Th. Aq. Catena aurea 11128

LUCA 21,28-33

11128 (Lc 21,28-33)

Gregorius in evang.. Quia praemissa contra reprobos dicta sunt, mox ad electorum consolationem verba vertuntur; nam subditur his autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra; ac si dicat: cum plagae mundi crebrescunt, levate capita, idest exhilarate corda: quia dum finitur mundus, cuius amici non estis, prope fit redemptio quam quaesistis. in scriptura enim sacra saepe caput pro mente ponitur: quia sicut capite reguntur membra, ita cogitationes mente disponuntur. capita itaque levare, est mentes nostras ad gaudia patriae caelestis erigere.

Eusebius. Vel aliter. Transactis corporalibus aderunt intelligibilia et caelestia, scilicet regnum saeculi non amplius transituri; et tunc dignis salubria promissa tribuentur; unde dicitur his autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. acceptis enim dei promissis quae speramus, erigemur qui ante curvi fueramus, et elevabimus capita nostra, humiliati quondam, eo quod redemptio nostra quam sperabamus, aderit, illa scilicet quam tota creatura expectat.

Theophylactus. idest, perfecta libertas corporis et animae. Sicut enim primus adventus domini fuit ad reformationem animarum nostrarum, sic secundus ad reformationem corporum celebrabitur.

Eusebius. Dicit autem haec ad discipulos suos, non tamquam ad eos qui durare deberent in vita ista usque ad terminum mundi; sed quasi uno corpore existente ipsis, et nobis, et posteris usque ad consummationem mundi credituris in Christum.

Gregorius. Quod autem calcari mundus atque despici debeat, provida comparatione manifestat cum subdit videte ficulneam, et omnes arbores: cum producunt ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas: ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum dei: quasi dicat: sicut ex fructu arboris vicina aestas agnoscitur, ita ex ruina mundi prope cognoscitur esse regnum dei. Et ex hoc ostenditur quia fructus mundi ruina est. Ad hoc enim germinat, ut quaecumque germine aluit, cladibus consumat. Bene autem regnum dei aestati comparatur, quia tunc moeroris nostri nebulae transeunt, et vitae dies aeterni solis claritate fulgescunt.

Ambrosius. Matthaeus autem de sola dixit ficulnea, hic de arboribus omnibus. Duplicem autem habet figuram ficulnea; vel cum dura mitescunt, vel cum peccata luxuriant. sive ergo cum fructus in omnibus virescit arboribus et ficulnea fecunda iam floret; idest cum omnis lingua confitetur deo, confitente etiam populo iudaeorum, sperare domini debemus adventum, quo tamquam temporibus aestivis resurrectionis fructus metentur: sive cum levem fragilemque iactantiam, tamquam folia synagogae, homo iniquitatis induerit, conicere debemus appropinquare iudicium: nam remunerare fidem dominus et delinquendi finem afferre festinat.

Augustinus ad hesychium. cum autem dicit cum videritis haec fieri, quae intelligere poterimus nisi ea quae supra memorata sunt? in his autem est quod ait et tunc videbunt filium hominis venientem. Proinde cum hoc visum fuerit, non iam erit regnum dei, sed prope erit. An dicendum est, non omnia quae supra commemorata sunt, esse intelligenda, ubi ait cum videritis haec fieri, sed aliqua eorum, hoc scilicet excepto quod dictum est, et tunc videbunt filium hominis? sed Matthaeus aperuit, nullis exceptis esse accipiendum, dicens: ita et vos cum videritis haec omnia: inter quae est quod videbitur filius hominis veniens, ut intelligatur de adventu quo nunc venit in membris suis tamquam in nubibus, vel in ecclesia tamquam in nube magna. titus. Vel aliter. Dicit prope est regnum dei, quia dum haec fient, nondum ultimus finis rerum eveniet, sed iam in finem tendent: nam et ipse adventus domini eliminans omnium principatum et potestatem praeparat regno dei.

Eusebius. Sicut enim in hac vita sol hieme recedente, ac succedente vere, radium calidum mittens fovet ac vivificat humi condita semina, exuentia priscam figuram, pullulant autem nova varium virorem habentia; sic et gloriosus unigeniti dei adventus vivificativis radiis illustrans novum saeculum, dudum condita per totum mundum semina, scilicet dormientes in pulvere terrae, potioribus corporibus quam prius producet in lucem, ac confutata morte regnabit deinceps vita saeculi novi.

