Th. Aq. Catena aurea 9849

LUCA 8,49-56

9849 (Lc 8,49-56)


Augustinus de cons. Evang.. sed cum Matthaeus archisynagogum non morituram filiam suam narret domino nuntiasse, sed omnino defunctam; lucas autem et marcus nondum mortuam, usque adeo ut dicant venisse postea qui mortuam nuntiarent; considerandum est ne repugnare videatur. Et intelligendum est, brevitatis hoc causa Matthaeum potius dicere voluisse, rogatum esse dominum ut faceret quod eum fecisse manifestum est, ut scilicet mortuam suscitaret. Attendit enim non verba patris de filia sua, sed, quod est potissimum, voluntatem. sane si alii duo vel quisquam eorum patrem commemorasset dixisse quod venientes de domo dixerunt, ut iam non vexaretur iesus, quia puella mortua fuisset; repugnarent eius cogitationi verba quae posuit Matthaeus: nunc vero illud nuntiantibus et prohibentibus ne magister veniret, non legitur quod ipse consenserit; unde dominus non diffidentem reprehendit, sed credentem robustius confirmavit; unde sequitur iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae: noli timere, sed crede tantum, et salva erit.

Athanasius. fidem dominus exigit ab invocantibus eum, non quia indiget adminiculo aliorum: ipse namque et dominus, et largitor est fidei: sed ne videretur ex acceptione personarum sua dona conferre, ostendit quod credentibus favet, ne sine fide accipiant beneficia, et ea per infidelitatem aboleant: vult enim benefaciens durare gratiam, et sanans inconcussum permanere remedium.

Theophylactus. Mortuam autem suscitaturus eiecit omnes, quasi nos docens absque inani gloria esse, et nihil ad demonstrationem facere; et quod cum quis debet miracula perpetrare, non decet ipsum esse in medio plurimorum, sed solitarium, et ab aliis separatum; unde sequitur et cum pervenisset ad domum, non permisit intrare secum quemquam nisi petrum et ioannem et iacobum et patrem et matrem puellae. Solos autem hos intromisit tamquam discipulorum vertices, et potentes miraculum occultare: non enim volebat ipsum ante tempus pluribus revelari, forte propter invidiam iudaeorum. sic et cum quis nobis invidet, non debemus iustitias nostras ei revelare, ne ei maioris invidiae occasio tribuatur.

Chrysostomus. ceteros autem discipulos non assumpsit, provocans eos ad appetitum maiorem, ob id quoque quod nondum erant plene dispositi, ut et alii istos imitentur. assumpsit etiam parentes in testes, ne quis dicere posset fallax esse resurrectionis indicium. Ad hoc etiam illud nota, quod deflentes exclusit a domo, et indignos ostendit huius visione; sequitur enim flebant enim omnes, et plangebant illam. Quod si tunc exclusit, multo magis nunc; tunc enim nondum patuerat in somnum mortem fuisse conversam. Nullus ergo de cetero se contemnat, iniuriam inferens Christi victoriae, qui superavit mortem, et eam in somnum convertit; ad cuius ostensionem subditur at ille dixit: noli flere; non est enim mortua puella, sed dormit: ostendens singula sibi fore in promptu, et quod eam vivificaret, quasi suscitaret a somno. Nihilominus tamen deridebant eum; sequitur enim et deridebant eum scientes quia mortua esset. Quos non obiurgavit, nec derisionem repressit, ut etiam derisio fiat mortis indicium; nam, quia ut plurimum post acta miracula homines perseverant increduli, verbis propriis eos praevenit. Ut autem quasi per visum disponeret ad resurrectionis fidem, tenet manum puellae; unde sequitur ipse autem tenens manum eius, clamavit dicens: puella, surge. Cumque tenuisset, suscitat eam; unde sequitur et reversus est spiritus eius; et surrexit continuo: non enim infudit aliam animam, sed illam eamdem quae expiraverat restituit; nec solummodo suscitat, immo iubet etiam illam cibari; sequitur enim et iussit illi dare manducare: ne scilicet phantasticum esse videatur quod factum est: nec ipse propinat, sed aliis mandat; sicut et in lazaro dixit: solvite eum, ac deinde participem mensae fecit.

Graecus. Deinde stupefactos miraculo et pene clamantes parentes cohibet ne factum praedicent; sequitur enim et stupuerunt parentes eius; quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat: ostendens quod largitor bonorum est, non autem cupidus gloriae, datque totum, nihil recipiens. Qui vero venatur operum gloriam, aliquid quidem exhibuit, aliquid vero recepit.

