Th. Aq. Catena aurea 10809

LUCA 18,9-14

10809 (Lc 18,9-14)

Augustinus de verb. Dom.. quia fides non est superborum, sed humilium, praemissis subiecit parabolam de humilitate, et contra superbiam; unde dicitur dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti, et aspernabantur ceteros, parabolam istam.

Theophylactus. quia enim superbia plus quam aliae passiones vexat hominum mentes, ideo crebrius de hac monet. Est autem superbia dei contemptus: quoties enim aliquis non Deo sed sibi ascribit bona quae facit, quid est aliud quam dei negatio? causa igitur confidentium in seipsis, non autem totum attribuentium deo, sed ob hoc etiam ceteros contemnentium, parabolam proponit, ostendens quod iustitia quamvis hominem approximet deo, si tamen assumat superbiam, ad infimum deicit hominem; unde sequitur duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisaeus, et alter publicanus.

Graecus. diligentiam quidem orationis docuit nos per viduam et iudicem; hic autem per pharisaeum et publicanum docet nos quomodo sint ei dirigenda precamina, ne sit infructuosum orationis negotium. Condemnatus est autem pharisaeus, cum incaute oraret; nam sequitur pharisaeus autem stans, haec apud se orabat.

Theophylactus. per hoc quod dicit stans, elatum eius animum notat: ipso enim habitu superbissimus videbatur.

Basilius. dicit autem apud se orabat; quasi non apud deum, quia ad seipsum redibat per peccatum superbiae; sequitur enim deus, gratias ago tibi.

Augustinus. non reprehenditur quia Deo gratias agebat, sed quia nihil sibi addi cupiebat. ergo iam plenus es, iam abundas; non est quare dicas: dimitte nobis debita nostra. quis est igitur qui impune oppugnat gratiam, si reprehenditur qui superbe agit gratias? audiant qui dicunt: deus me hominem fecit; ego me iustum facio. O peior et detestabilior pharisaeo, qui superbe iustum se dicebat, sed tamen inde gratias Deo agebat.

Theophylactus. Attende autem seriem orationis pharisaei. Primo namque dixit quae ei aberant, deinde subiungit quae habebat; sequitur enim quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri.

Augustinus. Diceret saltem: sicut multi homines. Quid est ceteri homines, nisi omnes praeter ipsum? ego, inquit, iustus sum, ceteri peccatores.

Gregorius moralium. Quatuor quippe sunt species quibus omnis tumor arrogantium demonstratur: cum bonum aut a semetipsis habere se aestimant; aut si sibi datum desuper credunt, pro suis se hoc accepisse meritis putant; aut certe cum iactant se habere quod non habent; aut despectis ceteris singulariter videri appetunt habere quod habent; unde et pharisaeus hic bonorum sibi operum merita singulariter tribuit.

Augustinus. ecce autem ex vicino publicano maioris erat ei tumoris occasio; sequitur enim velut etiam hic publicanus; quasi dicat: ego solus sum, iste de ceteris est.

Chrysostomus. non enim satiaverat contemptum eius tota humana natura, sed et publicanum aggressus est. Moderatius autem peccasset, si publicanum excepisset; nunc autem uno verbo et absentes invadit, et vulnera praesentis lacessit. Non est autem gratiarum actio invectiva aliorum. Si regratiaris deo, ipse tibi tantum sufficiat, nec te ad homines transferas, nec proximum condemnes.

Basilius. Discrepat autem elatus a conviciatore sola habitudine: is enim in alios utitur conviciis, hic autem se mentis temeritate extollit.

Chrysostomus. qui autem aliis conviciatur, sibi et aliis multa mala facit. Primo enim audientem reddit peiorem: quia si sit peccator, fit laetior, criminis invento collega; si sit iustus, extollitur, per aliena crimina inductus de se magna putare. Secundo communitatem ecclesiae laedit: non enim omnes audientes vituperant eum solum qui peccavit, sed ritui Christiano contumelias innectunt. Tertio dei gloriam blasphemare facit: sicut enim nobis recte agentibus nomen dei glorificatur, sic nobis peccantibus blasphematur. Quarto eum qui audivit opprobria, confundit, impudentiorem eum et adversarium faciens. Quinto statuit se poenae obnoxium, rebus prolatis quae sibi non conveniunt.

Theophylactus. Expedit autem non solum declinare a malo, sed etiam agere bonum; et ideo cum dixisset: non sum sicut adulteri, subiungit per oppositum ieiuno bis in sabbato. Sabbatum hi dicebant hebdomadam ab ultima die quietis. Ieiunabant enim pharisaei secunda et quinta feria. Sic igitur ieiunia obiecit contra passionem adulterii: nam ex voluptate est lascivia. Rapacibus vero et iniustis opposuit decimarum solutionem; sequitur enim decimas do omnium quae possideo; quasi dicat: adeo rapinas et nequitias refugio ut etiam mea contribuam.

Gregorius moralium. ecce civitatem cordis sui insidiantibus hostibus per elationem aperuit, quam frustra per ieiunium et orationem clausit. Incassum munita sunt cetera, cum locus unus, de quo hosti patet aditus, munitus non est.