Gregorius. Omnia autem praedicta sub magna certitudine confirmantur, cum subditur amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant.

Beda. Multum commendat quod ita praenuntiat. Et, si dicere fas est, iuratio eius est quod dicit amen dico vobis: amen quippe interpretatur verum. Igitur veritas dicit: verum dico vobis: quod si non diceret, mentiri omnino non posset. generationem autem, aut omne genus humanum dicit, aut specialiter iudaeorum.

Eusebius. Vel generationem dicit novam generationem ecclesiae sanctae suae, ostendens duraturum populum fidelium usque ad id tempus quo visurus sit omnia et eventus verborum salvatoris oculis apprehendet.

Theophylactus. Quia enim turbationes et bella et alterationes tam elementorum quam ceterarum rerum futurum esse praedixerat; ne quis suspicaretur quod et ipsa Christianitas peritura foret, subiungit caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt; quasi dicat: etsi cuncta commoveantur, fides tamen mea non deficiet: ex quo innuit ecclesiam praeferri toti creaturae: siquidem creatura patietur alterationem; fidelium vero ecclesia et sermones evangelii permanebunt.

Gregorius. Vel aliter caelum et terra transibunt etc., quasi dicat: omne quod apud nos durabile est, sine mutatione durabile ad aeternitatem non est; et omne quod apud me transire cernitur, fixum et sine transitu tenetur: quia sine mutabilitate manentes sententias exprimit sermo meus, qui transit.

Beda. Caelum autem quod transibit, non aethereum, sive sidereum, sive aereum, a quo aves caeli nominantur, intelligere debemus. Si autem terra transibit, quomodo ecclesiastes dicit: terra in aeternum stat? sed aperta ratione caelum et terra per eam quam nunc habent, imaginem transeunt, attamen per essentiam sine fine subsistunt.


LUCA 21,34-36

11134 (Lc 21,34-36)

Theophylactus. Posuit supra dominus terribilia et sensibilia malorum indicia quae occupabunt peccatores, sed contra haec mala remedium est cautela et oratio; unde dicitur attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate.

Basilius. singulum animalium a conditore omnium Deo habet intrinsecus causas facientes ad tutelam consistentiae propriae: propter quod et Christus nobis dedit hanc monitionem, ut quae illis a natura, haec nobis auxilio rationis et cautela contingant: fugientibus quidem peccatum, ut irrationabilia fugiunt mortifera pabula, inquirentibus vero iustitiam, sicut illa herbas nutritivas requirunt; et ideo dicit attendite vobis, ut scilicet discernere possitis a salubri nocivum. Sed quoniam dupliciter contingit attendere, hinc quidem corporis oculis, illinc vero per intellectivam virtutem, oculus corporis virtutem non attingit: restat igitur dictum esse de opere intellectus, attendite; hoc est, undique circumspicite vos, pervigil habentes ad vestram custodiam animae lumen. Neque autem dixit attendite vestris, aut eis quae circa vos sunt, sed vobis: vos enim estis intellectus et anima; vestrum autem corpus est sensus; circa vos autem opes, artes et reliqua vitae supellex; quibus non monet attendendum, sed animae, cuius praecipua cura habenda. eadem vero admonitio aegrotantes sanat, et sanos perficit; servatores praesentium, et provisores futurorum; non alienorum censores, sed suorum scrutatores; non dimittentes intellectum servum fieri passionum, sed irrationale animae subicientes rationali. Cur autem sit attendendum, subiungit dicens ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae. Titus. Quasi dicat: cavete ne lumina mentis vestrae graventur: cura namque praesentis vitae, et crapula, et ebrietas fugant prudentiam, quassant fidem, operantur naufragia.

Basilius. Est autem ebrietas nimius usus vini; crapula vero anxietas et nausea quae est in ebrietate, a motione capitis graeco vocabulo dicta. Sicut igitur cibis ne esuriamus, sic et potibus ne sitim patiamur, utendum est, vitando diligentius lapsum. Fallax enim est vini ingestio. Anima autem vino libera prudentissima erit et optima; sed humectata vini vaporibus quasi quadam nube velatur. Curiositas autem huius vitae quamvis nihil inhibitorum continere videatur, si tamen ad cultum divinum non coadiuvet, vitanda est; et quare hoc dixerit, ostendit subdens et superveniat in vos repentina dies illa.

