Th. Aq. Catena aurea 9951

LUCA 9,51-56

9951 (Lc 9,51-56)

Cyrillus. Cum immineret tempus quo decebat dominum, peracta passione salubri, caelum ascendere, decrevit ascendere ierosolymam; unde dicitur factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit ut iret in ierusalem. Titus. Quia ibi oportebat verum agnum offerri, ubi figuralis agnus immolabatur. Dicit autem firmavit faciem suam; idest, non huc et illuc ibat, nec perambulabat vicos et municipia, sed iter tenebat versus ierusalem.

Beda. Cessent ergo pagani quasi hominem ridere crucifixum, quem et tempus suae crucifixionis constat quasi deum praevidisse, et quasi sponte crucifigendus locum quo crucifigendus erat firmata facie, idest obstinata atque imperterrita mente, petiisse.

Cyrillus. Misit autem nuntios paraturos ei et comitibus eius hospitium; qui cum ivissent ad terram samaritanorum, non fuerunt admissi; unde sequitur et misit nuntios ante conspectum suum; et euntes intraverunt in civitatem samaritanorum, ut pararent illi. Et non receperunt illum.

Ambrosius. Disce quia recipi noluit ab his quos sciebat non simplici mente conversos; nam si voluisset, ex indevotis devotos fecisset; sed deus quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit. Cur autem non receperunt, evangelista memorat dicens quia facies eius erat euntis in ierusalem.

Theophylactus. sed si intelligamus quod propter hoc illum non receperunt quia ire ierusalem determinaverat, inveniuntur hi excusati qui non receperunt eum. Sed dicendum est, quod in hoc quod dicit evangelista: et non receperunt illum, intelligitur illud quod neque in samariam venit; deinde quasi aliquo interrogante quare non receperunt ipsum, neque eos adivit, solvens dicit, non quia impotens esset, sed quod illuc ire nolebat, sed magis hierosolymam.

Beda. Vel ierusalem ire conspicientes samaritani, dominum non recipiunt: non enim coutuntur iudaei samaritani, ut ioannes ostendit.

Cyrillus. Sed cum dominus, quia omnia noverat, sciret quod eius nuntii non essent a samaritanis recipiendi, ideo tamen praecepit eis quod praecederent, quia mos erat ei omnia satagere erga profectum discipulorum. ascendebat quidem hierosolymam propinquante tempore passionis. Ut igitur quando pati eum viderent, non scandalizarentur, considerantes quod oportet patientes esse cum contumelias inferunt aliqui, praemisit quasi quoddam praeludium samaritanorum repulsam. Profuit autem eis et aliter. Futuri enim erant doctores orbis terrarum, civitates et villas percurrentes ad praedicandum evangelicam doctrinam; quibus aliquando occurrerent aliqui minime recipientes sacram praedicationem, quasi non concedentes secum commorari iesum. Docuit igitur eos quod divinam annuntiantes doctrinam pleni esse debebant patientia et mansuetudine; non autem hostiles et iracundi, et in peccantes in eos atrociter insurgentes: sed adhuc non erant tales; immo zelo fervido concitati, volebant ignem de caelo super eos deducere. sequitur cum vidissent autem discipuli eius iacobus et ioannes, dixerunt; domine, vis dicimus ut ignis descendat de caelo, et consumat illos? Ambrosius. sciebant enim, et phinees reputatum ad iustitiam quia sacrilegos interemerat, et ad preces eliae ignem descendisse de caelo, ut prophetae vindicaretur iniuria.

Beda. Sancti enim viri quod optime scirent mortem istam, quae animam dissolvit a corpore, non esse formidandam; secundum eorum tamen animum qui illam timerent, nonnulla peccata morte punierunt, quo et viventibus utilis metus incuteretur, et illis qui morte puniebantur, non ipsa mors noceret, sed peccatum, quod augeri posset si viverent.

Ambrosius. Sed vindicetur qui timet: vindictam non quaerit qui non timet. Similiter ostenditur nobis in apostolis fuisse merita prophetarum, quando eamdem sibi potestatem quam propheta meruit, impetrandi iure praesumunt; et bene praesumunt quod ad sermonem suum ignis de caelo descenderet, quoniam filii sunt tonitrui. Titus. censetur autem ab eis multo iustius esse samaritanos perire, dominum non admittentes, quam quinquaginta servum excludere tentantes. Dominus autem in eos non commovetur, ut ostenderet quia non habet ultionis studium perfecta virtus, nec ulla sit iracundia ubi plenitudo est caritatis; nam nec excludenda est infirmitas, sed iuvanda. Procul a religiosis indignatio, procul a magnanimis cupiditas ultionis; unde sequitur et conversus increpavit illos, et dixit: nescitis cuius spiritus estis.

