Th. Aq. Catena aurea 12848

IOANNES 8,48-51


12848 (Jn 8,48-51)

Chrysostomus in Ioannem. cum aliquid altum dominus diceret, hoc apud iudaeos, qui valde insensibiles erant, insania videbatur, ut ex eorum responsione colligitur; dicitur enim responderunt ergo iudaei, et dixerunt ei: nonne bene dicimus nos, quia samaritanus es tu, et daemonium habes? Origenes in Ioannem. sed dignum est quaerere quomodo, cum samaritani saecula futura denegent, nec animae durabilitatem acceptent, ausi sunt samaritanum dicere salvatorem, qui de resurrectione et iudicio tot et tanta edocuit. Sed forsan velut improperantes illi hoc dicunt, dum quae sentiunt ipsi non docet.

Alcuinus. Samaritani enim gens odiosa israelitico populo, decem tribubus in captivitatem ductis, terram eorum possidebant.

Origenes. convenit quoque quod aliqui de eo arbitrentur quod secundum samaritanos sentiret, ut nihil post obitum reservetur hominibus, sed ficte ad placendum iudaeis, de resurrectione et aeterna vita tractaret. daemonium vero illum habere dicebant propter eius sermones transcendentes capacitatem humanam, quibus Deum patrem suum asserebat, et se de caelo descendisse, et cetera huiusmodi; vel propter suspicionem eorum, quia plures in beelzebub principe daemoniorum opinabantur ipsum eicere daemones.

Theophylactus. vel samaritanum illum dicebant, tamquam ritus hebraicos dissolventem, utpote sabbati; samaritani enim non perfecte iudaizabant. Ex hoc vero quod eorum cogitationes revelabat, daemonium ipsum habere suspicabantur. Quando vero eum samaritanum dixerunt, nusquam evangelista dicit: ex quo palam est quod multa praetermiserunt evangelistae.

Gregorius in evang.. Ecce iniuriam suspiciens deus, non contumeliosa verba respondet; sequitur enim respondit iesus, et dixit: ego daemonium non habeo. Ex qua re quid nobis innuitur, nisi ut eo tempore cum a proximis ex falsitate contumelias accipimus, eorum etiam vera taceamus mala, ne ministerium iustae correptionis in arma vertatur furoris? Chrysostomus. et attendendum, quod ubi eos docere oportebat et eorum superbiam subtrahere, asper erat: ubi vero exprobratum eum oportebat sufferre, multa mansuetudine utebatur; erudiens nos, quae quidem ad Deum vindicare, quae vero ad nos despicere.

Augustinus in Ioannem. et ut homo prius eius imitetur patientiam, ut perveniat ad potentiam. sed quamvis maledictus maledicta non redderet, pertinuit tamen ad eum negare. Duo autem sibi fuerant obiecta: samaritanus es, et daemonium habes. non dixit: non sum samaritanus; samaritanus enim interpretatur custos; noverat autem ille se nostrum esse custodem; non enim pertinuit ad eum ut redimeremur, et non pertinet ut servemur. denique ipse est samaritanus, qui accessit ad saucium, et misericordiam impendit.

Origenes. Aliter quoque dominus magis quam paulus omnibus omnia fieri voluit, ut omnes nanciscatur; et ideo se non negavit esse samaritanum. Aestimo autem solius iesu fore vocem ego daemonium non habeo etc., sicut et illud: venit princeps mundi huius, et in me non habet quidquam; quia etiam quae delictorum reputata sunt minima, daemonibus adaptantur.

Augustinus. deinde post tale convicium hoc solum dixit de gloria sua: sed honorifico patrem meum; quasi dicat: ne vobis arrogans videar, habeo quem honorificem.

Theophylactus. honorificavit autem patrem, ulciscens eum, et non tolerans homicidas et mendaces se Dei veraces filios appellare.

Origenes. Solus autem Christus verissime veneratus est patrem: nullus enim honorans quidquam ex his quae non honorantur a Deo, honorat Deum.

Gregorius. Sed quia quisquis Dei zelo utitur, a pravis hominibus dehonestatur, in semetipso nobis dominus patientiae praebuit exemplum, qui ait et vos inhonorastis me.

Augustinus. quasi dicat: ego facio quod debeo, vos non facitis quod debetis.