Augustinus. Quaere autem in verbis eius: nihil invenies quod deum rogaverit: ascendit quidem orare, noluit deum rogare, sed se laudare, et roganti insultare. Publicanum autem cordis conscientia removebat, sed pietas applicabat; unde sequitur et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare.

Theophylactus. Quamvis autem publicanus stetisse dicatur, distabat tamen a pharisaeo tam verbis quam habitu, nec non et corde contrito: nam verebatur oculos levare in caelum, censens indignos visionis supernae eos qui maluerunt bona terrena spectare et quaerere; necnon et pectus tundebat; unde sequitur sed percutiebat pectus suum, cor quodammodo pungens causa cogitationum pravarum, nec non et excitans ut dormitans: unde non aliud quam deum propitiatorem petebat; sequitur enim dicens: deus, propitius esto mihi peccatori.

Chrysostomus. audivit quia non sum velut hic publicanus, nec indignatus est, sed compunctus: detexit ille vulnus, quaerit hic medicinam. Nemo igitur illud frigidum proferat verbum: non audeo, pudorosus sum, non possum aperire os. Talis reverentia est diabolica: vult enim diabolus obserare tibi fores accessus ad deum.

Augustinus. Quid igitur miraris si deus ignoscit, quando ipse agnoscit? de longinquo stabat; Deo tamen appropinquabat, et eum dominus de prope attendebat: excelsus enim dominus, et humilia respicit; nec oculos ad caelum levabat ut respiceret; tremebat conscientia, spes sublevabat; percutiebat pectus suum, poenas de seipso exigebat: propterea dominus confitenti parcebat. Audisti superbum accusatorem, audisti humilem reum: audi nunc iudicem dicentem amen dico vobis: descendit hic iustificatus in domum suam ab illo.

Chrysostomus. geminos aurigas et duas bigas in stadio positas sermo praesens proponit: in altera peccatum et humilitatem: et vides bigam peccati superare iustitiam, non propriis virtutibus, sed humilitatis coniunctae; illam vero devictam non fragilitate iustitiae, sed mole et tumore superbiae: nam sicut humilitas per sui eminentiam peccati pondus superat, et saliens attingit deum; sic superbia ob sui molem de facili iustitiam deprimit. Si ergo plura facta strenue geras, putas autem te posse praesumere, tota caruisti oratione; si vero mille feras in conscientia fasces reatuum, et hoc solum de te credas quod es infimus omnium, multam obtinebis ante deum fiduciam. Et ideo suae sententiae causam assignans subdit quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. humilitatis nomen multiplex est. est enim quaedam virtus humilitas, iuxta illud: cor contritum et humiliatum, deus, non despicies. Est et humilitas ab aerumnis, iuxta illud: humiliavit in terra vitam meam. Est et humilitas a peccatis et superbia et insatiabilitate divitiarum: quid enim humilius his qui se submittunt in divitiis et potentatu, et haec reputant magna? Basilius. similiter etiam et exaltari laudabiliter contingit, quando scilicet non humilia cogitas, sed mens tua est per magnanimitatem in virtutem erecta. Talis autem animi celsitudo est eminentia in tristitiis, terrenorum contemptus, conversatio in caelis: et videtur huiusmodi mentis sublimitas eamdem habere differentiam ad elationem quam arrogantia parit, quam habet corpulentia corporis bene dispositi ad inflationem carnis cum ex hydropisi tumet.

Chrysostomus. haec igitur fastus inflatio ab ipsis caelis potest deprimere non caventem; humilitas vero et ab ipsa abysso reatuum hominem sublimare: haec enim prae pharisaeo publicanum salvavit, latronem ante apostolos in paradisum duxit; illa vero etiam incorpoream ingressa est potestatem. ceterum si iuncta delicto humilitas tam facile currit, ut superbiam iustitiae transeat; si iustitiae coniunxeris eam, quomodo non ibit? assistet ipsa tribunali divino in medio angelorum cum fiducia multa. Rursus si fastus coniunctus iustitiae eam deprimere potuit, si coniunctus sit peccato, in quantam gehennam detrudet? hoc dico, non ut negligamus iustitiam, sed ut fastum vitemus.

Theophylactus. Sed forsitan mirabitur aliquis, quomodo pharisaeus, cum pauca verba suae laudis protulerit, condemnatur; iob vero cum plurima fuderit, coronatur. Eo scilicet quod pharisaeus talia dicebat criminando alios, nulla ratione cogente; iob vero, urgentibus eum amicis, et pressuris prementibus, coactus est proprias virtutes referre ad dei gloriam, ne homines desisterent a profectu virtutis.

Beda. Typice autem pharisaeus est populus iudaeorum, qui ex iustificationibus legis extollit merita sua; publicanus vero gentilis est, qui longe a Deo positus, confitetur peccata sua; quorum unus superbiendo recessit humiliatus, alter lamentando appropinquare meruit exaltatus.