Beda. Reprehendit in eis dominus non exemplum prophetae sancti, sed ignorantiam vindicandi, quae adhuc erat in rudibus, animadvertens eos non amore correptionem, sed odio desiderare vindictam. itaque posteaquam eos docuit quid esset diligere proximum tamquam seipsum, infuso etiam spiritu sancto non defuerunt tales vindictae, quamvis multo rarius quam in veteri testamento: quia, sicut sequitur, filius hominis non venit animas perdere, sed salvare; quasi dicat: et vos ergo, qui eius spiritu signati estis, etiam acta eius imitamini, nunc pie consulentes, sed in futuro iuste iudicantes.

Ambrosius. non enim semper in eos qui peccaverunt est vindicandum; quia nonnunquam amplius prodest clementia, tibi ad patientiam, lapso ad correptionem. Denique samaritani citius crediderunt, a quibus hoc loco ignis arcetur.


LUCA 9,57-62

9957 (Lc 9,57-62)

Cyrillus. Etsi munificus sit omnium dominus, non simpliciter et improvide singulis dat superna et divina dona, sed illis qui digni sunt recipere, qui scilicet animam suam alienant a maculis pravitatum; et hoc nos docet evangelicorum verborum virtus, cum dicitur factum est autem ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: sequar te quocumque ieris. primo quidem plurima continetur in accessu inertia; consequenter ostenditur quod plenus impudentia nimia: neque enim simpliciter Christum sequi petebat, sicut alii plures de populo; sed magis insiliebat ad apostolicas dignitates, cum paulus dicat: non assumat quisquam sibi honorem, sed a Deo vocatus.

Athanasius. ausus etiam fuit comparare se incomprehensibili salvatoris potestati, dicens sequar te quocumque ieris: eo quod sequi salvatorem simpliciter ad eius audiendam doctrinam possibile est humanae naturae proprietate, qua fungitur erga homines; non est autem possibile secum concurrere ubilibet existenti: ipse namque incomprehensibilis est, et non circumscribitur loco.

Cyrillus. Alio quoque modo non immerito recusabilem facit eum; decebat enim ipsum crucem suam accipere ad sequendum dominum, et abrenuntiare praesentis vitae affectibus: et hoc dominus in eo reprehendit, non vituperans, sed corrigens. sequitur et ait iesus: vulpes foveas habent et volucres caeli nidos; filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet.

Theophylactus. Quia enim viderat dominum multum populum adducentem, putavit quod ab eis haberet pretium, et quod si ipse dominum sequeretur, posset pecuniam congregare.

Beda. unde dicitur ei: quid me propter divitias et lucra huius saeculi cupis sequi, cum tantae sim paupertatis ut nec hospitiolum quidem habeam, et non meo utar tecto? Chrysostomus. Aspice qualiter paupertatem quam dominus docuerat, per opera demonstrat. Non erat ei mensa, non candelabrum, non domus, nec quicquam aliud talium.

Cyrillus. Mystica autem significatione vulpes et volatilia caeli malignas et astutas potestates daemonum vocat: quasi dicat: quando vulpes et volatilia in te mansionem habent, qualiter Christus in te requiescet? quid commune est luci et tenebris? Athanasius. Vel in hoc dominus magnitudinem sui muneris docet; quasi dicat: omnia generabilia circumscribi possunt; verbum vero dei incomprehensibilis potestatis est: et ideo ne dicas sequar te quocumque ieris. ceterum si velis discipulus fieri, abdices irrationabilia: eo quod impossibile est eum qui moratur in irrationabilitate, verbi discipulum fieri.

