbas quae exibant, ut baptizarentur ab ipso. Egredientibus itaque ad lavacrum turbis, loquitur quae sequuntur; si enim iam egressi essent, nequaquam ad eos diceret genimina viperarum.

Chrysostomus. Ille itaque cultor deserti videns omnes incolas palaestinae circumstantes ipsum et admirantes, non flectebatur pro tanta reverentia, sed insurgens in ipsos arguebat eos. Sacra autem scriptura, secundum stimulantes passiones, plerumque ferarum nomina imponit hominibus; interdum canes eos nominans causa procacitatis, equos ob luxum, asinos propter dementiam, et leones et pardos causa rapacitatis et petulantiae, aspides causa doli, serpentes et viperas causa veneni et calliditatis. Unde et nunc ioannes iudaeos audacter genimina viperarum vocat.

Basilius contra eunom.. oportet autem scire, quod haec nomina natus et filius de animalibus dicuntur; genimen vero potest dici fetus antequam effingatur; fructus etiam palmarum genimina dicuntur; raro autem in animalibus accipiuntur, et semper in malo.

Chrysostomus in Matthaeum. ferunt autem viperam matrem coeundo necare, cuius semen excrescens perimit matrem; et sic prodit in lucem scisso parentis utero, in vindictam quodammodo parentis genitoris; itaque parricida est proles viperea. Tales erant iudaei, qui patres spiritales eorum atque doctores occidebant. quid autem si non invenit eos peccantes, sed incipientes converti? non debebat eis conviciari, sed permulcere. dicendum, quod non adhibebat mentem his quae fiebant exterius; mentis enim eorum arcana cognoverat domino revelante: nimis enim se iactabant in progenitoribus. hanc ergo radicem scindens nominat illos genimina viperarum, non quidem vituperans patriarchas, aut eos viperas nominans.

Gregorius in evang.. sed quia per hoc quod bonis invident eosque persequuntur, patrum suorum carnalium vias sequentes, quasi venenati filii de veneficis parentibus nati sunt. quia vero supradicta sententia intendit quod extremo Christus examine ab omni carne videbitur, recte subditur quis ostendit vobis fugere a ventura ira? ventura ira est animadversio ultionis extremae.

Ambrosius. Ostenditur autem his dei miseratione infusa prudentia, ut gerant suorum poenitentiam delictorum, futuri terrorem iudicii provida devotione metuentes: aut fortasse, iuxta quod scriptum est: estote prudentes sicut serpentes, ostenduntur habere prudentiam naturalem, qui profutura videant et sponte deposcant, sed adhuc noxia non relinquant.

Gregorius. Quia vero tunc fugere ab ira peccatorum non valet qui nunc ad lamenta poenitentiae non recurrit, subditur facite ergo fructus dignos poenitentiae.

Chrysostomus. Non enim satis est poenitentibus peccata dimittere, sed opus est eius fructus ferre, secundum illud: declina a malo, et fac bonum; sicut non sufficit ad sanationem sagittam evellere, sed oportet ulceri medicamentum apponere. Non autem dicit fructum, sed fructus, copiam designans.

Gregorius. Nec solum fructus poenitentiae, sed dignos poenitentiae admonet esse faciendos. Quisquis enim illicita nulla commisit, huic conceditur ut licitis utatur; at si quis in culpam lapsus est, tanto a se licita debet abscindere, quanto meminit se perpetrasse illicita. neque enim par fructus esse boni operis debet eius qui minus, et qui amplius deliquit: aut eius qui in nullis, et eius qui in quibusdam facinoribus cecidit. Per hoc ergo cuiuslibet conscientia convenitur, ut tanto maiora quaerat bonorum lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi intulit damna per culpam.

Maximus. Poenitentiae fructus est impassibilitas animae, qua plenarie non fruimur, dum interdum passionibus instigamur: nondum enim fructus poenitentiae dignos peregimus. Poeniteamus ergo veraciter, ut a passionibus expediti, peccatorum veniam consequamur.

Gregorius. Sed iudaei de generis nobilitate gloriantes, idcirco se agnoscere peccatores nolebant, quia de abrahae stirpe descenderant: quibus recte dicitur et ne coeperitis dicere: patrem habemus abraham.

Chrysostomus. Non hoc indicans quod ab abraham naturali origine non descenderent; sed quia nihil prodest ab abraham descendisse, nisi secundum virtutem cognationem observent. cognationis namque leges consuevit scriptura vocare non eas quae secundum naturam consistunt, sed quae derivantur a virtute vel vitio; quibus namque se quisque conformem statuit, horum filius, vel frater vocatur.

