Th. Aq. Catena aurea 9923

LUCA 9,23-27

9923 (Lc 9,23-27)

Cyrillus. Ducum magnanimi strenuos in armis ad audaciam provocant, non solum eis honores pollicendo victoriae, sed etiam ipsum pati generosum esse fatentes. Tale quid videmus docere dominum iesum Christum. Praedixerat enim apostolis quod oporteret eum perpeti iudaeorum calumnias, occidi, et tertia die resurgere. Ne igitur putarent Christum quidem passurum persecutiones pro vita mundi, eis vero licere laetam vitam ducere; ostendit quod necessario per aequa certamina gradi decet cupientes eius gloriam obtinere; unde dicitur dicebat autem ad omnes.

Beda. Pulchre posuit ad omnes: quia superiora, quae ad fidem dominicae nativitatis vel passionis pertinent, cum solis discipulis seorsum egit.

Chrysostomus in Matthaeum. Cum autem salvator sit pius et benignus, nullum invitum aut coactum habere vult famulum, sed spontaneos, et gratias agentes ei pro famulatu; et ideo neminem cogendo, aut necessitatem imponendo, sed persuadendo et benefaciendo, universos volentes attrahit, dicens si quis vult.

Basilius. vitam autem propriam in formam optimae conversationis tradidit volentibus ei obedire, cum dicit post me venire; non obsecutionem corporalem insinuans: esset enim in omnibus impossibilis, domino iam in caelis existente: sed debitam conversationis pro posse imitationem.

Beda. nisi autem quis a semetipso deficiat, ad eum qui supra ipsum est non appropinquat; unde dicitur abneget semetipsum.

Basilius. Abnegatio quidem sui ipsius est totalis praeteritorum oblivio, et recessus a propriis voluntatibus.

Origenes. Abnegat etiam aliquis seipsum, dum vitam prius in malitia consuetam alteratione debita commutat: puta qui dudum in lascivia vixerat, abnegat semetipsum lascivum, cum fit castus; et similiter abstinentia cuiuslibet criminis, suipsius abnegatio est.

Basilius. appetitus autem mortis tolerandae pro Christo, et mortificatio membrorum, quae sunt super terram, et viriliter disponi ad omne periculum sustinendum pro Christo, et non affici quemquam ad vitam praesentem, hoc est tollere crucem suam; unde subditur et tollat crucem suam quotidie.


Theophylactus. Crucem hic dicit mortem exprobrabilem, innuens quod si quis vult Christum sequi, non debet effugere propter ipsum etiam exprobrabilem mortem.

Gregorius in evang.. duobus etiam modis crux tollitur: dum aut per abstinentiam affligitur corpus, aut per compassionem afficitur animus.

Graecus. Recte autem coniungit haec duo: abneget semetipsum, et tollat crucem suam. Sicut enim qui paratus est ascendere crucem, sumit in mente sua mortis intentionem, sicque vadit ut non aestimans amplius hanc vitam participare; ita qui sequi vult dominum, primo debet abnegare seipsum, et sic tollere crucem, ut eius voluntas sit prompta ad omnem miseriam sustinendam.

Basilius. In hoc igitur consistit perfectio, ut impassibiliter se habeat secundum affectum etiam ad ipsum vivere, et habeat in promptu mortis responsum, ut nequaquam in seipso confidat. Sumit autem exordium perfectio ab exteriorum alienatione, puta possessionum, vel inanis gloriae, vel praecise affectionis inutilium rerum.

Beda. Praedictam igitur crucem et quotidie tollere, et ea sumpta dominum sequi iubemur, qui crucem propriam baiulavit; unde sequitur et sequatur me.

Origenes. Huius autem causam assignat subdens qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam; idest, qui vult secundum vitam praesentem vivere, et propriam animam in sensibilibus conservare, hic eam perdet, non ducens eam ad terminos beatitudinis. E contrario autem subdit nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam; idest, qui negligit sensibilia intuitu veritatis, exponens se morti, hic tamquam animam perdens pro Christo, eam potius salvabit. itaque si animam salvari beatum est, relatum ad eam quae est in Deo salutem, debet esse et quaedam bona perditio animae quae fit intuitu Christi. Videtur etiam mihi persimile ei quod est abnegare seipsum, secundum praedicta, decere perdere quemlibet propriam animam peccatricem, ut sumat eam quae per virtutem salvatur.

Cyrillus. Quod autem incomparabiliter exercitium pacis Christi superet delicias et pretiosa mundi, insinuat subdens quid proficit homini si lucretur universum mundum, seipsum autem perdat, et detrimentum sui faciat? quasi dicat: cum aliquis aspiciens praesentem dulcedinem aut utilitatem, renuit quidem pati, eligit autem splendide vivere, si sit opulentus, quod inde sibi commodum erit cum perdiderit animam? transit enim huius mundi figura, et amoena velut umbra discedunt: non enim proderunt thesauri impietatis; eripit autem a morte iustitia.

