Th. Aq. Catena aurea 12709

IOANNES 7,9-13


12709 (Jn 7,9-13)

Theophylactus. Quia dixerat dominus: non ascendam vobiscum, in principio denegavit ascensum, vitans iram frementium iudaeorum; unde dicitur haec cum dixisset, ipse mansit in galilaea. Postea vero ascendit; unde sequitur ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit.

Augustinus in Ioannem. ascendit autem non gloriari temporaliter, sed aliquid docere salubriter, et de festo aeterno admonere.

Chrysostomus in Ioannem. Vel ascendit, non ut patiatur, sed ut alios erudiat. Latenter autem ascendit: poterat enim manifeste ascendere et detinere eorum inordinatum impetum, quod multoties fecit; at nolebat hoc continuo facere, ne magis suam divinitatem denudaret, et ut incarnatio eius certior esset, et ut nos erudiret ad virtutem. ut igitur disceremus quid nos oporteat facere, qui non possumus persecutores detinere, voluit latenter ascendere. non autem dixit: in occulto, sed quasi in occulto, ut ostendat dispensative hoc esse factum. Si enim omnia ut deus ageret, quomodo possemus nos scire, incidentes humanis periculis, quid oporteat facere? Alcuinus. Vel occulte ascendit, quia favorem hominum non quaerit, non pompis stipantium se turbarum delectatur.

Beda. mystice autem designatur quia singulis quibusque carnalibus humanam gloriam quaerentibus, dominus manet in galilaea, quae interpretatur transmigratio sancta, idest in membris suis, qui transmigrant de vitiis ad virtutes, et in eis proficiunt. Postmodum vero dominus ascendit, quia membra Christi non huius vitae, sed aeternae gloriam quaerunt. Occulte autem dominus ascendit, quia omnis gloria eius est ab intus, idest de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta.

Augustinus. Vel quod quasi latenter ascendit, aliquid significare voluit: omnia enim quae dicta sunt antiquo populo israel, umbrae fuerunt futurorum, et scenopegia umbra erat futurorum. Omnia ergo quae fiebant in figura, manifestantur in nobis. Ascendit ergo in occulto; figura enim erat ipsum esse in occulto. In ipso die festo Christus latebat, quia ipse dies festus Christi membra peregrinatura significabat. ille enim est in tabernaculis qui se in mundo esse intelligit peregrinum: scenopegia autem erat celebratio tabernaculorum. sequitur iudaei autem quaerebant eum in die festo, et dicebant: ubi est ille? Chrysostomus in Ioannem. Ex multo odio et inimicitia; neque enim eum nominatim vocare volebant. Non autem multa erat eis in festivitate reverentia, nec multa religio; quia a festivitate credebant Christum fraudulenter detinere. sequitur et murmur multum erat de eo in turba.

Augustinus. Murmur erat de contentione, quam convenienter exponit dicens quidam enim dicebant, quia bonus est; alii autem dicebant: non, sed seducit turbas. Quicumque emicuerit in aliqua gratia, alii dicunt bonus est; alii: non, sed seducit turbas. Quod autem dictum est de eo, valet ad consolationem de quocumque hoc dictum fuerit Christiano. et quidem si seducere decipere est, nec Christus seductor, nec quisquam debet seductor esse Christianus. Si autem seducere, aliunde aliquem ad aliud persuadendo ducere est, quaerendum est unde, et quo. Si a bono ad malum, malus seductor est; si a malo ad bonum, bonus est: et utinam sic omnes seductores vocemur et simus.

Chrysostomus. igitur illam quidem aestimo opinionem multitudinis esse, qua scilicet dicebatur bonus esse: hanc vero principum et sacerdotum; quod ostenditur per hoc quod dicunt seducit turbas: non dicunt: seducit nos. sequitur nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum iudaeorum.

Augustinus. eorum scilicet qui dicebant bonus est, non qui dicebant seducit turbas: haec enim clarius sonabant, sed bonus est pressius susurrabant.

Chrysostomus. vide autem eorum qui principantur corruptionem; hi autem qui principatibus subiciuntur, sani quidem erant iudicio, sed non habebant libertatem dicendi: quod maxime multitudinis est.


IOANNES 7,14-18


12714 (Jn 7,14-18)

Chrysostomus in Ioannem. dominus tardatione sua auditores attentiores facere volens, non in primis diebus ascendit, sed circa solemnitatis medium; unde dicitur iam autem die festo mediante, ascendit iesus in templum et docebat. qui enim primis diebus eum quaesierunt, repente eum praesentem videntes, magis intendebant docenti, et qui bonum eum dicebant et qui malum: illi quidem, ut aliquid lucrarentur et admirarentur; hi vero ut comprehenderent.