LUCA 18,15-17

10815 (Lc 18,15-17)

Theophylactus. post praedicta, humilitatem dominus docet per ea quae fecit, non repellens, sed gratanter parvulos admittens; unde dicitur afferebant autem ad illum infantes, ut eos tangeret.

Augustinus de verb. dom.. Cui afferuntur tangendi nisi salvatori? sed si salvator est, salvandi offeruntur illi qui venit salvum facere quod perierat. Ubi isti perierant, quantum ad ipsos pertinet innocentes? sed secundum apostolum, per unum hominem intravit peccatum in orbem terrarum. Veniant ergo parvuli, ut languidi ad medicum, perditi ad redemptorem.

Ambrosius. Durum autem aliquibus videri potest quod discipuli dominum infantulos adire prohibebant; sequitur enim quod cum viderent discipuli, increpabant illos. Ubi vel mysterium intelligas, vel affectum. Neque enim hoc invidia aut in pueros mentis asperitate faciebant; sed sedulae servitutis obsequia domino deferebant, ne comprimeretur a turbis. Respuenda quippe est utilitas nostra ubi divinitatis iniuria est. In mysterio autem, quia prius salvari populum iudaeorum, ex quo secundum carnem nati fuerant, gestiebant. Sciebant quidem mysterium quod utrisque populis vocatio deberetur: nam et pro chananaea muliere supplicarunt; sed fortasse adhuc ordinem nesciebant; unde sequitur iesus autem convocans eos dixit: sinite parvulos venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum dei. Non aetas praefertur aetati: alioquin obesset adolescere. Cur ergo pueros dicit aptos esse regno caelorum? fortasse quia malitiam nesciant, fraudare non noverint, referire non audeant, scortari ignorent, opes, honorem, ambitionem non appetant. sed non ignorare ista, virtus est, sed contemnere: non enim virtus est non posse peccare, sed nolle. Non igitur pueritia, sed aemula puerilis simplicitatis bonitas designatur.

Beda. Unde signanter dixit talium, non istorum, ut ostenderet non aetatem regnare, sed mores; et his qui similem haberent innocentiam et simplicitatem, praemia repromitti.

Ambrosius. denique hoc salvator expressit dicens amen dico vobis: quicumque non acceperit regnum dei sicut puer, non intrabit in illud. Quis puer imitandus est apostolis Christi, nisi de quo isaias dixit: puer natus est nobis, qui cum malediceretur, non maledicebat? itaque in pueritia est quaedam venerabilis morum senectus, et in senectute innocens pueritia.

Basilius. Suscipiemus autem regnum dei ut puer, si dispositi fuerimus erga doctrinam domini ut puer, in disciplina, nequaquam contradicens nec disputans cum magistris, sed credibiliter et obedienter imbibens documenta.

Theophylactus. gentilium ergo sapientes quaerentes sapientiam in mysterio, quod est regnum dei, nec volentes hoc absque fide syllogisticae probationis admittere, merito exclusi sunt ab hoc regno.


LUCA 18,18-23

10818 (Lc 18,18-23)

Beda. Audierat princeps quidam a domino, tantum eos qui puerorum vellent esse similes, regnum dei intraturos; atque ideo poscit sibi non per parabolam, sed palam, quibus operum meritis vitam aeternam consequatur, exponi; unde dicitur et interrogavit eum quidam princeps, dicens: magister bone, quid faciendo vitam aeternam possidebo? Ambrosius. Tentator princeps iste magistrum bonum dixit, qui deum bonum dicere debuisset: nam licet in divinitate bonitas sit, et in bonitate divinitas, tamen addendo magister bone, in portione bonum dixit, non in universitate: nam deus in universitate bonus, homo ex parte.

Cyrillus. Putavit autem se Christum capere, dum vituperaret mosaicum praeceptum, introduceret vero sua statuta. Accedit ergo ad magistrum, et bonum eum nuncupans, dicit se velle doceri. quia ergo tentative quaerebat, qui apprehendit sapientes in astutia sua, convenienter ei respondet; nam sequitur dixit autem ei iesus: quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus deus.

Ambrosius. non bonum se negat, sed deum designat. bonus quidem non est, nisi plenus bonitatis. quod si quem moveat quia nemo bonus, moveat et illud nisi deus. Quod si a Deo filius non excipitur, utique nec a bono Christus excipitur: nam quomodo non bonus ex bono natus? arbor enim bona fructus bonos facit. quomodo non bonus, cum bonitatis suae substantia ex patre assumpta non degeneravit in filio, quae non degeneravit in spiritu? spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Quod si bonus spiritus qui accepit a filio, bonus utique et ille qui tradidit. Itaque quia legisperitus est iste qui tentat, sicut in libro alio demonstratur, ei bene dixit nemo bonus nisi unus deus: ut admoneret, quia scriptum est: non tentabis dominum deum tuum; sed magis confiteretur domino, quoniam bonus.

