Th. Aq. Catena aurea 10707

LUCA 17,7-10

10707 (Lc 17,7-10)

Theophylactus. Quia fides proprium possessorem facit divinorum mandatorum observatorem, vivificis eum exornans operibus, exinde videbatur hominem incurrere posse superbiae vitium: unde praemonuit dominus apostolos ne superbiant in virtutibus suis, per exemplum conveniens, dicens quis autem vestrum habens servum arantem aut boves pascentem, qui regresso de agro dicat illi: statim transi et recumbe? Augustinus de quaest. Evang.. vel aliter. Hanc ergo fidem praestantissimae veritatis plerisque non intelligentibus, videri potest dominus discipulis suis non ad id quod petierant respondisse. difficile autem mihi apparet; nisi intelligamus ex fide in fidem, idest ex fide ista, qua ministratur deo, in eam significasse transferri ubi fruantur deo. augebitur enim fides cum primo verbis praedicantibus, deinde rebus apparentibus creditur: sed illa contemplatio summam quietem habet, quae in aeterno dei regno retribuitur. Summa vero quies illa praemium est iustorum laborum, qui in ecclesiae administratione peraguntur: et ideo quamvis in agro aret servus aut pascat, hoc est in vita saeculari vel terrena verset negotia, vel stultis hominibus tamquam pecoribus serviat; opus est ut post illos labores domum veniat; hoc est ecclesiae societur.

Beda. Vel servus de agro egreditur, cum intermisso ad tempus opere praedicandi, ad conscientiam doctorem recurrit, sua secum acta vel dicta retractans; cui non statim dominus dicit transi, de hac vita mortali; recumbe, idest in aeterna sede beatae vitae refovere.

Ambrosius. Intelligitur enim quia nullus recumbit nisi ante transierit. Denique et moyses ante transivit, ut magnum visum videret. Sicut ergo tu non solum non dicis servo tuo recumbe, sed exigis ab eo aliud ministerium; ita nec in te patitur dominus unius usum esse operis et laboris: quia dum vivimus, debemus semper operari; unde sequitur et non dicat ei: para quod coenem, et praecinge te, et ministra mihi, donec manducem et bibam? Beda. Iubet parari quod coenet, hoc est post laborem apertae locutionis humilitatem quoque considerationis propriae exhibere: tali coena dominus pasci desiderat. Praecingi autem est mentem humiliatam ab omnibus fluctuantium cogitationem finibus, quibus operum gressus impediri solet, constringere: nam qui vestimenta praecingit, hoc agit ne incedens involvatur ad lapsum. ministrare vero deo, est absque gratiae eius auxilio nihil virium habere profiteri.

Augustinus de quaest. Evang.. ministrantibus etiam, hoc est evangelizantibus servis suis, manducat et bibit dominus confessionem et fidem gentium. sequitur et post haec tu manducabis et bibes.

Beda. Quasi dicat: postquam tuae praedicationis opere delectatus, tuaeque compunctionis epulis fuero refectus, tunc demum transies, et aeternis meae sapientiae dapibus in aeternum reficieris.

Cyrillus. Docet autem dominus quod ius potestatis dominicae quasi debitam subiectionem requirit a famulis, cum subdit numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quae sibi imperaverat? non puto. per hoc morbus superbiae tollitur. Quid superbis? ignoras quod si non persolvis debitum, periculum imminet; si vero persolvas, nullam gratiam facis? secundum illud pauli: si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi est: vae mihi si non evangelizavero. considera ergo, quod qui apud nos dominantur, non referunt gratias, cum aliqui subditorum statuta sibi prosequuntur obsequia; sed ex benevolentia saepius suorum provocantes affectum, maiorem eis appetitum serviendi aggenerant. Sic et deus petit quidem a nobis famulatum iure servitii; verum, quia clemens et bonus est, honores laborantibus pollicetur; et supereminet sudoribus subiectorum benevolentiae magnitudo.

Ambrosius. Non ergo te iactes, si bene servisti, quod facere debuisti. obsequitur sol, obtemperat luna, serviunt angeli; et nos ergo non a nobis laudem exigamus. Unde concludens subdit sic et vos, cum omnia feceritis, dicite: quia servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.

Beda. Servi quidem, quia pretio empti; inutiles, quia dominus bonorum nostrorum non indiget, vel quia non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam. haec igitur est in hominibus fidei perfectio, si omnibus quae sunt praecepta impletis, imperfectos esse se noverint.