Cyrillus. Quid enim confert carnalis generositas, nisi consimilibus studiis fulciatur? vanum est igitur extolli de bonis praedecessoribus, et deficere ab eorum virtutibus.

Basilius. Neque enim equum velocem esse facit patris erga cursum strenuitas; sed veluti ceterorum animalium probitas consideratur in singulis, sic quoque laus propria viri discernitur quam praesentium bonorum in se comprobat argumentum. Turpe namque est alienis ornari decoribus quem virtus propria non venustat.

Gregorius nyssenus. Sic igitur iudaeorum promulgato exilio, consequenter ingerit convocationem gentilium, quos lapides appellat: unde sequitur dico enim vobis, quia potest deus de lapidibus istis suscitare filios abrahae.

Chrysostomus in Matthaeum. Quasi dicat: ne putetis quod, si vos perieritis, filiis privetur patriarcha: potest enim deus etiam ex lapidibus homines illi praebere, et ad illum perducere sanguinem: nam et ab ipso principio sic evenit: ei namque quod est ex lapidibus homines fieri, aequipollet exitus filii ab illo emortuo utero sarae.

Ambrosius. Sed licet deus possit diversas convertere et mutare naturas, tamen mihi plus mysterium quam miraculum prodest. Quid enim aliud quam lapides habebantur qui lapidibus serviebant, similes utique his qui fecerant eos? prophetatur igitur saxosis gentilium fides infundenda pectoribus, et futuros per fidem abrahae filios oraculo pollicetur. Ut autem scias quia lapidibus comparati sunt homines, arboribus quoque homines comparavit, cum subdit iam enim securis posita est ad radicem arboris. exempli autem ideo facta est mutatio, ut illo comparationis processu quidam intelligatur homini clementior iam profectus.

Origenes in lucam. Et quidem si iam ingrueret consummatio et temporum finis instaret, nulla mihi quaestio nasceretur: dicerem enim propterea hoc prophetatum esse, quia illo tempore complebitur. cum autem tanta post saecula fluxerint ex quo spiritus sanctus hoc dixit, ego puto israelitico populo prophetari, quod praecisio eius vicina sit. His enim qui egrediebantur ad eum ut baptizarentur, haec inter cetera loquebatur.

Cyrillus. securim ergo in praesenti nominat mortiferam iram, quae divinitus irruit in iudaeos propter exercitam impietatem in Christum. Non tamen haesisse radici securim praenuntiat, sed ad radicem, idest iuxta radicem positam: decisi namque fuerunt rami, nec radicitus extirpata est planta; reliquiae enim israel salvae fient.

Gregorius. Vel aliter. Arbor huius mundi est universum genus humanum: securis vero est redemptor noster, qui velut ex manubrio et ferro, tenetur ex humanitate, sed incidit ex divinitate: quae videlicet securis iam ad radicem arboris posita est, quia etsi per patientiam expectata, videtur tamen quid factura est. et notandum, quod non iuxta ramos securim positam, sed ad radicem dicit: cum enim malorum filii tolluntur, quid aliud quam rami infructuosae arboris abscinduntur? cum vero tota simul progenies cum parente tollitur, infructuosa arbor a radice abscissa est. Unusquisque autem perversus paratam citius gehennae concremationem invenit, qui fructum boni operis contemnit; unde sequitur omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur.

Chrysostomus. eleganter dictum est non faciens fructum, et adicitur bonum: officiosum enim hoc animal deus creavit, et naturalis est sibi exercitiorum instantia, otium vero innaturale. Obest enim inertia etiam cunctis corporis membris, nulli autem ut animae: ea namque cum continuo sit naturaliter mobilis, otiari non patitur. sicut autem otium malum est, ita et indecens exercitium. Ex eo autem quod praemisit poenitentiam, praedicat quod securis adiacet, non quidem incidens, sed terrorem incutiens.

Ambrosius. Faciat ergo fructum qui potest gratiae, et qui debet poenitentiae. Adest dominus qui fructum requirat, fecundos vivificet, steriles reprehendat.


LUCA 3,10-14


9310 (Lc 3,10-14)

Gregorius in evang.. In praemissis verbis baptistae ioannis constat, quod audientium corda turbata sunt, quae consilium quaerebant, cum subinfertur et interrogabant eum turbae dicentes: quid ergo faciemus? Origenes in lucam. tres ordines inducuntur sciscitantium ioannem super salute sua: unus quem scriptura appellat turbas; alius quem publicanos nominat; tertius qui militum appellatione censetur.