Ambrosius. Vel vulpes haereticis comparat: fallax quippe animal et insidiis semper intentum, rapinam fraudis exercet: nihil tutum, nihil otiosum, nihil patitur esse securum, eo quod intra ipsa hospitia hominum praedam requirit. Ita sunt haeretici, qui domum sibi parare non norunt, sed circumscriptionibus suis alios decipere conantur. Hoc animal neque mansuescit unquam; unde apostolus ait: haereticum hominem post unam correctionem devita. Volucres vero caeli frequenter ad nequitiae spiritualis similitudinem derivantur; et veluti nidos quosdam struunt in pectoribus improborum: et ideo dominante versutia in affectibus singulorum, nulla potest divinitatis esse possessio; ubi autem mentem probaverit innoxiam, supra ipsum quodammodo vim suae maiestatis reclinat, quia profusiore quadam gratia honorum pectoribus inseritur. Sic igitur non videtur convenire rationi ut simplicem fidelemque ipsum arbitremur qui domini dignatione respuitur, cum indefessi famulatus obsequium spopondisset. Sed dominus non obsequiorum speciem, sed puritatem quaerit affectus; nec obsequium eius admittitur cuius non probatur officium: circumspectum etenim fidei debet esse hospitium: ne dum infidelibus nostrae domus interna reseramus, in alienam perfidiam improvida credulitate labamur. Itaque ut advertas deum non cultus aspernantem esse, sed fraudis; qui repudiavit fraudulentum, elegit innocentem; sequitur enim ait autem ad alterum: sequere me. Sed hoc dicit ei cuius patrem iam sciebat mortuum; unde sequitur ille autem dixit: domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum.

Beda. Non discipulatum respuit; sed expleta primum paterni funeris pietate, liberior assequi desiderat.

Ambrosius. Sed dominus quos miseretur advocat; unde sequitur dixitque iesus: sine ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, et annuntia regnum dei. Cum religiosum humani corporis sepeliendi acceperimus officium, quomodo paterni quoque funeris sepultura prohibetur, nisi ut intelligas humana posthabenda divinis? bonum studium, sed maius impedimentum; nam qui partitur studium, derivat affectum; qui dividit curam, differt profectum; ergo prius sunt obeunda quae maxima: nam et apostoli ne occuparentur studio dispensandi, ministros pauperibus ordinaverunt.

Chrysostomus in Matthaeum. Quid autem magis necessarium paternis exequiis; quid facilius, cum non esset multum temporis dandum? per hoc docemur quod minime tempus frustra ducere decet, etsi mille cogentia sint; immo praeferre spiritualia cunctis admodum necessariis. Diabolus enim insistit attentius, volens aliquem aditum invenire; et si modicam sumat negligentiam, magnam operatur pusillanimitatem.

Ambrosius. Non ergo paterni funeris sepultura prohibetur: sed necessitudini generis divinae religionis pietas antefertur. Illud consortibus relinquitur, hoc mandatur relictis. Quomodo autem mortui sepelire mortuos possunt, nisi geminam hic intelligas mortem, unam naturae, alteram culpae? est etiam mors tertia, in qua peccato morimur, Deo vivimus.

Chrysostomus in Matthaeum. cum ergo dixisset mortuos suos, ostendit hunc non esse mortuum eius; puto enim de numero infidelium fuisse defunctum.

Ambrosius. Aut quia sepulchrum patens est guttur impiorum, memoria eorum abolenda praescribitur quorum simul cum corpore meritum occidit; nec revocatur ab officio patris filius, sed fidelis a perfido communione secernitur; non interdictum est muneris, sed religionis mysterium, communionem nobis cum gentibus mortuis non futuram.

Cyrillus. Vel aliter. Erat enim pater senectute gravatus. Putat autem honestum aliquid agere, dum proponeret observare ei debitam pietatem, secundum illud: honora patrem tuum et matrem tuam. Unde ubi vocatus est ad evangelicum ministerium, dicente domino sequere me, quaerebat inducias quae sufficere possent ad decrepiti patris sustentationem dicens permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum: non quod defunctum patrem sepelire rogaret; neque enim Christus hoc agere volentem impedivisset; sed dixit sepelire, idest sustentare in senectute usque ad mortem. sed dominus ad eum dixit sine mortuos sepelire mortuos suos: erant enim et alii curatores linea parentelae astricti, sed, ut aestimo, mortui, eo quod nondum Christo crediderant. Hinc percipe quod praeferenda sit pietas qua Deo tenemur, amori parentum; quibus reverentiam exhibemus, quia per eos geniti sumus; sed omnium deus, cum non essemus, ad esse nos conduxit; parentes autem facti sunt ministri introitus ad esse.

Augustinus de cons. Evang.. Hoc ergo dicebat dominus illi cui dixerat sequere me. alius vero discipulus misit se in medio, cui nemo aliquid dixerat; unde sequitur et alter ait: sequar te, domine, sed primum permitte mihi ire, et renuntiare his qui domi sunt, ne forte, quomodo fieri solet, quaerant me.