LUCA 17,11-19

10711 (Lc 17,11-19)

Ambrosius. Post praedictam parabolam reprehenduntur ingrati; dicitur enim et factum est, dum iret iesus in ierusalem, transibat per mediam samariam et galilaeam. titus. Ut ostendat quod samaritani quidem benevoli, iudaei vero praedictis beneficiis sunt ingrati: erat enim discordia inter samaritanos et iudaeos: quam ipse quasi pacificans inter utrosque transit, ut utrosque compingat in unum novum hominem.

Cyrillus. Deinde suam gloriam salvator manifestat, attrahens ad fidem israel; unde sequitur et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, ab urbibus et oppidis expulsi, et quasi immundi ritu legis mosaicae. Titus. Conversabantur autem ad invicem, quia fecerat eos unanimes communitas passionis; et praestolabantur transitum iesu, solliciti donec advenientem Christum viderent; unde sequitur qui steterunt a longe: eo quod lex iudaeorum lepram immundam iudicat; lex autem evangelica non externam, sed internam asserit esse immundam.

Theophylactus. a longe ergo stabant quasi verecundantes de immunditia quae eis imputabatur: putabant enim quod Christus eos fastidiret ad modum aliorum. Sic ergo astiterunt loco, sed facti sunt proximi deprecando: prope enim est dominus omnibus invocantibus eum in veritate; unde sequitur et levaverunt vocem, dicentes: iesu praeceptor, miserere nostri. Titus. dicunt nomen iesu, et lucrifaciunt rem; nam iesus interpretatur salvator: dicunt miserere nobis, propter experientiam virtutis eius; neque argentum petentes neque aurum, sed ut aspectum corporis sanum obtineant.

Theophylactus. Nec simpliciter obsecrant eum, nec rogant eum ut mortalem: vocat eum praeceptorem, idest dominum, quo pene videntur hunc opinari deum. At ipse iubet illis ut ostenderent se sacerdotibus; unde sequitur quos ut vidit, dixit: ite, ostendite vos sacerdotibus: ipsi enim experiebantur si mundati forent a lepra vel non.

Cyrillus. lex etiam mundatos a lepra iubebat offerre sacrificium causa purgationis.

Theophylactus. iubere ergo eis ut irent ad sacerdotes, nihil aliud innuebat nisi quod debebant curari; unde sequitur et factum est, dum irent, mundati sunt.

Cyrillus. in quo iudaeorum pontifices aemuli gloriae eius cognoscere poterant quod inopinate et mirifice sanati sunt, concedente Christo eis salutem.

Theophylactus. Cum autem decem essent, novem, qui israelitae erant, ingrati fuerunt; sed alienigena samaritanus reversus, voces emittebat benignas; unde sequitur unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est, regressus est cum magna voce magnificans deum. Titus. Dedit autem ei appropinquandi fiduciam suscepta purgatio; unde sequitur et cecidit in faciem suam ante pedes eius, gratias agens, ex procubitu et supplicatione fidem suam simul cum benevolentia pandens. sequitur et hic erat samaritanus.

Theophylactus. hinc poterit quisquis conicere quod nihil impedit quemquam placere deo, etsi de genere profano processerit, dummodo bonum gerat propositum. Nullus etiam natus ex sanctis superbiat; novem enim qui israelitae erant, ingrati fuerunt; unde sequitur respondens autem iesus dixit: nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? non est inventus qui rediret, et daret gloriam deo, nisi hic alienigena. Titus. Per hoc ostenditur quod promptiores ad fidem erant alienigenae: lentus enim erat ad fidem israel; unde subditur et ait illi: surge, vade, quia fides tua te salvum fecit.