Chrysostomus in Matthaeum. Vel aliter. Avarum quidem dicere hunc principem non verebor: nam hoc Christus ei improperat; tentatorem autem minime. Titus. ergo cum dicit magister bone, quid faciendo vitam aeternam possidebo? idem est ac si dicat: bonus es: dignare me responso in eo quod quaero: doctus sum vetus testamentum, te tamen praestantiorem video non promittentem terram, sed praedicantem regnum caelorum. Dic ergo mihi, quid faciendo vitam aeternam potero possidere? intentionem igitur attendens salvator, quia fides est via ad opera, cum dixisset ille quid faciam? hac quaestione omissa, in notitiam fidei eum ducit: velut si quis interrogaret medicum: quid comedam? et ille ostenderet quae deberent cibum praecedere; et ideo eum ad patrem remittit, dicens quid me dicis bonum? non quod ipse bonus non esset: erat enim bonum ex bono patre germen, bonus boni filius.

Augustinus de cons. evang.. Potest autem videri distare aliquid quod secundum Matthaeum dicitur: quid me interrogas de bono? quod ad illud magis referri potest quod ait ille quaerens: quid boni faciam? ibi enim et bonum nominavit, et interrogatio est. Commodissime ergo intelligitur utrumque dictum: quid me dicis bonum? et: quid me interrogas de bono? quod ad illud magis referri potest. titus. Denique postquam docuit cognitionem fidei, subiungit mandata nosti; quasi dicat: quando prius deum noveris, tunc optime quaeres quid facias.

Chrysostomus. expectante autem principe audire Christum dicentem: recedas a mandatis mosaicis, et meis attende, ad mosaica eum mittit; unde sequitur non occides, non moechaberis.

Theophylactus. primo quidem lex ea corrigit ad quae facilius labimur, ut moechari, cuius incentivum est intrinsecum et naturale; et occidere, quia immanis bellua furor; sed furtum et falsi testimonii culpam raro contingit incurrere. Sed et graviora illa existunt; et ideo secundario furtum et falsum testimonium ponit, ut rarius fallentia et leviora; sequitur enim non furtum facies, non falsum testimonium dices.

Basilius. non est autem intelligendum fures esse solum bursarum incisores, vel latrocinantes in balneis; sed et si qui duces legionum statuti, vel commisso sibi regimine civitatum aut gentium, hoc quidem furtim tollunt, hoc vero vi ac publice exigunt. titus. Sed videas in non agendo praecepta consistere: quoniam si moechatus non fueris, castus es; si non fureris, benevolus; si falso non testeris, veridicus. Attende virtutem iam facilem per bonitatem statuentis: nam mali fugam ingerit, non boni exercitium; quaelibet autem quies quolibet est facilior opere.

Theophylactus. sed quia in parentes committere quamquam magnum sit crimen, raro tamen accidit, post omnia ponit honora patrem tuum et matrem.

Ambrosius. Est autem honor non solum honorificentiae, sed etiam largitati. Honor enim est deferre pro meritis. Pasce patrem tuum, pasce matrem; et si paveris, adhuc non reddidisti dolores et cruciatus quos pro te mater passa est. Illi debes quod habes, huic debes quod es. Quantum iudicium, si pascat ecclesia quos tu pascere nolis? sed dices: quod eram parentibus collaturus, ecclesiae mallem conferre. Non quaerit deus donum de fame parentum; sed ut pascendos scriptura dicit parentes, ita propter deum relinquendos, si impediant devotae mentis affectum. sequitur qui ait: haec omnia custodivi a iuventute mea. Hieronymus. mentitur adolescens. Si enim quod postpositum est in mandatis: diliges proximum tuum sicut teipsum, opere complesset, quomodo postea audiens: vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, tristis abscessit? Beda. Vel non est putandus esse mentitus, sed simpliciter ut vixerit, scilicet exterius, esse confessus: alioquin nequaquam marcus diceret quod iesus intuitus eum dilexit eum. titus. Ostendit autem consequenter dominus quod si aliquis vetus testamentum peregit, perfectus non est, sed deest ei sequi Christum; unde subditur quo audito iesus ait ei: adhuc unum tibi deest: omnia quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; quasi dicat: quaeris quomodo sit possidenda vita aeterna: sparge facultates pauperibus, et obtinebis illam. Parva sunt quae impendis, magna quae recipis.

Athanasius. non enim mundum despicientes putemus grandia quidem abdicasse, quia tota terra est in comparatione caeli brevissima: quapropter si toti terrae dominaremur, ei abrenuntiantes, nihil dignum esset in comparatione regni caelorum.

Beda. Quicumque ergo perfectus esse voluerit, oportet vendere quae habet, non ex parte, sicut ananias fecit et saphira, sed totum.

Theophylactus. Unde dicens omnia quae habes, summam paupertatem suadet; si quid enim restiterit, illius servus est.

Basilius. non tamen docet facultates vendere eo quod naturaliter sint pravae; alioquin creatura dei non essent: unde eas non tamquam malas abicere, sed dispensare monuit: et condemnatur aliquis, non quia eas possidet, sed quia eis abusus est: quo fit ut facultatum secundum mandata dei dispensatio, et crimina deleat, et regnum conferat; unde subdit et da pauperibus.