Beda. Mystice autem salvata a fluxu sanguinis muliere, mox filia principis mortua nuntiatur: quia dum ecclesia a vitiorum labe mundata est, continuo synagoga perfidia atque invidia soluta est: perfidia quidem, quia in Christum credere noluit; invidia vero, quia ecclesiam credidisse doluit.

Ambrosius. Adhuc autem et servuli principis increduli erant ad resurrectionem, quam iesus in lege praedixit, in evangelio complevit; unde dicunt noli vexare illum: quasi sit sibi impossibile suscitare mortuam.

Beda. Vel per eos significantur qui adeo destitutum synagogae statum vident, ut restaurari posse non credant; ideoque pro suscitatione illius supplicandum esse non aestiment. Sed quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud deum: unde dominus ei dixit noli timere, crede tantum, et salva erit. Pater puellae coetus doctorum legis accipitur: qui si credere voluerit, etiam subiecta ei synagoga salva erit.

Ambrosius. Itaque cum venisset in domum, paucos futurae resurrectionis arbitros ascivit: non enim a multis continuo est credita resurrectio. quae tamen tantae diversitatis est causa? supra publice filius viduae suscitatur, hic removentur plures arbitri. Sed puto quod pietas ibi domini declaratur, quia vidua mater unici filii non patiebatur moras. Est etiam forma sapientiae, in filio viduae cito ecclesiam credituram: in archisynagogi filia credituros quidem iudaeos, sed ex pluribus pauciores. Denique dicente domino non est mortua puella, sed dormit, deridebant eum: quicumque enim non credit, irridet. Fleant igitur mortuos suos, qui putant mortuos: ubi resurrectionis fides est, non mortis species, sed quietis est.

Beda. Synagoga etiam, quia sponsi laetitiam, qua vivere possit, amisit, quasi inter plangentes mortua iacens, nec hoc ipsum quare plangatur intelligitur.

Ambrosius. Tenens autem dominus manum puellae sanavit eam: beatus enim si cuius manus sapientia teneat, inducat in penetralia sua, iubeat manducare: panis enim caelestis est dei verbum: inde et illa sapientia, quae dei corporis et sanguinis altaria replevit alimentis. Venite, edite panes meos, et bibite vinum quod miscui vobis.

Beda. surrexit autem puella continuo, quia Christo manum confortante, homo a morte animae resipiscit. Sunt enim nonnulli qui latente tantum cogitatione peccati sibi mortem consciscunt; sed tales se vivificare significans dominus, suscitavit filiam archisynagogi. alii vero ipsum malum quo delectantur agendo, mortuum suum quasi extra portas efferunt; et hos se suscitare demonstrans, suscitavit filium viduae extra portas civitatis. Quidam vero etiam peccati consuetudine se quasi sepeliendo corrumpunt; et ad hos etiam erigendos adest gratia salvatoris; ad quod intimandum resuscitavit lazarum quatuor dies in monumento habentem. Quanto autem gravior est mors animae, tanto acrior poenitentis fervor insistat. Unde iacentem in conclavi mortuam levi voce resuscitat; delatum foras iuvenem pluribus dictis corroborat; ad quatriduanum vero suscitandum fremuit spiritu, lacrymas fudit, et voce magna clamavit. Sed et hic notandum, quod publica noxia publico egent remedio; levia peccata secreta queunt poenitentia deleri. Puella in domo iacens paucis arbitris resurgit; iuvenis extra domum turba multa comitante suscitatur; lazarus de monumento vocatus multis populis innotuit.


LUCA 9,1-6

9901 (Lc 9,1-6)

Cyrillus. Decebat institutos ministros sacrarum doctrinarum posse mira peragere, et per ipsos effectus credi quod essent dei ministri; unde dicitur convocatis autem iesus duodecim apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia: in quo elevatum supercilium diaboli flectit, qui dicebat aliquando: non est qui contradicere valeat.

Eusebius. Et ut per eos venetur genus humanum, non solum dat eis ut pravos spiritus pellant, sed etiam quamlibet infirmitatem sanent ex eius imperio; unde sequitur et ut languores curarent.