Augustinus de quaest. Evang.. mystice autem leprosi intelligi possunt qui scientiam verae fidei non habentes, varias doctrinas profitentur erroris: non enim abscondunt imperitiam suam, sed pro summa peritia proferunt in lucem, et iactantiam sermonis ostendunt. Coloris quippe vitium lepra est; vera ergo falsis inordinate permixta in una disputatione vel narratione hominis, tamquam in unius corporis colore apparentia, significant lepram, tamquam veris falsisque colorum fucis humana corpora variantem atque maculantem. hi autem tam vitandi sunt ecclesiae ut, si fieri potest, longius remoti magno clamore Christum interpellent. Quod autem praeceptorem eum invocaverunt, satis puto significari vere lepram falsam esse doctrinam, quam bonus praeceptor abstergat. nullum autem eorum quibus haec corporalia beneficia dominus praestitit, invenitur misisse ad sacerdotem nisi leprosos. sacerdotium enim iudaeorum figura fuit sacerdotii quod est in ecclesia. Cetera autem vitia per seipsum interius in conscientia dominus sanat et corrigit; doctrina vero vel imbuendi per sacramenta, vel catechizandi per sermonem potestas ecclesiae tributa est. Qui dum irent, mundati sunt: quia gentiles, ad quos venerat petrus, nondum accepto baptismatis sacramento, per quod spiritualiter ad sacerdotes pervenitur, infusione spiritus sancti mundati declarantur. Quisquis ergo in ecclesiae societate doctrinam integram veramque assequitur, eo quod manifestetur, varietate mendaciorum tamquam lepra caruisse, et tamen ingratus Deo mundatori suo gratiarum agendarum pia humilitate non prosternitur, similis est illis de quibus dicit apostolus quod cum deum cognovissent, non ut deum magnificaverunt, aut gratias egerunt. Ideo tales in novenario numero tamquam imperfecti remanebunt: novem enim indigent uno ut quadam unitatis forma coagulentur, ut decem sint. Ille autem qui gratias egit, unicae ecclesiae significatione approbatus est. Et quia illi erant iudaei, amisisse per superbiam declarati sunt regnum caelorum, ubi maxime unitas custoditur. iste vero, qui erat samaritanus, quod interpretatur custos, illi a quo accepit tribuens quod accepit, secundum illud: fortitudinem meam ad te custodiam, unitatem regni humili devotione servavit.

Beda. Cecidit autem in faciem, quia ex malis quae se perpetrasse meminit, erubescit: qui surgere et ire praecipitur: quia qui infirmitatem suam cognoscens humiliter iacet, per divini verbi consolationem ad fortia opera proficere iubetur. si autem fides salvum fecit eum qui se ad agendas gratias inclinavit: ergo perfidia perdit eos qui de acceptis beneficiis Deo dare gloriam neglexerunt, quapropter fidem per humilitatem augeri debere, sicut in parabola superiori decernitur, ita hic ipsis rebus ostenditur.


LUCA 17,20-21

10720 (Lc 17,20-21)

Cyrillus. Cum salvator in sermonibus quos ad alios dirigebat, frequenter regnum dei meminisset, ob hoc pharisaei eum deridebant; unde dicitur interrogatus autem a pharisaeis: quando venit regnum dei? quasi irrisorie dicerent: antequam veniat de quo loqueris, mors crucis te occupabit. Dominus autem patientiam ostendens, increpatus non increpat; sed potius malos existentes suo non dedignatur responso; sequitur enim respondit eis, et dixit: non veniet regnum dei cum observatione; quasi dicat: non quaeratis de temporibus quibus iterum instabit tempus regni caelorum.

Beda. Illud enim tempus neque ab hominibus, neque ab angelis potest observari, sicut tempus incarnationis prophetarum vaticiniis et angelorum est manifestatum praeconiis; unde subdit neque dicent: ecce hic, aut: ecce illic. vel aliter. Interrogant de tempore regni dei, quia, sicut infra dicitur, existimabant quod veniente hierosolymam domino, confestim regnum dei manifestaretur; unde dominus respondet, quod regnum dei non veniet cum observatione.

Cyrillus. Solum autem ad utilitatem cuiuslibet hominis esse fatetur illud quod subditur ecce enim regnum dei intra vos est, idest, in vestris affectibus et in potestate vestra id capere: potest enim quilibet homo iustificatus per fidem Christi et virtutibus ornatus regnum obtinere caelorum.

Gregorius nazianzenus. vel forsitan regnum nobis insitum dicit inditam animabus nostris laetitiam per spiritum sanctum: ea enim est velut imago et arrha perennis laetitiae, qua in futuro saeculo sanctorum animae gaudent.

Beda. Vel regnum dei seipsum dicit intra illos positum, hoc est in cordibus eorum per fidem regnantem.


