Th. Aq. Catena aurea 12740

IOANNES 7,40-53


12740 (Jn 7,40-53)



Augustinus in Ioannem. Cum dominus invitasset credentes in se ad potandum spiritum sanctum, nata est de illo in turba dissensio; unde dicitur ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones eius, dicebant: hic est vere propheta.

Theophylactus. Qui scilicet expectabatur. alii, scilicet populus, dicebant: hic est Christus.

Alcuinus. Iam isti sitim illam spiritualiter haurire coeperant, iam sitim infidelitatis deposuerant; alii in suae infidelitatis ariditate permanebant; de quibus subditur quidam autem dicebant: numquid a galilaea venit Christus? nonne scriptura dicit quia ex semine David, et de bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus? noverant enim quid de Christo praedixissent prophetae; sed ignorabant omnia in ipso impleta fuisse; et qui noverant in nazareth nutritum, nativitatis locum non attendebant, nec prophetiam, quam legerant, in eo completam credebant.

Chrysostomus in Ioannem. sed esto, locum nativitatis ignorabant; num etiam genus ignorabant? quoniam ex domo et familia David natus erat. quare igitur dicebant nonne ex semine David venit Christus? sed et hoc obumbrare volebant per educationem in nazareth, omnia malitiose loquentes: unde non accedunt ad Christum quaerentes quomodo scripturae dicunt, quod a bethlehem oportet venire Christum; tu autem ex galilaea venisti; sed omnia malitiose loquuntur. Et quia non diligenter attendebant his quae dicebantur, neque discendi gratia; propter hoc nihil eis Christus respondit. nathanaelem autem dicentem: a nazareth potest aliquid boni esse? laudavit ut vere israelitam, quia veritatis erat inquisitor, et omnia vetera diligenter edoctus. sequitur dissensio itaque facta est propter eum in turba.

Theophylactus. Non in principibus: nam principes unius voluntatis erant, ut videlicet non eum reciperent sicut Christum. Qui ergo magis moderati erant in malitia, verbis tantum gloriae Christi adversabantur; qui vero peiores erant, manus etiam appetebant imponere; de quibus subditur quidam autem ex eis volebant apprehendere eum.

Chrysostomus. hoc autem induxit evangelista, ostendens quoniam loquebantur neque quaerentes veritatem, neque discere volentes. sequitur sed nemo misit super illum manus.

Alcuinus. Quia scilicet ipse non permisit, qui conatus illorum in sua potestate habebat.

Chrysostomus. hoc autem sufficiens erat eos in compunctionem deducere; sed non sunt compuncti: talis enim nequitia nulli vult credere; ad unum aspicit solum, ut eum cui insidiatur interficiat.

Augustinus. Qui vero missi fuerant ut eum tenerent, redierunt immunes a crimine, et pleni admiratione; de quibus subditur venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos; et dixerunt eis illi: quare non adduxistis eum? Alcuinus. Qui eum lapidare volentes, tenere non potuerunt, arguunt ministros quia eum non adduxerant.

Chrysostomus. ecce pharisaei et scribae miracula videntes et scripturas legentes, nihil profecerunt; ministri autem nihil horum habentes, ab una sola allocutione sunt capti, et abeuntes, ut eum ligarent, redierunt ligati miraculo. Et non dixerunt: non potuimus propter turbam; sed praecones efficiuntur Christi sapientiae; nam sequitur responderunt ministri: numquam sic locutus est homo, sicut hic homo loquitur.

Augustinus. Ille autem sic locutus est, quia deus erat et homo.

Chrysostomus. Non est autem solum eorum prudentia admiranda, quia signis non eguerunt, sed a sola doctrina sunt capti; non enim dixerunt: nunquam talia miracula fecit homo; sed nunquam sic locutus est homo; sed etiam admiranda est eorum securitas: quoniam ad pharisaeos, qui contra Christum adversabantur, venerunt, et eis talia locuti sunt. Nec tamen longum sermonem audiebant, sed brevem; cum enim mens fuerit incorrupta, non longis sermonibus opus est.

Augustinus. pharisaei tamen eorum testimonium repulerunt; nam sequitur responderunt ergo eis pharisaei: numquid et vos seducti estis? quasi dicant: videmus vos delectatos esse in sermonibus suis.

Alcuinus. Et revera laudabiliter seducti erant, quia dimisso malo infidelitatis, transierunt ad fidem.

Chrysostomus in Ioannem. ab argumento autem insipienti contra eos syllogizant; nam sequitur numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisaeis? sed turba haec quae non novit legem, maledicti sunt. Haec autem est ipsorum accusatio, quoniam turba quidem credidit, ipsi autem non crediderunt.

Augustinus in Ioannem. Qui enim non noverant legem, ipsi credebant in eum qui miserat legem, et eum qui miserat legem, condemnabant illi qui docebant legem; ut impleretur quod dominus dixerat: ego veni, ut non videntes videant, et videntes caeci fiant.

Chrysostomus. qualiter igitur maledicti sunt illi qui a lege suadentur? vos potius maledicti estis, qui non observastis legem.

Theophylactus. Ideo autem suaviter et blande pharisaei ministris respondent, quia dubitaverunt ne forte ab eis prorsus segregentur, et Christo adiciantur.

Chrysostomus. Quia vero dixerant quod nullus principum credidit in eum, ad hoc excludendum subiungitur dicit nicodemus ad eos (ille qui venit ad iesum nocte), qui unus erat ex illis.

