Th. Aq. Catena aurea 10901

LUCA 19,1-10

10901 (Lc 19,1-10)

Ambrosius. Zachaeus in sicomoro, caecus in via: quorum alterum dominus miseraturus expectat, alterum suae mansionis claritate nobilitat; de quo dicitur et ingressus iesus perambulabat iericho: et ecce vir nomine zachaeus: et hic erat princeps publicanorum, et ipse dives. Et bene princeps inducitur publicanorum: quis enim de se desperet, quando iste pervenit ad gratiam, cui census ex fraude? et ipse quidem dives, ut scias omnes divites avaros.


Cyrillus. Sed zachaeus in his moram non traxit; sed factus est dignus propitiatione dei, qui caecos illuminat, et longinquos vocat. Titus. Pullulaverat autem in eo semen salutis, quia cupiebat iesum videre; unde sequitur et quaerebat videre iesum quis esset, utpote qui numquam eum viderat: quia si vidisset, dudum iam recessisset a nequitia publicana. si quis enim iesum videt, non potest nequitiis immorari. Duo autem erant impedimenta huic visioni: nam retardabat eum populus, non tam virorum quam peccatorum; erat autem parvus statura; unde sequitur et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat.

Ambrosius. Quid sibi vult quod nullius alterius staturam quam huius expressit? vide ne forte malitia pusillus, aut adhuc pusillus fide: nondum enim pronus erat cum ascenderet, nondum viderat Christum. Titus. Sed ille bonum adinvenit ingenium: nam praecurrens in arborem sicomorum ascendit, et transeuntem iesum desideratum videbat; unde sequitur et praecurrens, ascendit in arborem sicomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus. Hic ergo solam visionem desideravit; sed qui novit plus facere quam quaerimus, dedit ei supra id quod expectabat; unde sequitur et cum venisset ad locum, suspiciens iesus vidit illum.

Cyrillus. Vidit quidem hominis animam promptissime nitentem ad sancte vivendum, et eum ad pietatem convertit.

Ambrosius. Apud eum se non invitatus invitat; unde sequitur et dixit ad eum: zachaee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere: sciebat enim uberem hospitii sui esse mercedem; sed tamen etsi non vocem, invitantis audierat affectum.

Beda. Ecce autem camelus, deposita ibi sarcina, per foramen acus transit: hoc est, dives et publicanus, relicto amore divitiarum, contempto censu fraudum, benedictionem dominicae susceptionis accipit. sequitur et festinans descendit, et excepit illum gaudens.

Ambrosius. Discant divites non in facultatibus crimen haberi, sed in his qui uti nesciunt facultatibus: nam divitiae sicut impedimenta sunt improbis, ita bonis sunt adiumenta virtutis.

Chrysostomus. Sed considera nimiam salvatoris bonitatem. Insons cum sontibus conversatur; fons iustitiae cum avaritia, quae est materia pravitatis: ingressus domum publicani, nullam ex avaritiae nebula iniuriam patitur, sed fulgore iustitiae avaritiam delet. Sed mordaces et criminationis amatores invehi tentant in his quae ab eo fiebant; sequitur enim et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. ipse vero incusatus ut epulo et publicanorum amicus, spernebat haec, ut consummaret propositum: quia et medicus nisi patiatur saniem aegrotorum, non liberat a morbo; quod et tunc contigit, quoniam conversus est publicanus, et factus est melior. sequitur stans autem zachaeus, dixit ad iesum: ecce dimidium bonorum meorum, domine, do pauperibus; et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. audi mirabile. Nondum didicit, et obedit; et sicut sol per radios infusus in domum non illustrat verbo, sed opere; ita salvator radiis iustitiae, nequitiae fugavit caliginem: nam lux in tenebris lucet. Quodlibet autem unitum est validum, divisum autem debile; et ideo bipartit substantiam. est autem diligentius attendendum, quod opes zachaei non solum erant iniustae, sed etiam ex patrimonio fuerunt congregatae; alioquin quomodo poterat extorta inique restituere in quadruplum? sciebat enim legem iubentem restituere in quadruplum male ablata, ut si lex non terreat, damna mitigent. Non ergo expectat zachaeus legis censuram, ipse sibi iudex effectus.

Theophylactus. Sed si subtilius indagare velimus, nihil de propriis restabat facultatibus. Data enim medietate bonorum pauperibus, ex residuo reddebat laesis in quadruplo. Nec solum hoc promittebat, sed faciebat: non enim ait: dabo medietatem et restituam quadruplum, sed do et reddo. At Christus illi salutem annuntiat: sequitur enim ait iesus ad eum, quia hodie salus huic domui facta est; ipsum zachaeum significans assecutum fuisse salutem, per domum habitatorem significans; sequitur enim eo quod et ipse filius sit abrahae: non enim vocasset abrahae filium inanimatam fabricam.