Theophylactus. Non enim cum deliberatione veniet dies illa, sed ex improviso et furtim capiens tamquam laqueus non caventes; unde sequitur tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae. Quod diligentius discuti potest. Capiet enim dies illa sedentes in superficie terrae quasi impraemeditatos et inertes. Quotquot vero sunt solertes et agiles ad bonum, non sedentes, et otiantes in terrenis; sed surgentes ab eis, sibi dicentes: surge, vade, quoniam non est hic tibi requies; talibus non est illa dies, ut laqueus, in discrimen, sed ut dies festivus.

Eusebius. Praedicta igitur docuit esse attendenda ad cavendam gravedinem inde provenientem; unde sequitur vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt.

Theophylactus. Scilicet famem, pestem, et cetera huiusmodi, quae temporaliter electis et aliis imminent, et ea quae postmodum accidunt reis perenniter: illa enim aliter cavere non possumus, nisi per vigilias et orationes.

Augustinus de cons. Evang.. Haec intelligitur illa fuga quam Matthaeus commemorat, quae non debet fieri in hieme vel sabbato. Ad hiemem pertinent curae huius vitae, quae tristes sunt velut hiems: ad sabbatum vero crapula et ebrietas, quae carnali laetitia luxuriaque cor submergit atque obruit; quod malum sabbati nomine significatur, quia illo die iudaei deliciis affluunt, dum spirituale sabbatum ignorant.

Theophylactus. Et quia Christianum decet non solum fugere mala, sed etiam niti ad gloriam assequendam, subdit et stare ante filium hominis: haec est enim angelica gloria stare ante filium hominis deum nostrum, et faciem eius iugiter cernere.

Beda. Et certe si quis sapiens medicus praeciperet attendere a succo alicuius herbae, ne repentinus interitus superveniat, magno studio medici mandata servaremus: nunc autem salvatore admonente ebrietatem, et crapulam, et curas saeculi esse cavendas, his sauciari et consumi non timent: quia fidem quam medici dictis praebent, domini verbis praebere contemnunt.


LUCA 21,37-38

11137 (Lc 21,37-38)

Beda. Quae verbis praeceperat dominus, suis confirmat exemplis: nam qui nos ante iudicis adventum, et incertum singulorum exitum, ad vigilandum hortatus est, et orandum, et ipse, imminente tempore passionis suae, doctrinae, vigiliis et precibus instat; unde dicitur erat autem diebus docens in templo: in quo suo exemplo insinuat hoc esse digne Deo vigilare, vel dicto vel facto proximis viam veritatis ostendere.

Cyrillus. Quae autem erant quae docebat nisi transcendentia cultum legis? instabat enim tempus quo debebat umbra in veritatem transformari.

Theophylactus. Tacuerunt autem evangelistae pleraque documentorum Christi, qui, cum per triennium fere praedicaverit, documenta eius quae conscripserunt, dicet aliquis vix ad unius diei sermonem sufficere. ex pluribus ergo pauca describentes, dederunt nobis quemdam gustum dulcedinis doctrinae ipsius. Ostendit autem nobis dominus quod oporteat noctu et quiete alloqui deum, et in die prodesse hominibus; et colligere quidem in nocte, distribuere vero collecta in die; unde subditur noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur oliveti; non quasi opus habens oratione, sed ad exemplum dandum hoc egit.

Cyrillus. Quia vero eloquium eius in potestate erat, et potestative transferebat in spiritualem cultum quae per moysen et prophetas tradita fuerant in figuris, populus eum avidius audiebat; unde sequitur et omnis populus manicabat, idest mane venire accelerabat, ad eum in templo, audire eum. Populo autem ante lucanum venienti ad eum, congruum erat dicere: deus, deus meus, ad te de luce vigilo.

Beda. Mystice autem et nos, cum inter prospera sobrie et pie et iuste conversamur, diebus in templo docemus, quia formam boni operis fidelibus praebemus; noctibus vero in monte oliveti moramur, quia in tenebris angustiarum spiritali consolatione respiramus: et ad nos quoque populus manicat, cum vel discussis operibus tenebrarum vel cunctis nebulis pressurarum nos imitatur.