LUCA 17,22-25

10722 (Lc 17,22-25)

Cyrillus. Quia dominus dixerat regnum dei intra vos est, voluit discipulos esse paratos ad patientiam, ut effecti strenui intrare valeant regnum dei. Praedicit ergo eis, quod antequam de caelo veniat, in fine saeculi persecutio irruet super eos; unde dicitur et ait ad discipulos suos: venient dies quando desideretis videre unum diem filii hominis, et non videbitis; significans quod tanta erit persecutio, quod unum diem eius videre cupiant, illius scilicet temporis quo adhuc conversabantur cum Christo. Sane iudaei Christum multis angustiaverunt improperiis et iniuriis; sed in comparatione malorum maiorum minora eligenda videntur.

Theophylactus. Tunc enim absque sollicitudine vivebant, Christo eos procurante, et protegente; sed futurum erat quando Christo absente traderentur periculis, ad reges et principes ducti; et tunc tempus primum cuperent quasi tranquillum.

Beda. Vel diem Christi dicit regnum dei, quod speramus futurum; et bene dicit unum diem, quia in illa beatitudinis gloria tenebrarum interruptio nulla est. Bonum ergo est diem Christi desiderare. Nec tamen magnitudine desiderii nobis somnia fingere debemus, quasi instet dies domini; unde sequitur et dicent vobis: ecce hic, ecce illic: nolite ire, neque sectemini.

Eusebius. quasi dicat: si adveniente antiChristo, fama de eo volet quasi apparuerit Christus, non egrediamini, neque sequamini: nam impossibile est eum qui semel in terra visus est, iterum in angulis terrae conversari. Erit igitur hic de quo dicitur, non verus Christus; manifestum enim signum secundi adventus salvatoris nostri hoc est quod subito totum orbem claritas eius adventus replebit; unde sequitur nam sicut fulgur coruscans de sub caelo, in ea quae sub caelo sunt fulget; ita erit filius hominis in die sua. Non enim apparebit super terram ambulans, sicut quidam homo communis, sed universaliter irradiabit, ostendens cunctis iubar propriae deitatis.

Beda. Et pulchre ait coruscans de sub caelo: quia iudicium sub caelo, hoc est in aeris medio, geretur, secundum illud apostoli: simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera. Si autem dominus in iudicio sicut fulgur apparebit, nullus tunc in sua mente latere permittitur: quia ipso iudicis fulgore penetratur. Potest autem haec domini responsio et de illo eius adventu quo quotidie venit in ecclesiam accipi. intantum enim saepe haeretici turbaverunt ecclesiam, dicendo in suo dogmate fidem Christi manere, ut fideles illorum temporum desiderarent dominum, vel uno die, si fieri posset, redire ad terras, ut per seipsum quomodo se habeat fidei veritas, intimaret. Et non videbitis, inquit: quia non est opus corporali visione dominum redire: quia semel per universum mundum evangelii vigorem exhibuit.

Cyrillus. opinabantur autem discipuli quod vadens hierosolymam statim ostenderet regnum dei. Hanc igitur opinionem resecans, notum facit eis quod primo decebat eum salubrem passionem sufferre, deinde ad patrem ascendere, et desuper fulgere, ut per orbem terrarum in iustitia iudicet; unde subdit primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.

Beda. Generationem non tantum iudaeorum, verum etiam omnium reproborum appellat; a quibus etiam nunc filius hominis in corpore suo, hoc est in ecclesia, multa patitur, et reprobatur. Inserit autem de sua passione, loquens de gloria sui adventus, ut dolorem suae passionis spe promissae clarificationis mitigarent, simulque seipsos pararent, si gloriam regni diligerent, mortis non horrere periculum.


LUCA 17,26-30

10726 (Lc 17,26-30)

Beda. Adventum domini quem fulguri cito transvolanti comparaverat, nunc comparat diebus noe et lot, quando repentinus mortalibus supervenit interitus; unde dicitur et sicut factum est in diebus noe, ita erit in die filii hominis.

Chrysostomus in Matthaeum. Quia enim tunc non crediderunt comminatoriis verbis, passi sunt repente reale iudicium. Eorum autem incredulitas ex anima lenta procedebat: nam quaecumque vult aliquis et intendit, ea etiam expectat; unde sequitur edebant et bibebant, uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit noe in arcam; et venit diluvium, et perdidit omnes.

Ambrosius. Bene causam diluvii de nostris asserit processisse peccatis: quia deus malum non creavit, sed nostra sibi merita reperierunt: non quia coniugia damnentur: neque enim alimenta damnantur, cum in istis successionis, in illis naturae subsidia sint; sed in omnibus modus quaeritur: quicquid enim abundantius est, a malo est.