Cyrillus. Attendas hic divinam filii potestatem naturae corporali non convenientem; agere namque miracula aderat sanctis, non natura, sed participatione spiritus sancti. Super hoc autem aliis concedere potestatem prorsus alienum erat ab eorum virtute: qualiter enim posset natura creata super spiritus dona possidere dominium? at dominus noster iesus Christus, tamquam naturaliter deus existens, impertitur huiusmodi gratiam quibus vult, non invocans in eos alienam virtutem, sed infundens ex promptuariis propriis.

Chrysostomus in Matthaeum. postquam autem satis confortati fuerant ex eius comitiva, et competens nacti sunt argumentum virtutis eius, mittit eos; unde sequitur et misit illos praedicare regnum dei, et sanare infirmos. Ubi considera, quod non committitur eis aliquod sensibile dicere, sicut moyses et prophetae, qui terram et bona terrena promittebant; hi vero regnum caelorum, et quaecumque continentur in eo.

Gregorius nazianzenus. Mittens autem discipulos ad praedicandum, dominus multa eis iniunxit, quorum summa est, sic eos virtuosos esse, sic constantes atque modestos, et, ut breviter loquar, caelestes, ut non minus propter eorum modum vivendi quam propter verbum evangelica doctrina propagaretur. Et ideo cum aeris et baculi carentia et amictus singularitate mittebantur; et ideo subdit et ait ad illos: nihil tuleritis in via: neque virgam neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.

Chrysostomus in Matthaeum. plurima quidem per hoc constituebat: primo quidem insuspectos reddens discipulos; secundo sequestrans eos a qualibet cura, ut totum studium adhiberent verbo; tertio docens eos propriam virtutem. sed forsan dicet aliquis cetera quidem habere rationem; sed non habere peram in via, nec duas tunicas, nec baculum, cuius rei causa praecipit? volens scilicet excitare eos in qualibet diligentia: et, ut ita loquar, ex hominibus angelos faciebat eos, dirimens a qualibet cura vitae, ut una sola cura detineantur doctrinae.

Eusebius. Volens igitur eos carere cupidine rerum in sollicitudine vitae, protestatus est haec: sumebat enim experimentum fidei et animositatis eorum, qui habito in mandatis extremae vitam ducere paupertatis, non effugiunt quae iubentur; decebat enim eos quidem commercium facere, et recipientes salubres virtutes recompensare obedientia mandatorum: et cum milites eos faceret regni dei, accingit eos ad pugnam in hostes, monens colere paupertatem; nullus enim militans Deo implicat se vitae saecularis negotiis. Qualis ergo esse debeat qui evangelizat regnum dei, praeceptis evangelicis designatur; hoc est, ut subsidii saecularis adminicula non requirat, fideique totus inhaerens, putet, quo minus requirat, magis posse suppetere.

Theophylactus. Sic enim ipsos mendicos mittit, quod neque panes ipsos portare vult, nec aliquid aliud, quibus indigent multi.

Augustinus de cons. evang.. Vel dominus haec possidere discipulos ac ferre noluit, non quod necessaria non sint sustentationi huius vitae; sed quia sic eos mittebat ut eis haec deberi monstraret ab illis quibus evangelium credentibus annuntiarent; ut sic securi non possiderent, neque portarent huic vitae necessaria, nec magna, nec minima. Ideo posuit secundum Marcum: nisi virgam, ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis nulla superflua requirentibus. Hanc autem potestatem virgae nomine significavit, cum diceret ne quid tollerent in via nisi virgam tantum.

Ambrosius. possunt etiam qui volunt, hoc ad eum deducere tractatum, ut spiritualem tantummodo locus iste formare videatur affectum, qui velut indumentum quoddam videatur corporis exuisse, non solum potestate reiecta contemptisque divitiis, sed etiam carnis ipsius illecebris abdicatis.

Theophylactus. quidam etiam apostolos non portare peram, neque baculum aut duas tunicas sic intelligunt, quod non thesaurizent: hoc enim pera innuit congregans multa: neque sint iracundi et tribulati spiritus, quod significat baculus; neque sint ficti et duplici corde, quod significat tunica duplex.

Cyrillus. Sed diceret aliquis: unde eis necessaria erunt? et ideo subdit et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis; quasi dicat: sufficiat vobis discipulorum fructus, qui recipientes a vobis spiritualia, vos procurabunt. iussit autem eos in una domo manere, ut nec hospitem gravent, eum scilicet dimittendo, nec ipsi gulositatis et levitatis suspicionem incurrant.