Theophylactus. et quidem publicanis et militibus a malo abstinere praecepit; turbis autem, quasi non malitiosis existentibus, bonum aliquod praecepit observari; unde sequitur respondens autem dicebat illis: qui habet duas tunicas, det non habenti.

Gregorius. Propter hoc quod tunica plus est necessaria usui nostro quam pallium, ad fructum dignum poenitentiae pertinet ut non solum exteriora quaecumque, sed ipsa nobis valde necessaria dividere cum proximis debeamus; scilicet vel tunicam qua vestimur, vel escam qua carnaliter vivimus; unde sequitur et qui habet escas, similiter faciat.

Basilius. Hic autem docemur quod ex omni eo quod affluit supra proprii victus necessitatem, tenemur erogare illi qui non habet, propter deum, qui quaecumque possidemus largitus est.

Gregorius. Quia enim in lege scriptum est: diliges proximum tuum sicut teipsum, minus proximum amare convincitur qui non cum eo in necessitate illius etiam ea quae sunt sibi necessaria partitur: idcirco de dividendis cum proximo duabus tunicis datur praeceptum; quoniam si una dividitur, nemo vestitur. Inter haec autem sciendum est quantum misericordiae opera valeant, cum ad fructus dignos poenitentiae ipsa prae ceteris praecipiuntur.

Ambrosius. Alia enim officiorum praecepta propria sunt singulorum: misericordia communis est usus: ideo commune praeceptum est omnibus ut conferant non habenti. Misericordia est plenitudo virtutum. Misericordiae tamen ipsius pro possibilitate conditionis humanae mensura servatur, ut non sibi unusquisque totum eripiat, sed quod habet cum paupere partiatur.

Origenes in lucam. profundiorem autem locus iste recipit intellectum. Quomodo enim non debemus duobus servire dominis, sic nec duas habere tunicas, ne sit unum indumentum veteris hominis et alterum novi: sed debemus nos exuere veterem hominem, et ei dare qui nudus est: alius enim habet unum, alius vero omnino non habet, contraria scilicet fortitudo; et quomodo scriptum est ut in profundum maris praecipitemus nostra delicta, sic proiici a nobis oportet vitia atque peccata, et iacere super eum qui eorum nobis causa extitit.


Theophylactus. quidam autem tunicas duas esse dixit spiritum scripturae et litteram. Habentem vero duo haec monet ioannes ut instruat ignorantem, et det ei ad minus litteram.

Beda. Quantum autem baptistae sermo virtutem habuerit, hinc probatur, cum et publicanos et milites ad consilium salutis suae coegerit inquirendum; unde sequitur venerunt autem publicani ut baptizarentur, et dixerunt: magister, quid faciemus? Chrysostomus. Magna est virtutis fortitudo, dum felicitatis viam requirunt ab indigo locupletes.

Beda. Praecepit ergo eis ne ultra praescriptum exigant; unde sequitur et ille dixit ad eos: nihil amplius quam quod vobis constitutum est faciatis. publicani vero appellantur hi qui vectigalia publica exigunt, sive qui conductores sunt vectigalium fisci, vel rerum publicarum; nec non et hi qui saeculi huius lucra per negotia sectantur, eodem vocabulo censentur; quos omnes pariter in suo quemque gradu ab agenda fraude coercet; ut dum primo se ab alienorum temperarent appetitu, tandem ad propria cum proximis communicanda pertingerent. sequitur interrogabant autem eum et milites, dicentes: quid faciemus et nos? iustissimo autem moderamine praemonet, ne ab eis calumniando praedam requirant, quibus militando prodesse debuerant; unde sequitur et ait illis: neminem concutiatis, scilicet per violentiam, neque calumniam faciatis, scilicet per fraudulentam malitiam; et contenti estote stipendiis vestris.

Ambrosius. Docens idcirco stipendia militiae constituta, ne dum sumptus quaeritur, praedo grassetur.

Gregorius nazianzenus. stipendium enim appellat imperialem provisionem, et deputata per legem dignitatibus munera.