LUCA 22,1-2

11201 (Lc 22,1-2)

Chrysostomus. Umbra nostrorum fuerunt festa iudaica; et ideo si quaesieris a iudaeo de pascha et azymis, nil magni proferet, commemorans liberationem ab aegypto. Si quis autem a me quaesierit, non audiet aegyptum nec pharaonem, sed absolutionem erroris et tenebrarum diaboli, non per moysen, sed per filium dei.

Glossa. Ad cuius passionem enarrandam accedens evangelista praemittit de figura, dicens appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur pascha.

Beda. pascha quidem, quod hebraice dicitur phase, non a passione, sed a transitu nominatur; eo quod exterminator videns sanguinem in foribus israelitarum pertransierit, nec percusserit primogenita eorum. vel ipse dominus praebens auxilium populo suo desuper ambulavit. Hoc autem inter pascha et azyma distat, quod pascha ipse solus dies appellatur in quo agnus occidebatur ad vesperam, hoc est decima quarta luna primi mensis; decima quinta autem luna, quando egressus est de aegypto, succedebat festivitas azymorum septem diebus usque ad vigesimam primam diem eiusdem mensis; unde evangelii scriptura indifferenter unum pro alio ponere solet; unde hic dicitur dies azymorum, qui dicitur pascha. Significatur autem per mysterium, quod Christus semel pro nobis passus, per totum tempus huius saeculi, quod septem diebus agitur, in azymis sinceritatis et veritatis praecepit esse vivendum.

Chrysostomus. Principes autem sacerdotum nefarias res tractant in festo; unde sequitur et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo iesum interficerent. moyses quidem unum praecepit esse principem sacerdotum, et illo defuncto creari alium. Tunc vero, cum inciperent iudaici ritus dissolvi, multi erant principes sacerdotum annuatim creati. Hi ergo volentes iesum occidere, non metuunt divina, ne scilicet ex tempore sacro maius incurrant peccati contagium: sed ubique timent humana; unde sequitur timebant vero plebem.

Beda. Non quidem seditionem metuentes, sed caventes ne auxilio populi de suis manibus tolleretur. haec autem ante biduum paschae congregatis eis in atrio caiphae Matthaeus acta attestatur.


LUCA 22,3-6

11203 (Lc 22,3-6)

Theophylactus. Quia dictum est quod principes sacerdotum quaerebant modum quo interficientes iesum, nullum incurrerent periculum, consequenter modus qui eis occurrit, narratur cum dicitur intravit autem satanas in iudam. Titus. In iudam satanas intravit, non impellens, sed patulum inveniens ostium: nam oblitus omnium quae viderat, ad solam avaritiam dirigebat intuitum.

Chrysostomus. Ponit autem eius cognomen, subdens qui cognominabatur iscariotes: erat enim alius iudas. titus. Subdit autem unum de duodecim: nam numerum adimplebat, non autem vere fungebatur apostolica dignitate.


Chrysostomus. Vel hoc addit evangelista velut absonum quidem, ac si diceret: erat de primo choro diligentius electorum.

Beda. Non est autem huic contrarium quod ioannes dicit, post bucellam intrasse in eum satanam: quia nunc intravit ut quasi alienum tentaret, tunc autem quasi proprium ad quaecumque vellet agenda attraheret.

Chrysostomus. Attende autem magnam iudae nequitiam, tum quia per se proficiscitur, tum quia pro pretio hoc facit; sequitur enim et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis. Et gavisi sunt.

Theophylactus. Magistratus hic appellantur praepositi constructionum templi, vel etiam illi quos romani populo praefecerant ne proruerent in tumultus, erant enim seditiosi.

Chrysostomus. propter avaritiam autem iudas factus est talis; sequitur enim et pacti sunt pecuniam illi dare. Tales enim avaritia generat passiones: reddit impios, et deum ignorare compellit; et si millies benefactum sit eis, ad nocendum impellit; unde et hic sequitur et spopondit.

Theophylactus. idest, pepigit et promisit. Et quaerebat opportunitatem ut eum traderet sine turbis; idest, quaerebat eum tradere quando videret eum seorsum existentem sine turbis.

Beda. Multi autem iudae scelus exhorrent, nec tamen cavent: qui enim caritatis et veritatis iura spernit, Christum, qui est veritas et caritas, prodit; maxime cum non infirmitate vel ignorantia peccet, sed ad similitudinem iudae quaerat opportunitatem, ut arbitris absentibus veritatem mendacio, virtutem crimine immutet.