Theophylactus. nam in principio festi his quae festi erant magis attendebant: unde postea Christum attentius audierunt.

Augustinus in Ioannem. quantum enim datur intelligi, ipsam festivitatem diebus pluribus celebrabant; et ideo dicit iam die festo mediante; idest, cum illius diei festi tot dies remansissent quot praeterissent; ut etiam hoc impleretur quod ait: non ascendam ad diem festum hunc, id est, ad quem vos vultis, primum vel secundum diem; ascendit autem postea die festo mediante.

Augustinus de quaest. Nov. Et vet. Testam.. Tunc etiam ascendit, non quasi ad diem festum, sed quasi ad lucem. Illi vero ascenderunt quasi ad perfruendum deliciis diei festi. Christo vero ille fuit dies festus, quo passione sua redemit mundum.


Augustinus in Ioannem. ille autem qui prius latebat, docebat, et palam loquebatur, et non tenebatur. illud enim quod latebat, erat causa exempli, hoc potestatis.

Chrysostomus. quid autem docebat, non dixit evangelista; sed quod mirabiliter docebat, hoc solum ostendit: tanta enim erat virtus docentis ut qui dixerant: seducit turbas, transmutati mirarentur; unde sequitur et mirabantur iudaei, dicentes: quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? vide admirationem nequitia plenam: non enim dicit quod in doctrina admirarentur; sed in aliam admirationem inciderunt.

Augustinus. Omnes quidem, quantum arbitror, admirabantur, sed non omnes convertebantur. Et unde admiratio? quia multi noverant ubi natus, quemadmodum fuerat educatus: numquam eum viderant litteras discentem; audiebant tamen de lege disputantem, legis testimonia proferentem; quae nemo posset proferre, nisi legisset; nemo legeret, nisi litteras didicisset; et ideo mirabantur.

Chrysostomus. ab hac autem admiratione cognoscere debebant quoniam haec scientia humanitus non erat in eo, sed divinitus; sed quia hoc ipsi nolebant confiteri, sed in sola admiratione stabant, dominus haec revelavit; sequitur enim respondit eis iesus, et dixit: mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me.

Augustinus. videtur autem hoc esse contrarium quod dicit mea, et non est mea; nam si dixisset: ista doctrina non est mea, nulla esset quaestio. Quae est ergo doctrina patris, nisi verbum patris? ipse ergo Christus est doctrina patris, si verbum patris est. Sed quia verbum non potest esse nullius, sed est alicuius; et suam doctrinam dixit seipsum, et non suam: quia patris est verbum. Quid est tam tuum quam tu; et quid tam non tuum quam tu, si alicuius es quod es? breviter ergo hoc mihi dixisse videtur mea doctrina non est mea; ac si diceret: ego non sum a meipso. Sabellianam haeresim sententia ista dissolvit, qui dicere ausi sunt, ipsum esse filium qui est et pater: duo esse nomina, sed unam rem.

Chrysostomus in Ioannem. Vel suam dicit, quoniam eam docuerat: non suam autem, quoniam patris erat doctrina. sed si omnia quae sunt patris, eius sunt; ex hoc ipso quod patris est, deberet esse et sua. Sed hoc quod dicit non est mea, vehementer ostendit et sui et patris unam esse doctrinam; ac si diceret: nihil habeo permutatum aut diversum; sed ita ago, ut non aestimetur aliud quid praeter patrem dicere vel agere.

Augustinus de trin.. Vel aliter. Secundum aliud suam dixit, secundum aliud non suam: secundum formam Dei suam, secundum formam servi, non suam.

Augustinus in Ioannem. Si quis autem hoc parum intellexerit, audiat consilium quod dominus consequenter dat, dicens si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego ex meipso loquar. Quid est si quis voluerit voluntatem eius facere? hoc est credere in eum: ipse enim dixit: hoc est opus Dei ut credatis in eum quem ipse misit. quis autem hoc nesciat, hoc esse facere voluntatem Dei, operari opus eius? cognoscere autem, hoc est intelligere. Ergo noli quaerere intelligere ut credas, sed crede ut intelligas: quia nisi credideritis, non intelligetis.

Chrysostomus. vel hoc ita dicit, ac si dicat: auferte iram et invidiam et odium quod sine causa in me habetis; et nihil erit quod prohibeat vos cognoscere quoniam Dei verba sunt quae loquor. Deinde aliud inducit argumentum insolubile, ab his quae sunt in consuetudine hominum, nos erudiens; unde sequitur qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; quasi dicat: qui aliquam propriam vult instituere doctrinam, propter nihil aliud hoc vult quam ut gloriam acquirat. Si vero ego gloriam eius qui misit me quaero, cuius gratia aliena vellem vos docere? et hoc est quod subdit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est.