Beda. filius autem abrahae zachaeus dicitur, non quia de eius stirpe genitus, sed quia eius est fidem imitatus: ut sicut ille terram domumque paternam deseruit, ita iste bona sua partiendo pauperibus relinqueret. pulchre autem dicit et ipse, ut non solum eos qui iuste vixerant, sed et eos qui ab iniustitia resipiscunt, ad filios promissionis pertinere declaret.

Theophylactus. non autem dixit quod filius erat abrahae, sed quoniam nunc est: nam prius quando erat publicanorum princeps, nullam similitudinem habens ad abraham iustum, non erat abrahae filius. Sed quia murmurabant quidam eo quod moraretur cum viro peccatore, ad compescendos illos, subdit venit enim filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat.

Chrysostomus. Quasi dicat: quid me criminamini, si rectifico peccatores? tam enim procul est a me odium peccatorum quod eorum causa advenerim: nam medicus veni, non iudex; ob hoc conviva fio languentium, patiorque foetorem, ut praestem remedia. Quaeret autem aliquis: quomodo paulus iubet, si quis frater fuerit procax aut avarus, cum huiusmodi nec cibum esse sumendum? Christus autem erat publicanorum conviva. Sed nondum provecti erant isti ut fierent fratres. Sed et tunc vitare praecepit paulus fratres, cum perstant in malo; hi vero erant mutati.

Beda. Mystice autem zachaeus, qui interpretatur iustificatus, credentem ex gentibus populum significat, qui per occupationem temporalium depressus erat et minimus, sed a Deo sanctificatus; qui intrantem iericho salvatorem videre voluit, dum fidem quam mundo attulit, participare quaesivit.

Cyrillus. Turba autem est imperitae confusio multitudinis, quae verticem nequivit videre sapientiae. Ergo zachaeus quamdiu in turba est, non vidit Christum; sed plebeiam transgressus inscitiam, meruit quem desiderabat aspicere.

Beda. Vel turba, idest vitiorum consuetudo quae caecum clamantem increpabat, etiam hunc suspicientem tardat; sed sicut amplius clamando caecus turbam vicit, ita pusillus terrena relinquendo, et arborem crucis ascendendo, turbam obstantem transcendit. sicomorus namque, quae est arbor foliis moro similis, sed altitudine praestans, unde et a latinis celsa nuncupatur, ficus fatua dicitur: et eadem dominica crux credentes alit ut ficus, ab incredulis irridetur ut fatua. Quam arborem pusillus statura zachaeus, ut coexaltari possit, ascendit, cum quilibet humilis et propriae conscius infirmitatis clamat: mihi absit gloriari, nisi in cruce domini nostri iesu Christi.

Ambrosius. Pulchre autem addidit, quia illa parte erat transiturus dominus, vel ubi sicomorus, vel ubi crediturus, ut mysterium servaret, et gratiam seminaret: sic enim venerat ut per iudaeos veniret ad gentes. Vidit itaque zachaeum sursum; iam enim sublimitas fidei inter fructus bonorum operum, inter fecundae altitudinem arboris eminebat. Zachaeus autem supra arborem est, quia est supra legem.

Beda. Perambulans autem dominus venit ad locum ubi zachaeus sicomorum ascenderat: quia missis per mundum praedicatoribus, in quibus ipse loquebatur et ibat, venit ad populum nationum, qui passionis eius fide iam sublimis erat; quem suscipiens vidit, quia per gratiam elegit. manebat autem aliquando dominus in domo principis pharisaeorum; sed eum opera digna Deo facientem lingua venenata carpebant: unde eorum perosus facinora discessit dicens: relinquetur domus vestra deserta. hodie autem in domo pusilli zachaei oportet illum manere, idest novae legis gratia coruscante in humilium nationum corde quiescere. Quod autem descendere de sicomoro, et sic mansionem in domo parare iubetur, hoc est quod ait apostolus: etsi cognovimus secundum carnem Christum, sed iam nunc non novimus.... Etsi enim mortuus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute dei. manifestum est autem iudaeos gentium semper odisse salutem; sed salus, quae olim iudaeorum domos implebat, hodie populum nationum illuxit, eo quod et ipse populus filius sit abrahae, credendo in deum.