Augustinus. ipse non quidem incredulus, sed timidus: nam ideo nocte venerat ad lucem, quia illuminari volebat, et sciri timebat. Hic ergo respondit iudaeis numquid lex nostra iudicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat? credebat enim quia si eum tantummodo patienter vellent audire, forte similes fierent illis qui missi sunt tenere et maluerunt credere. Volebant autem illi perversi ante esse damnatores quam cognitores.


Augustinus de civ. Dei. Dicit autem lex nostra, de lege quae Dei est, eo quod est ab illo data hominibus.

Chrysostomus. ostendit autem nicodemus eos neque cognoscentes legem, neque facientes quae sunt legis. Cum autem congruum esset ostendere quod non indiscrete miserunt vocaturi eum, rudius et iracundius utuntur contradictione; nam sequitur responderunt et dixerunt ei: numquid et tu galilaeus es? Augustinus in Ioannem. Idest quasi a galilaeo seductus. Dominus enim galilaeus dicebatur, quoniam de nazareth civitate erant parentes eius; secundum mariam dixi parentes, non secundum virile semen.

Chrysostomus. deinde iniuriose, quasi eo nesciente, scripturas induxerunt scrutare scripturas, et vide quia propheta a galilaea non surgit; ac si dicerent: vade, et disce.

Alcuinus. Non enim locum ubi natus est, sed ubi conversabatur attendebant; et ideo non solum messiam, sed nec prophetam eum credebant.

Augustinus. propheta quidem a galilaea non surgit, sed dominus prophetarum inde surrexit. sequitur et reversi sunt unusquisque in domum suam.

Alcuinus. Nullo perfecto negotio, vacui fide, et ideo fraudati utilitate, sunt reversi in domum infidelitatis et impietatis suae.


IOANNES 8,1-11


12801 (Jn 8,1-11)

Alcuinus. Dominus maxime circa suam passionem, hanc sibi effecerat consuetudinem, ut in die quidem in templo, quod erat hierosolymis, verbum Dei praedicaret, signa et miracula ostenderet; sero autem revertebatur in bethaniam, ubi apud sorores lazari hospitabatur; et mane iterum ad simile opus revertebatur. Igitur secundum hunc morem, cum in ultimo die scenopegiae tota die in templo praedicasset, vespere perrexit in montem oliveti; et hoc est quod dicitur iesus autem perrexit in montem oliveti.

Augustinus in Ioannem. Ubi enim decebat docere Christum nisi in monte oliveti, in monte unguenti, in monte chrismatis? Christi enim nomen a chrismate dictum est. Chrisma autem graece, latine unctio nominatur. Ideo autem nos unxit, quia luctatores contra diabolum fecit.

Alcuinus. unctio enim olei fessis et dolentibus membris solet afferre levamen. Mons etiam olivarum sublimitatem dominicae pietatis designat: quia oleos graece, latine misericordia. natura quoque olei mysterio aptissime congruit: superfertur enim omnibus liquoribus; et sicut ait psalmista: miserationes eius super omnia opera eius. sequitur et diluculo iterum venit in templum, ut scilicet misericordiam cum incipiente novi testamenti lumine fidelibus, in templo videlicet suo, pandendam praebendamque signaret. Quod enim diluculo redibat, exortum novae gratiae designat.

Beda. Significatur autem quod postquam per gratiam coepit inhabitare in templo suo, idest in ecclesia, ex omnibus gentibus crediderunt in eum; unde sequitur et omnis populus veniebat ad eum: et sedens docebat eos.

Alcuinus. Sessio humilitatem incarnationis insinuat. Sedente ergo domino, ad eum venit populus: quia postquam per susceptam humanitatem visibilis apparuit, coeperunt eum multi audire, et in eum credere, quem per humanitatem sibi proximum meminerant. Mansuetis autem et simplicibus sermonem domini admirantibus, scribae et pharisaei interrogant, non ut discant, sed ut veritati laqueos nectant; unde sequitur adducunt autem scribae et pharisaei mulierem in adulterio deprehensam; et statuerunt eam in medio, et dixerunt ei: magister, haec mulier deprehensa est modo in adulterio.

Augustinus. Animadverterant enim eum nimium esse mitem: de illo quippe fuerat ante praedictum: procede et regna, propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam. Ergo attulit veritatem ut doctor, mansuetudinem ut liberator, iustitiam ut cognitor. cum loqueretur, veritas agnoscebatur; cum adversus inimicos non moveretur, mansuetudo laudabatur; in tertio ergo, iustitia scilicet, scandalum posuerunt: dixerunt enim apud seipsos: si eam dimitti censuerit, iustitiam non tenebit: lex enim quod iniustum erat, iubere non poterat; et ideo legem inducunt, dicentes in lege autem moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare. ut autem mansuetudinem non perdat, in qua iam populis amabilis factus est, eam dimitti debere dicturus est. Unde eius sententiam requirunt dicentes tu ergo quid dicis? hinc nos inveniemus ad accusandum occasionem, et reum faciemus tamquam legis praevaricatorem; unde evangelista subdit haec autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare. Sed dominus in respondendo et iustitiam servaturus est, et a mansuetudine non recessurus; sequitur enim iesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.

Augustinus de cons. Evang.. Tamquam illos tales in terra scribendos significaret, non in caelo, ubi monuit discipulos ut se scriptos esse gauderent; aut quod se humiliando, quod capitis inclinatione monstrabat, signa in terra faceret; aut quod iam tempus esset ut in terra quae fructum daret, non in lapide sterili, sicut antea, lex eius conscriberetur.