Cyrillus. Imitanda autem huiusmodi promissio, et omni laude plena; sed quaerere renuntiare his qui domi sunt, licentiando se ab eis, ostendit quod utcumque divisus sit a domino, dum hoc non perfecte adire proposuerit mente: nam velle consulere proximos non consensuros huic proposito, indicat se utcumque, labentem: propter quod dominus hoc improbat. sequitur ait ad illum iesus: nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno dei. apposuit manum aratro qui affectuosus est ad sequendum; tamen respicit retro qui dilationem petit, occasione redeundi ad domum et cum propinquis conferendi.

Augustinus de verb. Dom.. quasi dicat ei: vocat te oriens, et tu attendis occidentem.

Beda. Manum etiam cuilibet in aratrum mittere, est quasi quodam compunctionis instrumento, ligno et ferro dominicae passionis duritiem sui cordis atterere, atque ad serendos bonorum operum fructus aperire; quam si quis excolere incipiens cum uxore lot ad ea quae reliquerat, respicere delectatur, futuri iam regni munere privatur.

Graecus. Crebri namque intuitus eorum quae deseruimus, propter consuetudinem trahunt ad retro acta: violentum enim quid usus est ad retinendum sibi. Nonne habitus ex usu, ex habitu vero natura innascitur? naturam vero amovere vel alterare difficile: nam et si paulisper declinet coacta, redit ad seipsam velociter.

Beda. Si autem secuturus dominum discipulus, quia vel domi renuntiare velit arguitur, quid fiet illis qui nulla utilitatis gratia saepe visitant domos illorum quos in mundo reliquerunt?

LUCA 10,1-2

10001 (Lc 10,1-2)


Beda. Bene septuaginta duo mittuntur, quia totidem mundi gentibus evangelium praedicandum erat: ut quomodo duodecim primo, propter duodecim tribus israel; ita et hi propter exteras gentes destinarentur imbuendas.

Augustinus de quaest. Evang.. sicut etiam viginti quatuor horis totus orbis peragitur atque lustratur, ita mysterium illustrandi orbis per evangelium trinitatis in septuaginta duobus discipulis intimatur: ter enim viginti quatuor septuaginta duo faciunt.

Beda. Sicut autem duodecim apostolos formam episcoporum praemonstrare nemo est qui dubitet; sic et hos septuaginta duos figuram presbyterorum, idest secundi ordinis sacerdotum, gessisse sciendum est; tametsi primis ecclesiae temporibus, ut apostolica scriptura testis est, utrique presbyteri, utrique vocabantur et episcopi; quorum unum sapientiae maturitatem, aliud industriam curae pastoralis significat.

Cyrillus. huius etiam forma in verbis moysi figurabatur, qui iubente Deo septuaginta elegit, quibus deus spiritum infundebat. in numeris etiam scriptum est de filiis israel, quod venerunt in helim, quod interpretatur ascensus; et erant ibi duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmae. Convolantes enim ad augmentum spirituale reperiemus duodecim fontes, scilicet sacros apostolos, a quibus haurimus salutis scientiam sicut a fontibus salvatoris; et septuaginta palmas, hos scilicet qui nunc destinati sunt a Christo. est enim palma arbor bonae medullae, bene radicata et fertilis, et semper nascens in aquis, alta simul, et frondes porrigens sursum. sequitur et misit illos binos.

Gregorius in evang.. Binos in praedicatione discipulos mittit, quia duo sunt praecepta caritatis, dei scilicet amor, et proximi; et minus quam inter duos caritas haberi non potest: quatenus in hoc nobis tacitus innuat, quia qui caritatem erga alterum non habet, praedicationis officium suscipere nullatenus debet.

Origenes. sicut etiam ex duodecim bini et bini numerati fuerunt, ut in eorum catalogo Matthaeus ostendit: quod enim bini famularentur dei verbo antiquum esse videtur: eduxit enim deus israel de aegypto per manus moysi et aaron: iosue quoque et caleb concordantes pacaverunt provocatum a duodecim exploratoribus populum; unde dicitur: frater a fratre adiutus ut civitas vallata.

Basilius. Simul etiam per hoc indicavit quod si aliqui pares sunt in spiritualibus donis, hoc non sinet in eis praevalere propriae opinionis passionem.