Theophylactus. sed et facile est hoc ad moralem utilitatem retorquere. quisquis enim in malitia pluribus praeest, parvus est statura spirituali, et non potest videre iesum prae turba: nam perplexus a passionibus et saecularibus rebus non aspicit iesum ambulantem, idest in nobis operantem, nullum opus eius cognoscens. Ascendit autem super sicomorum, idest voluptatis dulcedinem, quae significatur per ficum, deprimens eam; et sic sublimior factus, videt, et videtur a Christo.

Gregorius moralium. Vel quia sicomorus ficus fatua dicitur, pusillus zachaeus sicomorum subiit, et dominum vidit: quia qui mundi stultitiam humiliter eligunt, ipsi dei sapientiam subtiliter contemplantur. quid enim in hoc mundo stultius quam amissa non quaerere, possessa rapientibus relaxare, nullam pro acceptis iniuriis iniuriam reddere? per hanc autem sapientem stultitiam, et si nondum solide ut est, iam tamen per contemplationis lumen dei sapientia videtur.

Theophylactus. Dicit autem ei dominus festinans descende; hoc est, ascendisti per poenitentiam ad altiorem locum, descende per humilitatem, ne te supplantet elatio: oportet enim me in humilis domo manere. Geminis autem bonis in nobis existentibus, corporalibus scilicet et spiritualibus, cuncta corporalia derelinquit iustus pauperibus, sed spiritualia non deserit bona, sed si quid exegit ab aliquo, reddit quadruplum: significans per hoc quod si quis per poenitentiam pergit in contrario tramite priscae pravitatis, per multiplices virtutes sanat omnia pristina delicta; ac sic promeretur salutem, vocaturque filius abrahae, eo quod a propria cognatione exierit, scilicet ab antiqua nequitia.


LUCA 19,11-27

10911 (Lc 19,11-27)

Eusebius. Aestimabant quidam in primo salvatoris adventu regnum eius venire; et hoc putabant mox tunc fieri cum ascensurus erat hierosolymam: adeo obstupefecerant eos miracula divina quae fecerat. et ideo instruit eos non prius se recipere regnum a patre, quam ab hominibus iret ad patrem; et ideo dicitur haec illis audientibus, adiciens dixit parabolam, eo quod esset prope ierusalem, et quia aestimarent quod confestim regnum dei manifestaretur.

Theophylactus. Sed dominus ostendit eis quod vana quaedam aestimarent: non enim est sensibile regnum dei. Ostendit etiam quod quasi deus novit cogitationes eorum, proponens eis subsequentem parabolam; unde sequitur dixit ergo: homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.

Cyrillus. Describit autem sensus huius parabolae mysteria Christi a primo usque ad ultimum. Homo enim factus est deus verbum existens: et quamvis servus factus sit, est tamen nobilis secundum ineffabilem ortum a patre.

Basilius. Non solum secundum genus humanum, ex semine david secundum carnem exortus. Abiit autem in regionem longinquam, non tam locali distantia separatam quam rerum conditione: ipse enim deus prope est unicuique nostrum, cum nostra bona opera nos ei astringunt; et distat quoties nos haerendo perditioni elongamur ab eo. Ad hanc igitur terrenam regionem accessit longinquam a deo, ut gentium regnum acciperet, secundum illud: postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam.

Augustinus de quaest. evang.. Vel regio longinqua ecclesia gentium est, usque ad fines terrae: abiit enim ut plenitudo gentium intraret; revertetur ut omnis israel salvus fiat.

Eusebius. Vel per hoc quod profectus est ad regionem longinquam, ascensum proprium a terra in caelos designat; cum vero subdit accipere sibi regnum, et redire, secundam sui apparitionem gloriosam et regiam ostendit. Et primo quidem hominem se vocat propter nativitatem in carne, deinde nobilem; nondum autem se regem appellat, quia nondum in prima apparitione regia fungebatur maiestate. Sed et bene dicitur obtinere sibi regnum; nam dante sibi patre illud obtinuit, secundum illud: ecce filius hominis veniebat in nubibus, et datum est ei regnum.

Cyrillus. Ascendens enim ad caelos, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis; ascendens autem dispensavit credentibus in eum divinorum charismatum differentiam, sicut servis committuntur dominicae facultates, ut aliquid lucrantes, famulatus sui ferant praeconia; unde sequitur vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem mnas. consuevit sacra scriptura in signum perfectionis uti numero denario: quem si quis numerando excedere velit, ab unitate iterum inchoabit, quasi denario perducto ad metam: et ideo in dispensatione talentorum eum qui metam attingit divini officii, decem ait mnas recepisse.

Augustinus. vel per decem mnas legem significat propter decalogum; per decem autem servos, hos quibus sub illa positis gratia praedicata est. Sic enim intelligendum est eis datas mnas ad usum, cum intellexerunt, legem remoto velamine ad evangelium pertinere.