Beda. Mystice autem noe arcam aedificat, cum dominus ecclesiam de Christi fidelibus quasi lignis laevigatis adunando construit: quam perfecte consummatam ingreditur, cum hanc in die iudicii praesentia suae visionis aeternus habitator illustrat. sed cum arca aedificatur, iniqui luxuriantur: cum vero intratur, intereunt: quia qui sanctis hic certantibus insultant, eis illic coronatis aeterna damnatione plectentur.

Eusebius. Quia vero usus est dominus exemplo diluvii, ne putaret aliquis futurum diluvium ex aqua, utitur secundo exemplo lot, docens modum perditionis impiorum, quod igne dimisso caelitus superveniet impiis ira dei; unde subditur similiter sicut factum est in diebus lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et aedificabant.

Beda. praetermisso illo infando sodomorum scelere, sola ea quae levia vel nulla putari poterant delicta commemorat: ut intelligas illicita quali poena feriantur, si licita immoderatius acta igne et sulphure puniuntur; sequitur enim qua die autem exiit lot a sodoma, pluit ignem et sulphur de caelo, et omnes perdidit.

Eusebius. non prius dixit ignem caelitus decurrisse super impios sodomorum quam lot exisset ab eis; sicut et diluvium non prius terrae incolas perdidit quam noe arcam intrasset: quia quamdiu noe vel lot conversabantur cum impiis, deus non irrogabat iram, ne una cum peccatoribus deperirent; volens autem eos perdere, subtraxit iustum. Sic et in consummatione saeculi non prius erit finis quam omnes iusti sint semoti ab impiis; unde sequitur secundum hoc erit qua die filius hominis revelabitur.

Beda. Quia qui interim non apparens omnia videt, tunc apparens omnia iudicabit; apparebit autem iudicaturus eo maxime tempore quo cunctos iudiciorum eius oblitos, huic saeculo conspexerit esse mancipatos.

Theophylactus. Postquam enim venerit antiChristus, homines fient lascivi, dediti enormibus vitiis, secundum illud apostoli: voluptatum amatores magis quam dei. Si enim antiChristus est cuiuslibet peccati habitaculum, quid aliud inferet misero tunc temporis hominum generi nisi sua? et hoc dominus innuit per exempla diluvii et sodomitarum.

Beda. Mystice autem lot, qui interpretatur declinans est populus electorum, qui dum in sodomis, idest inter reprobos, ut advena, moratur, quantum valet, eorum scelera declinat. Exeunte autem lot, sodoma perit: quia in consummatione saeculi exibunt angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis. Ignis tamen et sulphur, quae de caelo pluisse commemorat, non ipsam perennis supplicii flammam, sed subitaneum diei illius significat adventum.


LUCA 17,31-33

10731 (Lc 17,31-33)

Ambrosius. Quia propter improbos necesse est ut probi in hoc saeculo contritionem cordis animique patiantur, quo uberiorem mercedem accipiant in futurum, quibusdam remediis instruuntur cum dicitur in illa hora qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, non descendat tollere illa; hoc est, si quis superiora iam domus suae eminentiumque virtutum culmen ascendit, ad terrena mundi huius opera non accedat.

Augustinus de quaest. evang.. In tecto enim est qui excedens carnalia tamquam in aura libera spiritualiter vivit; vasa enim in domo sunt sensus carnales, quibus ad investigandum veritatem quae intellectu capitur, multi utentes, penitus erraverunt. Caveat ergo spiritualis homo ne in die tribulationis rursus vita carnali, quae per sensus corporis pascitur, delectatus, ad vasa huius mundi tollenda descendat. sequitur et qui in agro similiter non redeat retro; idest, qui operatur in ecclesia, sicut paulus plantans, et sicut apollo rigans, non respiciat spem saecularem, cui renuntiavit.

Theophylactus. haec autem omnia Matthaeus pro captione hierosolymorum a domino dicta fatetur, ut, supervenientibus romanis, nec domi consistentes descendere deberent pro quocumque necessario, sed protinus arripere fugam, nec in agro manentes redire domum. et nimirum in captione hierosolymorum constat haec evenisse, et iterum fore ventura in antiChristi adventu; magis autem in ipso tempore consummationis, cum et tunc intolerabilis sit futura calamitas.