Gregorius in evang.. Bene autem subditur ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus: praedicatores enim suos dominus sequitur: quia praedicatio praevenit, et tunc ad mentis nostrae habitaculum dominus venit quando verba exhortationis praecurrunt, atque per hoc veritas in mente suscipitur. hinc praedicatoribus isaias dicit: parate viam domini, rectas facite semitas dei nostri.

Theophylactus. Designaverat autem dominus discipulos propter multitudinem doctoribus indigentem: sicut enim agri spicati multos messores desiderant, sic qui credituri erant innumerabiles existentes, multis doctoribus indigebant; unde sequitur messis quidem multa.

Chrysostomus. sed qualiter messem vocat, cum res ad praesens exordium sumant? nondum iacto aratro aut sulcis productis, de messibus tractat. Poterant enim discipuli vacillare et secum meditari, et dicere: qualiter nos numerus brevis emendare poterimus totum mundum, idiotae sophistas, munitos nudi, dominantes subiecti? ne igitur consideratione talium turbarentur, vocat evangelium messem; quasi dicat: parata sunt omnia, mitto vos ad paratam collectionem fructuum; eodem die et serere potestis et metere. Sicut ergo colonus exiens ad messes laetatur, sic etiam vos multo amplius et alacrius necessarium est exire in mundum: nam hoc negotium messis est, agros nobis exhibens praeparatos.

Gregorius. Sed non sine gravi moerore loqui possumus quod subditur operarii vero pauci: quia etsi sunt qui bona audiant, desunt qui dicant. ecce mundus sacerdotibus plenus; sed tamen in messe dei rarus valde reperitur operator: quia officium quidem sacerdotale suscipimus, sed opus officii non implemus.

Beda. Sicut autem messis multa est omnis turba credentium, ita operarii pauci sunt apostoli et imitatores eorum, qui mittuntur ad messem.

Cyrillus. Sicut autem agri spatiosi messores multos exigunt, sic et multitudo crediturorum in Christum; unde subdit rogate autem dominum messis ut mittat operarios in messem suam. Illud autem attende, quod cum dixisset rogate dominum messis ut mittat operarios in messem suam, ipse postmodum hoc peregit. Ipse igitur est dominus messis, ac per eum et cum eo deus pater omnibus dominatur.

Chrysostomus in Matthaeum. Multiplicavit autem postmodum eos, non addens ad numerum, sed concedens virtutem. insinuat autem quam magnum donum est operarios mitti in messem divinam, per hoc quod dicit, dominum messis super hoc esse rogandum.

Gregorius in evang.. Per hoc etiam inducendi sunt subditi ut pro suis pastoribus rogent, ut digna eis operari valeant, nec ab exhortatione torpeat lingua; saepe enim pro sua nequitia praedicantium restringitur lingua: saepe vero ex subiectorum culpa agitur ut eis qui praesunt, praedicationis sermo subtrahatur.


LUCA 10,3-4

10003 (Lc 10,3-4)

Cyrillus. Narrat lucas consequenter, septuaginta discipulos vindicasse sibi a Christo apostolicam eruditionem, modestiam, innocentiam, aequitatem, nihilque mundanorum sacris praedicationibus praeferre, aspirare autem adeo ad fortitudinem mentis ut nullum terribilium formident, neque ipsam mortem; unde dicit ite.

Chrysostomus in Matthaeum. erat enim inter omnia pericula eorum solatium virtus mittentis eos, et ideo dicit ecce ego mitto vos; quasi dicat: hoc sufficit ad consolationem vestram, hoc sufficit ad sperandum, et non timendum supervenientia mala, quae significat subdens sicut agnos inter lupos. isidorus abbas. Denotans simplicitatem et innocentiam: nam debacchantes et sua enormitate iniuriantes naturae, non agnos appellat, sed hoedos.

Ambrosius. Contraria autem sunt sibi ista animalia, ut alia ab aliis devorentur, scilicet agni a lupis; sed bonus pastor lupos gregi suo timere non novit; ideoque isti discipuli non in praedam, sed ad gratiam diriguntur; sollicitudo enim pastoris boni efficit ut lupi in agnos audere nihil possint. Mittit ergo agnos inter lupos, ut compleretur illud: tunc lupi et agni simul pascentur.

Chrysostomus. Hoc enim fuit manifestum indicium praeclari triumphi, ut circumdati essent discipuli Christi ab hostibus, quasi agni inter lupos; eos tamen converterent.