Beda. Mina namque, quam graeci mnam, vocant, centum drachmis appenditur: et omnis scripturae sermo, quia vitae caelestis perfectionem suggerit, quasi numeri centenarii pondere fulgescit.

Eusebius. Significat ergo per eos qui mnas recipiunt, suos discipulos, quibus mnas exhibens singulis, parem cunctis dispensationem committens negotiari iussit. sequitur et ait ad illos: negotiamini dum venio. Nullum autem aliud negotium erat nisi dogma regni sui intentis mortalibus praedicandum per suos discipulos. idem autem est omnium documentum eademque fides, unum baptisma; et ob hoc mna una singulis datur.

Cyrillus. Multa autem est horum differentia ad illos qui inficiati sunt regnum dei; de quibus subditur cives autem eius oderant illum, et miserunt legationem post illum, dicentes: nolumus hunc regnare super nos. Hoc est quod Christus improperavit iudaeis dicens: nunc vero viderunt et oderunt me et patrem. Renuerunt autem regnum eius, dicentes pilato: non habemus regem nisi caesarem.

Eusebius. Per hoc enim quod dicit cives eius, iudaeos significat ortos ex eadem progenie secundum carnem, et quoniam ritu legis cum illis pariter utebatur.

Augustinus de quaest. evang.. Miserunt autem legationem post eum, quia etiam post resurrectionem eius immiserunt persecutiones apostolis, et praedicationem evangelii respuerunt.

Eusebius. Postquam autem salvator haec docuit pertinentia ad primum eius adventum, consequenter gloriosum et regium eius reditum ostendit, dicens et factum est ut rediret accepto regno, et iussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.

Chrysostomus. Duo regna dei novit sacra scriptura: alterum quidem ex creatione, secundum quod est rex omnium creationis iure: alterum autem ex approbatione, secundum quod iustis dominatur, propria sponte ei subiectis; et hoc regnum hic dicitur accepisse.

Augustinus de quaest. evang.. Redit etiam accepto regno, quia in manifestissima claritate venturus est qui eis humilis apparuit, cum diceret: regnum meum non est de hoc mundo.

Cyrillus. Redeunte autem Christo, sumpto regno, merebuntur praeconia, et delectabuntur verbi ministri in supernis honoribus, quia multiplicaverunt talentum pluribus acquisitis; unde subditur venit autem primus dicens: domine, mna tua decem mnas acquisivit.

Beda. primus servus ordo doctorum est in circumcisione missorum; qui unam mnam negotiaturus accepit, quia unam fidem praedicare iussus est; sed haec mna decem mnas acquisivit, quia populum sub lege constitutum sibimet docendo sociavit. sequitur et ait illi: euge, serve bone: quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. In modico servus est fidelis, quia non adulterat verbum dei. Quidquid enim in praesenti percipimus donorum, in comparatione futurorum paucum est.


Graecus. Sed quia mercedem propriorum bonorum accipit, decem dicitur civitatibus praeesse. De his promissis quidam infime coniectantes existimant se praeturis et praefecturis donari in terrena ierusalem reparata lapidibus pretiosis, si honeste in Christo fuerint conversati, ambitum potestatis et praelationis ab anima minime deponentes.

Ambrosius. sed civitates decem sunt animae, quibus iure praeponitur qui pecuniam domini et eloquia casta probata sicut argentum mentibus hominum feneraverit: nam sicut ierusalem dicitur aedificata ut civitas, ita sunt animae pacificae; et sicut angeli praesunt, ita hi qui vitam meruerunt angelorum. sequitur et alter venit dicens: domine, mna tua fecit quinque mnas.

Beda. servus ille coetus est eorum qui praeputio evangelizare missi sunt, cuius mna, idest evangelica fides, quinque mnas fecit: quia gentes corporis sensibus antea mancipatas ad fidei evangelicae gratiam convertit. sequitur et huic ait: et tu esto super quinque civitates; hoc est, ex earum quas imbueras animarum fide et conversatione sublimis fulgeas.

Ambrosius. Vel aliter fortasse. Iste qui quinque mnas acquisivit, moralia habet, quia quinque sunt corporis sensus; ille qui decem, duplicia; idest mystica legis, et moralia probitatis. possumus et hic decem mnas decem verba intelligere, idest legis doctrinam; quinque mnas magisteria disciplinae; sed legisperitum in omnibus volo esse perfectum. bene autem quia de iudaeis dicit, duo soli multiplicatam pecuniam deferunt, non utique aeris, sed disputationis usuris.