Origenes. non autem illis solum hoc dictum est, sed et omnibus iniuste agentibus qui iniuriam inferunt Christo, qui est iustitia; et inferentibus contumeliam sapientiae, eo quod Christus est sapientia, et similiter de aliis huiusmodi.

Gregorius. Sed quid nobis contra iniurias faciendum sit, suo exemplo nos admonet, cum subiungit ego autem gloriam meam non quaero: est qui quaerat et iudicet.

Chrysostomus in Ioannem. quasi dicat: ex honore quem ad patrem habeo, haec locutus sum vobis, et propter hoc dehonoratis me; sed nulla est mihi cura huius contumeliae: illi enim noxas debetis propter quem haec audio.

Origenes in Ioannem. quaerit autem deus gloriam Christi in quolibet suscipientium illum, quam quidem reperiret in operantibus secundum insitas virtutis causas. Cum autem non repererit, punit illos in quibus non reperit gloriam filii sui; unde dicit est qui quaerat, et iudicet.

Augustinus in Ioannem. Quem autem vult intelligi nisi patrem? quomodo ergo alio loco dicit: pater non iudicat quemquam; sed omne iudicium dedit filio? sed videte, quod iudicium quandoque pro damnatione accipitur: hic autem secundum discretionem positum est; quasi dicat: est pater qui gloriam meam a vestra discernat: vos enim secundum hoc saeculum gloriamini, ego non secundum hoc saeculum. Discernit etiam gloriam filii sui a gloria omnium hominum: non enim quia homo factus est, iam comparandus est nobis. Nos homines cum peccato, ille sine peccato, et hoc secundum ipsam formam servi; nam illud quis digne loquatur: in principio erat verbum? Augustinus. vel aliter. Si vere dictum est a salvatore: omnia mea tua sunt, palam est quoniam et ipsum iudicium filii, patris est.

Gregorius in evang.. cum vero malorum perversitas crescit, non solum frangi praedicatio non debet, sed etiam augeri; unde dominus postquam daemonium habere dictus est, praedicationis suae beneficia largius impendit, dicens: amen, amen, dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum.

Augustinus. videbit dictum est pro eo quod est experietur. Cum ergo morituris moriturus loqueretur, quid sibi vult quod ait qui sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum, nisi quia videbit aliam mortem, de qua nos liberare venerat, mortem aeternam, mortem damnationis cum diabolo et angelis eius? ipsa est vera mors, nam ista migratio est.

Origenes. Sic igitur intelligendum est si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum, ac si diceret: si quis lucem meam custodierit, tenebras non videbit. Quod autem dicit in aeternum, communiter est sumendum, ut sit talis intellectus: si quis sermonem meum servaverit in aeternum, mortem non videbit in aeternum: quia eousque non videt aliquis mortem, quousque iesu verbum custodit. Cum vero quis torpens in observantia sermonis, et circa sui custodiam negligens factus, eum cessat custodire, subinde mortem videt, non apud alium quam apud seipsum. Sic igitur a salvatore instructi, prophetae quaerenti: quis est homo qui vivet, et non videbit mortem? respondere possumus: qui custodit verbum Christi.

Chrysostomus. servaverit autem dicit non solum fide, sed etiam per vitam puram. simul autem et occulte insinuat quoniam nihil possunt ei facere. Si enim qui sermonem eius servabit, non morietur in aeternum, multo magis et ipse non potest mori.


IOANNES 8,52-56


12852 (Jn 8,52-56)

Gregorius in evang.. Sicut bonis necesse est ut meliores etiam per contumelias existant, ita semper reprobi de beneficio peiores fiunt: nam accepta praedicatione, iterum iudaei blasphemant; dicitur enim dixerunt ergo iudaei: nunc cognovimus quia daemonium habes.