Ambrosius. alienum namque a praedicatore regni caelestis asserit cursitare per domos, et inviolabilis hospitii iura mutare. Sed ut hospitii gratia deferenda censetur, ita etiam si non recipiantur, excutiendum pulverem, egrediendumque de civitate mandatur, cum sequitur et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium super illos.

Beda. pulvis excutitur de pedibus apostolorum in testimonium laboris sui, qui ingressi sint in civitatem, et praedicatio apostolica ad illos pervenerit; sive excutitur pulvis cum nihil ab eis accipiant, nec ad victum quidem necessarium, qui evangelium spreverunt.

Cyrillus. Nam improbabile valde est contemnentes sermonem et patremfamilias, se famulis benignos ostendere, vel benedictiones eorum exigere.

Ambrosius. vel non mediocris etiam boni remuneratio docetur hospitii, ut non solum pacem tribuamus hospitibus, verum etiam si qua eos terrenae obumbrant delicta levitatis, receptis apostolicae praedicationis vestigiis auferantur.

Beda. Qui vero perfida negligentia, vel etiam studio verbum dei contemnunt, horum vitanda communio est, excutiendus pulvis pedum, ne gestis inanibus pulveri comparandis mentis castae vestigium polluatur.

Eusebius. Cum autem praecinxisset dominus discipulos suos tamquam milites dei divinis virtutibus et sapientiae monitis, mittens eos iudaeis ut doctores et medicos, ipsi secundum hoc procedebant; unde sequitur egressi autem circuibant per castella, evangelizantes et curantes ubique: quasi doctores quidem evangelizantes; sed quasi medici praestantes remedia, et verba miraculis comprobantes.


LUCA 9,7-9

9907 (Lc 9,7-9)

Chrysostomus in Matthaeum. multo transacto tempore, non a principio, percepit herodes facta iesu, ut pateat tibi tyranni superbia; unde dicitur audivit autem herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo.

Theophylactus. Iste herodes erat filius magni herodis, qui pueros interemit; sed ille quidam rex erat, iste autem tetrarcha. Inquirebat autem de Christo quis esset; unde sequitur et haesitabat.

Chrysostomus. Peccatores enim scientes et nescientes quemque strepitum pertimescunt: peccatum enim nemine arguente hominem prodit, nemine accusante condemnat, et timidum et pigrum reddit delinquentem. Causa autem timoris ponitur consequenter cum dicit eo quod diceretur a quibusdam quia ioannes surrexit a mortuis, a quibusdam vero quia elias apparuit, ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit.

Theophylactus. iudaei enim resurrectionem mortuorum expectabant in vita carnali, et in comessationibus et potationibus. sed resurgentes non erunt in carnalibus actibus.

Chrysostomus. Cum ergo audisset herodes quibus iesus uteretur miraculis, ait: ioannem ego decollavi; quod non erat ostentationis verbum, sed consolantis suum timorem, et persuadentis animae perturbatae recolere quod ipse eum occidit. et quia ioannem decollaverat, subdit quis autem est iste, de quo audio talia? Theophylactus. Quasi dicat: si ioannes est, et a mortuis resurrexit, videns eum cognoscam; unde sequitur et quaerebat videre eum.

Augustinus de cons. Evang.. lucas autem hunc eumdem narrandi ordinem quem marcus tenens, non cogit credi rerum gestarum eumdem ordinem fuisse. In his etiam verbis Marco attestatur, ad hoc dumtaxat quod alii dixerint, non herodes, ioannem a mortuis surrexisse. Sed quia haesitantem commemoravit herodem, intelligendum est: aut post istam haesitationem confirmasse in animo suo quod ab aliis dicebatur, cum ait pueris suis, sicut Matthaeus narrat: hic est ioannes baptista, ipse surrexit a mortuis; aut ita pronuntianda sunt haec verba Matthaei ut haesitantem adhuc indicent.


LUCA 9,10-17

9910 (Lc 9,10-17)

Augustinus de cons. Evang.. Matthaeus et marcus ex praecedentium occasione narrant quemadmodum sit ioannes ab herode occisus; lucas autem qui iam longe supra de passione ioannis narraverat, postquam commemoravit illam herodis haesitationem de domino quisnam esset, continuo subiungit et reversi apostoli narraverunt illi quae fecerunt.