Chrysostomus. alia est enim pecunia fenoris, alia doctrinae caelestis usura. In terrenis enim opibus non evenit unum fieri divitem, nisi alter depauperetur; sed in spiritualibus non evenit quemquam ditari, nisi faciat et alium locupletem: in corporeis enim participatio minuit, sed in spiritualibus auget.

Augustinus de quaest. evang.. Vel aliter. Quod unus eorum qui bene usi sunt, decem acquisivit, et alter quinque, significat eos esse acquisitos in gregem domini, a quibus iam lex per gratiam intellecta est, sive propter decem legis praecepta, sive quia ille per quem lex lata est, quinque libros conscripsit. Ad hoc pertinent decem et quinque civitates, quibus eos praeponit: multiplicatio enim intelligentiae in ipsa varietate, quae de unoquoque praecepto vel de unoquolibet libro pullulat, ad unum reducta, quasi civitatem facit viventium rationum aeternarum: est enim civitas, non quorumlibet animantium, sed rationalium multitudo, legis unius societate devincta. quod ergo servi reddentes rationem ex eo quod acceperant, laudantur qui lucrati sunt, significat eos bonam reddere rationem qui bene usi sunt eo quod acceperunt ad augendas divitias domini per eos qui credunt in eum. Quod qui facere nolunt, in illo signati sunt qui mnam suam in sudario servavit; de quo sequitur et tertius venit dicens: domine, ecce mna tua quam habui repositam in sudario. Sunt enim homines hac sibi perversitate blandientes, ut dicant: sufficit ut de se unusquisque rationem reddat; quid opus est aliis praedicare et ministrare ut etiam rationem de ipsis quisque reddere cogatur? cum apud dominum etiam illi sint inexcusabiles quibus lex data non est, neque etiam qui audito evangelio non obediverunt: quia per creaturam poterant cognoscere creatorem; unde sequitur timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. Hoc est enim quasi metere ubi non seminavit, idest eos impietatis reos tenere, quibus verbum aut legis, aut evangelii ministratum non est. hoc autem veluti iudicii periculum devitantes pigro labore a verbi ministratione conquiescunt: et hoc est quasi in sudario ligare quod acceperunt.

Theophylactus. sudario enim mortuorum facies velatur: merito ergo hic piger dicitur mnam in sudario involvisse, quia eam mortificans, et otiosam dimittens, non tractavit nec auxit.

Beda. Vel pecuniam in sudario ligare, est percepta dona sub otio lenti corporis abscondere. quod autem putaverat se per excusationem dixisse, in culpam propriam vertitur; unde sequitur dicit ei: de ore tuo te iudico, serve nequam. Servus nequam vocatur quasi piger ad exercendum negotium, et superbus ad accusandum domini iudicium. Sciebas quod austerus homo ego sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi; et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? quasi dicat: si durum me esse noveras, et aliena sectari; quare non tibi haec cogitatio incussit timorem, ut scires me mea diligentius quaesiturum? pecunia autem vel argentum praedicatio evangelii est, et sermo divinus, quia eloquia domini eloquia casta, argentum igne examinatum, qui sermo domini dari debuit ad mensam, hoc est promptis paratisque cordibus intimari.

Augustinus. Vel mensa ad quam danda erat pecunia, professionem ipsam religionis accipimus, quae tamquam publice proponitur ad usum necessarium saluti.

Chrysostomus. In sensibilibus autem divitiis debitores solius observationis obnoxii sunt; quantum enim recipiunt, tantum eos reddere necesse est, et nihil plus ab eis quaeritur. In divinis autem eloquiis non solum ad custodiam obligamur, sed etiam multiplicare monemur; unde sequitur et ego veniens cum usuris utique exegissem illam.

Beda. Qui enim verbi pecuniam a doctore percipit credendo, necesse est ut eam cum usuris solvat operando; vel ut ex eo quod audivit, etiam alia studeat intelligere, quae necdum ex praedicatoris ore didicit.

Cyrillus. doctorum enim est inserere auditoribus salutarem et proficuum sermonem; opus autem divinae virtutis est attrahere obedientes ad audientiam, et fertilem eorum reddere intellectum. Non est autem hic servus laudatus, neque honorem promeruit; sed potius tamquam iners est condemnatus; unde sequitur et adstantibus dixit: auferte ab eo mnam, et date illi qui decem mnas habet.

Augustinus. per quod significatur et illum posse amittere munus dei qui habens non habet, idest eo non utitur; et eo augeri qui habens habet, idest bene utitur.

Beda. mystice autem hoc, ut reor, indicat, intrante plenitudine gentium, omnem israel salvum futurum, et tunc abundantiam gratiae spiritualis, quam modo nos tepide exercemus, illius populi doctoribus esse conferendam.