Alcuinus. per terram enim cor humanum ostenditur, quod bonarum vel malarum actionum solet reddere fructus; per digitum autem, qui articulorum compositione flexibilis est, sublimitas discretionis exprimitur. Nos ergo instruit, ut cum qualibet mala proximorum conspicimus, non statim ea temere damnemus; sed prius ad conscientiam cordis humiliter reversi, digito discretionis ea sollicite disquiramus.

Beda. Quantum etiam ad historiam pertinet, per hoc quod digito scripsit in terra, illum se fore monstravit qui quondam legem in lapide scripsit. sequitur cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se.

Augustinus in Ioannem. Non dixit: non lapidetur, ne contra legem dicere videretur. absit autem ut diceret: lapidetur; venit enim non perdere quod invenerat, sed quaerere quod perierat. Quid ergo respondit? qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Haec vox iustitiae est. Puniatur peccatrix, sed non a peccatoribus; impleatur lex, sed non a praevaricatoribus legis.

Gregorius moralium. qui enim prius semetipsum non iudicat, quid in alio rectum iudicet ignorat. Et si novit etiam per auditum recte tamen aliena merita iudicare non valet, cui conscientia innocentiae propriae nullam iudicii regulam praebet.

Augustinus. cum ergo eos telo iustitiae percussisset, nec dignatus est cadentes attendere; sed avertit ab eis obtutum; unde sequitur et iterum se inclinans scribebat in terra.

Alcuinus. Potest etiam intelligi fecisse hoc dominus iuxta consuetudinem, ut quasi aliquid agens, vultu intendens in aliud, liberam eis exeundi facultatem daret. In hoc etiam figurate admonet, ut et priusquam peccantem fratrem corripiamus, et post adhibitam correctionem, diligenter perpendamus utrum ipsis peccatis, de quibus alium castigamus, aut aliis obnoxii simus.

Augustinus. Sic igitur illi voce iustitiae tamquam telo percussi sese inspicientes, et reos invenientes, unus post unum omnes recesserunt; et hoc est quod subditur audientes autem haec, unus post alium exibant, incipientes a senioribus.

Glossa. Qui forte magis rei erant, vel magis culpas suas cognoscebant.

Augustinus. Relicti sunt autem duo: miseria, et misericordia; nam sequitur et remansit solus iesus, et mulier in medio stans. Credo, territa illa mulier, ab illo se puniendam sperabat in quo peccatum inveniri non poterat. Ille autem, qui adversarios eius repulerat lingua iustitiae, levans in illam oculos mansuetudinis, interrogavit eam; unde sequitur erigens se autem iesus, dixit ei: mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit? quae dixit: nemo, domine. Audivimus supra vocem iustitiae: audiamus nunc mansuetudinis; nam sequitur dixit ei iesus: nec ego te condemno, a quo te forte condemnari timuisti, quia in me peccatum non invenisti. Quid est, domine? faves ergo peccatis? non plane; attende quod sequitur: vade, et amplius noli peccare. ergo et dominus damnavit, sed peccatum, non hominem: nam si peccatorum auctor esset, diceret: vade, et vive ut vis; de mea liberatione esto secura: ego te quantumcumque peccaveris, etiam a gehenna et inferni tortoribus liberabo. Non hoc dixit. Intendant ergo qui amant in domino mansuetudinem, et timeant veritatem: etenim dulcis et rectus dominus.



IOANNES 8,12


12812 (Jn 8,12)

Alcuinus. Quia mulierem absolvit a crimine, ne aliqui dubitarent an ille quem videbant verum hominem, posset peccata dimittere, dignatur ipse apertius suae divinitatis potentiam demonstrare; unde dicitur iterum ergo locutus est eis dicens: ego sum lux mundi.

Beda. Ubi advertendum est, quia non ait ego sum lux angelorum vel caeli, sed lux mundi, idest hominum in tenebris commorantium: secundum illud: illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent.

Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter. Quia superius galilaeam ei afferebant, et quasi de quodam prophetarum, de eo dubitabant, voluit ostendere quoniam non unus prophetarum est, sed dominator orbis terrarum; unde dicitur iterum locutus est eis iesus, dicens: ego sum lux mundi, non galilaeae, neque palaestinae, neque iudaeae.

Augustinus in Ioannem. manichaei solem istum oculis carnis visibilem Christum dominum esse putaverunt; sed ecclesia catholica improbat tale commentum: non est enim dominus Christus sol factus, sed per quem sol factus est: omnia enim per ipsum facta sunt, et propter nos sub sole factum est lumen quod fecit solem: carnis nube tegitur, non ut obscuretur, sed ut temperetur. loquens ergo per nubem carnis lumen indeficiens, lumen sapientiae ait hominibus ego sum lux mundi.

Theophylactus. uteris autem adversus nestorium hoc praesenti sermone: non enim ait quoniam in me est lux mundi, sed ego sum lux mundi; ipse namque qui homo videbatur, idem et filius Dei et lux mundi erat; non, sicut nugabatur nestorius, in simplici homine Dei filius habitabat.