Beda. Non solum autem narrant quae ipsi fecerunt, et docuerunt; sed etiam quae ioannes eis in docendo occupatis sit passus, vel sui, vel eiusdem ioannis ei discipuli renuntiant, sicut Matthaeus insinuat. isidorus. Quia vero dominus viros sanguinum abominatur, et commorantes cum eis, si a propriis criminibus non discedant, post occisionem baptistae deserens occisores, discessit; unde sequitur et assumptis illis, secessit seorsum in locum desertum, qui est bethsaidae.

Beda. est autem bethsaida in galilaea civitas andreae, et petri, et philippi apostolorum, prope stagnum genezareth. Non autem timore mortis hoc egit, ut quidam arbitrantur, sed parcens inimicis suis, ne homicidio homicidium iungerent; simul et opportunum suae passionis tempus expectans.

Chrysostomus in Matthaeum. non autem prius, sed relato sibi quod acciderat, discessit, manifestans per singula carnis veritatem.

Theophylactus. in desertum autem locum abiit dominus, quia operaturus erat miraculum panum: ne quis diceret: de civitate prope existente oblati sunt panes.


Chrysostomus. vel vadit in desertum locum, ut nemo sequeretur. Sed nec sic plebs discessit, sed comitatur ipsum; unde sequitur quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum.

Cyrillus. Hi quidem postulantes a daemonibus liberari, hi vero languorum remotionem; necnon quos eius oblectabat doctrina, illum attentissime visitabant.

Beda. Ipse autem ut potens piusque salvator, excipiendo fatigatos, docendo inscios, sanando aegrotos, reficiendo ieiunos, quantum devotione credentium delectetur, insinuat; unde sequitur et excepit illos, et loquebatur illis de regno dei, et eos qui cura indigebant sanabat.

Theophylactus. Ut addiscas, quod quae secundum nos est sapientia, dividitur verbo et opere; et quod decet dicere operata, et operari dicta. Reclinante autem die, discipuli iam incipientes aliorum curam habere, turbae miserentur, unde sequitur dies autem coeperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quae circa sunt, divertant et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus.

Cyrillus. Sicut enim dictum est, diversarum passionum postulabant remedia: et quia videbant discipuli solo nutu posse perfici quod infirmi petebant, dicunt: dimitte eos, ne amplius anxientur. aspice autem exuberantem mansuetudinem eius qui rogatur: non enim illa tantum largitur quae postulant discipuli, sed sequentibus ipsum adjicit bona munificae dexterae, mandans eis escas exhiberi; unde sequitur ait autem ad illos: vos date illis manducare.

Theophylactus. Non autem hoc dicit eorum responsionem ignorans, sed volens ipsos inducere ut dicerent quot panes haberent; et sic magnum ostenderetur ex eorum confessione miraculum, panum quantitate audita.

Cyrillus. sed quod mandabatur, intolerabile discipulis erat, quod non habebant penes se nisi quinque panes et duos pisces; unde sequitur at illi dixerunt: non sunt nobis plusquam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos emamus in omnem hanc turbam escas.

Augustinus de cons. evang.. In quibus quidem verbis lucas in unam sententiam constrinxit responsionem philippi dicentis: ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat, et responsionem andreae dicentis: est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces, ut narrat ioannes. quod enim ait non sunt nobis plusquam quinque panes et duo pisces, ad andreae retulit responsionem; quod vero adiunxit nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas, videtur ad responsionem philippi pertinere, nisi quod de ducentis denariis tacuit: quamquam et in ipsius andreae sententia hoc posset intelligi; cum enim dixisset: est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces, adiunxit: sed haec quid sunt inter tantos? hoc est dicere nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas. ex qua varietate verborum, rerum autem sententiarumque concordia, satis apparet salubriter nos doceri, nihil quaerendum in verbis nisi loquentium voluntatem; cui demonstrandae invigilare debent omnes veridici narratores, cum de homine, vel de angelo, vel de Deo aliquid narrant.

Cyrillus. Ut autem adhuc ad magis ardua feratur miraculum, ostenditur non parva fuisse multitudo virorum, cum sequitur erant autem viri fere quinque millia, exceptis scilicet mulieribus atque pueris, ut alius evangelista refert.

Theophylactus. Docet autem dominus quod decet cum hospitamur aliquem, reclinare ipsum, et omnis consolationis participem facere; unde sequitur ait autem ad discipulos suos: facite illos discumbere per convivia quinquagenos: et ita fecerunt; et discumbere fecerunt omnes.