Chrysostomus. Ideo autem dicit adstantibus auferte ei mnam, quia non est prudentis animi punire; sed alio quodam, scilicet ministro, eget ad puniendum officio iudicis; nam et deus non ipsemet poenas irrogat, sed mediantibus angelis.

Ambrosius. De aliis servis siletur, qui quasi prodigi debitores quod acceperant perdiderunt. In duobus servis illis qui lucrati sunt, pauci signati sunt qui per duas vices ad cultores vineae sunt destinati, in reliquis omnes iudaei. sequitur et dixerunt illi: domine, habet decem mnas. Et ne hoc iniustum videretur, subdit dico autem vobis, quia omni habenti dabitur.

Theophylactus. Quia cum decem auxerit decuplando, palam est quod et plura decuplans pluris lucri fiet occasio domino. A deside vero et otioso, qui non satagit augere quod acceperat, ipsum quoque quod possidet auferetur; unde sequitur ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo: ne vacet census dominicus; cum posset dari aliis, et multiplicari. Haec autem non solum ad sermonem et doctrinam referenda sunt, sed etiam ad morales virtutes: quoniam et in his dat nobis deus sua charismata, hunc dotans ieiunio, illum oratione, alium mansuetudine vel humilitate: quibus si invigilaverimus, multiplicabimus ea; si vero tepeamus, extinguemus. Deinde de adversariis subdit verumtamen inimicos meos, illos qui noluerunt me regnare super se, adducite, et interficite ante me.

Augustinus. per quod designat impietatem iudaeorum, quia ad eum noluerunt converti.

Theophylactus. Quos tradidit morti, mittens eos in ignem exteriorem; sed et in hoc mundo mactati sunt flebiliter ab exercitu romanorum.

Chrysostomus. haec contra marcionistas competunt; nam et Christus dicit adducite hostes meos, et occidite coram me: cum tamen illi bonum dicant Christum, deum vero veteris testamenti malum. Patet autem quod pater et filius eadem facit: nam pater ad vineam destinat exercitum; filius autem hostes coram se trucidari facit. Haec autem quae in luca scribitur parabola alia est ab ea quae in Matthaeo narratur de talentis: nam hic quidem ex uno capitali accepto, varii fuere proventus: quia ex una mna accepta, hic quinque talenta, ille obtulit decem; sed apud Matthaeum contrarium: nam qui duo accepit, duo superaddidit: et qui quinque, tantumdem; unde et praemiis donantur imparibus.


LUCA 19,28-36

10928 (Lc 19,28-36)

Titus. Quia dominus dixerat: appropinquavit regnum dei, videntes illum in ierusalem ascendentem, putabant ideo ascendere ut regnum dei inchoaret. Consummata ergo parabola, in qua errorem praedictum correxit, et ostenso quod nondum insidiantem sibi mortem devicerat, procedebat ad passionem, ascendens hierosolymam; unde dicitur et his dictis, praecedebat ascendens ierusalem.

Beda. Ostendens etiam de eiusdem civitatis eventu parabolam fuisse praemissam, quae et ipsum erat occisura, et hostili clade peritura. sequitur et factum est, cum appropinquasset ad bethphage et bethaniam, ad montem qui vocatur oliveti, misit duos discipulos suos. Bethphage erat locus sacerdotum in monte oliveti; bethania quoque civitas, sive villula, ex latere montis eiusdem, quasi stadiis quindecim a ierusalem.

Chrysostomus. Et quidem in exordiis indifferenter se dominus ingerebat iudaeis; sed ubi sufficienter edidit suae potestatis experimentum, auctoritate multa singula quaeque pertractat. Multa igitur fiunt miracula. Praedixit quoniam invenietis pullum indomitum; et hoc est quod subditur dicens: ite in castellum quod contra vos est; quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo unquam hominum sedit. Praedicit etiam quod nemo prohibebit, sed cum audierint, silebunt; unde sequitur solvite illum, et adducite. si quis vos interrogaverit: quare solvitis? sic dicetis ei: quia dominus operam eius desiderat. Titus. In hoc autem divinam fore vocationem patuit: non enim potest aliquis resistere Deo quae sua sunt evocanti. Discipuli autem iussi ducere pullum, non refutaverunt hoc officium ut parvum, sed abierunt ut adducerent eum; unde sequitur abierunt autem qui iussi erant, et invenerunt, sicut dixit, pullum stantem.