Augustinus contra faustum. sciebat enim eos cum militarent non esse homicidas, sed ministros legis; et non ultores iniuriarum suarum, sed salutis publicae defensores: alioquin responderet eis: arma abjicite, militiam istam deserite, neminem percutite, vulnerate, prosternite. Quid enim culpatur in bello? an quia moriuntur quandoque morituri, ut dominentur in pace victuri? hoc reprehendere timidorum est, non religiosorum. Nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, implacatus atque implacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, et si qua similia, haec sunt quae in bellis iure culpantur; quae plerumque ut etiam inde puniantur, adversus violentiam resistentium, sive deo, sive aliquo legitimo imperio iubente, gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis, cum in eo rerum humanarum ordine inveniuntur ubi eos vel iubere tale aliquid, vel in talibus obedire iuste ipse ordo constringit.

Chrysostomus super matth.. Volebat autem ioannes quando publicanis et militibus loquebatur, ad aliam maiorem philosophiam ipsos traducere; sed quoniam nondum erant ad illam idonei, minora reserat: ne si potiora proferret, nequaquam illis intenderent, et his etiam privarentur.


LUCA 3,15-17


9315 (Lc 3,15-17)

Origenes in lucam. Dignum erat ut plus ioanni quam ceteris hominibus deferretur, qui aliter quam cuncti mortales vixerat: quam ob causam diligebant quidem eum iustissime, sed non servabant in caritate modum; unde dicitur existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de ioanne, ne forte ipse esset Christus, etc..

Ambrosius. Quid autem ineptius quam quod is qui in alio aestimatur, in seipso esse non creditur? quem per mulierem venturum putabant, per virginem venisse non credunt: et utique divini adventus signum in virginis partu, non in mulieris constitutum est.

Origenes. habet autem periculum dilectio, si modum transeat: debet enim qui aliquem diligit, naturam et causas considerare diligendi, et non plus diligere quam meretur: nam mensuram caritatis modumque si transcenderit, et qui diligit et qui diligitur in peccato erit.

Graecus. Unde ioannes non fuit gloriatus in habita opinione de ipso ab hominibus, nec aliquatenus visus est primatum appetere; sed infirmam humilitatem amplexus est; unde sequitur respondit ioannes, dicens omnibus: ego quidem baptizo vos in aqua.

Beda. Quomodo autem respondit eis qui in secreto cordis quia Christus esset, cogitabant, nisi quia non solum cogitabant, sed etiam, sicut alius evangelista declarat, missis ad eum sacerdotibus ac levitis, an esset Christus inquirebant? Ambrosius. Vel videbat ioannes cordis occulta. Sed consideremus cuius gratia: dei enim munus est qui revelat, non virtus hominis qui divino magis adiuvatur beneficio, quam naturali cernit officio. Cito autem respondens probavit non esse se Christum, qui visibili operatur officio: nam cum ex duabus naturis, idest ex anima homo subsistat et corpore, visibile per visibilia, invisibile per invisibile mysterium consecratur: aqua enim corpus abluitur, spiritu animae delicta mundantur: licet etiam in ipso fonte sanctificatio divinitatis aspiret: et ideo aliud fuit baptisma poenitentiae, aliud est gratiae: istud baptisma ex utroque, illud ex uno: opus hominis est gerere poenitentiam delictorum, dei munus est gratiam implere mysterii. Declinans ergo maiestatis invidiam, non verbo sed opere declaravit non esse se Christum; unde sequitur venit enim fortior me post me. In hoc quod dicit fortior me, comparationem non fecit: neque enim inter dei filium et hominem ulla poterat esse comparatio; sed quia multi fortes, fortior nemo nisi Christus. Denique fecit comparationem, eo quod addiderit cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius.

Augustinus de cons. Evang.. Matthaeus quidem dicit: cuius non sum dignus calceamenta portare. Itaque si ad rem pertinet aliud intelligere in eo quod dictum est: calceamenta portare, et corrigiam calceamentorum solvere, ut unus evangelistarum hoc, alii aliud dicerent, omnes verum narraverunt: si autem nihil intendit ioannes, cum de calceamentis domini diceret, nisi excellentiam eius et humilitatem suam; quodlibet horum dixerit, sive de solvenda calceamentorum corrigia, sive de portandis calceamentis, eamdem tamen sententiam tenuit quisquis etiam verbis suis per calceamentorum memoriam, eamdem significationem humilitatis expressit.

Ambrosius. Per hoc etiam quod dicit: cuius non sum dignus calceamenta portare, evangelicae praedicationis ostendit in apostolos gratiam esse collatam, qui sunt calceati in evangelium. Videtur tamen ideo hoc dicere quod plerumque ioannes personam accipit populi iudaeorum.