Gregorius in evang.. quia ergo sancta ecclesia habet aliud tempus persecutionis atque aliud pacis, dominus utraque tempora designavit in praeceptis; nam persecutionis tempore ponenda est anima; quod significavit dicens qui perdiderit animam; pacis autem tempore ea quae amplius dominari possunt, frangenda sunt desideria terrena; quod significavit dicens quid proficit homini? plerumque autem labentia cuncta despicimus; sed tamen adhuc humanae verecundiae usu praepedimur, ut rectitudinem quam servamus in mente, nondum exprimere valeamus in voce. Sed huic quidem vulneri congruum dominus subiungit medicamentum, dicens nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc filius hominis erubescet.

Theophylactus. erubescit Christum qui dicit: numquid credam crucifixo? sed et sermones eius erubescit qui evangelii ruditatem contemnit. quod autem hunc dominus erubescet in regno suo, tale est sicut si aliquis paterfamilias habens servum pravum, erubescat eum nominare.

Cyrillus. Incutit autem eis timorem, dicens se caelitus descensurum, non in pristina humilitate, et mensura proportionabili nobis, sed in gloria patris, ministrantibus angelis; sequitur enim cum venerit in maiestate sua et patris et sanctorum angelorum. pessimum igitur et damnosum notari inimicitia et operis inertia, quando tantus iudex descenderit, agminibus circumstantibus angelorum. Hinc autem percipias quod, carne sumpta et sanguine, filius non minus est deus, quod se pollicetur in maiestate dei patris venturum, et quod ei tamquam iudici omnium ministrabunt angeli qui factus est homo similis nobis.

Ambrosius. Semper autem dominus sicut erigit ad praemia futura virtutum, atque utilem saecularium rerum docet esse contemptum, ita etiam infirmitatem mentis humanae praesentium remuneratione sustentat. Arduum quippe est crucem tollere, et animam periculis, morti corpus offerre; negare quod sis, cum velis esse quod non sis; raroque quamvis excelsa virtus futuris commutat praesentia. Ergo bonus magister, ne quis desperatione frangatur aut taedio, continuo se videndum fidelibus pollicetur, dicens dico autem vobis: vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem, donec videant regnum dei.

Theophylactus. Idest gloriam in qua iusti erunt. Hoc autem dixit de transfiguratione quae forma erat futurae gloriae; ac si diceret: sunt aliqui hic stantes, scilicet petrus, iacobus et ioannes, qui non attingent mortem, donec in tempore transfigurationis videant in qua gloria erunt qui me confitentur.

Gregorius. vel regnum dei hoc loco praesens ecclesia vocatur: et quidam ex discipulis usque adeo in corpore victuri erant ut ecclesiam dei constructam conspicerent, et contra mundi huius gloriam erectam.

Ambrosius. Itaque si nos volumus mortem non timere, stemus ubi Christus est: soli enim non quaerunt gustare mortem qui stare possunt cum Christo: in quo licet ex verbi ipsius qualitate perpendere, nec tenuem quidem sensum mortis habituros qui Christi videntur meruisse consortia. Certe mors corporis libando gustetur, vita animae possidendo teneatur: non enim hic mors corporis, sed animae denegatur.


LUCA 9,28-31

9928 (Lc 9,28-31)

Eusebius. Cum dominus discipulis suis secundae apparitionis suae promulgaverit ingens mysterium, ne solis verbis credere viderentur, procedit ad opera, ostendens eis oculata fide imaginem regni sui; unde dicitur factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit petrum et iacobum et ioannem, et ascendit in montem ut oraret. Damascenus. Matthaeus quidem et marcus sexto die post factam promissionem discipulis, lucas autem post octavum dicit celebratum fuisse transfigurationem; nec est dissonantia in dictis; sed qui sex numeraverunt, demptis extremis, primo dico et ultimo, quo pollicitus est, et quo fecit, medios computaverunt; at qui octo connumeravit, utrumque praedictorum computavit. Sed cur non omnes, sed aliqui vocati sunt ad hanc visionem? unus quidem erat qui solus indignus erat divinitatis visione, scilicet iudas, secundum illud: tollatur impius, ne videat gloriam dei. Si solus ergo esset omissus, tamquam invidus ad maiorem esset malitiam provocatus. Proinde proditori tollit proditionis occasionem, cum dimisit inferius reliquam apostolorum congeriem. assumpsit autem tres, ut in duobus vel tribus stet omne verbum. petrum quidem assumpsit, volens testimonium quod testatus fuerat, ei ostendere per patris testimonium confirmari, et quasi praesidem futurum totius ecclesiae. sed iacobum assumpsit tamquam moriturum pro Christo ante omnes discipulos. ioannem vero tamquam theologiae purissimum organum, ut visa gloria filii, quae non subiacet tempori, resonet illud: in principio erat verbum.

Ambrosius. vel petrus ascendit, qui claves regni caelorum accepit; ioannes, cui committitur mater; iacobus qui primus solium sacerdotale conscendit.