Beda. Vel specialiter lupos vocat scribas et pharisaeos, qui sunt clerici iudaeorum.

Ambrosius. Vel lupis sunt haeretici comparandi: lupi enim bestiae sunt quae insidiantur ovilibus, et circa pastorales versantur casas. Habitacula domorum intrare non audent; somnum canum, absentiam aut desidiam pastorum explorant; ovium guttur invadunt ut cito strangulent; feri, rapaces, natura corporis rigidiores, ut se facile non possint inflectere, impetu quodam suo feruntur, et ideo saepe deluduntur. Si quem priores hominem viderint, vocem eius quadam naturae vi feruntur eripere; si autem homo prius eos viderit, exagitari memorantur. sic haeretici insidiantur ovilibus Christi, fremunt circa caulas nocturno tempore: semper enim perfidis nox est, qui lucem Christi nebulis pravae interpretationis obducunt; stabula tamen Christi intrare non audent; et ideo non sanantur, sicut curatus est ille in stabulo qui incidit in latrones. Explorant pastoris absentiam, quia praesentibus pastoribus oves Christi incusare non possunt; quadam etiam mentis intentione duri ac rigidi nequaquam solent a suo errore deflectere; quos scripturae verus interpres Christus illudit; ut in vanum suos effundant impetus, et nocere non possint: qui si quem versuta disputationis suae circumscriptione praeveniunt, faciunt obmutescere; mutus est enim qui verbum dei non eadem qua est gloria confitetur. Cave igitur ne tibi vocem tollat haereticus, ne priorem non ipse deprehenderis: serpit enim dum latet eius perfidia. Si autem commenta impietatis eius agnoveris, iacturam piae vocis timere non poteris. Guttur invadunt, vitalibus vulnus affigunt, dum animam petunt. Si etiam audies aliquem sacerdotem dici, et rapinas eius cognoscis, foris ovis, intus lupus est, qui humanae necis insaturabili crudelitate rabiem suam desiderat explere.

Gregorius. multi enim cum regiminis iura suscipiunt, ad lacerandos subditos inardescunt, terrorem potestatis exhibent; et quia caritatis viscera non habent, domini videri appetunt, patres se esse minime recognoscunt: humilitatis locum in elationem dominationis immutant. Contra quae omnia considerandum nobis est, quia sicut agni inter lupos mittimur, ut sensum servantes innocentiae, morsum malitiae non habeamus: qui enim locum praedicationis suscipit, mala inferre non debet, sed tolerare; quem et si quando zelus rectitudinis exigit ut erga subiectos saeviat, intus paterna pietate diligat quos foris quasi insequendo castigat: quod tunc rector bene exhibet, cum terrenae cupiditatis oneribus nequaquam mentis colla supponit; unde subditur nolite portare sacculum neque peram.

Gregorius nazianzenus. quorum summa est ut adeo virtuosi existant quod non minus propter vitae modum quam propter eorum verbum evangelium proficiat.

Gregorius in evang.. tanta enim praedicatorum debet esse in Deo fiducia ut praesentis vitae sumptibus quamvis non provideant, tamen sibi hos non deesse certissime sciant: ne dum mens eius occupatur ad temporalia, minus aliis provideat aeterna.

Cyrillus. Sic igitur praeceperat nec de ipso subiecto curam habere, cum dixerat mitto vos sicut agnos inter lupos. nec etiam concessit sollicitos esse erga extrinseca corpori, cum dixit nolite portare sacculum neque peram. Nec etiam concessit portare aliquid eorum quae nondum unita sunt corpori; unde subdit neque calceamenta. Non solum autem sacculum et peram portare prohibuit, sed nec aliquam studii distractionem permisit assumere, quos nec ab obviantium salutatione distrahi voluit; unde subdit et neminem per viam salutaveritis: quod et dudum ab eliseo dictum fuit; quasi dicat: recto tramite ad opus procedite, non alternantes benedictionibus benedictiones: damnum enim est expendere tempus praedicationibus competens.

Ambrosius. non ergo haec dominus prohibuit quod benevolentiae displiceret officium, sed quod persequendae devotionis intentio plus placeret.

Gregorius nazianzenus. Mandavit etiam hoc eis dominus ad verbi gloriam, ne videretur in eis magis vigere blanditias: voluit etiam eos non esse sollicitos in verbis alienis.