Basilius. Sic quoque docet nos et infima opera plurimo cum affectu et studio aggredi, scientes quod quicquid intuitu dei fit, non est parvum, sed dignum in regno caelorum. Titus. Obmutescunt autem ob excellentiam fortis virtutis, nequeuntes resistere salvatoris eloquiis, qui ligaverunt asinum; sequitur enim solventibus autem illis, dixerunt domini eius ad illos: quid solvitis pullum? at illi dixerunt: quia dominus eum necessarium habet. maiestativum enim nomen est dominus: rex enim erat venturus in conspectu multitudinis.

Augustinus de cons. Evang.. nec moveat quod Matthaeus asinam et pullum dicit, ceteri autem de asina tacent: ubi enim utrumque factum potest intelligi, nulla repugnantia est, nec si alius alia commemoraret; quanto minus ubi alius unum, et alius utrumque? Glossa. nec solum discipuli obsecuti sunt Christo in pullo alieno, sed etiam in propriis vestimentis, quae partim asino imposuerunt, partim sternebant in via; unde sequitur et duxerunt illum ad iesum, et iacientes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt iesum. Exeunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via.

Beda. iuxta alios evangelistas, non discipuli tantum, sed etiam plurimi de turba vestimenta sternebant in via.

Ambrosius in lucam. Mystice autem dominus venit ad montem oliveti, ut novellas oleas in sublimi veritate plantaret; et fortasse ipse mons Christus est: quis enim alius tales fructus ferret olearum spiritu sancto fecundarum? Beda. pulchre autem civitates positae in monte oliveti referuntur, hoc est in ipso domino, qui unctionem spiritualium charismatum scientiae pietatisque luce refovet.

Origenes. Bethania autem interpretatur domus obedientiae; bethphage vero domus maxillarum, sacerdotalis quidam locus: maxillae enim sacerdotibus dabantur, sicut in lege praecipitur: illuc vero ubi obedientia, et ubi locus sacerdotibus mancipatur, mittit salvator discipulos suos, ut solvant asinae pullum.

Ambrosius. In castello enim erant, et erat ligatus pullus cum asina, nec poterat solvi nisi iussu domini. Solvit eum manus apostolica. Talis actus, talis vita, talis gratia. Esto talis, ut ligatos possis solvere. In asina quidem Matthaeus evangelista quasi matrem figuravit erroris; hic autem in pullo generalitatem populi gentilis expressit. Et bene in quo nemo sedit, quia nullus ante quam Christus nationum populos vocavit ad ecclesiam. Alligatus autem perfidiae vinculis tenebatur, iniquo addictus domino erroris famulatu; sed dominatum vindicare sibi non poterat, quem dominum fecerat non natura, sed culpa; et ideo cum dominus dicitur, unus agnoscitur. Misera servitus cui vagum ius est: plures enim habet dominos qui unum non habet. Alieni alligant ut possideant; iste solvit, ut teneat: vehementiora enim dona novit esse quam vincula.

Origenes. Multi ergo erant domini huius pulli, antequam salvator eum haberet necessarium; postquam vero ille coepit esse dominus, plures esse domini cessaverunt: nemo enim potest Deo servire et mammonae. Quando malitiae servimus, multis sumus passionibus vitiisque subiecti. Necessarium autem habet dominus pullum, quia cupit nos solvi vinculis peccatorum.

Origenes super ioannem. ego autem opinor non frustra castellum esse hunc locum, ubi stabat asina ligata et pullus: quasi castellum enim respectu totius orbis caelestis tota terra despicitur absque adiectione alterius nominis nuncupatum.

Ambrosius. Nec illud est otiosum quod duo discipuli diriguntur, petrus ad cornelium, paulus ad reliquos: et ideo non personas destinavit, sed numerus definivit. Tamen si quis est qui personas exigat, potest aestimare de philippo, quem spiritus sanctus misit in gazam, quando candacis reginae baptizavit eunuchum.

Theophylactus. vel duo missi hoc innuunt, quod ad introductionem gentilis populi et subiectionem eius ad Christum, duos faciunt gradus prophetae et apostoli. ducunt autem eum a quodam castello, ut innotescat nobis quod hic populus rusticanus erat et indoctus.

Ambrosius. Illi ergo directi cum solverent pullum, non suis verbis sunt usi, sed dixerunt sicut dixerat illis iesus; ut agnoscas quod non suo sermone, sed verbo dei, nec proprio, sed Christi nomine fidem populis infudere gentilibus: atque adversariae potestates, quae sibi nationum obsequia vindicabant, mandato cessere divino.