Origenes in Ioannem. Hi qui sacris scripturis credunt, comprehendunt quod quae praeter rectam rationem ab hominibus exercentur, non praeter daemones fiunt. Sic igitur iudaei virtute daemonis putabant iesum dixisse: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Hoc autem passi sunt quia Dei virtutem non perspexerunt: nam hic de morte quadam inimica rationi, qua pereunt delinquentes, hoc fassus est; hi vero de communi morte coniectantes esse quod dicitur, increpant dicentem, quasi defuncto abraham et prophetis; unde subditur abraham mortuus est et prophetae, et tu dicis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum. cum aliqua differentia sit inter mortem gustare et videre, pro eo quod mortem non videbit, mortem non gustabit protulerunt, velut incauti auditores confundentes dominicum sermonem. Sicut enim dominus inquantum panis vivus est, gustabilis est; in eo vero quod est sapientia, est visibilis pulchritudinis: sic etiam adversaria eius mors et gustabilis est et visibilis. Cum ergo quis steterit per iesum in intellectuali loco, mortem non gustabit, si statum servat, secundum illud matth. 16, 28: sunt de hic stantibus qui non gustabunt mortem. Cum autem aliquis sermonem Christi acceperit et custodierit, mortem non videbit.

Chrysostomus in Ioannem. rursus autem ex inani gloria ad cognationem confugiunt; unde sequitur numquid tu maior es patre nostro abraham, qui mortuus est? poterant etiam dicere: numquid tu maior es Deo, cuius sermonem qui audierunt mortui sunt? sed non dicunt hoc, quia etiam quam abraham minorem eum aestimabant.

Origenes. non enim discernunt, quia non solum abraham, sed etiam quolibet nato ex muliere, qui natus est ex virgine maior est. Nec verum dicebant iudaei abraham mortuus est: audivit enim verbum Christi, atque servavit. Et huiusmodi simile dices de prophetis, de quibus subdunt et prophetae mortui sunt: nam et verbum filii Dei custodierunt, cum verbum domini factum fuerit ad osee, vel Isaiam, vel ieremiam; quod si quis alius custodivit, ipsi prophetae custodierunt. Mendacium ergo dicunt et in hoc: scimus quia daemonium habes, et in hoc: abraham mortuus est et prophetae.

Gregorius. quia enim aeternae morti inhaeserant, et eamdem mortem cui inhaeserant, non videbant, cum solam mortem carnis aspicerent, in veritatis sermone caligabant. subdunt autem quem teipsum facis? Theophylactus. quasi dicant: tu, qui nulla cura dignus es, carpentarii filius de galilaea, tibi subripis gloriam.

Beda. Quem teipsum facis? hoc est, cuius meriti cuiusve dignitatis vis credi? abraham tamen mortuus erat corpore, anima autem vivebat. maior autem est mors animae in aeternum victurae, quam corporis quandoque morituri.

Origenes. Caecutientium autem fuit haec prolatio: quoniam non se fecit iesus id quod est, sed ex patre recepit; unde sequitur respondit iesus: si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est.

Chrysostomus in Ioannem. hoc quantum ad eorum suspicionem dixit, sicut et supra: testimonium meum non est verum, si testimonium perhibeo de meipso.

Beda. His autem verbis nihil esse ostendit gloriam vitae praesentis.

Augustinus in Ioannem. dixit autem hoc propter illud quod dixerant quem teipsum facis? refert enim gloriam suam ad patrem, de quo est; unde subdit est pater meus qui glorificat me. De isto verbo calumniantur ariani fidei nostrae, et dicunt: ecce maior est pater, quia glorificat filium. Haeretici, non legistis et ipsum filium dicentem, quod glorificet patrem suum? Alcuinus. Glorificavit autem pater filium, cum tempore baptismi et in monte, et tempore passionis coram turbis vox facta est ad eum, et post passionem eum resuscitavit, et collocavit eum ad dexteram suae maiestatis.

Chrysostomus. Addidit autem quem vos dicitis quia deus vester est: volebat enim ostendere quoniam non solum patrem eum nesciebant, sed neque Deum.

Theophylactus. Nam si vere patrem cognoscerent, filium eius venerarentur. Deum etiam contemnunt, qui homicidium in lege prohibuit, adversus Christum clamantes; unde subdit et non cognovistis eum.

Alcuinus. Quasi dicat: vos carnaliter illum Deum vestrum vocatis; pro temporalibus ei servitis: et non cognovistis eum, sicut intelligendus est; spiritualiter ei servire nescitis.

Augustinus. quidam haeretici dicunt Deum annuntiatum in veteri testamento non esse patrem Christi, sed nescio quem principem malorum angelorum. Contra ipsos ergo dicit patrem suum quem illi dicebant Deum suum, et non cognoverunt: si enim ipsum cognovissent, eius filium recepissent. De se autem subdit ego autem novi eum. Secundum carnem iudicantibus potuit et hic arrogans videri; sed arrogantia non ita caveatur ut veritas relinquatur; propter quod subdit et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis mendax.