LUCA 22,7-13

11207 (Lc 22,7-13)

Titus. Ut nobis dominus caeleste pascha dimitteret, typicum manducavit, figuram removens, ut veritas locum obtineret; unde dicitur venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.

Beda. dies azymorum paschae quartamdecimam primi mensis appellat, quando, fermento abiecto, pascha, idest agnus, occidi ad vesperam consueverat.

Eusebius. Si quis autem dicat: si prima die azymorum discipuli salvatori parant pascha, ergo et eadem die oportet nos pascha celebrare: dicemus, hoc non fuisse monitionem, sed historiam facti quod accidit tempore salutiferae passionis. Aliud autem est narrare gesta vetera, et aliud sancire, ac posteris statuta relinquere. Quin etiam salvator non egit pascha cum iudaeis, quando agnum immolabant: nam illi quidem hoc egerunt in parasceve, quando passus est dominus; unde non introierunt in atrium pilati, ut manducarent pascha: ex quo enim veritati insidiati sunt, verbum veritatis a se expulerunt, non primo die azymorum, quo die debebat immolari pascha, manducantes solitum sibi pascha (erant enim erga aliud attenti), sed die sequenti post illam, quae erat azymorum secunda. Dominus vero prima die azymorum, hoc est quinta feria sabbati, pascha cum discipulis peregit.

Theophylactus. Eadem autem quinta feria mittit duos ex discipulis suis ad parandum pascha, petrum scilicet et ioannem, alterum scilicet ut diligentem, alterum ut dilectum; unde sequitur et misit petrum et ioannem, dicens: euntes parate nobis pascha, ut manducemus: per omnia manifestans quod usque ad extremum vitae non est adversatus legi. Mittit autem eos ad alienam domum: nam nulla domus erat ei, neque discipulis suis; alioquin apud aliquem eorum pascha celebrasset; et ideo subditur at illi dixerunt: ubi vis paremus? Beda. Quasi dicant: non habemus domicilium, non habemus tabernaculum. audiant quibus aedificandarum domorum cura est: cognoscant Christum omnium dominum, locum ubi caput reclinaret non habuisse.

Chrysostomus. Cum autem ignorarent ad quem mitterentur, signum dedit eis, sicut et samuel sauli; unde subditur et dixit ad eos: ecce introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans: sequimini eum in domum in quam intrat.

Ambrosius. Primum maiestatem divinitatis adverte: cum discipulis loquitur, et iam novit quid alibi sit futurum; deinde dignationem eius intuere: quia non persona divitis aut potentis eligitur, sed pauper ambitur, et angustum hospitium pauperis amplis nobilium aedibus antefertur. Sciebat autem dominus nomen eius, cuius sciebat mysterium et occursum; sed ideo sine nomine designatur, ut ignobilis aestimetur.

Theophylactus. Vel ideo mittit eos ad hominem ignotum, ut ostendat quod passionem voluntarie subiit. Qui enim mentem huius ignoti viri subegit ut eos susciperet, poterat quodcumque voluisset cum iudaeis tractare. Dicunt autem quidam quod ideo non dixit nomen hominis, ne proditor cognito nomine domum panderet pharisaeis, qui venientes cepissent eum priusquam coena fieret, et spiritualia mysteria discipulis traderet: sed quibusdam indiciis in quamdam domum dirigit eos; unde sequitur et dicetis patrifamilias domus: dicit tibi magister: ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem? et ipse vobis ostendet coenaculum magnum stratum; et ibi parate.

Glossa. Quibus signis inventis, discipuli sollicite quae mandata eis fuerant, impleverunt; unde sequitur euntes autem invenerunt sicut praedixit illis iesus, et paraverunt pascha.

Beda. hoc pascha exponens apostolus ait: pascha nostrum immolatus est Christus; quod quidem pascha tunc necesse erat occidi, quasi paterno consilio ac definitione sancitum, qui licet die sequenti, hoc est decimaquinta luna sit crucifixus, hac tamen nocte, qua agnus immolabatur a iudaeis, tentus ac ligatus, immolationis, hoc est passionis suae, sacravit exordium.