Theophylactus. vel assumit hos tamquam hanc rem celare potentes, et nulli alii revelare. Ascendit autem in montem ut oraret, docens nos solitarios et ascendentes orare ad nihil terrenorum declinantes. damascenus. Aliter tamen orant servi, aliter orabat dominus: nam servi orantis oratio est per intellectus ascensum ad deum; sed sacer intellectus Christi, qui secundum hypostasim Deo unitus erat, manuducens nos ad ascensum, quo per orationem ad deum ascenditur, et docens quod adversarius dei non est, sed tamquam principium veneratur genitorem, quin etiam alliciens tyrannum explorantem si deus esset, quod miraculorum virtus praedicabat, quasi sub quadam esca hamum contegeret, ut qui spe deificationis hamaverat hominem, corporis amictu decenter hamaretur; unde sequitur et facta est, dum oraret, species vultus eius altera.

Cyrillus. Non tamquam corpore humanam formam mutante, sed quadam splendida gloria superveniente. Damascenus. videns autem diabolus orationibus refulgentem, recordatus est moysi, cuius glorificata est facies. Sed moyses quidem glorificatur extrinsecus adveniente gloria, dominus autem ex innato gloriae divinae fulgore: cum enim secundum hypostasis unionem, una et eadem sit gloria verbi et carnis, transfiguratur, non quasi accipiens quod non erat, sed quod erat manifestans discipulis: unde secundum Matthaeum dicitur, quod transfiguratus est coram eis, et quod facies eius refulsit ut sol: quod enim est in sensibilibus sol, hoc in intelligibilibus deus: et sicut sol, qui est lucis fons, de facili videri non potest, lux autem eius ex eo quod ad terram pervenit aspicitur, sic facies Christi intensius refulget ut sol, vestimenta autem eius dealbantur ut nix; unde sequitur et vestitus eius albus refulgens; illustratus scilicet per divinae lucis participationem. his autem ita se habentibus, ut unus ostenderetur dominus novi et veteris testamenti, et haereticorum ora obturentur, et fides fiat resurrectionis, necnon qui transfigurabatur vivorum et mortuorum dominus crederetur; moyses et elias tamquam famuli assistunt domino in gloria; unde sequitur ecce duo viri loquebantur cum illo; erant autem moyses et elias visi in maiestate. Oportebat enim ut videntes conservorum gloriam et fiduciam, mirarentur quidem pium dominicum descensum, zelarent vero eos qui prius laboraverant, visuri amoenitatem futurorum bonorum, et magis fortificarentur in laboribus: nam qui laborum noverit emolumenta, labores facilius tolerabit.

Chrysostomus in Matthaeum. aliter quoque, quoniam vulgus asserebat eum esse eliam vel ieremiam, ut discerneretur inter dominum et famulos, et ut pateat eum non esse adversarium dei, et legis transgressorem, eos sibi assistentes monstravit: non enim legislator moyses, et qui pro gloria divina zelatus est elias astitissent ei: sed et propter virtutes virorum demonstrandas; nam uterque pro mandatis divinis quampluries se morti exposuerat. Volebat etiam discipulos eos imitari in regimine populi, ut fierent mites sicut moyses, et zelantes sicut elias. Inducit etiam eos, ut ostendat crucis gloriam, ad consolandum petrum et alios passionem timentes; unde sequitur et dicebant excessum eius quem completurus erat in ierusalem.

Cyrillus. videlicet mysterium dispensationis in carne, necnon salutiferam passionem completam in venerabili cruce.

Ambrosius. Mystice autem post verba praedicta, transfiguratio Christi ostenditur; quoniam is qui verba Christi audit et credit, resurrectionis gloriam videbit: octava enim die facta est resurrectio: unde et plerique psalmi pro octava scribuntur; aut forte ut ostenderet nobis quod dixerat, quod is qui propter dei verbum perdiderit animam suam, salvam faciet eam, quoniam promissa sua in resurrectione restituet.

Beda. nam sicut post septimam sabbati, qua in sepulchro quieverat, a mortuis resurrexit, et nos post sex saeculi aetates, et septimam quietis animarum, quae interim in alia vita geritur, quasi octava aetate resurgemus.

Ambrosius. Sed Matthaeus et marcus post dies sex assumptos hos esse commemorarunt: de quo possemus dicere, quod post sex millia annorum, mille enim anni in conspectu dei tamquam dies una. Sed plures quam sex millia computantur anni; et maluimus sex dies per symbolum intelligere, quod sex diebus mundi opera sunt creata, ut per tempus opera, et per opera mundum intelligamus. et ideo mundi temporibus impletis, resurrectio futura monstratur, aut quia is qui supra mundum ascenderit, et huius saeculi momenta transcenderit, velut in sublimi locatus, futurae resurrectionis fructus expectabit in aeternum.

Beda. unde in montem oraturus et transfigurandus ascendit, ut ostendat eos qui fructum resurrectionis expectant, et regem in decore suo videre desiderant, mente in excelsis habitare, et continuis precibus debere incumbere.

Ambrosius. Putarem in tribus qui ducuntur ad montem, mystice genus humanum comprehensum, quia ex tribus filiis noe genus omne defluxit humanum, nisi electos cernerem. Tres igitur eliguntur qui ascendunt in montem; quia nemo potest resurrectionis videre gloriam, nisi qui mysterium trinitatis incorrupta fidei sinceritate servaverit.