Chrysostomus. Quasi dicat: sicut vos dicentes scire eum, mentimini, ita ego si dixero me nescire. Sed maxima demonstratio est, quod ab illo sit missus, hoc quod sequitur sed scio eum.

Theophylactus. Naturaliter ipsius cognitionem obtinens; qualis enim ego sum, talis et pater, quoniam ego meipsum cognosco, et illum cognosco. Praebet autem indicium quod ipsum cognoscat cum subdit et sermonem eius servo, sermonem mandata nuncupans. Quidam autem sic intelligunt hoc quod dicitur sermonem eius servo: idest rationem substantiae eius: eadem enim est ratio substantiae patris et filii: ideoque patrem cognosco: nam et pro quoniam sumitur, ut sit sensus: quoniam eius sermonem servo.

Augustinus. sermonem etiam patris tamquam filius loquebatur; et ipse erat verbum patris, quod hominibus loquebatur.

Chrysostomus. Et quia dixerant: numquid tu maior es patre nostro abraham? nihil de morte exponens, se maiorem quam abraham esse ostendit consequenter, cum subdit abraham pater vester exultavit ut videret diem meum: vidit et gavisus est, scilicet propter beneficium quod a me habet, ut a maiore.

Theophylactus. Quasi dicat: diem meum desiderabilem habuit et laetitiae plenum, non quasi alicuius minimi aut fortuiti.

Augustinus. Non timuit, sed exultavit ut videret: credens utique exultavit sperando, ut videret intelligendo diem meum. Incertum autem potest esse utrum dixerit temporalem diem domini, quo erat venturus in carne, an diem domini qui nescit ortum, nescit occasum. sed ego non dubito patrem abraham totum scisse: ait enim servo suo quem mittebat: pone manum sub femore meo, et iura mihi per Deum caeli. Ergo quae fuit illa iuratio, nisi quia significabatur de genere abrahae venturum in carne Deum caeli? Gregorius in evang.. tunc etiam diem domini abraham vidit, cum in figura summae trinitatis tres angelos hospitio suscepit.

Chrysostomus in Ioannem. Vel diem suum dicit diem crucis, quem abraham in oblatione arietis et isaac praefiguravit; per hoc ostendens quod non invitus ad passionem venit, et ostendens eos esse alienos ab abraham, si in quibus ille exultavit, hi dolent.

Augustinus. quale autem gaudium fuit cordis videntis verbum manens, splendorem piis mentibus refulgentem, apud patrem manentem Deum, et aliquando in carne venturum, non de patris gremio recessurum.


IOANNES 8,57-59


12857 (Jn 8,57-59)

Gregorius in evang.. Carnales mentes iudaeorum audientium verba Christi, oculos a carne non sublevant, dum in eo solam carnis aetatem pensant; unde dicitur dixerunt ergo iudaei ad eum: quinquaginta annos nondum habes, et abraham vidisti? quasi dicerent: multa sunt annorum curricula, ex quo abraham mortuus est, et quomodo vidit diem tuum? carnaliter enim hoc intellexerunt.

Theophylactus. tunc autem triginta trium annorum Christus erat: quare ergo non dixerunt: quadraginta annos nondum habes, sed quinquaginta? supervacua est huiusmodi quaestio: simpliciter enim prout eis occurrit dixerunt. Respondent tamen quidam quod per quinquagesimum annum ex reverentia iubilaeum nominant, in quo et captivos manumittebant et emptitiis possessionibus cedebant.

Gregorius. quos benigne redemptor noster a carnis suae intuitu submovet, et ad divinitatis contemplationem trahit; unde sequitur dixit ergo eis iesus: amen, amen, dico vobis: antequam abraham fieret, ego sum. Ante enim praeteriti temporis est, sum vero praesentis; et quia praeteritum et futurum tempus divinitas non habet, sed semper esse habet, non ait: ante abraham ego fui, sed ante abraham ego sum: secundum illud: ego sum qui sum. Ante ergo vel post abraham habuit esse, qui et accedere potuit per exhibitionem praesentiae, et recedere per cursum vitae.