Eusebius. Innuit ergo per hoc futuram esse persecutionem a filio perditionis in Christi fideles. Diem igitur illam vocat tempus praecedens finem mundi; in quo qui fugit, non revertatur, et amittens bona non curet, nec imitetur coniugem lot, qui post fugam in exitu de civitate sodomorum reversa mortua est, et columna salis effecta; unde sequitur memores estote uxoris lot.

Ambrosius. Quae ideo quia retrospexit, perdidit naturae suae munus: retro enim satanas, retro enim sodoma. Quapropter fuge intemperantiam, declinato luxuriam, recordare quia ille qui se veteribus studiis non reflexit, ideo evasit quia pervenit ad montem; illa, quoniam ad posteriora respexit, nec mariti adiuta suffragio, ad montem pervenire potuit, sed remansit.

Augustinus de quaest. Evang.. significat igitur uxor lot eos qui in tribulatione retrospiciunt, et se a spe divinae promissionis avertunt: et ideo statua salis facta est ut admonendo homines ne hoc faciant, tamquam condiat cor eorum, ne sint fatui.

Theophylactus. Consequenter subiungit subsequentia praemissorum, dicens quicumque quaesierit salvare animam, perdet illam: quasi dicat: non quaerat aliquis in persecutionibus antiChristi curare propriam animam; nam perdet eam; quisquis autem caedibus et periculis se dederit, salvus erit; unde sequitur et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam; nequaquam se tyranno subiciens propter vitae amorem.

Cyrillus. Quomodo etiam aliquis perdat propriam animam ut salvam eam faciat, manifestat paulus dicens de quibusdam: qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis, labore scilicet et pietate aggredientes agones.


LUCA 17,34-37

10734 (Lc 17,34-37)

Beda. Dixerat supra dominus, eum qui in agro sit, retro redire non debere; quod ne de his tantum qui aperte de agro redituri, hoc est palam dominum negaturi sunt, dictum putares, pergit ostendere nonnullos esse qui cum faciem habere in anteriora videantur, animo tamen retro respiciunt; unde dicitur dico autem vobis: in illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur.

Ambrosius. bene noctem dicit, quia antiChristus hora tenebrarum est, eo quod pectoribus hominum tenebras antiChristus infundat, cum dicat se esse Christum; Christus autem sicut fulgur coruscans fulget, ut in illa nocte resurrectionis gloriam videre possimus.

Augustinus de quaest. Evang.. Vel in illa nocte dicit, hoc est in illa tribulatione.

Theophylactus. Vel inopinatum docet esse Christi adventum, quem futurum esse noctu docemur. Cum autem dixisset, divites vix salvari, ostendit quod nec omnes divites pereunt, nec omnes pauperes salvantur.

Cyrillus. Per duos enim existentes in uno lecto, videtur designare divites quiescentes in mundanis deliciis: lectus namque signum quietis est. Non autem quicumque divitiis affluunt sunt impii, sed aliquis est probus et in fide electus; hic igitur assumetur, alter vero, qui talis non existit, dimittetur. Descendens enim dominus ad iudicium, mittet angelos suos, qui ceteris in terra derelictis poenam passuris, sanctos et iustos ei adducent, secundum illud apostoli: rapiemur in nubibus obviam Christo in aera.

Ambrosius. Vel ex uno strato infirmitatis humanae unus relinquitur, idest improbatur; alter vero assumitur, idest rapitur obviam Christo in aera. sequitur duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur.

Cyrillus. per molentes innuere videtur pauperes et pressos laboribus; ad quod etiam pertinet quod subditur duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur. In his enim non modicum differt: nam hi sarcinam paupertatis viriliter sustinent, vitam agentes honestam et humilem, qui assumentur; hi vero sunt ad profana promptissimi, qui relinquentur.

Ambrosius. Vel per molentes significari videntur qui ex occultis alimenta quaerunt, et in apertum ex inferioribus proferunt. Et fortasse mundus iste pistrinum est; anima autem nostra velut quodam carcere includitur corporali. in hoc ergo pistrino vel synagoga, vel anima obnoxia delictis, triticum molendo madefactum et gravi humore corruptum, non potest interiora ab exterioribus separare; et ideo relinquitur, quia eius similago displicuit. At vero sancta ecclesia, vel anima nullis maculata contagiis delictorum, quae tale triticum molit quod solis aeterni calore torridum sit, bonam similaginem de penetralibus hominum Deo offert. Qui sint autem agricolae, possumus reperire, si advertamus duas mentes esse in nobis: unam exterioris hominis, quae corrumpitur; aliam interioris, quae per sacramentum renovatur. Istae igitur sunt operantes in agro nostro; quarum altera bonum fructum diligentia dat, altera amittit incuria. Vel duos populos interpretemur in hoc mundo, qui agro comparatur: quorum alter, qui fidelis est, assumitur; alter, qui infidelis est, relinquitur.