Augustinus de cons. evang.. Quod lucas hic dicit, quinquagenos iussos esse discumbere, marcus vero quinquagenos et centenos, ideo non movet, quia unus partem dixit, alter totum. Verum si alius de quinquagenis tantum commemoraret, alius de centenis, valde videretur esse contrarium, nec satis dignosceretur utrumque dictum esse. Unum autem ab altero, alterum ab altero esse commemoratum, et tamen attentius consideratum inveniri debuisse quis non fateatur? hoc ideo dixi, quia existunt saepe aliqua eiusmodi quae parum intendentibus temere iudicantibus contraria videantur, et non sint.

Chrysostomus in Matthaeum. et quia credendum erat Christum venisse a patre, facturus miraculum, aspexit in caelum; unde sequitur acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum.

Cyrillus. Hoc etiam dispensative pro nobis fecit: ut discamus quod in principio mensae, cum frangere debemus panem, debemus Deo offerre et elicere super ipsum benedictionem supernam; unde sequitur et benedixit, et fregit, et discipulis suis distribuit, ut ponerent ante turbas.

Chrysostomus in Matthaeum. Dat quidem eis per manus discipulorum, honorando eos, et ne dent oblivioni iam peracto miraculo. non autem ex non entibus facit escas ad pascendum turbas, ut obturet os manichaei asserentis alienam esse ab eo creaturam, ostendens se esse victualium largitorem, et eum qui dixit: germinet terra. Multiplicat quoque pisces, ad significandum quod tam mari quam aridae dominabatur. Bene autem in languentibus speciale peregit miraculum; agit et beneficium generale, alens omnes etiam non languentes; unde sequitur et manducaverunt omnes, et saturati sunt.

Gregorius nyssenus. Quibus nec caelum fluebat manna, nec tellus iuxta sui naturam producens frumentum, eorum satisfaciebat egestati; sed ex ineffabilibus horreis divinae potentiae beneficium affluebat. panis paratur factus in manibus ministrantium, necnon per saturitatem edentium augmentatur. Esum etiam piscium eorum necessitati non administrabat mare; sed ille qui in mari piscium genus inseruit.

Ambrosius. Non exiguo, sed multiplicato cibo populum liquet esse satiatum. Vides incomprehensibili quodam ritu inter dividentium manus, quas non fregerant multiplicare particulas, et intacta frangentium digitis sponte sua fragmenta subripere.

Cyrillus. Nec usque ad hoc tantum pervenit miraculum, sed sequitur et sublatum est quod superfuit eis fragmentorum cophini duodecim: ut hinc esset manifesta certificatio quod opus caritatis in proximos uberem vindicet retributionem a deo.

Theophylactus. et ut addisceremus quantum hospitalitas potest, et quantum augentur nostra, cum indigentibus subvenimus.

Chrysostomus in Matthaeum. Fecit autem superabundare non panes, sed fragmenta; ut ostendat illorum panum esse reliquias, quae tot factae sunt, ut totidem essent cophini quot et discipuli.

Ambrosius. Mystice autem postquam illa quae ecclesiae typum accepit, a fluxu curata est sanguinis, posteaquam apostoli ad evangelizandum sunt destinati, gratiae caelestis impartitur alimentum. Sed quibus impartiatur adverte: non otiosis, non in civitate, quasi in synagoga, vel saeculari dignitate residentibus, sed inter deserta quaerentibus Christum.

Beda. Qui derelicta iudaea, quae prophetiae non credendo, sibi caput abstulerat, in deserto ecclesiae, quae virum non habebat, verbi pabula largitur. Petentem vero deserta gentium Christum, multae fidelium catervae, relictis moenibus priscae conversationis variorum dogmatum, sequuntur.

Ambrosius. Qui autem non fastidiunt, ipsi excipiuntur a Christo; et cum ipsis loquitur dei verbum, non de saecularibus, sed de regno: et qui corporalis gerunt ulcera passionis, his medicinam suam libenter indulget. Ubique autem mysterii ordo servatur: ut prius per remissionem peccatorum vulneribus medicina tribuatur, postea vero alimonia mensae caelestis exuberet.

Beda. Die autem declinante turbam reficit, idest fine saeculorum appropinquante, vel cum sol iustitiae pro nobis occubuit.