Beda. transfiguratus autem salvator gloriam futurae vel suae vel nostrae resurrectionis ostendit; qui qualis tunc apostolis apparuit, post iudicium cunctis apparebit electis. Vestitus autem talis domini sanctorum illius chorus accipitur: qui videlicet domino in terris consistente despectus videbatur; sed illo montem petente, novo candore refulget: quia nunc filii dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus autem quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus.

Ambrosius. Vel aliter. Pro tua possibilitate tibi verbum aut minuitur aut crescit; ac nisi altioris prudentiae cacumen ascendas, non tibi apparet quanta sit gloria in dei verbo. Vestimenta autem verbi sunt sermones scripturarum, et quaedam intellectus indumenta divini. Et sicut vestitus albus refulsit, ita in oculis tuae mentis divinarum lectionum sensus albescit. Inde apparet moyses et elias, hoc est lex et propheta in verbo; neque enim lex potest esse sine verbo, nec propheta nisi qui de dei filio prophetavit.


LUCA 9,32-36

9932 (Lc 9,32-36)

Theophylactus. Christo vacante orationi, petrus somno deprimitur: infirmus enim erat, et quod humanum erat implevit; unde dicitur petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. excitati autem gloriam eius cernunt, et duos viros cum eo; unde sequitur et evigilantes viderunt maiestatem eius, et duos viros qui stabant cum illo.

Chrysostomus in Matthaeum. Vel somnum vocat ingestum eis nimium stuporem ex illa visione: neque enim nocturnum tempus erat, sed lucis excellentia gravabat oculorum debilitatem.

Ambrosius. premit enim incomprehensibilis splendor divinitatis, nostri corporis sensus: nam si solis radium e regione oculorum contuentium corporea nequit acies continere, quomodo dei gloriam humanorum ferret corruptela membrorum? et fortasse ideo gravati somno erant, ut resurrectionis viderent speciem post quietem. itaque vigilantes viderunt maiestatem eius: nemo enim nisi vigilans gloriam videt Christi. Delectatus est petrus: et quem saeculi huius illecebrosa non caperent, gloria resurrectionis illexit; unde sequitur et factum est cum discederent ab illo, ait petrus ad iesum: praeceptor, bonum est nos hic esse.

Cyrillus. Aestimabat forsan divus petrus imminere tempus regni dei; et ideo approbat montis incolatum. Damascenus. non est autem bonum, petre, tibi quod Christus ibi moretur: quoniam si mansisset, nequaquam tibi facta promissio consequeretur effectum: neque enim claves obtinuisses regni, nec mors tyranni abolita esset. Non quaeras ante tempus felicia, ut adam deificationem. Erit quando hunc aspectum indesinenter percipias, et cohabitabis illi qui lux est et vita.

Ambrosius. petrus autem non solum affectu, sed etiam factorum devotione praestantior, ad aedificanda tabernacula tria impiger operarius, communis obsequii ministerium pollicetur; sequitur enim et faciamus tria tabernacula: unum tibi, et unum moysi, et unum eliae. Damascenus. non autem te dominus tabernaculorum, sed universalis ecclesiae constructorem constituit: verba tua tui discipuli, oves tuae, mandaverunt effectui, Christo tabernaculum construentes, necnon et servis eius. Hoc autem non ex intentione petrus proferebat, sed inspiratione spiritus revelantis futura; unde sequitur nesciens quid diceret.

Cyrillus. Nesciebat etiam quid diceret: neque enim aderat tempus finis saeculi, nec participandae a sanctis promissae spei: et cum iam sumeret exordium dispensatio, quo pacto Christum oportebat desistere a mundi dilectione, volentem pati pro eo? damascenus. Decebat etiam non solum perstringere fructum incarnationis ad opus existentium in monte, sed diffundi ad omnes credentes quod per crucem et passionem erat consummandum. titus. Ignorabat etiam petrus quod dixerat, quia non oportebat tribus tria tabernacula facere: non enim connumerantur domino famuli, nec comparantur creaturae creatori.

Ambrosius. neque capit humana conditio in hoc corruptibili corpore facere tabernaculum deo, sive in animo, sive in corpore, sive in quolibet alio loco. Et quamvis nesciret quid diceret, tamen pollicebatur officium; cui non inconsulta petulantia, sed praematura devotio fructus pietatis accumulat: nam quod ignorabat, conditionis fuit; quod promittebat, devotionis.

Chrysostomus in Matthaeum. Vel aliter. Audiebat quod oportebat ipsum mori, et tertia die resurgere; videbat autem multam distantiam et solitudinem; unde consideravit quod plurimam haberet locus tutelam; ob hoc dixit bonum est hic esse. Aderat quoque moyses, qui nubem intravit, et elias, qui in monte ignem deduxit. Igitur evangelista confusionem mentis eius ex qua hoc proferebat, ostendens, dixit nesciens quid diceret.