Gregorius in evang.. Sed et ioannes se indignum esse ad solvendum corrigiam calceamenti eius denuntiat; ac si aperte dicat: ego redemptoris vestigia denudare non valeo, qui sponsi nomen mihi immeritus non usurpo. Mos enim apud veteres fuit ut si quis eam quae sibi competeret, accipere nollet uxorem, ille ei calceamentum solveret qui ad hanc sponsus iure propinquitatis veniret. Vel quia calceamenta ex mortuis animalibus fiunt, incarnatus dominus quasi calceatus apparuit, qui morticina nostrae corruptionis assumpsit. Corrigia ergo calceamenti est ligatura mysterii. ioannes itaque solvere corrigiam calceamenti eius non valet: quia incarnationis mysterium nec ipse investigare sufficit qui hanc per prophetiae spiritum agnovit.

Chrysostomus in Matthaeum. et quia dixerat quod suum baptisma nil plus haberet quam aquam, consequenter ostendit excellentiam exhibiti per Christum baptismatis, cum subdit ipse vos baptizabit in spiritu sancto et igni: per ipsam dicti metaphoram ostendens abundantiam gratiae: non enim ait: dabit vobis spiritum sanctum, sed baptizabit: ac rursus per id quod de igne subicit, ostendit virtutem gratiae; et sicut Christus aquam vocat spiritus gratiam, ostendens per vocabulum aquae, nitorem qui contingit ex ea, et consolationem immensam quae mentibus capacibus illius ingeritur; sic et ioannes per ignis vocabulum exprimit fervorem et rectitudinem gratiae, necnon et peccatorum consumptionem.

Beda. Potest et spiritus sanctus nomine ignis significatus intelligi: quia incendit per amorem, et per sapientiam corda quae replet, illuminat: unde et apostoli baptisma spiritus in ignis visione percipiunt. Sunt qui ita exponunt, quod in praesenti in spiritu, et in futuro baptizaremur in igne; ut videlicet, sicut in remissionem omnium peccatorum ex aqua et spiritu renascimur; ita et tunc de levibus quibusdam peccatis purgatorii ignis ante ultimum iudicium baptismate permundemur.

Origenes in lucam. et quomodo ioannes iuxta iordanem fluvium venientes ad baptismum praestolabatur, et alios abigebat, dicens: generatio viperarum, eos vero qui confitebantur peccata, suscipiebat, sic stabit in igneo flumine dominus iesus iuxta flammeam rhomphaeam; ut quicumque post exitum vitae huius ad paradisum transire desiderat, et purgatione indiget, hoc eum amne baptizet, et ad paradisum transmittat: eum vero qui non habet signum priorum baptismatum, lavacro igneo non baptizet.

Basilius. Non autem propter hoc quod dicit baptizabit vos in spiritu sancto, integrum quis esse baptisma fatebitur in quo nomen solius spiritus invocatum est: oportet enim semper illibatam manere assignatam traditionem in vivificante gratia: nam addere vel minuere quicquam excludit a vita perpetua: sicut enim credimus, sic et baptisma suscipimus in nomine patris et filii et spiritus sancti.

Graecus. Per hoc ergo quod dicit baptizabit in spiritu sancto, ostendit abundantiam gratiae et beneficii copiam. Ne autem aliqui putent quod dona largiri et potestas et voluntas est creatori: punire vero inobedientes nullam sibi fore causam; ob hoc subdit cuius ventilabrum in manu eius: ostendens quod non solum munificus est dignis, sed etiam praevaricationum ultor. Ventilabrum autem promptitudinem iudicii exprimit: non enim cum induciis, sed in instanti et absque quolibet intervallo separat damnandos a collegio salvandorum.

Cyrillus. Per hoc autem quod subdit et permundabit aream suam, designat baptista ecclesiam pertinere ad Christum, quasi ad dominum.

Beda. Per aream enim praesens ecclesia figuratur, in qua multi sunt vocati, pauci vero electi; cuius areae purgatio et nunc viritim geritur, cum quisque perversus vel ob manifesta peccata de ecclesia, sacerdotali castigatione, eicitur, vel ob occulta post mortem divina districtione damnatur. Et universaliter in fine perficietur, quando mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala.