Augustinus in Ioannem. Quia vero creatura est abraham, non dixit: antequam abraham esset, sed antequam fieret; neque dixit: ego factus sum: nam in principio erat verbum.

Gregorius. sed sustinere ista aeternitatis verba mentes infidelium non valentes, quem intelligere non poterant, obruere quaerebant; unde sequitur tulerunt ergo lapides iudaei, ut iacerent in eum.

Augustinus. tanta duritia quo curreret, nisi ad similes, scilicet lapides? quia vero postquam cuncta quae ad eum spectabant, docendo perfecerat, hi lapides iniciunt, deserit eos quasi correctionem non suscipientes; unde subditur iesus autem abscondit se, et exivit de templo. Non autem abscondit se in angulo templi quasi timens, aut in domunculam fugiens, vel post murum aut columnam divertens; sed caelica potestate invisibilem insidiantibus se constituens, per medium illorum exivit. Iesus autem abscondit se, et exivit de templo.

Gregorius. qui si divinitatis suae potentiam exercere voluisset, tacito nutu mentis suae in suis eos actibus ligaret, aut in poenas subitae mortis obrueret. Sed qui pati venerat, exercere iudicium nolebat.

Augustinus. Magis enim erat commendanda sapientia, quam exercenda potentia.

Alcuinus. Ideo etiam fugit quia nondum venerat hora passionis, et quia ipse non elegerat hoc genus mortis.

Augustinus. ergo tamquam homo a lapidibus fugit; sed vae illis a quorum lapideis cordibus fugit deus.

Beda. Mystice autem quot malas cogitationes quis assumit, quasi tot lapides in iesum mittit; ac deinde quantum ad se pertinet, si ad deliberationem transit, iesum extinguit.

Gregorius. Quid autem abscondendo se dominus significat, nisi quod eis ipsa veritas absconditur qui eius verba sequi contemnunt? eam quippe quam non invenit humilem, veritas fugit mentem. quid autem nobis hoc exemplo loquitur, nisi ut etiam cum resistere possumus, iram superbientium humiliter declinemus?
IOANNES 9,1-7


12901 (Jn 9,1-7)


Chrysostomus in Ioannem. quia iudaei sermonum Christi altitudinem non susceperant, exiens de templo curavit caecum, sui absentia eorum furorem mitigans, et per operationem signi, eorum duritiam molliens, et de his quae dicta sunt a se, faciens fidem; unde dicitur et praeteriens iesus, vidit hominem caecum a nativitate. Ubi considerandum, quod egrediens de templo, studiose venit ad opus sui manifestativum: ipse enim vidit caecum, non caecus ad eum accessit; et ita studiose respexit ut discipuli eius videntes eum studiose aspicientem interrogarent; sequitur enim et interrogaverunt eum discipuli eius: rabbi, quis peccavit, hic, an parentes eius, ut caecus nasceretur? Augustinus in Ioannem. rabbi magister est. Magistrum appellant, quia discere cupiebant: quaestionem quippe proposuerant domino tamquam magistro.

Theophylactus. Videtur tamen haec quaestio peccare: neque enim susceperant apostoli nugas gentilium, quoniam anima in alio saeculo vivens peccavit: sed diligenter intuenti non apparet simplex haec quaestio.

Chrysostomus. Venerunt enim ad hanc interrogationem, quia prius paralyticum curans dixit: ecce sanus factus es: non ultra pecces. Illi igitur cogitantes quia propter peccata fuerat ille paralysi resolutus, quaerunt de isto si hic peccavit; quod non est dicere: a nativitate enim caecus est; aut parentes eius; sed neque hoc: filius enim pro patre non sustinet poenam. sequitur respondit iesus: neque hic peccavit, neque parentes eius.

Augustinus. numquid vel ipse sine originali peccato natus erat, vel vivendo nihil addiderat? habebant ergo peccatum et ipse et parentes eius, sed non ipso peccato factum est ut caecus nasceretur. Ipse autem causam dicit quare caecus sit natus, cum subdit sed ut manifestentur opera Dei in illo.