Theophylactus. Quasi dicat: verax sum, quia doctrina mea continet veritatem: iniustitia in me non est, quia alterius gloriam non usurpo.

Augustinus. qui quaerit gloriam propriam, antiChristus est. Dominus autem noster magnum nobis exemplum praebuit humilitatis, dum habitu inventus ut homo, quaerit gloriam patris, non suam. sed tu quando aliquid boni facis, gloriam tuam quaeris: quando aliquid mali facis, Deo calumniam meditaris.

Chrysostomus. vide ergo quoniam causa quaedam propter quam humilia de se dicit, haec est, ut credant quoniam non desiderat gloriam neque principatum, et etiam propter imbecillitatem audientium, et ut doceat homines moderata sapere, et nihil de se dicere magnum, sed semper humile.


IOANNES 7,19-24


12719 (Jn 7,19-24)

Chrysostomus in Ioannem. duas criminationes iudaei contra Christum inducebant: unam quod sabbatum solveret, aliam quod patrem suum dicebat Deum, aequalem seipsum faciens Deo. hoc igitur prius confirmavit dum ostendit quod non est Deo contrarius, sed eadem ille docet. De reliquo ad sabbati solutionem instat, dicens nonne moyses dedit vobis legem, et nemo ex vobis facit legem? ac si diceret: lex dicit: non occides; vos autem occiditis; et hoc est quod subditur quid me quaeritis interficere? ac si diceret: et si ego dissolvi legem hominem sanans, transgressio fuit, sed in salutem; vos autem transgredimini in malum: unde non debeo a vobis de solutione legis diiudicari. In duobus ergo eos corripuit: et dicendo quid me quaeritis interficere? et ostendendo quoniam occisionem meditantes non sunt digni alium diiudicare.

Augustinus in Ioannem. Vel hoc dicit quia si legem facerent, in ipsis litteris Christum agnoscerent, et praesentem non occiderent. Respondit autem ei turba, non pertinentia ad ordinem, sed ad perturbationem; sequitur enim respondit turba, et dixit: daemonium habes: quis te quaerit interficere? ei dictum est quod daemonium haberet, qui daemones expellebat. dominus autem non turbatus, sed in sua veritate tranquillus, non reddidit maledictum pro maledicto, sed respondit tranquille.

Beda. In quo nobis patientiae reliquit exemplum: ut quoties nobis ab aliquibus falsa obiciuntur convicia, patienter toleremus, et vera quae possumus non obiiciamus, sed salutaria monita praedicemus; sequitur enim respondit iesus et dixit eis: unum opus feci, et omnes miramini.

Augustinus. Ac si diceret: quid si omnia opera mea videretis? ipsius enim opera erant quae in mundo videbant, et ipsum qui fecit omnia non videbant. Fecit unam rem et turbati sunt, quia salvum fecit hominem in sabbato; quasi si quisquam eorum aegrotus sabbato sinceraret, alius illum sanum fecisset quam iste qui eos scandalizavit, quia unum hominem sabbato salvum fecit.

Chrysostomus in Ioannem. Hoc enim quod dicit miramini, hoc est turbamini et tumultuatis. Vide autem quomodo prudenter a lege eos syllogizat. Vult enim ostendere quod facere hoc opus non erat legem solvere: sunt enim multa principaliora quam lex de observatione sabbati, per quorum observationem lex non solvitur, sed impletur; et ideo subdit propterea moyses dedit vobis circumcisionem, non quia ex moyse est, sed ex patribus; et in sabbato circumciditis hominem.

Augustinus. quasi dicat: bene factum est ut acciperetis circumcisionem a moyse, non quia ex moyse est, sed ex patribus: abraham enim primus accepit circumcisionem a domino. Et in sabbato circumciditis. Convicit vos moyses: accepistis in lege ut circumcidatis octavo die; accepistis in lege ut vacetis septimo die. si octavus dies illius qui natus est, occurrit ad diem septimum sabbati, circumciditis hominem; quae circumcisio pertinet ad aliquod signaculum salutis, et non debent homines sabbato vacare a salute.