Chrysostomus. Poterat quidem deus alere pauperes et sine hoc quod nos misereremur eorum; sed vult dantes dilectione astringi accipientibus.

Basilius. dicente autem domino da pauperibus, puto non expedire cuiquam negligenter gerere, sed omnia diligenter disponere, praecipue per seipsum, si ex parte se habeat; sin autem, per eos de quibus constat quod fideliter et prudenter disponant: maledictus enim qui negligenter perficit opera domini.

Chrysostomus. Sed illud quaeritur quomodo Christus erogare cuncta pauperibus perfectionis esse fatetur; paulus autem absque dilectione hoc asserit esse imperfectum. sed valde consonat quod subiunxit et veni, sequere me: quod ostenditur ex dilectione esse: in hoc enim cognoscent omnes quod mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem.

Theophylactus. cum paupertate enim ceteras quoque virtutes hominem habere oportet; ob hoc ait et veni, sequere me: idest, in ceteris esto meus discipulus, iugiter me sequaris.

Cyrillus. Princeps autem ille vini recentis capax non fuit, vetus uter existens; sed tristitia ruptus est; unde sequitur his ille auditis, contristatus est, quia dives erat valde.

Basilius. Mercator non tristatur in nundinis paciscendo quae possidet, acquirendo sibi opportuna; tu vero tristaris pulverem dans, ut acquiras vitam beatam.


LUCA 18,24-30

10824 (Lc 18,24-30)

Theophylactus. Quoniam dives, audita opum abiectione, tristatus fuit, dominus admiranter locutus est; dicit enim videns autem iesus illum tristem factum, dixit: quam difficile qui pecunias habent in regnum dei intrabunt. Non dicit: impossibile est eos intrare, sed difficile; possunt enim per divitias adipisci superna, sed difficile est: quia viscosiores sunt visco divitiae, et vix evellitur animus occupatus ab eis: sed subsequenter ut impossibile hoc indicat, cum dicit facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum dei. Nam sive per camelum animal intelligas, sive funem nauticum crassum; quocumque modo impossibile est quod foramen acus totum capiat camelum. Si igitur facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem salvari, et hoc quod facilius est, impossibile est; impossibilius ergo est salvari divitem. Quid igitur dicendum? equidem quod vere sic habet, divitem servari non posse. Neque mihi dicas, quod salvatus sit dives quispiam, qui sua dederit: non enim dives salvatus est, sed quia pauper factus, vel dispensator existens servatus est, non dives. Aliud est enim dispensator, aliud dives: dives est qui sibi divitias reservat, dispensator vero cui divitiae propter alios concreditae sunt.

Chrysostomus in ioannem. Abraham quidem possidebat opes pauperibus; et qui iuste eas possident, quasi suscipientes a Deo dispensant in divinis mandatis; qui vero contra deum acquisierunt, et in expendendo faciunt illud idem, meretricibus et parasitis dantes, vel humi abscondentes, egenis vero nihil impendentes. non ergo prohibet ditari, sed opibus famulari: vult necessariis ut eis utamur, non ut custodiamus: nam famuli est custodire, sed domini dispensare. Si conservari eas vellet, non tradidisset eas hominibus, sed sineret in terra iacere.

Theophylactus. Porro attendas illud quod divitem quidem impossibile dicit salvari, possidentem vero divitias difficile; quasi dicat: dives, qui captus est a divitiis, et famulatur eis, non salvabitur; habens vero illas, scilicet qui eis dominatur, vix salvabitur causa humanae fragilitatis. Conatur enim nos diabolus supplantare quoadusque possidemus divitias, et difficile est aufugere decipulas eius: ideoque bonum est paupertas, et quasi tentatione carens.

Chrysostomus. Nulla enim est divitiarum commoditas, anima patiente penuriam; nec laesio paupertatis, anima divitiis affluente. Si autem ditescentis indicium est nullius egere, et pauperascentis indigere; palam est quod magis esse pauperem facit magis ditescere: facilius est enim quod quis in paupertate quam in divitiis opes contemnat: neque enim talis est ambitus ut per magis habere sedetur; sed per hoc consuevit magis accendi, sicut ignis quando maiorem suscipit escam. quae autem mala videntur esse inopiae, communia sunt; quae vero divitiarum, propria sunt earum.

Augustinus de quaest. evang.. Divitem ergo hic appellat cupidum rerum temporalium, et de talibus superbientem. His divitibus contrarii sunt pauperes spiritu, quorum est regnum caelorum. Mystice autem facilius est Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse converti. cameli enim nomine se intelligi voluit, quia sponte humiliatus infirmitatis nostrae onera sustulit. Per acum autem punctiones significat, per punctiones dolores in passione susceptos; foramen autem acus dicit angustiam passionis.

Chrysostomus in Matthaeum. hic autem sermo quasi gravis transcendebat discipulorum virtutem; unde sequitur et dixerunt qui haec audiebant: et quis potest salvus fieri? hoc dixerunt discipuli, non de se, sed de toto mundo timentes.