Augustinus de cons. Evang.. quod autem hic lucas dixit de moyse et elia et factum est dum discederent ab illo, ait petrus ad iesum: praeceptor, bonum est nos hic esse, non debet putari contrarium ei quod Matthaeus et marcus ita coniunxerunt, petrum haec suggessisse, quasi adhuc moyses et elias cum domino loquerentur; non enim expresserunt tunc, sed tacuerunt potius quod iste addidit, illis descendentibus, hoc petrum domino suggessisse.

Theophylactus. petro autem dicente faciamus tria tabernacula, dominus tabernaculum non manufactum fabricat, et in eum ingreditur cum prophetis; unde subditur haec autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos: ut ostenderet quod non minor est patre: sicut enim in veteri testamento in nube habitare dominus dicebatur, sic et nunc nubes suscepit dominum, non caliginosa, sed lucida.

Basilius. Nam obscuritas legis transierat: sicut enim fumus ab igne, sic nubes a luce causata est. Verum, quia nebula signum tranquillitatis est, quies futurae mansionis ostenditur per nubis operimentum.

Ambrosius. Divini enim spiritus est obumbratio ista, quae non caligat affectibus hominum, sed revelat occulta.

Origenes in Matthaeum. Hanc autem gloriam discipuli sufferre nequeuntes, procubuerunt humiliati sub potenti dextera dei, nimium timentes, cum scirent quod dictum fuit moysi: non videbit homo faciem meam, et vivet; unde sequitur et timuerunt intrantibus illis in nubem.

Ambrosius. Cognosce autem nubem istam non coacti aeris caligine piceam, et quae caelum tenebrarum horrore subtexat, sed lucidam nubem, quae nos non pluvialibus aquis immadidet, sed qua mentes hominum in voce dei omnipotentis emissa fidei ros rigavit; sequitur enim et vox facta est de nube, dicens: hic est filius meus dilectus. Non elias filius, non moyses filius; sed hic est filius, quem solum videtis.

Cyrillus. qualiter ergo oportebat eum qui revera filius est, factum vel creatum existimare, Deo patre desuper intonante hic est filius meus? quasi dicat: non unus ex filiis, sed qui vere et naturaliter est filius; ad cuius exemplar alii sunt adoptivi. illi ergo iussit obedire, cum subdit ipsum audite; et magis quam moysen et eliam, quia Christus est finis legis et prophetarum; unde signanter evangelista subdit et dum fieret vox, inventus est iesus solus.

Theophylactus. ne scilicet putaret aliquis hoc dictum hic est filius meus dilectus, de moyse vel elia fuisse prolatum.

Ambrosius. recesserunt ergo illi ubi coeperat dominus designari. Tres etiam in principio videntur, unus in fine: perfecta enim fine unum sunt. Ergo et illi quasi recipiuntur in Christi corpus, quia et nos unum erimus in Christo iesu; aut fortasse quia lex et prophetae ex verbo.

Theophylactus. quae autem ex verbo coeperunt, in verbo desinunt: per hoc enim innuit quod usque ad tempus aliquod lex et prophetae apparerent, sicut hic moyses et elias; postmodum autem solus iesus, illis recedentibus: nam nunc evangelium manet transactis legalibus.

Beda. et nota, sicut domino in iordane baptizato, sic etiam in monte clarificato totius trinitatis mysterium declarari; quia gloriam illius, quam in baptismate confitemur, in resurrectione videbimus. Nec frustra spiritus sanctus hic in lucida nube, illic apparet in columba: quia qui nunc simplici corde fidem quam percepit servat, tunc luce apertae visionis quae crediderat contemplabitur.

Origenes. Non vult autem iesus dici quae ipsius spectant ad gloriam ante suam passionem; unde sequitur et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderant: offensi enim fuissent, et praecipue vulgus, si vidisset crucifigi eum qui sic fuerat glorificatus. damascenus. Hoc etiam praecepit dominus, sciens discipulos imperfectos, qui nondum sortiti erant plenam spiritus participationem; ne corda aliorum qui non viderant, subverterentur tristitia: et ne proditor incitaretur ad invidiae rabiem.


LUCA 9,37-43

9937 (Lc 9,37-43)

Beda. Loca rebus congruunt. In monte dominus orat, transformatur, discipulis arcana suae maiestatis aperuit; in inferiora descendens, turbae occursu excipitur; unde dicitur factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa. sursum patris vocem pandit, deorsum spiritus malos expellit; unde sequitur et ecce vir de turba exclamavit dicens: magister, obsecro te, respice in filium meum. Titus. Videtur mihi sapiens quidem hic esse; non enim dixit salvatori: fac hoc vel istud; sed respice. Hoc enim sufficit ad salutem, sicut propheta dicebat: respice in me, et miserere mei. Et dicit in filium meum, ut rationabilem demonstret inverecundiam, quod solus in multitudine clamat. Addit quia unicus est mihi; quasi dicat: nullus alius expectatur futurus remedium senectutis. consequenter explicat passionem, ut audientem moveat ad pietatem, dicens et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum. deinde videtur criminari discipulos; sed magis respondit, quod iuste verecundiam deposuerit, dicens et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum, et non potuerunt; quasi dicat: non putes quod leviter ad te pervenerim: stupenda est dignitas tua, nec statim te molestavi: ad discipulos tuos accessi primo; nunc quia non curaverunt, cogor proficisci ad te; unde et dominus non ipsum, sed genus incredulum increpat; sequitur enim respondens autem iesus dixit: o generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? Chrysostomus in Matthaeum. Sed hunc hominem multum infirmari in fide, evangeliorum scriptura ostendit ex pluribus; ex eo scilicet quod dixit: adiuva incredulitatem meam, et: si potes, et ex eo quod Christus dixit: credenti omnia possibilia sunt.