Augustinus de quaest. Evang.. Vel tria genera hominum hic videntur significari. unum eorum qui otium et quietem eligunt, neque negotiis saecularibus, neque ecclesiasticis occupati; quae illorum quies lecti nomine significata est. alterum eorum qui in plebibus constituti reguntur a doctoribus, agentes ea quae sunt huius saeculi; quos et feminarum nomine significavit, quia consiliis praelatorum regi his expedit; et molentes dixit, quia temporalium orbem negotiorum atque circuitum vertunt; quasi tamen in unum molentes dixit, inquantum de istis rebus et negotiis suis praebent usibus ecclesiae. tertium genus est eorum qui operantur in ecclesiae ministerio, tamquam in agro dei. In his ergo tribus generibus bina sunt rursus genera hominum in singulis: quorum aliqui in ecclesia permanent, qui assumuntur; aliqui cadunt, qui relinquuntur.

Ambrosius. Non enim iniquus est deus, ut pares studiis in societate vivendi atque indiscreta actuum qualitate, meritorum remuneratione discernat. Non autem merita hominum copulae usus exaequat, quia non omnes quod adoriuntur efficiunt, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

Cyrillus. Quia ergo dixit quod quidam assumerentur, utiliter et bene inquirunt discipuli quo assumerentur; unde sequitur respondentes dicunt illi: ubi, domine? Beda. Duo autem salvator interrogatus, ubi scilicet sint boni assumendi, et ubi mali relinquendi, unum dixit, aliud subintelligendum reliquit; unde sequitur qui dixit eis: ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae.

Cyrillus. Quasi dicat: sicut deiecto cadavere, aves quarum pabulum sunt carnes, ad illud conveniunt; ita cum venerit filius hominis, tunc omnes aquilae, idest sancti, concurrent ad eum.

Ambrosius. Iustorum enim animae aquilis comparantur, eo quod alta petant, humilia derelinquant, et longaevam ducere feruntur aetatem. De corpore autem dubitare non possumus, maxime si meminerimus quod a pilato ioseph corpus accepit. Nonne tibi videntur aquilae circa corpus, mulieres apostolorumque conventus circa domini sepulturam? nonne tibi videntur aquilae circa corpus, quando veniet in nubibus, et videbit eum omnis oculus? est autem corpus, de quo dictum est: caro mea vere est cibus. Circa hoc corpus aquilae sunt, quae circumvolant spiritualibus alis. Sunt etiam circa corpus aquilae, quae credunt iesum Christum in carne venisse. Est etiam ecclesia, in qua per baptismi gratiam spiritu renovamur.

Eusebius. Vel per aquilas mortua animalia depascentes, principes huius saeculi denotavit, et eos qui tunc temporis sanctos dei persequentur, penes quos relinquuntur assumptionis indigni, qui corpus vel cadaver dicuntur: vel punitrices virtutes, quae facturae sunt impiorum, hic per aquilas denotantur.

Augustinus de cons. Evang.. Haec autem quae lucas hic ponit vel recordatur praeoccupando, ut prius commemoraret quae post a domino dicta sunt, vel bis a domino dicta facit intelligi.


LUCA 18,1-8

10801 (Lc 18,1-8)

Theophylactus. Postquam aerumnarum et periculorum dominus meminit, subdit horum remedium, quod est oratio iugis et praemeditata; unde dicit dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare, et non deficere.

Chrysostomus. qui te redemit, quid te facere voluit demonstravit. Non vult te cessare a precibus; vult te beneficia meditari dum petis: vult te rogando accipere quod benignitas desiderat impertiri. Nec unquam oranti beneficia denegat qui ut orantes non deficiant, sua pietate instigat. Hortamenta domini libenter admitte: quod praecepit, velle debes; nolle, si ipse dominus prohiberet. Denique considera quanta est tibi concessa felicitas, orationibus fabulari cum deo, quod desideras postulare; qui et si verbis silet, tamen beneficiis respondet; non aspernatur quod petis, non taedet nisi forte tacueris.

Beda. Dicendum est autem, eum semper orare et non deficere qui canonicis horis rogare non desistit; aut omnia quae iustus secundum deum gerit et dicit, ad orationem sunt reputanda.