Augustinus. Cum autem incomparabiliter maior sit turba pauperum, quae, divitibus perditis, potest salvari; intellexerunt, omnes qui divitias amant, etiam si adipisci nequeant, in divitum numero deputari. sequitur ait illis: quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud deum: quod non ita intelligendum est, quasi dives cum cupiditate et superbia in regnum dei sit intraturus; sed possibile est Deo ut a cupiditate et superbia ad caritatem et humilitatem convertatur.


Theophylactus. apud homines ergo, quorum serpit intentio ad terrena, impossibilis est salus, ut dictum est; apud deum vero possibilis est. Cum enim homo consiliarium habet deum, et iustificationes et doctrinas paupertatis imbiberit, necnon eius auxilium invocet, hoc fiet possibile.

Cyrillus. Congrue autem dives cum multa contempserit, recompensationem expectabit; qui vero parva possidens ea abdicavit, quid ei sperandum esset, quaerere decebat; unde sequitur ait autem petrus: ecce dimisimus omnia. Matthaeus addit: quid ergo erit nobis? Beda. Quasi dicat: fecimus quod iussisti: quid igitur dabis nobis praemii? et quia non sufficit dimittere omnia, iungit quod perfectum est, dicens et secuti sumus te.

Cyrillus. Illud autem necesse est dicere, quod paucis abrenuntiantes, quantum spectat ad propositum et obedientiam, pari lance cum opulentis penduntur, paribus utentes affectibus, dum rerum quas possident abiectionem ultro inferunt; unde sequitur amen dico vobis: nemo est qui reliquerit domum aut parentes aut fratres aut uxores aut filios aut agros propter regnum dei, et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo futuro vitam aeternam. elevat ad acceptissimam spem omnes audientes, iureiurando promittens, dum apponit sermoni amen. Doctrina enim divina mundum vocante ad fidem Christi, forsitan aliqui respicientes parentes infideles, noluerunt eos turbare veniendo ad fidem; et similis est ratio aliorum germanorum. deserunt autem quidam patrem et matrem, et totius parentelae amorem despiciunt propter amorem Christi.

Beda. Sensus igitur iste est: qui propter regnum dei inquirendum omnes affectus contempserit, omnes saeculi divitias, delicias risusque calcaverit, multo plura in praesenti recipiet. Cuius sententiae occasione, quidam iudaicam mille annorum fabulam post resurrectionem iustorum aedificant, quando omnia quae propter deum dimittimus, multiplici nobis sint fenore reddenda, et insuper vita aeterna donanda: nec vident inexperti, quod si in ceteris digna sit repromissio, in uxoribus tamen, iuxta alios evangelistas centenis, appareat turpitudo; praesertim cum dominus in resurrectione non esse nubendum testetur; et iuxta Marcum, ea quae dimissa fuerint, in hoc tempore cum persecutionibus accipienda confirmet, quasi in illis mille annis abesse dogmatizant.

Cyrillus. hoc ergo dicimus, quod omissis temporalibus et carnalibus, multo maiora sibi aliquis vindicabit: quoniam et apostoli, cum pauca dimiserint, obtinuerunt multiplicia dona charismatum, et celebres reputati sunt ubique. Erimus ergo similes illis: si domum quis dimittat, recipiet mansiones supernas, si patrem, patrem habebit caelestem; si a germanis recesserit, in fratrem hunc recipiet Christus; cum dimiserit coniugem, inveniet divinam sapientiam, a qua procreabit spiritales fructus, inveniet ierusalem caelestem, quae est mater nostra; a fratribus etiam et a sororibus sui propositi glutino spirituali colligatis, multo in hac vita gratiosiorem recipiet caritatem.


LUCA 18,31-34

10831 (Lc 18,31-34)

Gregorius in evang.. Praevidens salvator ex passione sua discipulorum animos turbandos, eis longe ante et passionis suae poenam et resurrectionis suae gloriam praedicit; unde dicitur assumpsit autem iesus duodecim et ait illis: ecce ascendimus hierosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de filio hominis.

Beda. Praevidens enim quosdam haereticos futuros, qui Christum dicerent legi prophetisque docuisse contraria, ostendit quod per prophetarum praesagia suae passionis et posterioris gloriae sit celebrata perfectio.

Chrysostomus in Matthaeum. Seorsum autem de passione cum discipulis confert: non enim oportebat hunc sermonem pluribus divulgari, ne turbarentur. hoc autem praedicebat discipulis, ut exercitati per expectationem facilius sustinerent.

Cyrillus. Et ut sciant quoniam passionem praenovit, et spontaneus ad eam accessit; ne dicerent: qualiter in manus hostium incidit qui nos promittebat salvare? unde seriatim ordinem passionis enarrat, subdens tradetur enim gentibus et illudetur et flagellabitur et conspuetur.