Cyrillus. Unde melius puto incredulum reputatum daemoniaci patrem, quod et sacros apostolos obiurgavit, dicens eos non posse imperare daemonibus; potius autem erat honorando deum ab eo petere gratiam; annuit enim veneratus. Qui autem dicit debilitari erga virtutem quae est in spiritus malignos, eos qui a Christo adepti sunt potestatem eiciendi eos, gratiam magis calumniatur quam fulgentes ea, in quibus Christus operatur. Unde offenditur Christus accusatis sanctis quibus est commissum verbum praedicationum sacrarum; propter quod dominus increpat eum et concordes ei, dicens o generatio infidelis et perversa; quasi dicat: causa tuae infidelitatis, gratia effectum sortita non est.

Chrysostomus. non autem dirigit sermonem ad eum tantum, sed ad omnes iudaeos, ne faciat eum haesitare: oportebat enim scandalizari quamplures.

Theophylactus. Quod autem dicit perversa, demonstrat quod non a principio, neque naturaliter inerat eis malitia; sed natura quidem erant recti semen abrahae existentes, sed per malitiam erant perversi.

Cyrillus. Quasi nescientes procedere rectis incessibus. Cum eis autem qui sic sunt dispositi, Christus commorari dedignatur; unde dicitur usquequo ero apud vos, et patiar vos? ferens quasi moleste eorum conversationem propter pravitatem ipsorum.

Chrysostomus. per hoc etiam ostendit desideratum sibi esse suum recessum, et quod non erat grave crucis patibulum, sed magis ipsorum conversatio.

Beda. non quod taedio superatus sit mansuetus et mitis; sed in similitudinem medici si aegrotum videat contra sua praecepta se gerere, dicat: usquequo accedam ad domum tuam, me aliud iubente, te aliud faciente? intantum autem non est iratus homini, sed vitio, ut statim intulerit adduc huc filium tuum. Titus. Poterat quidem solo iussu eum liberare; sed propalat suam passionem subiciens infirmum praesentium visioni. Deinde daemonium, postquam dominum sensit, concutit puerum; unde sequitur et cum accederet, elisit illum daemonium et dissipavit; ut sic prius exprimatur passio, deinde adhibeatur remedium.

Chrysostomus. non tamen hoc dominus ad ostentationem facit, sed causa patris; ut cum viderit daemonium conturbari propter solam vocationem, sic saltem inducatur ad fidem futuri miraculi; de quo sequitur et increpavit iesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri eius.

Cyrillus. Antea autem non erat patris, sed daemonis occupantis. Subdit autem evangelista stupere plebem in magnaliis dei, dicens stupebant autem omnes in magnitudine dei, quod dicit propter donum Christi, qui sacris quoque apostolis contulit potestatem agendi divina miracula, et imperandi daemonibus.

Beda. Mystice autem pro qualitate meritorum quotidie aliis ascendit dominus, dum perfectos, quorum conversatio in caelis est, sublimius extollendo glorificat, et de aeternis instruit, et docet quae a turbis audiri non valent; aliis autem descendit, dum terrenos et insipientes confortat, docet et castigat. Hunc autem daemoniacum Matthaeus lunaticum, marcus surdum et mutum describit: significat enim illos qui ut luna mutantur, per diversa vitia crescentes et decrescentes; qui muti sunt non confitendo fidem, et surdi, nec ipsum fidei audiendo sermonem. dum puer autem ad dominum accedit, eliditur: quia conversi ad dominum plerumque a daemonio gravius pulsantur, ut vel odium virtutis incutiat, vel expulsionis suae vindicet iniuriam: sicut ecclesiae primordiis tot gravissima intulit certamina, quot suo regno doluit subito illata dispendia. Non puerum autem qui vim patiebatur, sed daemonem qui inferebat increpat: quia qui peccantem emendare desiderat, vitium arguendo et odiendo depellere, sed hominem debet amando refovere, donec sanatum spiritualibus ecclesiae possit reddere patribus.