Ambrosius. ventilabri ergo indicio, discriminandorum dominus declaratur ius habere meritorum, eo quod dum frumenta ventilantur in area, plena a vacuis velut quodam aurae spirantis examine separantur; unde sequitur et congregabit triticum in horreum suum; paleas autem comburet igne inextinguibili. Per hanc comparationem dominus ostendit quod iudicii die solida merita fructusque virtutis ab inanis iactantiae, exiliumque factorum infructuosa levitate discernat, perfectioris meriti viros locaturus in mansione caelesti. Ipse enim perfectior fructus est qui meruit eius esse conformis qui sicut granum tritici excidit, ut plurimos fructus afferret.

Cyrillus. at paleae lentos et inanes signant, et quolibet vento peccati ventilatos et volubiles.

Basilius. Conferunt autem his qui digni sunt regno caelorum velut palea tritico; non tamen intuitu divinae caritatis et proximorum hoc faciunt, sive spiritualibus donis, sive corporalibus beneficiis.

Origenes in lucam. Vel quia absque vento non possunt triticum et paleae separari; ideo habet ventilabrum in manu sua; quod alios paleas, alios triticum esse demonstrat. Cum enim esses palea levis, idest incredulus, ostendit te esse tentatio quod latebas. Cum autem fortiter tentamenta toleraveris, non te faciet fidelem tentatio atque patientem; sed virtutem, quae in te latebat, profert in medium.

Gregorius nyssenus. Expedit autem scire, quod nec bona quae per repromissiones reposita sunt honeste viventibus, talia sunt ut verbo valeant explicari: quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt: nec peccatorum poenae ad aliquid eorum quae in praesenti sensum afficiunt, proportionem habent: et quamvis aliquae illarum poenarum per nostra nominentur vocabula, differt tamen non modicum: cum enim audis ignem, aliud quiddam conicere doceris ex eo quod additur inextinguibili, quod in istum ignem non cadit.

Gregorius moralium. miro modo expressus est ignis gehennae: ignis namque noster corporeus per congesta ligna nutritur, nec valet nisi fotus subsistere; at contra gehennae ignis, cum sit corporeus, et in se missos reprobos corporaliter exurat, lignis non nutritur, sed creatus semel inextinguibilis durat.


LUCA 3,18-20


9318 (Lc 3,18-20)

Origenes in lucam. Annuntiaverat ioannes Christum, baptismum spiritus sancti praedicabat, et cetera quae evangelii tradit historia: exceptis ergo his alia annuntiasse monstratur in eo quod dicitur multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo.

Theophylactus. Exhortatio enim eius erat bona doctrina; et ideo convenienter evangelium dicitur.

Origenes. et quomodo in evangelio secundum ioannem de Christo refertur, quia multa et alia locutus est, sic et in praesenti loco intellige quod lucas hic dixit, quoniam maiora quaedam a ioanne annuntiabantur quam ut deberent litteris credi. Miramur autem ioannem, quo inter natos mulierum maior nemo fuerit, quod in tantam opinionem meritis virtutis ascenderit ut a plerisque Christus putaretur; sed illud multo mirabilius, quod non timuit herodem, non formidavit interitum; unde sequitur herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo, etc..

Eusebius eccles. Hist.. Dicitur autem tetrarcha ad differentiam alterius herodis, quo regnante natus est Christus: erat enim ille rex, hic autem tetrarcha. erat autem illi coniux aretae regis arabum filia, quam, cum coniux esset fratris sui philippi, more sacrilego duxit, quamvis prolem haberet a fratre: his enim solum licebat hoc agere quorum fratres sine prole vitam compleverant. Super hoc herodem reprehenderat baptista. Primo quidem diligenter eius audiebat sermones, cum sciret eos ponderosos, et consolatione plenos; sed herodiadis concupiscentia cogebat eum aspernari verba ioannis: unde et eum detrudit in carcerem; et hoc est quod dicitur adiecit et hoc super omnia, et inclusit ioannem in carcere.

Beda. non autem his diebus captus est ioannes, sed, iuxta evangelium ioannis, post aliqua gesta signa a domino, et post eius baptismum diffamatum. Sed a luca propter exaggerandam malitiam herodis praeoccupatum est: qui cum videret ad praedicationem ioannis multos confluere, milites credere, publicanos poenitere, totum vulgus baptisma suscipere, ipse e converso non solum ioannem contemnit, sed vinculat et occidit.

Glossa. Ante etiam quam lucas aliquid narret de actibus iesu, dicit ioannem ab herode captum; ut ostendat se solummodo ea domini facta praecipue descripturum quae eo anno gesta sunt quo ioannes captus est vel punitus.