Chrysostomus. Non autem ex hoc ostendit quod alii caeci facti sunt propter peccata parentum: neque enim contingit uno peccante alium puniri. quod autem dicit ut manifestetur gloria Dei, de seipso dicit, non de patre: illius enim gloria iam manifesta erat. Sed numquid iste iniuste passus est? sed ego eum beneficium accepisse dico per caecitatem: per hanc enim interioribus respexit oculis. qui vero ex non ente ad esse eum deduxit, potestatem habebat absque iniuria et ita eum dimittere. Dicunt autem quidam, quoniam ut hic non est causativum, sed significat eventum, sicut et illud: lex subintravit, ut abundaret delictum; sic et hoc consecutum est, ut dominus oculos clausos aperiens, et alia naturalis infirmitatis nocumenta corrigens, suam demonstravit virtutem.

Gregorius moralium. Alia itaque est percussio qua peccator percutitur, ut sine retractatione puniatur; alia qua peccator percutitur ut corrigatur; alia qua quisque percutitur non ut praeterita corrigat, sed ne ventura committat; alia per quam nec praeterita culpa corrigitur, nec futura prohibetur. sed dum inopinata salus percussionem sequitur, salvantis virtus cognita ardentius amatur.

Chrysostomus. Et quia de seipso dixit ut manifestetur gloria Dei, subiungit me oportet operari opera eius qui misit me; idest me oportet manifestare meipsum, et facere ea quae manifestent me patri eadem facientem.

Beda. cum enim filius se operari opera patris asseruit, sua et patris opera eadem esse monstravit; quae sunt infirma salvare, debilia roborare, homines illuminare.

Augustinus. per hoc autem quod dicit qui misit me, universam gloriam dat illi de quo est, quia ille habet filium qui de illo sit; ipse non habet de quo sit.

Chrysostomus. Addidit autem donec dies est, idest, donec licet credere hominibus in me, donec vita haec consistit, oportet me operari; et hoc ostendit subdens venit nox, quando nemo potest operari. Nox dicta est, secundum illud: proicite eum in tenebras exteriores. Ibi ergo erit nox, ubi nemo potest operari, sed recipere quod operatus est. Cum vivis, fac si quid facturus es: ultra enim neque fides est, neque labores, neque poenitentia.

Augustinus. si autem modo operamur, hic est dies, hic est Christus; unde subdit quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. Ecce ipse est dies. Dies iste qui circuitu solis impletur, paucas horas habet; dies praesentiae Christi usque in consummationem saeculi extendetur: ipse enim dixit: ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi.

Chrysostomus in Ioannem. quia vero sermonem quem dixerat, per opera credi fecit, subiungit evangelista haec cum dixisset, expuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos caeci. Qui autem maiores substantias de nihilo ad esse perduxit, multo magis oculos sine materia fecisset; sed voluit docere seipsum esse creatorem, qui in principio usus est luto ad hominis formationem. Ideo autem non aqua utitur ad lutum faciendum, sed sputo, ut nihil ascribatur fonti; sed discas quoniam virtus oris oculos aperuit et plasmavit: et deinde ut non videatur eis ex virtute terrae esse curatio, iussit lavari; unde sequitur et dixit ei: vade, et lava ad natatoria siloe, quod interpretatur missus: ut discas quoniam non indigeo luto ad faciendos oculos. Et quia in siloe erat virtus Christi, quae omnia operabatur, propter hoc et interpretationem nobis evangelista adiecit, dicens quod interpretatur missus: ut discas quoniam et illic Christus eum curavit. sicut enim apostolus dicit quod petra erat Christus, ita et siloe spiritualis erat, cuius repentinus aquae defluxus occulte insinuat nobis Christi manifestationem praeter omnem spem. Sed quare non statim eum fecit lavari, sed ad siloe misit? ut destruatur iudaeorum indevotio: conveniens enim erat omnes eum videre euntem, et lutum super oculos habentem. et etiam volens ostendere quoniam non alienus est a lege et veteri testamento, mittit eum ad siloe. Non autem erat timendum ne siloe sumeret hanc gloriam: multi enim lavantes ibi oculos, nullo tali beneficio sunt potiti. Et iterum ut discas caeci fidem, qui non contradixit, neque cogitavit apud seipsum: lutum solet magis excaecare: multoties lavi in siloe, et in nullo sum adiutus: si quam virtutem haberet, praesens utique curasset. Sed simpliciter obedivit; unde sequitur abiit ergo, et lavit, et venit videns. Sic igitur manifestavit suam gloriam: non enim parva gloria est ut aestimetur auctor creationis: ea enim quae de maiori est fides, quod minus est certificat. In universa autem creatione honorabilior est homo, eorum autem quae in nobis sunt membrorum honorabilior est oculus: hic enim corpus gubernat, hic ornat visum; et quod sol est in orbe terrarum, hoc est oculus in corpore: unde superiorem locum sortitur, sicut in quodam regali loco collocatus.