Chrysostomus. Hoc isaias praedixerat dicens: obtuli scapulas meas ad verbera, genas meas ad alapas, et faciem meam non diverti a sputorum dedecore. Sed et crucis patibulum praedixit propheta cum ait: tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est. Unde et hic subditur et postquam flagellaverint, occident eum. Sed et resurrectionem eius david praedixit dicens: non derelinques animam meam in inferno. Unde hic subditur et tertia die resurget. Isidorus. admiror autem dementiam quaerentium cur Christus ante triduum resurrexit: si enim resurgeret tardius quam praedixerat, impotentiae esset; celerius vero est summae virtutis indicium. Si quem enim cum spoponderit suo creditori post triduum persolvere debitum, eadem die satisfacientem viderimus; non fallacem, sed potius ut veridicum eum mirabimur. Dicam etiam quod non dixit se post tres dies resurrecturum, sed die tertia. Habes parasceven, habes sabbatum usque ad solis occasum; et post sabbatum resurrexit.

Cyrillus. Discipuli autem nondum noverant exquisite quod prophetae praedixerant; sed postquam resurrexit, aperuit eis sensum ut intelligerent scripturas; unde sequitur et ipsi nihil horum intellexerunt.


Beda. Quia enim discipuli, eius vitam maxime desiderabant, eius mortem audire non poterant: et quoniam non solum hominem innocentem, sed et deum verum sciebant, hunc nullatenus mori posse putabant; et quia parabolas eum saepe loquentem audire consueverant, quoties aliquid de sua passione dicebat, ad aliud allegorice referendum esse credebant; unde sequitur erat autem verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur. Iudaei vero, quia in eius necem conspiraverant, quod de passione sua loqueretur dicens: oportet exaltari filium hominis, intelligebant; unde dixerunt: nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: oportet exaltari filium hominis?

LUCA 18,35-43

10835 (Lc 18,35-43)


Theophylactus. et ne incessus domini esset inutilis, in via fecit caeci miraculum, hoc documentum discipulis suis dans, ut in omnibus simus proficui, et nihil sit in nobis otiosum.

Augustinus de quaest. evang.. Possumus de appropinquantibus iericho sic intelligere, ut iam inde egressi, prope tamen adhuc essent ad eam civitatem: quod quidem minus usitate dicitur; sed tamen videri posset hoc dictum, quoniam Matthaeus, egredientibus eis ab iericho dicit illuminatos duos caecos, qui iuxta viam sedebant. De numero quidem nulla esset quaestio, si alter evangelistarum de uno tacuisset, unius reminiscens: nam et marcus unum commemorat, cum et egredientibus eis ab iericho dicit illuminatum; cuius et nomen dixit et patrem, ut intelligamus eum fuisse potissimum, alterum ignotum, ut merito ille notus etiam solus decenter commemoraretur. sed quoniam quae sequuntur in evangelio secundum lucam, aptissime ostendunt illud quod ipse narrat, adhuc venientibus ipsis iericho factum esse, nihil aliud restat intelligere, nisi bis esse factum hoc miraculum; semel in uno caeco, cum adhuc veniret in illam civitatem; iterum in duobus, cum inde egrederetur: ut illud unum lucas, alterum Matthaeus enarret.

Cyrillus. Multus autem erat populus circa Christum, et caecus eum quidem non noverat, sentiebat autem effectum, et rapiebat per affectum quod non hausit aspectus; unde subditur et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. Et oculati quidem secundum opinionem loquebantur; sequitur enim dixerunt autem ei, quod iesus nazarenus transiret. Caecus vero vera clamabat: alia docetur, et alia praedicat; nam sequitur et clamavit dicens: iesu fili david, miserere mei. Quis te docuit haec, o homo? num perlegisti libros privatus luminibus? unde igitur nosti luminare mundi? vere dominus illuminat caecos.

Cyrillus. In iudaismo autem nutritus non ignoravit quod de progenie david deus secundum carnem nasceretur; et ideo ei ut Deo loquitur, dicens miserere mei. Hunc imitentur qui in duo dividunt Christum: hic enim Christum tamquam deum adit, et filium david eum nominat. Mirentur autem instantiam confessionis eius: quidam enim eum confitentem fidem compescebant. sequitur et qui praeibant increpabant eum ut taceret. Sed per inhibitiones huiusmodi non impediebatur eius audacia. Novit enim fides omnibus repugnare et in omnia triumphare: utile enim est pro cultu divino pudorem deponere: nam si causa pecuniae sunt impudentes nonnulli, pro animae salute non decet bonam induere impudentiam? unde sequitur ipse vero multo magis clamabat: fili david, miserere mei. Sistit autem Christum vox invocantis in fide, et invocantes in fide respicit; et ideo merito vocat caecum, et accedere iussit; unde sequitur stans autem iesus iussit illum adduci ad se, ut scilicet qui prius fide eum tetigerat, appropinquaret et corpore. Appropinquantem caecum dominus interrogat; nam sequitur et cum appropinquasset, interrogavit illum, dicens: quid tibi vis faciam? dispensative interrogat, non quasi ignorans; sed ut scirent astantes quod non petebat pecuniam, sed divinam efficaciam, ut a deo; unde sequitur at ille dixit: domine, ut videam.