Alcuinus. Propter tres enim causas data fuit circumcisio: primo ut signum esset magnae fidei abrahae; secundo ut per eam a ceteris nationibus discernerentur; tertio ut illam in virili membro suscipientes castitatem mentis et corporis observare deberent. et tantum conferebat tunc circumcisio quantum nunc baptisma; nisi quia ianua nondum aperta erat. Concludit ergo ex praemissis si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex moysi, indignamini mihi, quia totum hominem sanum feci in sabbato? Chrysostomus. quasi dicat: sabbati solutio in circumcisione, legis est observatio: sic et ego hominem curans sabbato, legem servavi. Vos, qui non estis legislatores, ultra modum legem defenditis; sed moyses iubet legem solvi propter mandatum quod non erat ex lege, sed ex patribus. Per hoc autem quod dici totum hominem sanum feci in sabbato, ostendit circumcisionem esse particularem sanitatem.

Augustinus. Forte autem illa circumcisio ipsum dominum significabat. quid enim est circumcisio, nisi carnis expoliatio? significavit ergo expoliationem a corde cupiditatum carnalium. non ergo sine causa data est in eo membro per quod procreatur creatura mortalium: quia per unum hominem peccatum intravit in mundum. Ideo autem quisquis cum praeputio nascitur, quia omnis cum vitio propaginis nascitur; et non mundat deus sive a vitio cum quo nascimur, sive a vitiis quae male vivendo addimus, nisi per Christum: cultellis enim petrinis circumcidebant, et petrae nomine Christum figurabant. Ideo autem octavo die, quia post septimum sabbati dominus die dominico resurrexit. Ipsa autem resurrectio nos circumcidit; idest, abstulit desideria carnalia. Intelligite hoc significari opus bonum quo ego feci totum hominem salvum in sabbato: quia et curatus est ut sanus esset in corpore, et credidit ut sanus esset in anima. Estis autem prohibiti servilia opera facere sabbato: numquid servile opus est hominem sanare in sabbato? manducatis siquidem et bibitis sabbato, quia pertinet ad salutem; per quod ostenditis, opera salutis nullo modo esse die sabbati omittenda.

Chrysostomus. non autem dixit: ego maius circumcisione operatus sum; sed solum factum narrans, iudicium eis concessit; unde subditur nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate; quasi dicat: non quia moyses apud vos habet maiorem gloriam quam ego, ex personarum dignitate feratis sententiam, sed a rerum natura: hoc enim est iuste iudicare. Nullus autem incusavit moysen de hoc quod iussit sabbatum solvi propter mandatum circumcisionis, quod erat aliunde quam ex lege inductum. Ergo fide dignior vobis est moyses, qui iubet solvi legem a mandato non legali.

Augustinus. Hoc autem quod dominus notavit hoc loco, evadere in hoc saeculo, magni laboris est: non personaliter iudicare. Admonuit quidem dominus iudaeos, admonuit et nos: quod enim pretiosum sonabat de ore domini, et propter nos scriptum est, et nobis servatum, et propter nos recitatum. Sursum est dominus, sed etiam hic est veritas dominus. Corpus enim domini, in quo surrexit, uno loco esse potest; veritas eius ubique diffusa est. Quis ergo est qui non iudicat personaliter? qui aequaliter diligit. non enim cum homines diverso modo pro suis gradibus honoramus, timendum est ne personas accipiamus: nonnunquam enim est iudicium inter patrem et filium; non aequamus filium patri in honore, sed praeponimus, si bonam causam habet, filium patri in veritate; et sic tribuimus honorem debitum, ut non perdat aequitas meritum.


IOANNES 7,25-30


12725 (Jn 7,25-30)

Augustinus in Ioannem. Supra dictum est, quod dominus ideo velut occulte ascendit ad diem festum, non quia timebat ne teneretur, cui potestas erat ut non teneretur, sed ut significaret, etiam in ipso die festo, qui celebrabatur a iudaeis, se occultari, et suum esse mysterium: nunc autem apparet potestas quae putabatur timiditas: loquebatur enim palam in die festo, ita ut mirarentur turbae; unde dicitur dicebant ergo quidam ex ierosolymis: nonne hic est quem iudaei quaerebant interficere? ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Noverant enim qua saevitia quaerebatur; mirabantur qua potentia non tenebatur.

Chrysostomus in Ioannem. Addit autem evangelista ex ierosolymis, quoniam qui magis potiti erant signis, hi omnibus erant miserabiliores; qui deitatis eius signum videntes maximum, omnia iudicio corruptorum principum permittebant. An non magnum, insanientes et quaerentes interficere, habere eum in manibus, et repente quiescere? Augustinus. Igitur non plene intelligentes Christi potentiam, putaverunt esse principum scientiam, quod ei pepercerunt; unde subdunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? Chrysostomus. Sed ipsi neque principum sequuntur sententiam: sed aliam proferunt corruptam et propria amentia dignam; unde subditur sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.