Ambrosius. quamquam nondum validioribus haec turba reficiatur alimentis: primum enim in modum lactis quinque sunt panes; secundum septem; tertium ipsum corpus Christi est esca solidior. Si quis autem petere cibum veretur, ipse relictis suis omnibus festinet ad dei verbum. Dum autem aliquis audire incipit dei verbum, incipit esurire. Incipiunt apostoli esurientem videre; et si illi adhuc non intelligant quid esuriant, intellexit Christus: scit quod non saecularem cibum esuriant, sed cibum Christi: nondum enim intellexerant apostoli cibum credentis non esse venalem. Noverat Christus nos potius esse redimendos, suas vero epulas esse gratuitas.

Beda. Nondum autem erant apostolis nisi quinque panes mosaicae legis, et duo pisces utriusque testamenti; quae in abdito mysteriorum latentium, quasi aquis abyssi tegebantur. Quia vero quinque sunt exteriores hominis sensus, quinque millia viri dominum secuti, designant eos qui in saeculari adhuc habitu positi, exterioribus, quae possident, bene uti noverunt; qui quinque panibus aluntur, quia tales necesse est legalibus adhuc praeceptis instrui: nam qui mundo ad integrum renuntiant, evangelica refectione sublimes sunt. Diversi autem convivantium discubitus designant diversos per orbem terrarum ecclesiarum conventus qui unam catholicam faciunt.

Ambrosius. hic vero panis, quem frangit iesus, mystice quidem dei verbum est, et sermo de Christo; qui cum dividitur augetur; de paucis enim sermonibus, populis redundantem alimoniam ministravit. Dedit sermones nobis velut panes, qui nostro dum libantur ore, geminantur.

Beda. turbis autem esurientibus salvator non nova creat cibaria; sed acceptis his quae habuerunt discipuli benedicit: quia veniens in carne, non alia quam praedicta sunt praedicat; sed prophetiae dicta mysteriis gratiae gravida demonstrat. Respicit in caelum, ut illuc dirigendam mentis aciem, ibi lucem scientiae doceat esse quaerendam. Frangit, et ante turbas ponenda distribuit discipulis: quia legis et prophetiae sacramenta eis, ut per mundum praedicent, patefecit.

Ambrosius. Non otiose autem quae turbae supersunt, a discipulis colliguntur: quia ea quae divina sunt, apud electos facilius possis quam apud populos reperire. Beatus ille qui potest colligere quae etiam doctis supersunt. Qua ratione autem cophinos Christus duodecim implevit, nisi ut illud populi iudaici solveret, quia manus eius in cophino servierunt? hic est populus, qui ante lutum in cophinis colligebat, sed iam per crucem Christi vitae caelestis operatur alimoniam. Nec paucorum hoc munus, sed omnium est: nam per duodecim cophinos, tamquam tribuum singularum, fidei firmamentum redundat.

Beda. Vel per cophinos duodecim apostoli figurantur, et omnes sequentes doctores; foris quidem hominibus despecti, sed intus salutaris cibi reliquiis cumulati.


LUCA 9,18-22

9918 (Lc 9,18-22)

Cyrillus. Sequestratus a populis dominus et seorsum positus vacabat orationibus; unde dicitur et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli. Formam enim in hoc seipsum constituebat, docens discipulos artem facilem doctrinalium dogmatum: reor enim oportere populorum antistites etiam meritis praeesse subditis suis, in rebus necessariis iugiter conversantes, et illa tractantes quibus deus placatur.

Beda. aderant autem discipuli domino; sed ipse patrem solus oravit: quia possunt sancti domino fidei amorisque societate coniungi. Ubique solus obsecrat, quia dei consilium humana vota non capiunt, nec quisquam potest interiorum particeps esse cum Christo.

Cyrillus. Poterat autem orationis negotium turbare discipulos: videbant enim humanitus orare quem olim viderant auctoritate divina peragentem miracula. ut igitur huiusmodi propelleret turbationem, eos interrogat, non quia nesciret ab exterioribus sibi collata praeconia, sed ut eos a plurium opinione auferret, et rectam fidem eis insereret; unde sequitur et interrogavit illos dicens: quem me dicunt esse turbae? Beda. Pulchre dominus fidem discipulorum exploraturus, prius turbarum sententiam interrogat, ne illorum confessio, non veritatis agnitione probata, sed vulgi videatur opinione formata; nec comperta credere, sed instar herodis de auditis haesitare putentur.

Augustinus de cons. Evang.. potest autem illud movere quod lucas dominum interrogasse discipulos suos, quem illum dicerent homines, tunc dixit cum esset solus orans, et adessent etiam ipsi: porro autem marcus in via dicit illos hoc ab eodem interrogatos. sed hoc eum movet, quia nunquam oravit in via.