Augustinus. Abstulit autem te ab oculis carnis, et revocavit ad oculos cordis in hoc quod subdit qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. Non enim sufficit dicere habebit lumen, sed addidit vitae. Haec verba domini cum verbis psalmi concordant: in lumine tuo videbimus lumen, quoniam apud te est fons vitae. In istis usibus corporalibus aliud est lumen, et aliud fons: fontem fauces quaerunt, lumen oculi. apud Deum, quod lumen est, hoc est fons. qui tibi lucet ut videas, ipse tibi manat ut bibas. Quod promisit, futuri temporis verbo posuit; in eo quod facere debemus, praesens tempus posuit. Qui sequitur, inquit, habebit modo per fidem, post habebit per speciem. Sequere istum solem visibilem si ipse tendis ad occidentem, quo et ille tendit; et si nolueris tu illum deserere, ipse te deseret in occasu. Deus tuus ubique est totus: si non ab illo facies casum, numquam a te ille faciet occasum. tenebrae satis metuendae sunt morum, non oculorum: et si oculorum, non exteriorum, sed interiorum, unde discernitur non album et nigrum, sed iustum et iniustum.

Chrysostomus. Intellectualiter enim dixit non ambulat in tenebris; idest, non manet in errore. Hinc et nicodemum laudat et ministros; et ipsos occulte insinuat dolos complicantes, qui in tenebris et errore sunt, sed lucem non superabunt.


IOANNES 8,13-18


12813 (Jn 8,13-18)

Chrysostomus in Ioannem. quia dominus dixerat: ego sum lux mundi, et qui sequitur me, non ambulat in tenebris, iudaei hoc evertere voluerunt; unde dicitur dixerunt ergo ei pharisaei: tu de te ipso testimonium perhibes, et testimonium tuum non est verum.

Alcuinus. sic responderunt tamquam ipse dominus solus sibi testimonium perhiberet, cum constet quod antequam in carne appareret, multos testes praemisit, qui eius sacramenta praedixerunt.

Chrysostomus. dominus autem evertit quod dixerant; unde sequitur respondit iesus, et dixit eis: et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum. Hoc iuxta eorum suspicionem locutus est, hominem eum nudum aestimantium; et causam subiungit: quia scio unde venio et quo vado; idest: ex Deo sum, et deus, et Dei filius. Non autem hoc dicit manifeste, quia semper humilia miscet altis. Deus autem ipse sibi fide dignus est.

Augustinus in Ioannem. verum est enim testimonium luminis, sive se ostendat, sive alia. Locutus est propheta verum; sed unde haberet, nisi de fonte veritatis hauriret? ergo idoneus est iesus qui sibi testimonium perhibeat. dicens autem quia scio unde venio et quo vado, patrem volebat intelligi: patri enim gloriam dabat filius, a quo est missus. quantum ergo debet homo glorificare eum a quo est creatus? non autem veniendo inde discessit, aut redeundo nos dereliquit. Non potest hoc fieri ab isto sole, qui quando pergit ad occidentem, deserit orientem. Sicut autem sol iste et videntis faciem illustrat, et caeci; sed videt ille, ille non videt: sic et sapientia Dei, verbum Dei, ubique praesens est etiam infidelibus; sed quibus eam videant oculos non habent cordis. Ut ergo dominus inter fideles suos, et inimicos suos iudaeos, tamquam inter tenebras et lucem distingueret, subiungit vos autem nescitis unde venio aut quo vado. Isti ergo iudaei videbant hominem, nec credebant Deum; et ideo dominus subdit vos secundum carnem iudicatis, dum scilicet dicitis tu de teipso testimonium perhibes, et testimonium tuum non est verum.

Theophylactus. Ac si dicat: vos quoniam in carne sum, carnem me solum esse putantes, non autem Deum, secundum carnem fallibiliter iudicatis.

Augustinus in Ioannem. quia enim Deum non intelligitis, et hominem videtis; ideo vobis arrogans videor, quia ego de me testimonium perhibeo. omnis enim homo quando de se perhibere vult laudabile testimonium, superbus et arrogans videtur: homines enim infirmi sumus, verum dicere et mentiri possumus; lux mentiri non potest.

Chrysostomus. vel aliter. Sicut secundum carnem vivere, male vivere est, ita secundum carnem iudicare, iudicare iniustum est. Et quia possent dicere: si iniuste iudicamus, propter quid non convincis, propter quid non condemnas? subiungit ego non iudico quemquam.

Augustinus. Quod duobus modis intelligi potest: ut aut hoc intelligamus non iudico quemquam, idest modo, sicut dicit alio loco: ego non veni ut iudicem mundum, sed ut salvum faciam mundum, non iudicium suum negando, sed differendo; aut certe quia dixerat vos secundum carnem iudicatis, ita coniunxit ego non iudico quemquam, ut subaudias: secundum carnem Christum non iudicare, sicut ab hominibus iudicatus est; nam ut agnoscas iam iudicem Christum, subditur et si iudico ego, iudicium meum verum est.

Chrysostomus. quasi dicat: propter hoc dixi non iudico, quasi non praesumens iudicare: quia si iudicarem iuste, vos condemnarem; sed nunc tempus iudicii non est; sed de futuro iudicio insinuat, cum subdit quia solus non sum, sed ego, et qui misit me pater: ostendens quia non ipse solus eos condemnabit, sed et pater. Hoc autem ad suspicionem illorum loquitur: non enim aestimabant dignum fide esse filium, nisi patris testimonium assumpsisset.