Augustinus. haec opinio apud iudaeos non inaniter nata est. Invenimus tamen quod scripturae dixerunt de Christo, quoniam nazaraeus vocabitur; ergo praedixerunt unde sit. Iudaei etiam dixerunt herodi quaerenti, quod Christus in bethlehem iudae nasceretur, et testimonium etiam propheticum attulerunt. Unde ergo nata est haec opinio apud iudaeos, quod Christus cum venerit, nemo sciat unde sit, nisi quia utrumque pronuntiaverunt scripturae? secundum hominem praedixerunt unde esset; secundum Deum latebat impios, et quaerebat pios. Hanc igitur opinionem in eis generaverat quod per Isaiam dictum est: generationem eius quis enarrabit? denique dominus ad utrumque respondit, et quia noverant eum unde esset, et quia non noverant; unde sequitur clamabat ergo iesus docens in templo, et dicens: et me scitis, et unde sim scitis; hoc est dicere: et unde sim scitis, et unde sim nescitis; unde sim scitis, iesus a nazareth, cuius etiam parentes nostis. Solus enim in hac causa latebat virginis partus, quo excepto, totum noverunt in iesu quod ad hominem pertinet. recte ergo dixit et me nostis, et unde sim scitis, secundum carnem et effigiem hominis quam gerebat; secundum divinitatem autem a meipso non veni; sed est verus qui misit me.

Chrysostomus. per quod ea quae in mente habebant revelat; ac si diceret: non sum de numero eorum qui sine causa venerunt; sed est verax qui misit me; et si verax est, in veritate misit; et qui missus est, congruum est veracem esse. Rursus autem ex propriis sermonibus eos capit; quia enim dicebant cum venerit Christus, nullus cognoscet unde sit: ostendit etiam inde se Christum esse; quoniam a patre venit, quem ipsi nesciebant: et ideo subdit quem vos nescitis.

Hilarius de trin.. numquid autem non omnis homo, licet in carne ex Deo natus, secundum sensum communis opinionis ex Deo est? et quomodo negat ab his vel seipsum vel unde ipse sit sciri, nisi id unde est ad naturae suae referret auctorem? nam id quod unde sit ignoratur, naturam ex qua est, dum unde sit nescitur, ostendit. Ignorari enim unde sit non potest quidquid subsistit ex nihilo; quia hoc ipsum quod non ignoratur ex nihilo, ignorationem eius unde sit, non habet. Ob hoc autem quid sit ipse, nescitur, dum ignoratur a quo sit: non enim confitetur filium qui negat natum; nec natum intelligit, qui putat eum esse ex nihilo.

Chrysostomus. vel ignorantiam hic dicit quae est per opera, sicut paulus ait: confitentur se nosse Deum, factis autem negant. dupliciter autem eos redarguit. Et primum quidem quae occulte loquebantur, haec in medium inducit, clamans, ut eos verecundari faciat.

Augustinus. Denique ut ostenderet eis unde possent scire, subiecit ego scio eum. Ergo a me quaerite, ut sciatis eum. Patrem enim non cognoscit nisi filius, et cui voluerit filius revelare. Et si dixero quia nescio eum, ero similis vobis mendax.

Chrysostomus. quod est impossibile: quia enim verax est qui misit, congruum est et eum qui missus est, veracem esse. Ubique autem cognitionem patris soli sibi attribuit, quia a patre est; unde sequitur et ego scio eum, quia ab ipso sum.

Hilarius de trin.. Quaero autem utrum id quod ab eo est, opus in eo creationis, aut naturam generationis ostendat. Si opus in eo creationis est, universa quoque quae creantur a Deo sunt. Et quomodo patrem non universa noverunt, cum filius eum, idcirco quia ab eo est, non nesciat? si vero idcirco ei, quia ab eo sit, eum nosse sit proprium; quomodo non hoc ei qui ab eo est, erit proprium, scilicet ut verus filius ex natura Dei sit? habes igitur proprietatem cognitionis de proprietate generationis. tamen, ne forte id quod ab eo est, ad adventus sui tempus haeresis invaderet, continuo subiecit et ipse me misit. Tenuit ordinem evangelici sacramenti, natum se professus et missum.

Augustinus. Ab ipso, inquit, sum, quia filius de patre: quod autem videtis me in carne, ipse me misit. Ubi noli intelligere naturae dissimilitudinem, sed generantis auctoritatem.

Chrysostomus. irritaverunt autem iudaeos ea quae dicebantur, propter hoc quod dixerat quem vos nescitis, quia profitebantur se scire; unde sequitur quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in eum manus. Vide furorem eorum invisibiliter refrenatum. Evangelista vero humanius et humilius loqui volens, ut ex hoc Christus homo putaretur, non dixit quod eos invisibiliter detinuit; sed subiecit quia nondum venerat hora eius.