Theophylactus. Intelligamus autem diem quidem azymorum totam conversationem quae est in luce spiritali, nullam redolentem vetustatem primae praevaricationis adae, in qua viventes non decet delectari in Christi mysteriis. haec autem mysteria petrus et ioannes parant, idest actio et contemplatio, fervor zeli et mansuetudo pacifica. His autem paratoribus occurrit homo: quia per praedicta reperimus statum hominis qui creatus est ad imaginem dei: qui portat amphoram aquae, quae significat gratiam spiritus sancti: amphora autem est humilitas cordis: humilibus enim dat gratiam, qui se cognoscunt esse terram et pulverem.

Ambrosius. Vel amphora est mensura perfectior; aqua autem est quae sacramentum Christi esse meruit; quae lavare meruit, non lavari.

Beda. Parant autem pascha ubi aquae infertur amphora; quia tempus adest quo veri paschae cultoribus typicus de limine auferatur cruor; et ad tollenda crimina vivifici fontis baptisma consecratur.

Origenes super matth.. Ego autem puto quod homo qui ingredientibus discipulis in civitatem occurrit amphoram aquae portans, erat quidam minister patrisfamilias, portans mundatoriam aut potabilem aquam in vase fictili; quem puto esse moysen, spiritalem doctrinam portantem in corporalibus historiis. Qui autem non consequuntur spiritualiter eum, non celebrant pascha cum iesu. Ascendamus ergo, ipso domino constituto nobiscum, ad superiorem locum in quo est diversorium, quod demonstratur ab intellectu, qui est in unoquoque homine paterfamilias, discipulis Christi. Haec autem domus superior sit nobis magna, ut capiat iesum verbum dei, quod non capitur, nisi a magnis sensu. Et sit domus haec a patrefamilias, idest intellectu, praeparata filio dei, et sit mundata, nullo modo habens malitiae sordes. Sit etiam domus illius princeps non qualibuscumque cognitum habens nomen: unde mystice dicit secundum Matthaeum: ite ad quemdam.

Ambrosius. in superioribus autem magnum habet stratum, ut magnum meritum eius advertas, in quo dominus cum discipulis sublimium virtutum eius delectatione requiesceret.

Origenes super matth.. Scire autem debemus quoniam qui in epulationibus et sollicitudinibus saecularibus sunt, non ascendunt in domum illam superiorem, et propterea non celebrant cum iesu pascha. Post sermones enim discipulorum quibus catechizaverunt patremfamilias, idest intellectum, venit et divinitas coepulans discipulis in domo praedicta.


LUCA 22,14-18

11214 (Lc 22,14-18)

Cyrillus. Postquam discipuli pascha paraverant, agitur de paschae comestione; unde dicitur et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.

Beda. Hora manducandi paschae designat quartamdecimam diem primi mensis perductam ad vesperam, quintadecima luna iam terris apparente.

Theophylactus. Sed qualiter dominus discumbere dicitur, cum iudaei stantes pascha manducarent? dicunt ergo, quod cum manducavissent legale pascha, accubuerunt secundum communem usum, manducantes quosdam alios cibos. sequitur et ait illis: desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.

Cyrillus. Quod ideo dicit, quia discipulus avarus proditionis tempus explorabat; sed ne traderet eum ante festum paschae, non explicaverat dominus domum, vel virum penes quem pascha perageret; cuius causam per haec verba ostendit.

Theophylactus. Vel dicit desiderio desideravi, quasi dicat: haec ultima mihi coena vobiscum est, propter quod et amabilis est mihi; sicut et qui peregre profecturi sunt, ultima verba suis dulcius proferunt.

Chrysostomus. Vel hoc dicit, quia post illud pascha crux imminebat. invenimus autem pluries eum praedicantem suam passionem, et eam cupientem evenire.

Beda. Desiderat ergo primo typicum pascha cum discipulis manducare, et sic passionis suae mundo mysteria declarare.

Eusebius. Vel aliter. Cum dominus novum pascha celebraret, opportune dixit desiderio desideravi hoc pascha, idest, novum mysterium novi testamenti, quod tradebat discipulis, quod plures ante eum prophetae et iusti cupiverant; sed et ipse sitiens communem salutem, hoc tradebat mysterium quod toti mundo competeret. pascha vero moysi statutum erat in uno loco, scilicet in ierusalem celebrari: unde non congruebat omnibus gentibus; et ideo non erat desideratum. Epiphanius contra haeres.. Ex hoc ebionitarum dementia de carnis esu redargui poterat, domino manducante pascha iudaeorum; unde signanter dixit hoc pascha, ne quis ad aliud invertere posset.