Augustinus. si autem tecum est pater, quomodo te misit? ergo, domine, missio tua, incarnatio tua est. Hic ergo Christus erat secundum carnem, et a patre non recesserat: quia pater et filius ubique erant. Erubesce, sabelliane: non enim dixit: ego sum pater, et ego ipse sum filius; sed solus non sum, inquit, quia mecum est pater. Distingue ergo personas, distingue intelligentiam; agnosce quia pater pater est, et filius filius est; sed noli dicere: pater maior est, filius minor. Una substantia est, una coaeternitas, perfecta aequalitas. Ergo verum est, inquit, iudicium meum, quia filius Dei sum. Ut tamen intelligas quia mecum est pater, non sic sum filius ut ipsum deseruerim: formam servi accepi; sed formam Dei non amisi. De iudicio dixerat; de testimonio vult dicere; nam sequitur et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.

Augustinus contra faustum. An forte manichaei calumniantur, quia non ait: in lege Dei, sed in lege vestra scriptum est? ubi usitatam locutionem scripturarum quis non cognoscat? lege enim vestra dixit vobis data, sicut apostolus dicit evangelium suum, quod se tamen accepisse testatur, non ab homine, sed per revelationem iesu Christi.

Augustinus in Ioannem. magnam autem habet quaestionem, et valde videtur in mysterio res esse constituta, ubi deus dixit: in ore duorum vel trium testium stat omne verbum: fieri enim potest ut duo mentiantur. susanna casta duobus falsis testibus urgebatur; universus populus mentitus est contra Christum: quomodo ergo accipiendum est in ore duorum vel trium stabit omne verbum, nisi quia hoc modo per mysterium trinitas commendata est, in qua est perpetua stabilitas veritatis? accipite ergo nostrum testimonium, ne sentiatis iudicium: differo iudicium, non differo testimonium; unde sequitur ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, pater.

Beda. In multis enim locis pater filio suo perhibet testimonium, ut est illud: ego hodie genui te; item: hic est filius meus dilectus.

Chrysostomus. Vel aliter. si quod dictum est, simpliciter accipiatur, quaestionem habet; nam in hominibus quidem propter hoc determinatum est quod in ore duorum vel trium testium stat omne verbum, quia unus solus non est fide dignus; in Deo autem qualiter utique hoc habebit rationem? sed et aliter non staret quod dictum est; nam in hominibus cum duo de aliena re testantur, tunc testimonium est verum; hoc enim est duo testari: si vero unus eorum sibi ipsi testetur, non adhuc sunt duo testes. ad nihil ergo aliud hoc dixit quam ut ostendat se nihil minus patre habentem; alioquin non dixisset ego, et qui misit me, pater. Considera etiam potestatem nihil habentem diminutum a patre: homo enim cum a seipso dignus fuerit fide, testimonio non indiget; sed hoc in aliena re: in propria vero cum testimonio alieno indigeat, non adhuc dignus est fide. Hic vero totum contrarium: etenim in propria re testans, et ab alio testimonium habens, dixit se fide dignum esse.

Alcuinus. Vel potest sic intelligi quod dicitur, quasi dicat: si vestra lex approbat testimonium duorum hominum qui possent decipi et plura testari; qua ratione meum et patris mei testimonium, quod summa stabilitate firmum est, verum esse non dicitis?
IOANNES 8,19-20


12819 (Jn 8,19-20)

Augustinus in Ioannem. Illi qui audierant a domino: vos secundum carnem iudicatis, manifestaverunt quod audierunt: patrem enim Christi carnaliter acceperunt; unde dicitur dicebant ergo ei: ubi est pater tuus? quasi dicant: audivimus te dicere: solus non sum; sed ego, et qui misit me, pater: nos solum te videmus: ostende ergo nobis tecum esse patrem tuum.

Theophylactus. Quidam vero notant hoc prolatum esse a iudaeis quasi ad contumeliam et contemptum. Improperabant enim ei tamquam ex fornicatione genito et proprium genitorem ignoranti, vel tamquam vili existente eo qui pater eius putabatur, scilicet ioseph; quasi dicant: ignotus et ignobilis est pater tuus: quid frequenter patrem nobis inducis? quia ergo non ut scire volentes, sed ut tentantes quaerebant, ad praemissam quaestionem non respondet; unde sequitur respondet iesus: neque me scitis, neque patrem meum.

Augustinus. Quasi dicat: quaeritis: ubi est pater tuus? quasi me iam sciatis, quasi totum hoc sit quod videtis: ergo quia me non nostis, ideo patrem meum vobis non ostendo. Me quippe hominem putatis; ideo patrem meum hominem quaeritis. Quia vero secundum quod videtis, aliud sum, et aliud secundum quod non videtis; patrem autem meum loquor occultus occultum: prius est ut me noveritis, et tunc patrem scietis; et hoc est quod subdit si me sciretis, forsitan et patrem meum sciretis.

Chrysostomus in Ioannem. Dicit autem hoc, ut ostendat quod nihil eis prodest dicere quod sciant patrem, filium nescientes.

Origenes in Ioannem. contrariari autem videtur ad invicem quod hic dicitur: neque me scitis, neque patrem meum, et quod supra dictum est: et me scitis, et unde sim scitis. sed tamen quod dicitur: et me scitis, ad quosdam dicit hierosolymitarum dicentium numquid vere intellexerunt principes quia hic est Christus? hoc vero quod dicit: neque me scitis, ad pharisaeos dicitur. hierosolymitis tamen in prioribus ait: verax est qui me misit, quem vos nescitis. quaeret itaque aliquis: quomodo verum est quod dicitur si me sciretis, et patrem meum sciretis: cum hierosolymitae, quibus dicitur: et me scitis, patrem nesciverunt? dicendum autem est ad hoc, quod salvator quandoque quidem de seipso ut de homine loquitur, quandoque autem secundum divinam naturam: hoc ergo quod dicit: et me scitis, de ipso homine dicit; hoc vero neque me scitis, de divinitate.