LUCA 3,21-22


9321 (Lc 3,21-22)

Ambrosius. Pulchre in his quae a ceteris dicta sunt, lucas compendium sumpsit. et intelligendum magis quod a ioanne dominus baptizatus est, quam expressum reliquit; unde dicitur factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et iesu baptizato et orante, apertum est caelum. baptizatus est autem dominus, non mundari volens, sed mundare aquas; ut ablutae per carnem Christi, qui peccatum non cognovit, baptismatis ius haberent.

Gregorius nazianzenus. Accedit etiam Christus ad baptismum, forsan sanctificaturus baptistam; quod autem nulli dubium est, ut totum veteranum adam immergat aquae.

Ambrosius. Quae etiam sit dominici causa baptismatis, dominus ipse declarat, dicens: sic decet implere omnem iustitiam. Quae est ergo iustitia, nisi quia quod alterum tibi facere velis, prior ipse incipias, et tuo alios horteris exemplo? nemo igitur refugiat lavacrum gratiae, quando Christus lavacrum poenitentiae non refugit.

Chrysostomus. Fuerat autem baptisma iudaicum quod sordes carnis amovebat, non conscientiae crimina; nostrum autem baptisma separat a peccatis, lavat animam, et spiritus copiam elargitur. baptisma vero ioannis iudaico praestantius fuit: neque enim ad observantiam corporalium mundificationum inducebat, sed monebat a vitio in virtutem converti: nostro vero baptismate minus, eo quod nec spiritum sanctum administrabat, nec remissionem quae per gratiam sit exhibebat; cum quasi finis quidam esset utrorumque baptismatum. Sed neque iudaico baptismate, nec nostro baptizatus est Christus: quia nec indulgentia peccatorum egebat, nec illa caro expers erat spiritus sancti quae per spiritum sanctum ab ipso principio concepta est. Sed baptizatus est ioannis baptismate, ut ex ipsa natura baptismatis scias quia neque causa peccati, neque propter indigentiam doni baptizatus est. Dicit autem baptizato et orante, ut perpendas quod, suscepto baptismate, opportuna sit iugis oratio.

Beda. Quia etsi peccata sunt omnia in baptismo laxata, non adhuc terrenae carnis est fragilitas solidata: nam quasi transito mari rubro gratulamur submersos aegyptios; sed in deserto mundanae conversationis hostes concurrunt alii, qui duce Christi gratia nostro sudore vincantur, donec perveniamus ad patriam.

Chrysostomus. Dicit autem apertum est caelum, tamquam hactenus reclusum fuisset. Iam autem ovili superno et infimo in unum redacto, et uno existente ovium pastore, caelum patuit, et homo terricola aggregatus est angelis.

Beda. Non enim ei caelum tunc apertum est cuius oculi interiora cernebant; sed virtus ibi baptismatis ostenditur, de quo quisque cum egreditur, regni caelestis ei ianua aperitur, dumque caro innoxia frigentibus tangitur aquis, opposita quondam noxiis rhomphaea extinguitur ignea.

Chrysostomus. descendit etiam spiritus sanctus ad Christum tamquam ad generis nostri principium, ut in Christo sit primo, qui non sibi, sed nobis potius illum suscepit: unde sequitur et descendit spiritus sanctus corporali specie, sicut columba, in ipsum. non existimet aliquis quod cum non habuit eum, suscepit ipsum: ipse namque illum desursum tamquam deus mittebat; at idem ut homo recipiebat inferius. igitur ex eo devolavit in eum, ex ipsius deitate ad eius humanitatem.

Augustinus de trin.. Absurdissimum autem est, cum iam triginta annorum esset, accepisse spiritum sanctum: sed venit ad baptismum sicut sine peccato, ita non sine spiritu sancto. Si enim de ioanne scriptum est: spiritus sancto replebitur ab utero matris suae, quid de homine Christo credendum est, cuius carnis ipsa conceptio non carnalis, sed spiritualis fuit? nunc ergo corpus suum, idest ecclesiam, praefigurare dignatus est, in qua baptizati praecipue accipiunt spiritum sanctum.

Chrysostomus. redolebat illud baptisma aliquid vetustatis, et partim sapiebat novitatem: quod enim baptisma susciperet a propheta, ostendebat aliquid vetustatis: quod autem spiritus descenderit, novum aliquid designabat.