Gregorius. Haec autem verba si quis etiam per allegoriam velit intelligi, pecunia clausa in sacculo est sapientia occulta. Qui igitur sapientiae verbum habet, et hoc erogare proximo negligit, quasi pecuniam in sacculo ligatam tenet. Per peram vero, onera saeculi, per calceamenta mortuorum operum exempla significantur. Qui ergo officium praedicationis suscipit, dignum non est ut onus saecularium negotiorum portet; ne dum hoc eius colla deprimit, ad praedicanda caelestia non assurgat: nec debet stultorum operum exempla conspicere, ne sua opera quasi ex mortuis pellibus credat munire; ne scilicet quia alios talia fecisse considerat, se etiam facere licenter putet.

Ambrosius. Nihil etiam dominus in nobis mortale vult esse. Mortale enim atque terrenum calceamentum moyses iubetur solvere, cum mitteretur ad populum liberandum. Quod si quem movet qua ratione in aegypto calceati iubentur edere agnum, apostoli autem sine calceamento ad praedicandum evangelium diriguntur; is considerare debet, quia in aegypto positus debet adhuc morsus cavere serpentis, multa enim venena in aegypto: et qui typo pascha celebrat, patere potest vulneri: qui autem minister est veritatis, venena non trepidat.

Gregorius. omnis autem qui salutat in via, ex occasione salutat itineris, non ex studio optandae salutis. Qui igitur non amore aeternae patriae, sed praemiorum ambitu salutem audientibus praedicat, quasi in itinere salutat: quia ex occasione et non ex intentione salutem audientibus exoptat.


LUCA 10,5-12

10005 (Lc 10,5-12)

Chrysostomus. Bonorum omnium mater pax est, sine qua cetera inania sunt: propter quod dominus discipulis intrantibus domos, illico pacem iussit proferre tamquam bonorum indicium, dicens in quamcumque domum intraveritis, primum dicite: pax huic domui.

Ambrosius. Ut scilicet pacis perferamus nuntium, ipse primus ingressus pacis benedictione celebretur.

Chrysostomus. Unde pontifex ecclesiae tradit eam, dicens: pax vobis. implorant autem pacem sancti, non solum eam quae versatur inter homines ad invicem, sed et eam quae pertinet ad nos ipsos: nam saepius in pectore bellum gerimus, et nullo molestante turbamur, nec non prava desideria contra nos crebro insurgunt. Titus. Dicitur autem pax huic domui, scilicet habitantibus domum: omnes alloquantur, maiores pariter et minores, neque cum indignis vestra salutatio dirigetur; unde subditur et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra; quasi dicat: vos quidem proferetis verbum, res autem pacis applicabitur meo iudicio, ubicumque dignum esse videbitur. Si quis autem non sit dignus, non estis delusi, nec verborum vestrorum gratia periit; immo reciprocatur ad vos; et hoc est quod subditur sin autem, ad vos revertetur.

Gregorius. pax enim quae ab ore praedicatoris offertur, aut requiescet in domo, si in ea fuerit quisquam praedestinatus ad vitam, et caeleste verbum sequitur, quod audit; aut si nullus audire voluerit, ipse praedicator sine fructu non erit, quia ad eum pax revertitur, dum ei a domino pro labore sui operis merces recompensatur. si autem pax nostra recipitur, dignum est ut ab eis terrena stipendia consequamur, quibus patriae caelestis praemia offerimus; unde sequitur in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt. Ecce qui peram et sacculum portari prohibuit, sumptus et alimenta ex eadem praedicatione concedit.

Chrysostomus. Sed ne aliquis diceret: consumo res proprias parando advenis mensam, illum primo intrantem facit tibi pacis donum offerre, cui nihil est aequale, ut scias te maiora, quam des, suscipere. Titus. Vel aliter continua. quia non estis constituti iudices eorum qui sunt digni vel indigni, edatis et bibatis quae vobis offeruntur ab eis. Dimittite autem mihi eorum qui vos recipiunt examen; nisi vobis quoque sit notum non esse ibi filium pacis; tunc enim fortassis retrocedere debetis.

Theophylactus. vide igitur qualiter discipulos mendicare instituit, et pro pretio eos nutrimentum habere voluit; nam subditur dignus est enim operarius mercede sua.