Augustinus in Ioannem. quid est enim si me sciretis, et patrem meum sciretis, nisi ego et pater unum sumus? quando vides aliquem alicui similem, quotidiana locutio est: si hunc vidisti, illum vidisti. Propter similitudinem tale dedisti responsum. Hinc et dominus si me, inquit, sciretis, et patrem meum sciretis: non quia pater est filius, sed quia patri similis est filius.

Theophylactus. Erubescat arianus: nam si iuxta eum creatura filius sit, qualiter qui novit creaturam, et Deum novit? neque enim qui substantiam novit angeli, novit et divinam. Cum itaque qui filium novit, et patrem novit; igitur consubstantialis patri est filius.

Augustinus. hoc autem verbum forsitan increpative dicitur, quod videtur esse verbum dubitationis: homines enim de rebus quas certas habent, aliquando verbum dubitationis ponunt; velut si indignaris servo tuo, et dicas: contemnis me? considera, forsan dominus tuus sum: sic et dominus dubitando increpat infideles, cum dicit et patrem meum forsitan sciretis.

Origenes. Oportet autem videre quoniam qui alterius sectae sunt, opinantur ex hoc probari manifeste, Deum quem iudaei colebant, patrem non esse Christi. Si enim, inquiunt, hoc pharisaeis Deum provisorem mundi colentibus dicebat salvator, manifestum est, quod patrem iesu, alterum a conditore mundi existentem, nequaquam pharisaei noverunt. hoc vero dicunt, non observantes consuetudinem locutionis in scripturis. Si enim aliquis vellet inducere ea quae de Deo sunt, a parentibus eruditus, non autem bene vivat; hunc dicimus de Deo notitiam non habere: unde et filii heli propter eorum malitiam Deum ignorasse dicuntur. sic igitur et pharisaei patrem ignoraverunt: non enim vivebant secundum conditoris edictum. Est autem et aliud significatum cognoscendi Deum, altero existente cognoscere dominum quam simpliciter credere. dicitur enim in psalmo: studete et videte, quoniam ego sum deus quis non confitetur hoc scribi populo in conditorem credenti? multum enim differt credendo cognoscere, et credere tantum. Sed pharisaeis, quibus ait neque me scitis, neque patrem meum, rationabiliter diceret: neque creditis patri meo: qui enim negat filium, minime patrem habet, scilicet neque secundum fidem, neque secundum cognitionem. Sed et aliter dicit scriptura, illos qui adiuncti sunt alicui, cognoscere illud. Tunc enim adam cognovit uxorem suam cum ei coniunctus est. Si ergo qui adhaeret mulieri, mulierem cognoscit; et qui adhaeret domino, unus spiritus est et Deum cognoscit. Si vero sic se habet, pharisaei nec patrem noverunt nec filium. Post hoc est quidem aliquem cognoscere Deum, non autem cognoscere patrem. Infinitis ergo orationibus editis in lege non invenimus aliquem orando dicentem Deum patrem: tamen orant eum tamquam Deum et dominum: ne praevenirent gratiam per iesum toti mundo effusam, vocantem cunctos ad filiationem, iuxta illud: narrabo nomen tuum fratribus meis. sequitur haec verba locutus est iesus in gazophylacio, docens in templo.

Alcuinus. gaza persica lingua divitiae, philatin servare. Erat autem locus in templo ubi servabantur divitiae.

Chrysostomus. in templo loquebatur more magistri; et hic loquebatur super quibus mordebant et accusabant, quoniam seipsum facit parem patri.

Augustinus. magna igitur fiducia sine timore: non enim pateretur quod nollet; unde sequitur et nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora eius. Nonnulli cum hoc audiunt, sub fato fuisse Christum credunt; sed si fatum, sicut nonnulli intellexerunt, a fando dictum est, idest a loquendo, verbum Dei quomodo habet fatum? ubi sunt fata? in caelo, inquis, in ordine et conversionibus siderum. Quomodo ergo fatum habet per quem factum est caelum et sidera, cum tua voluntas, si recte sapias, transcendat et sidera? an quia nosti Christi carnem fuisse sub caelo, ideo putas et potestatem Christi subditam caelo? igitur nondum venerat hora eius, non qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi.

Origenes. Ubicumque autem additur: haec verba locutus est iesus in tali loco, si bene attendas, invenies additionis opportunitatem. Est autem gazophylacium locus numismatum in honorem Dei et dispensationem pauperum oblatorum. numismata autem sunt divina verba, imaginem regis magni impressam habentia. unusquisque autem conferat in aedificationem ecclesiae, portans ad intellectuale gazophylacium quidquid potest ad honorem Dei et utilitatem communem. Omnibus autem offerentibus in gazophylacio templi, magis oportebat iesum munera portare, quae erant verba vitae aeternae. Loquente ergo iesu in gazophylacio, a nemine detentus est: quia sermones eius fortiores erant his qui eum capere volebant, cum non sit infirmitas in quibus verbum Dei loquitur.

Beda. Vel aliter. In gazophylacio Christus loquitur, quoniam in parabolis ad iudaeos sermones proferebat; tunc autem quasi gazophylacium aperiri coepit, quando discipulis suis caelestia reseravit: unde etiam gazophylacium templo inhaerebat: quia quae lex et prophetae figuraliter praedixerant, ad dominum pertinebant.