Theophylactus. Quidam tamen dicunt quod lutum non fuit depositum, sed in oculos est conversum.

Beda. Mystice autem postquam expulsus est de cordibus iudaeorum, mox transivit ad gentilium populum. Praeterire autem eius, vel iter facere, est de caelis in terram descendere. itaque videt caecum, cum misericorditer respexit genus humanum.

Augustinus. genus enim humanum est iste caecus: haec enim caecitas contigit in primo homine per peccatum, de quo omnes originem duximus: caecus est ergo a nativitate. Spuit dominus in terram, de saliva sua lutum fecit, quia verbum caro factum est, et inunxit oculos caeci. Inunctus erat et nondum videbat: quando enim inunxit, forte eum catechumenum fecit. Mittit illum ad piscinam, quae vocatur siloe, quia baptizatus est in Christo, et tunc eum illuminavit. Pertinuit autem ad evangelistam ut commendaret nobis nomen huius piscinae; et ait quod interpretatur missus: nisi enim ille fuisset missus, nemo nostrum esset ab iniquitate dimissus.

Gregorius moralium. vel aliter. Per salivam sapor intimae contemplationis accipitur, quae ad os a capite defluit, quia de claritate conditoris adhuc in hac vita nos positos gustu revelationis tangit; unde dominus salivam luto miscuit, et caeci nati oculos reparavit, quia superna gratia carnalem cognitionem nostram per admixtionem suae contemplationis irradiat, et ab originali caecitate hominem ad intellectum reformat.


IOANNES 9,8-17


12908 (Jn 9,8-17)

Chrysostomus in Ioannem. inopinabilitas facti miraculi incredulitatem inducebat, et ideo dicitur itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: nonne hic est qui sedebat et mendicabat? mirabilis Dei clementia quo descendebat? eos qui mendicabant, cum multa devotione curabat, et hinc iudaeorum os obstruens, quoniam non praeclaros, non insignes, neque principes, sed ignobiles sua dignos ducebat providentia: etenim in salutem omnium venerat. sequitur alii dicebant, quia hic est. caeco enim per longam viam eunte diligentes inspectores facti ex inopinabilitate eius quod viderant, non ultra poterant dicere: non est hic. sequitur alii autem: nequaquam, sed similis eius est.

Augustinus in Ioannem. aperti enim oculi vultum mutaverunt. sequitur ille autem dicebat: quia ego sum. Vox grata, ne damnetur ingrata.

Chrysostomus. Non enim verecundatus est de priori caecitate, neque formidavit furorem plebis, neque renuit ostendere seipsum, ut praedicet benefactorem. sequitur dicebant ergo ei: quomodo aperti sunt oculi tui? hunc modum neque nos scimus, neque ipse qui curatus est novit: sed quod quidem factum est, noverat, modum autem comprehendere non poterat; unde sequitur respondit: ille homo qui dicitur iesus, lutum fecit, et linivit oculos meos. Vide quomodo verax est. Non dixit unde fecit: quod enim non noverat, non dicit: neque enim scivit quoniam in terra expuit. Quoniam autem superunxit, per sensum tactus didicit. sequitur et dixit: vade ad natatoria siloe, et lava. Et hoc etiam ex auditu testatus est: recognovit enim eius vocem ex disputatione cum discipulis. Et quia ad unum se praeparaverat, scilicet omnia sibi suaderi a iubente, subiungit et abii et lavi et vidi.

Augustinus. ecce annuntiator factus est gratiae, ecce evangelizat et confitetur iudaeis. Caecus ille confitebatur, et cor impiorum stringebatur, quia non habebant in corde quod iam ille habebat in facie; unde sequitur et dixerunt: ubi est ille? Chrysostomus. dicebant autem hoc, occisionem meditantes; iam enim adversus ipsum conspiraverant. Christus autem non aderat his qui curabantur; non enim quaerebat gloriam, neque se ostentare. Recedebat etiam semper curans iesus, ut omnis suspicio tolleretur signorum. Qui enim non cognoscebant eum, qualiter ob gratiam eius se curatos confiterentur? unde sequitur: ait: nescio.