Augustinus. hoc est, quia nolebat, non enim dominus sub fato natus est. Hoc nec de te credendum est, quanto minus de illo per quem factus es? si tua hora voluntas est illius, illius hora quae est nisi voluntas sua? non ergo horam dixit qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi.


IOANNES 7,31-36


12731 (Jn 7,31-36)

Augustinus in Ioannem. Humiles et pauperes salvos faciebat dominus; unde dicitur de turba autem multi crediderunt in eum. Turba enim, quae suam aegritudinem cito vidit, etiam illius medicinam sine dilatione cognovit.

Chrysostomus in Ioannem. Verumtamen neque in his erat sana fides; sed more multitudinis vulgaria loquebantur; sequitur enim et dicebant: Christus cum venerit, numquid signa plura faciet quam quae hic facit? dicere enim Christus cum venerit, erat non firmiter credentium hunc esse Christum. Vel etiam hoc dicere, est ostendere eum non esse Christum; ac si dicant: nonne ille cum venerit melior erit et plura signa faciet? grossiores enim non a doctrina, sed a signis inducuntur.

Augustinus. vel intelligunt: si duo non erunt, hic est Christus. Principes autem insaniebant: et ideo medicum non solum non agnoscebant, sed etiam occidere cupiebant; unde sequitur audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec, et miserunt principes et pharisaei ministros ut apprehenderent eum.

Chrysostomus. multa quidem locutus est supra, sed nihil tale fecerunt; quod maxime enim eos mordebat, hoc erat, quod turbae scilicet Christum glorificabant. sabbati autem solutio, apparens causa erat, quam scilicet praetendebant. Et ipsi quidem non audebant Christum capere, periculum timentes; ministros autem mittunt tamquam periculis expositos.

Augustinus. Quia ergo non poterant apprehendere nolentem, missi sunt ut audirent docentem; sequitur enim dixit ergo iesus: adhuc modicum tempus vobiscum sum.

Chrysostomus. verba loquitur humilitatis plena; ac si diceret: quid festinatis me interficere? parvum expectate tempus.

Augustinus. quod modo ergo vultis facere, facturi estis, sed non modo, quia modo nolo: implere enim debeo dispensationem meam, et sic pervenire ad passionem.

Chrysostomus. per hoc igitur audaciorem turbam terruit, studiosiorem vero magis avidam faciebat ad audiendum, quasi parvo tempore derelicto, in quo possent hac doctrina potiri. Non autem dixit simpliciter: hic sum, sed vobiscum sum, quasi dicat: et si persequamini me, non tamen cessabo, quae sunt pro vobis dispensans, et ea quae sunt ad salutem docens et monens vos. Quod autem subdit et vado ad eum qui me misit, sufficiens erat eos terrere.

Theophylactus. Tamquam patri sit de ipsis conquesturus: quia si missum opprobriis affecerunt, non est dubium quod et mittenti fecerunt iniuriam.

Beda. Dicit autem vado ad eum qui misit me, ac si diceret: revertens ascendo ad patrem, qui me incarnari praecepit. Illuc se dixit ire a quo nunquam recessit.

Chrysostomus. quod vero eo indigebant, manifestat per hoc quod dicit quaeretis me, et non invenietis. Sed ubi quaesierunt eum iudaei? dicit lucas quoniam plangebant mulieres super eum. Probabile autem est et multos alios hoc passos esse; et praecipue dum civitas caperetur, eos meminisse Christi et miraculorum eius, et praesentiam eius quaesivisse.

Augustinus in Ioannem. Vel hic iam resurrectionem suam praedixit: quia quaesituri illum erant post resurrectionem compuncti. noluerunt enim eum agnoscere praesentem, et postea quaesierunt cum viderent in eum multitudinem credentem: unde multi compuncti dixerunt: quid faciemus? viderunt enim Christum suo scelere morientem, et crediderunt in Christum suis sceleribus ignoscentem, et quousque biberent sanguinem quem fuderunt, de sua salute desperaverunt.

Chrysostomus in Ioannem. deinde ne quis eum per mortem communi modo abire aestimet, subiungit et ubi ego sum, vos non potestis venire. Si vero in morte maneret, possent ad eum ire: illuc enim omnes abimus.

Augustinus. non autem dixit: ubi ero, sed ubi sum: semper enim ibi erat Christus quo fuerat rediturus; sic rediit, ut nos non derelinqueret. Erat enim Christus secundum visibilem carnem in terra, secundum invisibilem maiestatem in caelo et in terra. Non autem dixit: non poteritis, sed non potestis venire: tales enim tunc erant qui non possent. Nam ut sciatis non hoc ad desperationem dictum, et discipulis suis dixit tale aliquid quo ego vado, vos non potestis venire. Denique hoc petro exposuit, dicens: quo ego vado, non potes me sequi modo, sequeris autem postea.