Augustinus de quaest. Evang.. parabolas autem dominus aut secundum similitudinem ponit, sicut de feneratore, qui cum duobus debitoribus donasset quod debebant, ab eo plus dilectus est cui plus donavit; aut de ipsa similitudine aliquid probat, veluti est illud, quod si fenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei? hic ergo iniquus iudex non ex similitudine, sed ex dissimilitudine adhibitus est, de quo subditur iudex quidam erat in quadam civitate, qui deum non timebat, et hominem non reverebatur.

Theophylactus. vide quod impudentem erga homines esse, gravioris est mali indicium: deum enim quamplures non timent, attamen humano cohibentur pudore, et ideo minus peccant; cum vero fit aliquis impudens etiam quoad homines, tunc excrescit cumulus vitiorum. sequitur vidua autem quaedam erat in illa civitate.

Augustinus. Ista vidua potest habere similitudinem ecclesiae, quae desolata videtur donec veniat dominus, qui nunc in secreto curam eius gerit. Sed quia sequitur et veniebat ad eum dicens: vindica me de adversario meo. Et nolebat per multum tempus, hic monet cur electi dei se vindicare deprecentur, quod etiam in apocalypsi ioannis de martyribus dicitur, cum apertissime moneamur ut pro nostris inimicis et persecutoribus oremus. Intelligendum est autem eam vindictam esse iustorum ut omnes mali pereant. Pereunt autem duobus modis: aut conversione ad iustitiam, aut amissa per supplicium potestate. Itaque si omnes homines convertentur ad deum, diabolus tamen remaneret in saeculi fine damnandus; quem finem cum iusti videre desiderant, non absurde vindictam desiderare dicuntur.

Cyrillus. Vel aliter. Quoties nobis ab aliquibus irrogantur offensae, tunc gloriosam esse putabimus oblivionem malorum: quoties vero aliquid ad ipsam dei gloriam peccant, contra dogmatis divini ministros bellantes, tunc deum adimus postulantes subsidium, et exclamantes contra impugnantes gloriam eius.

Augustinus. apud iniquissimum ergo iudicem usque ad effectum implendi desiderii valuit trahere perseverantia deprecantis; unde sequitur post haec autem dixit intra se: etsi deum non timeo, neque hominem revereor, tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me. multo igitur certiores esse debent qui deum perseveranter rogant, fontem iustitiae atque misericordiae; unde sequitur ait autem dominus: audite quid iudex iniquitatis dicat. Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis? Theophylactus. quasi dicat: si iudicem imbutum quolibet scelere demulsit assiduitas, quanto magis patrem misericordiae deum flectemus ad pietatem orando? unde sequitur dico autem vobis, quia cito faciet vindictam illorum. Tentaverunt autem quidam subtilius hanc indagare parabolam; dicunt enim viduam esse quamlibet animam quae pristinum virum, scilicet diabolum, excludit, ob hoc ei adversantem quod accedit ad deum iustitiae iudicem; qui neque deum timet, nam ipse solus est deus; sed nec veretur hominem, non est enim apud deum personarum acceptio. huius igitur viduae, idest animae supplicantis, iugiter sibi contra diabolum miseretur deus, demulcente eum instantia eius. Postquam autem dominus docuit quod utendum sit in tempore consummationis oratione pro tunc futuris periculis, subdit verumtamen filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? Augustinus de verb. Dom.. Dicit autem dominus de fide quae perfecta est: ipsa enim vix invenitur in terra. Ecce plena est ecclesia dei: quis huc accederet, si nulla esset fides: quis non montes transferret, si plena esset fides? Beda. cum autem omnipotens conditor in forma filii hominis apparuerit, tanta erit raritas electorum, ut non tam ob clamorem fidelium, quam torporem aliorum, totius mundi sit acceleranda ruina. Quod autem dominus hic quasi dubitative dicit, non dubitat, sed arguit: nam et nos aliquando de rebus quas certas habemus, increpative verbum dubitationis promimus; ut si dicatur servo: considera, forsitan dominus tuus sum.

Augustinus. hoc autem dominus adicit, ut ostendat quod si fides deficit, oratio perit. ergo ut oremus credamus, et ut ipsa fides non deficiat oremus. Fides fundit orationem, fusa oratio fidei impetrat firmitatem.



Th. Aq. Catena aurea 10707