LUCA 9,44-45

9944 (Lc 9,44-45)

Cyrillus. Omnia quaecumque operabatur iesus, admiratione digna penes omnes erant: irradiabat enim quiddam praecipuum et divinum in qualibet operatione ipsius, secundum illud: gloriam et decorem superpones ei. Et si omnes quidem mirarentur in his quae faciebat, ipse tamen haec quae sequuntur, non omnibus, sed discipulis retulit; unde dicitur omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat, dixit ad discipulos suos: ponite vos in cordibus vestris sermones istos. Ostenderat in monte discipulos gloriam suam, et post hoc liberaverat quemdam a spiritu nequam; sed oportebat eum sustinere passionem pro nobis. Poterant autem discipuli conturbari dicentes: numquid decepti sumus dum deum esse eum arbitraremur? ut ergo scirent quid circa ipsum futurum erat, velut quoddam depositum iubet eos in mente habere passionis mysterium, dicens ponite vos in cordibus vestris. Quod dicit vos, distinguit eos ab aliis: neque enim oportebat vulgares scire quoniam passurus esset; sed erant potius certificandi quoniam mortuus resurgeret, destruens mortem, ne scandalizarentur. titus. Cunctis igitur admirantibus signa, ipse praenuntiat passionem: non enim signa salvant, sed crux beneficia praestat; unde subditur filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.

Origenes in Matthaeum. Non autem exprimit manifeste a quo tradendus sit: aliquis enim dicit eum tradendum a iuda, aliquis a populo. Paulus autem dicit quod deus pater pro nobis omnibus tradidit eum; sed iudas tamquam pro pecunia tradens eum hostiliter prodidit; sed pater beneficii causa.

Theophylactus. Eorum autem infirmitati dominus condescendens et eos disciplina quadam gubernans, quod de cruce dictum est, intelligere non permisit; unde sequitur at illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud.

Beda. Haec ignorantia discipulorum non tam de tarditate quam de amore nascitur; qui carnales adhuc, et mysterii crucis ignari, quem deum verum crediderunt, moriturum credere nequiverunt: et quia per figuras eum saepe loquentem audire solebant, etiam quae de sua traditione loquebatur, figurative eum illud significare putabant.

Cyrillus. Dicet autem aliquis forsan: qualiter ignoraverunt discipuli crucis Christi mysterium, cum per umbram legis in pluribus locis tangeretur? sed, ut paulus commemorat, usque ad hodiernum diem, quando legitur moyses, velamen adiacet cordi eorum. Expedit ergo accedentes ad Christum dicere: detege oculos meos, et contemplabor mirabilia de lege tua.

Theophylactus. vide etiam discipulorum reverentiam in hoc quod sequitur et timebat interrogare eum de hoc verbo: nam timor gradus est reverentiae.


LUCA 9,46-50

9946 (Lc 9,46-50)

Cyrillus. Insidiatur diabolus multimode diligentibus optimam vitam; et si quidem per carnales illecebras obsidere valet alicuius mentem, affectus voluptatem exacuit: si quis hos effugerit laqueos cupidinis, gloriae suscitat passionem, quae quidem passio vanae gloriae invasit quemdam apostolorum suorum; unde dicitur intravit autem cogitatio in eos, quis eorum esset maior: hoc enim cogitare est cupientis ceteris superesse. improbabile autem puto omnes discipulos hanc aegritudinem incurrisse: et ideo ne crimen aliquod contra aliquem discipulorum evangelista machinari videretur, exprimit indeterminate dicens, quod intravit in eos cogitatio.

Theophylactus. videtur autem hanc passionem ex hoc ortam fuisse quod daemoniacum curare non valuerunt, eis de hoc altercantibus; uno dicente quod non propter meam impotentiam, sed alterius curari non valuit, ut ex hoc accensa contentio fuerit quis eorum maior esset.

Beda. Vel quia viderant petrum, iacobum et ioannem seorsum ductos in montem, et petro claves regni caelorum promissas fuisse, irati sunt, vel ipsos tres ceteris, vel petrum omnibus esse praelatum: vel quia tributi solutione petrum ipsi domino parificatum viderant, ipsum prae ceteris arbitrabantur praeferendum. Sed diligens lector hanc intra eos quaestionem etiam ante didrachma redditum inveniet fuisse versatam. denique Matthaeus hoc in capharnaum memorat esse gestum. dicit autem marcus: et venerunt capharnaum. Qui cum in domo essent, interrogabat eos: quid in via tractabatis? at illi tacebant: siquidem inter se in via disputaverant quis illorum esset maior.

Cyrillus. dominus autem, qui novit salvos facere, videns in mente discipulorum super hoc cogitationem exortam, velut quamdam amaritudinis radicem, priusquam augmentum susciperet, radicitus eam evellit: cum enim inchoant passiones in nobis, facile devincuntur; sed auctae difficile sunt mobiles; unde sequitur at iesus videns cogitationes cordis eorum, apprehendit puerum et statuit illum penes se. Discat qui nudum hominem putat esse iesum, se errasse; quamvis enim verbum caro factum sit, mansit tamen deus: nam solius dei est posse rimari corda et renes. Quod autem puerum assumpsit, et ponebat penes se, agebatur causa apostolorum utilitatis et nostrae. Depascitur enim inanis gloriae morbus ut plurimum eos, qui praeeminent in hominibus aliis. Puer autem sinceram gerit mentem, immaculatum cor, et manet in simplicitate cogitationum: non ambit honores, nec novit cuiusvis praerogativae modum, nec refugit videri minus se habere, non multam gerit severitatem in mente et corde. Tales autem dominus amplexatur, et diligit, et prope se dignatur habere, quasi qui elegerunt quae sua sunt sapere. Ait enim: discite a me, quia mitis sum et humilis corde; unde sequitur et ait: quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; quasi dicat: quando una et eadem est merces honorantibus sanctos, sive forsan minimus sit, sive praeclarus honore et gloria, quia in eo Christus suscipitur; quomodo non vanum est petere invicem fungi praerogativa? Beda. in hoc autem vel simpliciter pauperes Christi ab his qui velint esse maiores, pro eius docet honore suscipiendos; vel malitia parvulos istos esse suadet; unde cum diceret quicumque susceperit puerum istum, addit in nomine meo; ut scilicet formam virtutis, quam natura duce puer observat, ipsi pro nomine Christi rationis industria sequantur. sed quia et se in puero suscipi docet, et ipse puer natus est nobis, ne putaretur hoc esse solum quod videbatur, subiunxit et quicumque me recipit, recipit illum qui misit me: talem se utique ac tantum credi volens, qualis et quantus est pater.