Chrysostomus. haec autem omnia induxit volens eos attrahere; etenim modicum tempus quod relinquebatur, et post recessum ipsum desiderabilem esse, et eum non posse de cetero inveniri, sufficientia erant ad suadendum ut ad eum accederent. Per hoc autem quod dicit vado ad eum qui misit me, ostendit nullam sibi fieri laesionem ab insidiis eorum, et passionem suam voluntariam sibi esse. Passi sunt autem aliquid ipsi iudaei ad ea quae dicta sunt, et quaerunt ad seipsos quo debeat ire; quod non erat eorum qui desiderarent ab eo liberari. sequitur enim dixerunt ergo iudaei ad semetipsos: quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes? sic enim gentes vocabant quasi exprobrantes et magna in semetipsis gloriantes: quia gentes ubique disseminatae erant, et imperfecte ad invicem permixtae. sed hoc opprobrium postea ipsi sustinuerunt, quia ubique dispersi sunt. Antiquitus autem tota gens in unum collecta erat; sed cum iudaei ubique terrarum iam gentibus permixti essent, non diceret: quo ego vado, vos non potestis venire: si per hoc gentes intellexisset.

Augustinus. dixerat autem dominus quo ego vado, de sinu patris. Hoc ergo illi nullo modo intellexerunt; et tamen ex hac occasione salutem nostram praedixerunt, quod dominus iturus esset ad gentes, non praesentia corporis, sed tamen pedibus suis; misit enim ad nos membra sua, et fecit nos membra sua.

Chrysostomus. non autem dixerunt quod iturus esset ad gentes laedere eas, sed docere. Iam enim iram submiserant, et his quae dicta erant, crediderant. Nequaquam autem nisi credidissent, quaesiissent ad seipsos: quis est hic sermo quem dixit: quaeretis me, et non invenietis, et: ubi ego sum, vos non potestis venire?
IOANNES 7,37-39


12737 (Jn 7,37-39)

Chrysostomus in Ioannem. cum recessuri essent domum, celebrata festivitate, dominus dat eis viatica ad salutem; unde dicitur in novissimo autem die magno festivitatis stabat iesus, et clamabat dicens: si quis sitit, veniat ad me et bibat.

Augustinus in Ioannem. tunc enim agebatur festivitas quae appellatur scenopegia, idest tabernaculorum constructio.

Chrysostomus. quae per septem dies agebatur: prima autem dies et ultima erat celeberrima secundum legem; et hoc significavit evangelista, cum dixit in novissimo die magno festivitatis. Medios autem dies magis ad voluptatem consumebant. Ideo ergo prima die hoc eis non dixit, sed neque secunda aut tertia, ne ea quae dicebantur deperirent, eis voluptati vacantibus. Clamabat autem propter turbae multitudinem.

Theophylactus. simul quidem, ut audibilis fieret, atque ut confidentiam largiretur, et quia neminem formidabat.

Chrysostomus. dicit autem si quis sitit; ac si diceret: neminem necessitate et violentia attraho; sed si quis habet desiderium multum, hunc ego voco.

Augustinus. est enim sitis interior, quia est homo interior. Constat autem plus amare hominem interiorem, quam exteriorem. Si ergo sitimus, veniamus, non pedibus, sed affectibus, nec migrando, sed amando.

Chrysostomus. Quia enim de intellectuali loquitur potu, ostendit per hoc quod post inducit qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Sed ubi hoc dicit scriptura? nusquam. Quid igitur? qui credit in me, sicut dicit scriptura; hic subdistinguere oportet, ut postea subsequatur flumina de ventre eius fluent aquae vivae: ostendens quoniam rectam oportet habere cognitionem, et non ita a signis sicut a scriptura credere in ipsum; etenim superius dixit: scrutamini scripturas.

Hieronymus in prologo genes.. vel hoc testimonium de proverbiis sumptum est, ubi scilicet dicitur: deriventur fontes tui foris, et in plateis aquas tuas divide.

Augustinus. Venter autem interioris hominis est conscientia cordis eius. Bibito autem isto liquore, vivescit purgata conscientia, et hauriens fontem habebit, et ipsa fons erit. Quis est fons, vel quis est fluvius qui manat de ventre interioris hominis? benevolentia, qua vult consulere proximo. Bibunt ergo qui credunt in domino. Si autem putat qui bibit quod soli ipsi debet sufficere, non fluit aqua viva de ventre eius; si autem proximo festinat consulere, ideo non siccatur, quia manat.