IOANNES 8,21-24


12821 (Jn 8,21-24)

Augustinus in Ioannem. Quia supra dictum est quod nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora eius, modo de ipsa sua passione, quae posita erat, non in eius necessitate, sed potestate, locutus est iudaeis; unde dicitur dixit ergo iterum eis iesus: ego vado. Christo enim domino mors profectio fuit illuc unde venerat et unde discesserat.

Beda. Haec autem verborum connexio talis esse videtur, ut haec uno tempore, uno quoque in loco, vel certe alio tempore alioque in loco geri potuissent: quoniam nihil interponi et quaedam vel multa potuerunt.

Origenes in Ioannem. sed obiciet aliquis sic: si his qui manebant in incredulitate, ista dicebat: quomodo eis dicit et quaeretis me? quaerere enim iesum, est quaerere veritatem et sapientiam. sed dices, quia et de persequentibus aliquando dicitur, quod quaerebant eum capere. Differentiae enim sunt eorum qui quaerunt iesum: non omnes enim pro eorum salute et utilitate quaerunt eum. Propter hoc solum hi qui recte quaerunt eum, inveniunt pacem. Recte autem quaerere dicuntur qui verbum quod est in principio apud Deum quaerunt, ut illos patri adducat.

Augustinus. quaeretis ergo, inquit, me, non pio desiderio, sed odio: nam illum, posteaquam abscessit ab oculis hominum, inquisierunt, et qui oderunt et qui amabant: illi persequendo, isti habere cupiendo. Et ne putetis quia me bene quaeretis, in peccato vestro moriemini. Hoc est Christum male quaerere, in peccato suo mori; hoc est illum odisse, per quem solum posset salus esse. Dixit sententiam praescius quod in peccatis suis morientur.

Beda. Sed nota, quod peccato in singulari numero utitur, sed vestro in plurali, ut idem omnium scelus ostenderet.

Origenes. quaero autem propter hoc quod infra dicitur, quod hoc ipso loquente multi crediderunt in eum; numquid ad omnes praesentes dicit in peccato vestro moriemini? sed ad illos dicebat quos sciebat non esse credituros, et propter hoc in eorum peccatis esse morituros, et non valentes post ipsum sequi; nam sequitur quo ego vado, vos non potestis venire, ubi scilicet veritas et sapientia est: hoc est enim ubi est iesus. Non possunt, ait, quia non volunt; si enim voluissent et non potuissent, non rationabiliter eis diceretur in peccato vestro moriemini.

Augustinus in Ioannem. Hoc autem et discipulis alio loco dicit; nec tamen dixit eis in peccato vestro moriemini, sed quo ego vado, vos non potestis venire modo. Non abstulit spem, sed praedixit dilationem.

Origenes in Ioannem. praesens autem verbum minatur Christi recessum; sed quamdiu salvamus ea quae animae nostrae sunt insita veritatis semina, nequaquam recedit a nobis verbum Dei: si vero a lapsu in malitiam corrumpamur, tunc dicitur nobis ego vado: et cum quaeremus eum, nequaquam inveniemus, sed in peccatis nostris moriemur, ab ipsa morte occupati. Non oportet autem pertransire inexquisite quod dicitur in peccatis vestris moriemini. Si enim communiter accipiatur, manifestum est quod peccatores in peccatis eorum moriuntur, iusti vero in iustitia; si vero dicitur moriemini, sicut qui ad mortem peccat moritur, manifestum est quod hi quibus talia dicebantur, nequaquam mortui erant, sed vivebant in infirmitate animae; sed infirmitas illa ad mortem erat: propter hoc medicus videns eos graviter infirmantes, dicebat et in peccatis vestris moriemini: et sic manifestum erat illud quo ego vado, vos non potestis venire. Cum enim aliquis in suo peccato moritur, quo vadit iesus, non potest ire: nullus enim mortuus potest sequi iesum: non enim mortui laudabunt te, domine.

Augustinus. his autem verbis auditis, quomodo solent, carnalia cogitantes interrogaverunt; nam sequitur dicebant ergo iudaei: numquid interficiet semetipsum, quia dicit: quo ego vado, vos non potestis venire? stulta verba. Quid enim? non poterant illi venire quo ille perrexisset, si interficeret semetipsum? numquid ipsi non erant morituri? ergo quo ego vado, dixit; non quo itur ad mortem, sed quo ipse ibat post mortem.

Theophylactus. Per hoc enim manifestavit quod resurget in gloria, et sedebit ad dexteram Dei.

Origenes. quaeramus tamen si hoc ab eis de salvatore dicitur altius aliquid cernentibus. multa enim aut ex traditione, aut ex apocryphis ipsos contingebat videre prae multis. Forte igitur in his quae tradita sunt de Christo, erat iuxta sanas traditiones propheticorum sermonum, sicut generari eum in bethlehem, sic et de morte eius, ut hoc modo transire deberet ab hac vita quomodo ipse dicit: nemo tollit animam meam a me; sed ego pono eam. Quare quod hic dicitur numquid interficiet se? non secundum simplicem sensum dicitur, sed secundum aliquam iudaeorum de Christo traditionem. multum enim ex hoc quod dixerat ego vado, apparet potestas voluntarie morientis, corpore derelicto. Aestimo autem quod ignominiose proferentes hoc, quod secundum traditiones suas de morte Christi ad ipsos devenerat, et non gloriam dantes, dixerunt numquid interficiet semetipsum? oportebat enim eos cum demonstratione gloriae sic dicere: numquid anima eius, cum ipsi placuerit, egredietur relicto corpore? dominus autem ad eos qui terrena sapiebant, tamquam ad terrenos loquitur; unde subditur et dicebat eis: vos de deorsum estis; idest, terram sapitis, sursum cor non habetis.