Chrysostomus. Vel quia calumniatores veritatis iudaei possent dicere, ut in caeco nato: non est hic, sed similis eius; voluit ut caecus prius ostenderet defectum naturae, et tunc cognoscat gratiae maiestatem. At ubi petitionis modum caecus explicuit, tunc cum summa maiestate praecepit ei ut videret: unde sequitur et dixit illi iesus: respice: quod redundabat in crimen perfidiae iudaeorum: quis enim prophetarum talia dixit? aspice tamen quid assumat medicus ab eo cui collata est sanitas; sequitur enim fides tua te salvum fecit. Pro fide enim venduntur beneficia; diffunditur enim gratia quam suscepit fides. Et sicut ab aliquo fonte hi quidem parvis vasis modicum aquae hauriunt, hi vero maioribus multum, fonte non distinguente mensuras; et secundum fenestras quae aperiuntur magis vel minus, splendor solis infunditur; ita secundum capacitatem intentionis hauritur gratia. Vertitur autem vox Christi in lucem languentis; erat enim verbum verae lucis; unde sequitur et confestim vidit. at caecus et ante beneficium fidem ostendit fervidam, et post beneficium benevolentiam observavit; sequitur enim et sequebatur illum magnificans deum.

Cyrillus. ex quo patet quod a duplici caecitate liberabatur, corporali scilicet et intellectuali: neque enim glorificasset ut deum nisi vere vidisset; sed et aliis factus est occasio glorificandi deum; sequitur enim et omnis plebs ut vidit, dedit laudem deo.

Beda. Non solum pro impetrato munere lucis, sed et merito fidei impetrantis.

Chrysostomus. Hic autem necesse est quaerere cur Christus daemoniacum quidem curatum sequi volentem prohibet, caecum autem illuminatum sequentem non prohibet? sed neutrum irrationale puto: illum enim mittit praeconem, ut ex sua consistentia benefactorem praedicet: erat enim excellens miraculum, videre furiosum sanae mentis effectum: caecum vero permittit sequi, quando hierosolymam ascendebat per crucem perfecturus altum mysterium, ut recentem habentes miraculi mentionem, non existimarent eum infirmitate potius quam misericordia pati.

Ambrosius. In hoc autem caeco typus populi gentilis est, qui sacramento dominico recepit amissi luminis claritatem. Nihil autem interest utrum in uno caeco medicinam, an in duobus accipiat; quoniam ex cham et iaphet, noe filiis, originem ducens, in duobus caecis, duos generis sui praetendebat auctores.

Gregorius in evang.. vel caecum est genus humanum, quod in parente primo claritatem supernae lucis ignorans, damnationis suae tenebras patitur. Iericho autem interpretatur luna, quae dum menstruis momentis decrescit, defectum nostrae mortalitatis designat. dum igitur conditor noster appropinquat iericho, caecus ad lumen redit: quia dum divinitas defectum nostrae carnis suscepit, humanum genus lumen quod amiserat recepit. Qui ergo aeternae lucis claritatem nescit, caecus est. Si autem tantum redemptorem credidit, qui dixit: ego sum via, iuxta viam sedet: si vero credidit, et exorat ut aeternum lumen recipiat, iuxta viam sedet et mendicat. illi autem qui iesum venientem praecedunt, designant carnalium desideriorum turbas, tumultusque vitiorum, qui priusquam iesus ad cor nostrum perveniat, dissipant cogitationem nostram, et in ipsa nos nostra oratione conturbant. Ipse vero magis clamabat: quia quanto graviori tumultu cogitationum premimur, tanto orationi insistere ardentius debemus. cum autem adhuc turbas phantasmatum in oratione patimur, iesum aliquatenus transeuntem sentimus; cum vero orationi vehementer insistimus, deus in corde figitur, et lux amissa reparatur. Vel transire humanitatis est, stare divinitatis. Caecum igitur clamantem dominus transiens audivit, stans illuminavit: quia per humanitatem suam vocibus nostrae caecitatis compatiendo misertus est, sed lumen nobis gratiae per divinitatis potentiam infundit. ad hoc autem requirit quid velit, ut cor ad orationem excitet: peti enim hoc vult quod et nos petere et se concedere praenoscit.

Ambrosius. Vel interrogavit caecum, ut crederemus nisi confitentem non posse salvari.

Gregorius. Caecus autem a domino non aurum, sed lucem quaerit; et nos non falsas divitias, sed lucem quaeramus, quam videre cum solis angelis possimus; ad quam lucem via fides est; unde recte caeco dicitur respice: fides tua te salvum fecit. Qui videt et sequitur, quia bonum quod intelligit operatur.

Augustinus de quaest. Evang.. si autem iericho lunam, et ob hoc mortalitatem interpretamur, morti propinquans dominus iudaeis solis lumen evangelii iusserat praedicari; quos significavit ille unus caecus quem lucas commemorat: a morte autem resurgens, atque descendens, et iudaeis et gentibus; quos duos populos significare videntur duo caeci commemorati a Matthaeo.



Th. Aq. Catena aurea 10809