Gregorius super ezechielem. Cum enim a mente fidelium sanctae praedicationis verba defluunt, quasi de mente credentium aquae vivae flumina decurrunt. Ventris autem viscera quid sunt aliud nisi mentis interna, idest recta intentio, sanctum desiderium, humilis ad Deum, pia ad proximum voluntas? Chrysostomus. dicit autem flumina, et non flumen, copiositatem et ubertatem gratiae occulte insinuans. viventem autem aquam dicit, agentem semper. Spiritus enim gratia cum in mentem intraverit, et firmata fuerit, omni fonte magis manat, et neque deficit, neque evacuatur, neque stat: videbit quis utique hoc ad sapientiam stephani, ad petri linguam, ad pauli fluxum inspiciens. nihil enim eos detinebat, sed sicut flumina, multo impetu delati, omnia secum trahentes abibant.

Augustinus in Ioannem. Ad qualem autem potum dominus invitasset, exposuit evangelista, et dixit hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Quem dicit spiritum, nisi spiritum sanctum? nam unusquisque homo habet in se proprium spiritum.

Alcuinus. spiritum autem sanctum ante ascensionem apostolis promisit; post ascensionem linguis igneis dedit; inde dicit quem accepturi erant credentes in eum.

Augustinus. erat ergo spiritus Dei; sed nondum in eis erat qui crediderant in iesum. Ita enim disposuit non eis dare spiritum istum, nisi post resurrectionem suam; unde sequitur nondum enim erat spiritus datus quia nondum iesus erat glorificatus.

Chrysostomus in Ioannem. apostoli quidem prius spiritu eiciebant daemonia, sed ea quae a Christo est potestate; quando enim mittebat eos, non dicitur: dedit eis spiritum sanctum, sed: dedit eis potestatem. De prophetis autem ab omnibus confessum est quod spiritus sanctus eis dabatur: sed haec gratia a terra defecerat.

Augustinus de trin.. Sed quomodo et de Ioanne baptista dictum est: spiritu sancto replebitur ab utero matris suae; et spiritu sancto repletus zacharias invenitur, ut de illo talia diceret; et spiritu sancto maria, ut talia de domino praedicaret; spiritu sancto simeon et anna, ut magnitudinem Christi parvuli agnoscerent? quomodo ergo intelligitur, nisi quia certa illa spiritus sancti datio post clarificationem Christi futura erat qualis nunquam antea fuerat? habitura enim erat quamdam proprietatem in ipso adventu, qualis antea nunquam fuit. nusquam enim legimus, linguis quas non noverant, homines locutos veniente in se spiritu sancto, sicut tunc factum est, cum oportet eius adventum signis sensibilibus demonstrari.

Augustinus in Ioannem. Cum ergo et modo accipiatur spiritus sanctus, quare nemo loquitur linguis omnium gentium? quia iam ipsa ecclesia linguis gentium loquitur: in hac qui non est, nec modo accipit spiritum sanctum. Si amas unitatem, etiam tibi habet quisquis in illa aliquid habet. Tolle invidiam, et tuum est quod habeo. Livor separat, caritas iungit: ipsam habeto, et cuncta habebis: quia sine ipsa nihil proderit quidquid habere potueris. caritas autem Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Quare ergo dominus post resurrectionem suam spiritum sanctum dare voluit? ut scilicet in resurrectionem nostram caritas flagraret, ab amore saeculi separaretur, et tota curreret in Deum. Qui enim dixit qui credit in me, veniat et bibat, et flumina de ventre eius fluent aquae vivae, vitam aeternam promisit, ubi nihil timeamus, ubi non moriamur. Quia ergo tale est quod promisit spiritus sancti caritate ferventibus; ideo ipsum spiritum noluit dare nisi cum esset glorificatus, ut in suo corpore ostenderet vitam, quam modo non habemus, sed in resurrectione speramus.

Augustinus contra faustum. Si itaque haec causa erat ut nondum daretur spiritus sanctus, quia nondum erat iesus glorificatus; proculdubio clarificatio iesu iam causa erat ut statim daretur. Cataphryges autem se promissum paraclitum suscepisse dixerunt, et hinc a fide catholica deviarunt. Manichaei etiam quae de promissione spiritus sancti dicuntur, de manichaeo asserunt esse praedicta, tamquam scilicet antea non fuerit spiritus datus.

Chrysostomus. Vel aliter. Gloriam Christi crucem vocat: quia enim inimici eramus, donum autem non inimicis, sed amicis datur; oportebat prius offerri hostiam, et inimicitiam in carne dissolvi, et tunc factos Dei amicos suscipere donum.



Th. Aq. Catena aurea 12709