Beda. Sic ergo dominus legalis paschae approbator extitit; et hoc ad suae dispensationis figuram docendo pertinuisse, vetat ultra carnaliter exhiberi; unde subdit dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno dei; idest, nequaquam ultra mosaicum pascha celebrabo, donec in ecclesia spiritaliter intellectum compleatur: ipsa enim est regnum dei, secundum illud: regnum dei intra vos est. Ad vetus autem illud pascha, cui finem desiderabat imponere, pertinet etiam illud quod subditur et accepto calice, gratias egit, et dixit: accipite, et dividite inter vos. Ob hoc gratias egit, quia vetera transitura, et ventura fuerant omnia nova.

Chrysostomus. Memento ergo cum ad mensam sederis, quod post mensam oportet te orare; atque ideo ventrem impleas sobrie, ne gravatus nequeas genuflectere, ac supplicare deo. Non igitur post escas ad lectum, sed ad orationem vertamur: evidenter enim hoc Christus significavit, quod post escas non somnus, non cubile, sed oratio, et sacrarum lectio scripturarum succedere debeat. sequitur dico enim vobis, quod non bibam de generatione vitis, donec regnum dei veniat.

Beda. Potest quidem hoc et simpliciter accipi, quod ab hac hora coenae usque ad tempus resurrectionis, quo in regno dei erat venturus, vinum bibiturus non esset: postea namque cibum potumque sumpsisse eum testatur petrus dicens: qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.

Theophylactus. dicitur autem resurrectio regnum dei, quia mortem exterminavit: unde et david ait: dominus regnavit, decorem indutus est, scilicet formosi amictus, secundum isaiam, exuta corporis corruptela. resurrectione autem adveniente, iterum cum discipulis bibit, ut probaret quod resurrectio non erat phantastica.

Beda. Sed multo consequentius est, ut sicut supra typicum agni esum, sic et potum paschae neget se gustaturum, donec ostensa gloria regni dei fides mundi adveniat; ut per duo maxima legis edicta, escam scilicet et potum paschalem, spiritaliter immutata, disceres omnia legis sacramenta ad spiritalem observantiam fuisse transferenda.


LUCA 22,19-20

11219 (Lc 22,19-20)

Beda. Finitis paschae veteris solemniis, transiit ad novum, quod in suae redemptionis memoriam ecclesiam frequentare desiderat, pro carne agni et sanguine, suae carnis sanguinisque sacramentum in panis ac vini figura substituens, sacerdos in aeternum factus secundum ordinem melchisedech; unde dicitur et accepto pane, gratias egit; sicut et de veteribus terminandis gratias egerat, nobis exemplum tribuens in omni boni operis inchoatione et perfectione deum esse glorificandum. sequitur et fregit. Frangit ipse panem quem porrigit, ut ostendat corporis sui fractionem non sine sua sponte futuram. et dedit eis dicens: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur.

Gregorius nyssenus. Panis enim ante consecrationem communis panis est; sed ubi consecratur mysterio, fit et dicitur corpus Christi.

Cyrillus. nec dubites an hoc verum sit, eo manifeste dicente hoc est corpus meum; sed potius suscipe verba salvatoris in fide. cum enim sit veritas, non mentitur. Insaniunt igitur dicentes mysticam benedictionem a sanctificatione cessare, si quae reliquiae remanserint eius in diem subsequentem: non enim mutabitur sacrosanctum corpus Christi; sed virtus benedictionis, et vivificativa gratia iugis in eo est. Virtus enim vivificativa dei patris unigenitum verbum est, quod caro factum est, non desinens esse verbum, sed efficiens carnem vivificativam. Si enim in aliquo liquore modicum panis immiseris, reperies hunc imbibitum qualitate illius. Igitur vivificativum dei verbum uniens seipsum propriae carni, fecit eam vivificativam. numquid ergo et quoniam in nobis vita dei est, dei verbo existente in nobis, vivificativum erit nostrum corpus? sed aliud est secundum participationis habitudinem nos habere in nobis dei filium; aliud ipsum fuisse factum carnem, idest corpus sumptum ex alma virgine proprium corpus effecisse. Decebat ergo eum nostris quodammodo uniri corporibus per sacram eius carnem et pretiosum sanguinem, quae accipimus in benedictionem vivificativam in pane et vino. Ne enim horreremus carnem et sanguinem apposita sacris altaribus, condescendens deus nostris fragilitatibus, influit oblatis vim vitae convertens ea in veritatem propriae carnis, ut corpus vitae quasi quoddam semen vivificativum inveniatur in nobis; unde subditur hoc facite in meam commemorationem.