Ambrosius. Non est autem otiosa turbae opinio quam discipuli respondent, cum subditur at illi responderunt, et dixerunt: alii ioannem baptistam, quem decollatum sciebant; alii autem eliam, quem venturum putabant; alii autem, quia propheta unus de prioribus surrexit. Sed hoc quaerere alterius prudentiae est: nam si paulo apostolo satis est nihil scire nisi Christum iesum, et hunc crucifixum, quid amplius mihi desiderandum est scire quam Christum? Cyrillus. Vide autem in interrogationibus elegantiam. Dirigit enim prius eos ad extrinsecas laudes, ut eis evulsis veram opinionem generet. Unde cum dixissent discipuli plebis opinionem, eorum sententiam interrogat, cum subditur dicit autem illis: vos autem quem me esse dicitis? o quam praecipuum illud vos. Excipit eos ab aliis, ut eorum vitent opiniones; quasi dicat: vos, qui censura mea vocati estis ad apostolatum, testes miraculorum meorum, quem me esse dicitis? praevenit autem petrus ceteros, fitque os totius collegii, eructatque divini amoris eloquia, profertque fidei confessionem, cum dicitur respondens autem petrus dixit: Christum dei. Non ait simpliciter eum esse Christum dei, sed magis cum articulo Christum illum dei: unde in graeco habetur ton Christon. Nam plures divinitus uncti, diversimode vocati sunt Christi. Quidam enim uncti fuerunt in reges, quidam in prophetas; nos autem per Christum sancto peruncti spiritu, nomen obtinuimus Christi; sed unus solus est qui est Christus dei et patris, quasi ipso solo proprium habente patrem, qui in caelis est: et sic lucas concordat quidem in sententiis cum Matthaeo, qui narravit petrum dixisse: tu es Christus filius dei vivi; sed utens breviloquio, ait eum dixisse Christum dei.

Ambrosius. In uno enim hoc nomine et divinitatis et incarnationis expressio, et fides est passionis. complexus est itaque omnia qui et naturam et nomen expressit, in quo summa virtutum est.

Cyrillus. Sed notandum, quod unum confessus est esse Christum prudentissimus petrus contra praesumentes emmanuelem in duos Christos dividere. neque enim sciscitatus est eos, dicens quem dicunt homines esse divinum verbum, sed filium hominis? quem petrus confessus est esse filium dei. In hoc ergo admirandus est, et dignus factus tam praecipuis honoribus, quia quem admiratus est in forma nostra, hunc credidit esse Christum patris, scilicet hominem factum verbum, quod processit de patris substantia.

Ambrosius. Dominus autem iesus Christus praedicari se primo noluit, ne ullus strepitus nasceretur; unde sequitur at ille increpans eos, praecepit ne cui dicerent. Multis ex causis iubet tacere discipulos: ut fallat principem mundi, ut declinet iactantiam, doceat humilitatem. ergo Christus noluit gloriari; et tu, qui ignobilis natus es, gloriaris? simul ne rudes et imperfecti adhuc discipuli maximae praedicationis molibus opprimantur. prohibentur ergo evangelizare eum dei filium, ut evangelizarent postea crucifixum.

Chrysostomus in Matthaeum. opportune etiam dominus tunc vetuit nulli dicere quod ipse esset Christus, quatenus sublatis de medio scandalis, et crucis consummato patibulo, habitualiter imprimeretur audientium menti conveniens de eo opinio; nam radicatum semel, et postmodum evulsum, vix unquam denuo insitum retinebitur; quod autem semel insitum perseverat immobile, de facili concrescit. Nam si petrus ex solo auditu scandalizatus est, quid quamplures paterentur, cum audissent filium dei esse, viderent autem crucifixum et consputum? Cyrillus. Oportebat ergo discipulos eum ubique terrarum praedicare (hoc enim erat opus electorum ab eo ad apostolatus officium): sed, ut sacra scriptura testatur, tempus est unicuique rei. Decebat enim ut crux et resurrectio impleretur, et sic sequeretur apostolorum praedicatio; unde sequitur dicens, quia oportet filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum et scribis, et occidi, et tertia die resurgere.

Ambrosius. Fortasse, quia sciebat dominus difficile passionis et resurrectionis mysterium etiam discipulos credituros, ipse voluit esse suae passionis et resurrectionis assertor.



Th. Aq. Catena aurea 9849