Ambrosius. Qui enim imitatorem Christi recipit, Christum recipit; et qui imaginem dei recipit, deum recipit. Sed quia imaginem dei non poteramus videre, facta est nobis per incarnationem verbi praesens, ut reconciliaretur nobis quae supra nos est, divinitas.

Cyrillus. Adhuc autem magis insinuat praemissi verbi intentionem, dicens nam qui minor est inter vos omnes, hic maior est. Quod de modesto dicit, qui nihil de se sublime putat propter honestatem.

Theophylactus. Quia dominus dixerat qui minor est inter vos omnes, hic maior est, timuit ioannes ne forte malum aliquod fecerint, propria potestate quemdam hominem prohibentes; nam prohibitio non minorem prohibentem ostendit, sed maius aliquid sapientem; unde subditur respondens autem ioannes dixit: praeceptor, vidimus quemdam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibuimus eum: non quidem invidentes, sed operationem miraculorum diiudicantes: non enim cum eis miraculorum potestatem acceperat, neque eum dominus miserat sicut illos, neque iesum in omnibus sequebatur; unde subdit qui non sequitur te nobiscum.

Ambrosius. Ioannes enim plurimum diligens, et ideo redamatus plurimum, excludendum putat beneficio eum qui non utatur obsequio.

Cyrillus. sed oportebat magis pensare non hunc ipsum esse miraculorum auctorem, sed gratiam quae est in eo qui in virtute Christi miracula perficit. Quid autem si non connumerentur apostolis qui Christi gratia coronantur? multae sunt differentiae Christi donorum; sed quia tradidit salvator potestatem apostolis ut spiritus immundos eicerent, putaverunt nulli aliorum quam sibi solis licere concessam gerere dignitatem; et ideo accedunt sciscitantes si liceat et aliis hoc agere.

Ambrosius. non reprehenditur autem ioannes, quia amore faciebat, sed docetur, ut noverit infirmorum esse firmorumque distantiam. et ideo dominus etsi fortiores remunerat, tamen non excludit infirmos; unde sequitur et ait ad illos iesus: nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est. Bene, domine: nam et ioseph et nicodemus, occulti discipuli propter metum, in tempore tamen suum tibi officium non negaverunt. Sed tamen, quia alibi dixisti: qui non est mecum, adversum me est, et qui mecum non colligit, dispergit, aperi nobis, ne videatur esse contrarium. Et puto, quia si quis mentium consideret scrutatorem, non debeat dubitare uniuscuiusque factum mente discerni.

Chrysostomus. Illic enim cum dixit: qui non est mecum, adversum me est, ostendit diabolum et iudaeos sibi esse contrarios; hic autem ostendit eum qui in nomine Christi daemones eiciebat, in parte cum eis existere.

Cyrillus. quasi dicat: pro vobis, qui Christum diligitis, sunt qui prosequi volunt quae ad ipsius gloriam spectant, eiusdem gratia coronati.

Theophylactus. Mirare autem Christi virtutem, qualiter per indignos et non discipulos eius gratia operatur; sicut et per sacerdotes sanctificantur homines, quamvis sacerdotes sancti non fuerint.

Ambrosius. Cur autem hic eos qui possunt per manus impositionem immundis imperare spiritibus in nomine iesu, negat esse prohibendos? secundum Matthaeum dicit his: non novi vos. Sed advertere debemus, non esse sententiarum discordiam; sed illud censeri, quod non solum officii in clericos, sed etiam virtutis opera requirantur; tantumque esse Christi nomen, ut etiam parum sanctis opituletur ad praesidium, etsi non opituletur ad gratiam: unde nemo purgati hominis sibi gratiam vindicet, in quo aeterni nominis virtus operata sit: non enim merito suo diabolus, sed odio sui vincitur.

Beda. Itaque in haereticis et malis catholicis non sacramenta communia in quibus nobiscum sunt et adversum nos non sunt, sed divisionem paci veritatique contrariam, qua adversum nos sunt, et dominum non sequuntur nobiscum, detestari et prohibere debemus.



Th. Aq. Catena aurea 9923