Chrysostomus super ioannem. Hoc fecit Christus ducens nos ad maius amicitiae foedus, suamque caritatem declarans erga nos, praestans se non solum videri desiderantibus, sed et palpare, et comedere, et amplecti, et totum affectum explere. Igitur ut leones flammam spirantes, sic ab illa mensa discedimus terribiles facti diabolo.

Basilius. Disce autem quo pacto decet edere corpus Christi, in memoriam scilicet obedientiae Christi usque ad mortem; ut qui vivunt, non amplius in se vivant, sed in eo qui pro eis mortuus est et resurrexit.

Theophylactus. Duos autem calices lucas commemorat; de altero quidem supra dixit: accipite et dividite inter vos; quem dicet aliquis esse typum veteris testamenti: alterum vero post panis fractionem et distributionem ipse partitur discipulis; unde subditur similiter et calicem postquam coenavit.

Beda. Subauditur dedit eis, ut sit plena constructio.

Augustinus de cons. Evang.. Vel quod lucas bis de calice commemoravit, prius antequam panem daret, inde postquam panem dedit: illud quod superius dixit praeoccupavit, ut solet; illud vero quod ordine suo posuit, non commemoraverat superius. Utrumque autem coniunctum eamdem sententiam facit quae illorum est, scilicet Matthaei et Marci.

Theophylactus. nominat autem dominus hunc calicem novi testamenti; unde sequitur dicens: hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur: significans novum testamentum in suo sanguine exordium sumere: nam in veteri testamento sanguis animalium affuit cum data fuit lex; nunc vero sanguis verbi dei significat nobis novum testamentum. cum autem dicit pro vobis, non significat pro solis apostolis corpus Christi datum et sanguinem effusum fuisse; sed causa totius humanae naturae. Et vetus quidem pascha ad removendam servitutem aegypti fiebat, sanguis autem agni ad primogenitorum custodiam: novum vero pascha ad peccatorum remissionem, sanguis autem Christi ad conservationem eorum qui dedicati sunt deo.

Chrysostomus. Hic enim sanguis operatur in nobis imaginem regiam, nobilitatem animae non permittit marcescere, protinus irrigans animam, magnamque inspirans virtutem. Hic sanguis fugat daemones, advocat angelos et dominum angelorum. Hic sanguis effusus lavit orbem, et adibile fecit caelum. Huius participes sanguinis, sunt supernis virtutibus amicti, regio pallio, magis autem ipso rege induti. Et sicut si mundus accesseris, salubriter accessisti; sic si imbutus conscientia prava, damnose accedis in poenam et supplicia. Nam si qui imperatoriam coinquinant purpuram, pari poena plectuntur cum eis qui divellunt; absurdum non est si et qui obscoena mente corpus Christi recipiunt, pari poena plectuntur cum his qui illud clavis transfoderunt.

Beda. quia vero panis confirmat, vinum vero sanguinem operatur in carne; hoc ad corpus Christi, illud refertur ad sanguinem. verum, quia et nos in Christo et in nobis Christum manere oportet, vinum dominici calicis aqua miscetur; teste enim ioanne: aquae multae populi sunt.

Theophylactus. Primo autem datur panis, secundario calix: prior enim est in spiritualibus laboriosus actus velut panis, non solum quia in vultus sudore laboratur, sed etiam quia dum comeditur, non est facilis ad glutiendum; deinde post labores sequitur exultatio divinae gratiae, quae est calix.

Beda. Ideo autem tunc coenati communicarunt apostoli, quia necesse erat pascha typicum ante consummari, et sic ad veri paschae sacramenta transiri; nunc autem in honorem tanti sacramenti placuit magistris ecclesiae, prius nos spiritualibus epulis refici, ac deinde terrenis.

Graecus. Totum autem corpus et sanguinem domini suscipit communicans, etiam si mysteriorum partem accipiat. Sicut enim unum sigillum diversis totam suam figuram impartitur, et integrum manet post distributionem, et sicut una vox penetrat ad multorum auditus; sic nulli dubium sit, corpus et sanguinem domini totum in omnibus reperiri. fractio autem panis venerandi passionem significat.



Th. Aq. Catena aurea 11128