Augustinus. in his verbis inuncto similis erat, nondum videnti: praedicat, et nescit quid praedicat.

Beda. Unde figuram tenet catechumenorum, qui etsi credunt in iesum, adhuc tamen eum quasi nesciunt, quia nondum loti existunt. Pharisaeorum autem erat approbare opus vel improbare.

Chrysostomus. Iudaei igitur quaerentes ubi est ille? volebant eum invenire ut eum ducerent ad eos; quia vero non habuerunt eum, ducunt caecum; unde sequitur adducunt eum ad pharisaeos qui caecus fuerat, ut scilicet vehementius eum interrogarent. Propterea autem et evangelista subdit erat autem sabbatum quando lutum fecit iesus, et aperuit oculos eius: ut scilicet eorum malam mentem demonstraret, et causam propter quam eum quaerebant; ut scilicet occasionem contra eum invenirent, et ut detraherent miraculo per aestimatam legis praevaricationem: quod etiam manifestum est ex his quae sequuntur; sequitur enim iterum ergo interrogabant eum pharisaei quomodo vidisset. vide autem qualiter non turbatur caecus: nam quandoquidem turbis dicebat sine periculo interrogatus, non ita magnum erat veritatem dicere; mirabile autem est nunc, quod in ampliori periculo constitutus, neque negat, neque contraria dicit prioribus; sequitur enim ille autem dixit eis: lutum posuit mihi super oculos meos, et lavi, et video. Hoc autem ad eos qui iam audierant succinctius loquitur: non enim dixit nomen dicentis, neque quoniam dixit mihi vade et lava; sed confestim lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video; et sic contrarium passi sunt eius quod volebant: duxerunt enim eum ut negaturum, sed ab eo certius didicerunt. sequitur dicebant ergo ex pharisaeis.

Augustinus. Non omnes, sed quidam: iam enim inungebantur quidam. dicebant ergo nec videntes nec inuncti non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Ipse potius custodiebat qui sine peccato erat: sabbatum enim observare spiritualiter, est non habere peccatum; et hoc admonet deus quando commendat sabbatum: omne opus servile non facietis. Quid sit opus servile a domino audite: omnis qui facit peccatum servus est peccati. Sed isti sabbatum carnaliter observabant, spiritualiter violabant.

Chrysostomus in Ioannem. malitiose autem quod factum est silentes, aestimatam praevaricationem in medium ferebant: non enim dicebant quoniam sabbato curat, sed quoniam sabbatum non servat. sequitur alii dicebant: quomodo potest homo peccator haec signa facere? a signis enim inducebantur, sed imbecilliter erant dispositi: congruum enim erat ostendere qualiter sabbatum non solvitur; sed nondum hanc habebant mentem quod deus esset, ut possent respondere quoniam dominus sabbati haec fecit. Nullus denique eorum audebat ea quae volebat, manifeste dicere, sed in ambiguitate: hi quidem propter improbabilitatem, alii vero propter amorem principatus. sequitur et schisma erat inter eos.

Augustinus. Dies enim erat Christus, qui inter lucem et tenebras dividit.

Chrysostomus in Ioannem. volentes autem qui dixerant homo peccator non potest talia signa facere, os aliorum obstruere, eum qui suscepit virtutis experientiam, in medium ducunt, ut non videantur ipsi advocatione uti; unde sequitur dicunt ergo caeco iterum: tu quid dicis de illo qui aperuit tibi oculos? Theophylactus. Vide quomodo benevole quaerunt: non enim dixerunt: tu quid dicis de illo qui sabbatum non observat? sed miraculum commemorant: quomodo aperuit tibi oculos? pene ipsum sanatum concitantes; quasi dicerent: benefecit tibi, unde debes eum praedicare.

Augustinus. vel quaerebant quemadmodum hominem calumniarentur, ut eum ex synagoga eicerent. Sed ille constanter quod sentiebat expressit; unde sequitur ille autem dixit, quia propheta est. Adhuc quidem inunctus in corde, nondum Dei filium confitebatur; non mentitur tamen: ipse enim dominus de seipso ait: non est propheta sine honore nisi in patria sua.



Th. Aq. Catena aurea 12848