Ambrosius. Merito autem spiritus se in corpore demonstravit, quoniam divinitatis substantia non videtur. Advertamus mysterium quare sicut columba: simplicitatem enim lavacri requirit gratia: quoniam in typo veteri columba quondam ad illam arcam, quae sola fuit diluvii immunis, reversa est.

Chrysostomus. Vel nunc ut mansuetudinem magistri declaret, in specie columbina apparet; in pentecoste autem quemadmodum ignis, ut ostendat poenam. Cum enim oportebat delictis ignoscere, mansuetudo necessaria erat; sed ut adepti sumus gratiam, restat examinis et iudicii tempus. Cyprianus de simpl. praelat.. Est autem columba simplex et laetum animal, non felle amarum, non moribus saevum, non ungulae laceratione violentum; hospitia humana deligere, unius domus nosse consortium; cum generant filios simul sedere; cum commeant, volatu invicem cohaerere; conversatione communi vitam suam degere; oris osculo concordiam pacis agnoscere; legem circa omnia unanimitatis implere.

Chrysostomus. Et quidem Christus in ortu suo per plurima se manifestaverat oracula: verum quia noluerunt advertere, cum medio latuerit tempore, rursum se ab alio clariore patefecit principio. Non stella, sed desuper indicabat pater in undis iordanis, et spiritus devolabat protrahens illam vocem super verticem eius qui baptizabatur; unde sequitur et vox de caelo facta est: tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.

Ambrosius. Vidimus spiritum, sed in specie corporali; et patrem quem videre non possumus, audiamus: invisibilis enim est pater, sed et filius invisibilis secundum divinitatem: sed demonstrare se voluit in corpore: et quia pater corpus non gerebat, ideo probare voluit nobis in filio sese praesentem, dicens tu es filius meus.

Athanasius de syn. Nyc.. Sacra quidem scriptura ex nomine filii duplicem intellectum ostendit; unum quidem, ut in evangelio ioannis dicitur: dedit eis potestatem ut fiant filii dei; alterum autem intellectum, iuxta quem isaac est filius abrahae. Christus ergo non simpliciter dicitur dei filius, sed cum articuli additione, ut comprehendamus quoniam ipse solus est qui revera et secundum naturam est filius; quamobrem et unigenitus dicitur: nam si secundum insaniam arii dicitur filius, sicut qui hoc nomen per gratiam assequuntur; in nullo a nobis differre videbitur. restat ergo, secundum alium intellectum, fatendum esse Christum filium dei, secundum quem isaac filius abrahae esse cognoscitur: quod enim ab alio naturaliter gignitur, non autem ab extrinseco sumit exordium, filium natura recenset. Sed dicitur: numquid ut hominis est passibilis nativitas filii? minime; sed deus cum sit indivisibilis, impassibiliter pater est filii: unde verbum patris dicitur: quia nec ipsum verbum humanum passibiliter producitur; et cum simplex sit natura divina, unius solius filii pater est; et propter hoc additur dilectus.

Chrysostomus. Cum enim quis unum solum possidet filium, maxime diligit; si vero pater factus sit plurium, dispertitus affectus remittitur.

Athanasius. cum autem antea propheta protulerit dei promissa dicentis: mittam Christum filium meum, nunc apud iordanem, quasi consummato promisso, decenter subiungit in te complacui mihi.

Beda. Ac si dicat: in te placitum meum constitui, idest hoc per te gerere quod mihi placet.

Gregorius super ezech.. Vel aliter. Omnis qui poenitendo corrigit aliqua quae fecit, eo ipso quod poenitet, se sibi displicuisse indicat, quia emendat quod fecit. Et quia omnipotens pater humano modo de peccatoribus locutus est, dicens: poenitet me fecisse hominem, quasi sibimetipsi displicuit in peccatoribus quos creavit: in solo autem Christo sibi complacuit, quia in solo eo non invenit culpam, in qua se reprehendat quasi per poenitentiam.

Augustinus de cons. Evang.. Quod autem Matthaeus dicit: hic est filius meus, lucas autem tu es filius meus dilectus, ad eamdem sententiam explicandam valet: vox enim caelestis unum horum dixit; sed Matthaeus ostendere voluit ad id valere quod dictum est: hic est filius meus, ut illis qui potius audiebant, indicaretur quod ipse esset filius dei: non enim Christo indicabatur, qui sciebat; sed audiebant qui aderant, propter quos etiam ipsa vox facta est.



Th. Aq. Catena aurea 9307