Chrysostomus in Ioannem. Quasi dicat: non est mirum vos talia cogitare homines carnales, et nihil intelligentes spirituale. Ego de supernis sum.

Augustinus. De quibus supernis? ab ipso patre, quo nihil superius. Vos de hoc mundo estis, ego non sum de hoc mundo: quomodo enim erat de mundo, per quem factus est mundus? Beda. Et qui ante mundum fuit; illi autem de mundo erant, quia postquam mundus esse coepit, fuerant creati.

Chrysostomus. vel propter mundanas et vanas cogitationes hoc dicit ego non sum de hoc mundo.

Theophylactus. nihil mundanum, sive terrenum affectans: unde nullatenus ad tantam insaniam devenirem ut meipsum occiderem. Sed apollinarius male suscipiens hunc sermonem, ait, quod corpus domini non fuit de hoc mundo, sed de sursum caelitus descendit. numquid igitur et apostoli, quibus a domino dictum est: vos non estis de hoc mundo, omnia corpora sunt caelitus obtinentes? sic igitur intelligendum est cum dicitur ego non sum de hoc mundo, hoc est, non sum de numero vestrum, qui mundana curatis.

Origenes. Alius autem sensus est eorum qui sunt de sursum, et eorum qui sunt de hoc mundo. Deorsum enim sicut de loco aliquo intelligitur; sed mundus materialis locis quidem diversis continetur, quae omnia quantum ad immaterialia et invisibilia deorsum sunt; quo ad mundum vero comparando mundi loca, erunt utique quaedam deorsum et quaedam sursum. Ubi autem est thesaurus uniuscuiusque, ibi est et cor eius. Si itaque aliquis thesaurizet in terra, deorsum efficitur; si vero aliquis thesaurizet in caelis, fit desuper; sed et transcendens omnes caelos, in fine beatissimo invenietur. Et iterum qui circa hunc mundum est amor, facit eum qui de hoc mundo est; qui autem non diligit mundum, nec ea quae sunt in hoc mundo, non est de mundo hoc. Tamen est et aliquis alius mundus praeter hunc sensibilem mundum, in quo sunt invisibilia, cuius visum et decorem videbunt hi qui mundo sunt corde. Sed et ipse primogenitus omnis creaturae potest dici mundus, prout est summa sapientia: omnia enim in sapientia sunt facta. in ipso itaque erat totus mundus, intantum differens a mundo materiali, inquantum differt ratio totius mundi ab omni materia denudata a materiali mundo. Anima ergo Christi dicit ego non sum de hoc mundo: quia non conversatur in isto mundo.

Augustinus in Ioannem. exposuit autem dominus quid intelligi voluerit, cum dixit vos de hoc mundo estis; quia scilicet peccatores erant. Omnes autem cum peccato nati sumus, omnes vivendo ad id quod nati eramus addidimus. tota ergo infelicitas iudaeorum ipsa erat, non peccatum habere, sed in peccatis mori; unde subdit dixi ergo vobis, quia moriemini in peccatis vestris. Credo autem in illa multitudine quae dominum audiebat, et eos fuisse qui credituri erant; quasi in omnes autem processerat illa severissima sententia in peccato vestro moriemini; ac per hoc et illis qui credituri erant, spes erat ablata. Revocavit ergo eos ad spem, adiungens si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. Ergo si credideritis quia ego sum, non moriemini in peccato vestro.

Chrysostomus. si enim propter hoc venit ut peccatum tollat, et aliter non contingit illud exuere nisi per lavacrum; nec continget eum qui non credit, baptizari, necesse est eum qui non credit, ex hac vita abire, veterem hominem, idest peccatum, habentem: non solum quia non credit, sed etiam quia priora peccata habens, hinc recedit.

Augustinus. cum autem dixit si non credideritis quia ego sum, quia nihil addidit, multum est quod commendavit: quia sic etiam et deus moysi dixerat: ego sum qui sum. Sed quomodo audio: ego sum qui sum, et nisi credideritis quia ego sum, quasi alia non sint? sed prorsus qualiscumque excellentia, si mutabilis est, vera non est: non enim est ibi verum esse ubi est et non esse. Discute rerum mutationem: invenies fuit et erit; cogita Deum, invenies est, ubi tempus praeteritum esse non possit. Ut ergo tu sis, transcende tempus. Haec itaque promittens, ne moriamur in peccatis nostris, nihil aliud mihi videtur his verbis dixisse nisi credideritis quia ego sum, quam: nisi credideritis quia deus sum. Deo gratias, quia dicit nisi credideritis; non dixit: nisi ceperitis: quis enim hoc capiat? Origenes in Ioannem. Manifestum est autem quod qui moritur in peccatis suis, quamvis dicat se Christo credere, tamen in veritate non credit: qui enim credit iustitiae, non iniustum facit; et credens in sapientiam, nil stultum dicit aut facit: et sic si scrutatus fueris ceteros intellectus Christi, invenies quomodo qui non credit Christo, moritur in peccatis suis. accedens autem ad contraria eorum quae considerantur in Christo, in peccatis suis moritur.



Th. Aq. Catena aurea 12740