Origenes in lucam. Deinde mittunt discipuli vestes suas super asinam, et sedere faciunt salvatorem, dum assumunt sermonem dei, et imponunt eum super animas audientium. Vestibus exuuntur, et substernunt eas in via: quia vestimenta apostolorum, opera eorum bona sunt. Et revera solutus a discipulis asinus, et portans iesum incedit super vestimenta apostolorum, quando doctrinam eorum imitatur et vitam. Quis nostrum ita beatus est ut sedeat super illum iesus? Ambrosius. non enim mundi dominum gestari super dorsum asinae delectavit: sed ut latente mysterio in secretis animarum interiore consessu, mysticus rector insideret, regens mentis vestigia, lasciviam carnis infrenans, sermo eius habena est, stimulus est.


LUCA 19,37-40

10937 (Lc 19,37-40)

Origenes in lucam. Quamdiu in monte fuit dominus, cum solis apostolis morabatur; quando autem vicinus coepit esse descensui, tunc occurrit ei turba populorum; unde dicitur et cum iam appropinquarent ad descensum montis oliveti, coeperunt omnes turbae descendentium discipulorum gaudentes laudare deum voce magna.

Theophylactus. discipulos vocat non solum duodecim, aut septuaginta, sed omnes qui Christum sequebantur, seu causa miraculorum, seu ad aliquam delectationem doctrinae; quibus ingeri pueri potuerunt, ut narrant alii evangelistae; unde sequitur super omnibus quas viderant virtutibus.

Beda. Multas quidem virtutes domini viderant, sed maxime lazari resurrectionem stupebant: nam, ut ioannes ait: propterea obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. Notandum enim est, non tunc primum salvatorem ierusalem adiisse, sed multoties antea, sicut ioannes commemorat.

Ambrosius. Turba igitur agnoscens deum, regem appellat, prophetiam repetit, expectatum quoque secundum carnem david filium venisse declarat; unde sequitur dicentes: benedictus qui venit rex in nomine domini.

Beda. Idest in nomine dei patris, quamvis possit intelligi et in nomine suo, quia et ipse dominus est. Sed melius verba eius nostrum dirigunt intellectum, quibus ait: ego veni in nomine patris mei; humilitatis enim magister est Christus. Non autem rex Christus dicitur ad exigendum tributum, vel ferro exercitum armandum, hostesque visibiliter debellandos: sed quod mentes regat, et in regnum caelorum credentes perducat: quod enim rex esse voluit israel, miserationis indicium est, non potestatis augmentum. Verum quia Christus in carne totius mundi propitiatio illuxit, pulchre sibi invicem in laude eius caelestia simul et terrena concinunt: eo enim nascente, caelestium agmina cantant; eodem autem caelis se reddituro, mortales vicem laudis rependunt: unde sequitur pax in caelo.

Theophylactus. Hoc est, bellum antiquum, quo Deo adversabamur, evanuit. et gloria in excelsis, laudantibus scilicet angelis deum in tali reconciliatione; nam hoc ipsum quod deus visibiliter ambulat in territorio inimicorum suorum, significat ipsum nobiscum habere concordiam. Sed pharisaei hoc audientes murmurabant, eo quod turba eum regem vocabat, et laudabat ut deum; referentes nomen regis ad seditionem, nomen vero domini ad blasphemiam; unde sequitur et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: magister, increpa discipulos tuos.

Beda. mira invidorum dementia; quem magistrum appellandum non dubitant, quia vera docentem noverant, huius discipulos, quasi melius edocti, redarguendos aestimant.

Cyrillus. sed dominus non compescuit laudantes eum ut deum, sed magis reprehensores compescens, attestatur sibi super gloria deitatis; unde sequitur quibus ipse ait: dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.

Theophylactus. Quasi dicat: non sine causa homines me taliter laudant, sed commoniti virtutibus quas viderunt.

Beda. Crucifixo etiam domino, notis eius tacentibus prae timore, lapides et saxa canebant, dum postquam emisit spiritum, terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt.

Ambrosius. neque etiam mirum est si laudes domini contra naturam suam saxa respondeant, quem scopulis duriores praedicant peremptores, scilicet turba post exiguum crucifixura deum, negans affectibus quem vocibus confitetur: aut fortasse, quia obmutescentibus iudaeis post domini passionem, vivi erant secundum petrum lapides clamaturi.

Origenes in lucam. quando etiam nos tacemus, idest refrigescit caritas multorum, lapides clamant: potest enim deus suscitare de lapidibus filios abrahae. Pulchre autem turbas laudantes deum ad descensionem montis occurrisse legimus, ut operatorem mysterii spiritualis significarent sibi venisse de caelo.

Beda. Descendente etiam domino de monte olivarum, turbae descendunt: quia humiliato misericordiae auctore, necesse est eos qui misericordia indigent, eius vestigia imitari.



Th. Aq. Catena aurea 10901