Gregorius in evang.. Sunt enim iam de mercede operarii ipsa alimenta sustentationis; ut hic merces de labore praedicationis inchoetur quae illic de veritatis visione perficitur. Qua in re considerandum est quod uni nostro operi duae mercedes debentur: una in via, quae nos in labore sustentat; alia in patria, quae nos in resurrectione remunerat. Merces itaque quae in praesenti recipitur, hoc in nobis debet agere ut ad sequentem mercedem robustius tendatur. Verus ergo quisque praedicator non ideo praedicare debet ut in hoc tempore mercedem accipiat; sed ideo mercedem recipere ut praedicare valeat. Quisque namque ideo praedicat ut hic laudis vel muneris mercedem recipiat, aeterna mercede se privat.

Ambrosius. Subditur virtus alia, ne de domo in domum quis vaga facilitate demigret; sequitur enim nolite transire de domo in domum: ut scilicet amore hospitali servemus constantiam, neque aliquam amicitiae necessitudinem facile resolvamus.

Beda. Descripto autem diversae domus hospitio, quid iam in civitatibus agere debeant docet: piis scilicet in omnibus communicare, ab impiorum vero per omnia societate secerni; unde sequitur et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis.

Theophylactus. Quamvis modica existant et vilia, nihil amplius inquirentes. denuntiat etiam eis ut operantes miracula homines ad suas praedicationes attraherent; unde subdit et curate infirmos qui in illa sunt, et dicite illis: appropinquavit in vos regnum dei. si enim prius curaveritis, deinde docueritis, prosperabitur sermo, et homines credent regnum dei appropinquare: non enim curarent, nisi hoc aliqua virtus divina perficeret. Sed etiam cum secundum animam curantur, appropinquat in eos regnum dei, quod longe est ab eo cui dominatur peccatum.

Chrysostomus in Matthaeum. Vide autem dignitatem apostolorum: nihil sensibile monentur proferre, qualia qui circa moysen et prophetas, scilicet bona terrena; sed quaedam nova et mirabilia, scilicet regnum dei.

Maximus. Dicitur autem appropinquavit: non ut ostendat temporis brevitatem; neque enim regnum dei venit cum observatione; sed ostendit dispositionem hominum ad regnum dei; quod quidem potentia est in omnibus credentibus, actu vero in his qui respuunt corporalem vitam, et solam eligunt spiritualem, qui dicere possunt: vivo autem non ego, sed vivit in me Christus.

Ambrosius. Deinde docet excutiendum de pedibus pulverem, si quis recipiendos civitatis hospitio non putaverit, dicens in quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas eius, dicite: etiam pulverem pedum, qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos.

Beda. Vel ad contestationem terreni laboris quem pro illis inaniter susceperunt; vel ut ostendatur usque adeo se ab ipsis nihil terrenum quaerere ut etiam pulverem de terra eorum non sibi patiantur adhaerere. Vel per pedes ipsum opus et incessus praedicationis significatur; pulvis vero quo asperguntur, terrenae levitas est cogitationis, a qua et summi doctores immunes esse nequeunt. qui ergo spreverint doctrinam, labores et pericula docentium, ad testimonium suae damnationis inflectunt.

Origenes. extergendo ergo pulverem pedum in eos, quodammodo dicunt: pulvis peccatorum vestrorum merito veniet super vos. Et attende, quod quaecumque civitates non suscipiunt apostolos sanamque doctrinam, habent plateas, iuxta illud: lata est via quae ducit ad perditionem.

Theophylactus. Et sicut recipientibus apostolos appropinquare regnum dei dicitur in beneficium, sic non recipientibus in praeiudicium; unde subdit tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum dei; sicut adventus regis est quibusdam ad poenam, quibusdam vero ad honorem; unde de eorum poena subditur dico autem vobis, quia sodomis in illa die remissius erit quam illi civitati.

Eusebius. nam in civitate sodomitarum non caruerunt angeli hospitio; sed lot inventus est dignus eos hospitari. Si ergo ad accessum discipulorum, nec unus invenietur in civitate qui eos recipiat, quomodo non peior erit civitate sodomorum? hic sermo docebat eos audacter aggredi regulam paupertatis: non enim posset consistere civitas et villa, nec vicus, sine aliquo incola noto deo: nam nec sodoma subsisteret non reperto lot, quo recedente tota repente periit.

Beda. Sodomitae quoque ipsi etsi inhospitales fuerint inter cetera carnis animaeque flagitia, nulli tamen apud eos tales hospites quales apostoli reperti sunt: et lot quidem aspectu et auditu iustus erat, non tamen ibi aliquid docuisse aut signa fecisse perhibetur.



Th. Aq. Catena aurea 9951