Th. Aq. Catena aurea 11254

LUCA 22,54-62

11254 (Lc 22,54-62)

Ambrosius. Non intellexerunt infelices mysterium, nec venerati sunt tam clementem pietatis affectum, quo etiam hostes suos non passus est vulnerari; dicitur enim comprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum. Cum legimus teneri iesum, caveamus ne putemus eum teneri secundum divinitatem et invitum quasi infirmum; tenetur enim et ligatur secundum corporis veritatem.

Beda. princeps autem sacerdotum caipham significat, qui, secundum ioannem, erat pontifex anni illius.

Augustinus de cons. evang.. Sed primo ad annam ductus est socerum caiphae, sicut ioannes dicit, quam ad caipham, ut Matthaeus dicit. marcus autem et lucas nomen non dicunt pontificis.

Chrysostomus. Ideo autem ducitur ad domum pontificis, ut de consensu principis sacerdotum singula quaeque facerent: illuc enim omnes convenerant Christum praestolantes. Magnus autem fervor petri ostenditur, qui non aufugit, cum alios fugientes vidisset; sequitur enim petrus vero sequebatur eum a longe.

Ambrosius. bene a longe sequebatur iam proximus negator: neque enim negare potuisset, si Christo proximus adhaesisset. Sed in hoc fit reverendus, quod dominum non reliquit etiam cum timeret: metus naturae est, cura pietatis.

Beda. Quod autem ad passionem euntem dominum a longe sequitur petrus, significat ecclesiam secuturam quidem, idest imitaturam passionem domini; sed longe differenter: ecclesia enim pro se patitur, at ille pro ecclesia.

Ambrosius. Iam autem in domo principis sacerdotum ignis ardebat; unde sequitur accenso autem igne in medio atrii, et circumsedentibus illis, erat petrus in medio eorum. Accessit petrus ut calefaceret se, quia clauso domino, calor mentis iam in eo refriguerat.

Chrysostomus. Traditae enim erant petro claves regni caelorum: credenda erat ei populorum innumera multitudo, quae esset involuta peccatis. erat autem petrus paulo durior, sicut truncata servi principis sacerdotum declarat auricula. Hic igitur tam durus tamque severus, si donum non peccandi fuisset adeptus, quae venia commissis populis donaretur? quem divina providentia permisit, quod primo ipse laberetur in peccatum, quo erga peccantes duriorem sententiam proprii casus intuitu temperaret. et cum se calefacere vellet ad prunas, accessit ad eum puella, de qua sequitur quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: et hic cum illo erat.

Ambrosius. quid sibi vult quod primo eum prodit ancilla, cum viri utique magis potuerint eum recognoscere, nisi ut iste sexus peccare in nece domini videretur, ut et iste sexus redimeretur per domini passionem? petrus autem proditus negat: malo enim negasse petrum quam dominum fefellisse; unde sequitur at ille negavit, dicens: mulier, non novi illum.

Chrysostomus. quid ais, o petre? vox tua repente mutata est: os enim plenum fidei et amoris in odium perfidiamque conversum est: non tibi flagella, nondum sunt admota tormenta; qui te interrogat, nullus est eorum qui auctoritate sua possit formidinem incutere confitenti: mulier te simplici voce interrogat, et forte nec proditura confessum; nec tamen mulier, sed puella ostiaria, vile mancipium.

Ambrosius. Sed ideo negavit petrus, quia promisit incaute: non negat in monte, non in templo, non in sua domo, sed in praetorio iudaeorum: ibi negat ubi iesus ligatus est, ubi veritas non est. Negans autem dicit non novi illum: temerarium quippe erat ut diceret quia noverat eum quem mens humana non potest comprehendere: nemo enim novit filium nisi pater. rursum secunda vice negat Christum; sequitur enim et post pusillum alius videns eum dixit: et tu de illis es.

Augustinus de cons. Evang.. Intelligitur autem quod in hac secunda negatione a duobus est compellatus; ab ancilla scilicet, quam commemorant Matthaeus et marcus, et ab alio quem commemorat lucas. hoc ergo quod hic lucas dicit et post pusillum, iam egressus erat ianuam petrus, et primum gallus cantaverat, ut marcus dicit; iam redierat, ut, quemadmodum dicit ioannes, ad focum stans iterum negaret; de qua negatione sequitur petrus vero ait: o homo, non sum.

Ambrosius. maluit enim se negare quam Christum; aut quia videbatur negare Christi societatem, utique se negavit.

Beda. In hac autem negatione petri dicimus, non solum ab eo negari Christum qui dicit eum non esse Christum, sed ab illo etiam qui, cum sit, negat se esse Christianum.

Ambrosius. Tertio quoque interrogatur; sequitur enim et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: vere et hic cum illo erat.

Augustinus. quod Matthaeus et marcus dicunt: post pusillum, quantum esset hoc temporis manifestat hic lucas dicendo et intervallo facto quasi horae unius: de hoc autem intervallo tacet ioannes. Item quod Matthaeus et marcus non singulari, sed plurali numero enuntiant eos qui cum petro agebant; cum lucas et ioannes unum dicant: facile est intelligere, aut pluralem numerum pro singulari usitata locutione usurpasse Matthaeum et Marcum, aut quod unus maxime, tamquam qui eum viderat, affirmabat; ceteri autem secuti eius fidem petrum simul urgebant. Iam vero illud quod Matthaeus ipsi petro dictum asseverat: nonne te vidi in horto? marcus autem et lucas inter se illos de petro locutos: aut sententiam intelligimus tenuisse eos qui compellatum dicunt petrum: tantum enim valet quod de illo coram illo dicebatur, quantum si illis diceretur; aut utroque modo dictum, et alios hunc, alios illum modum commemorasse.

Beda. Subdit autem nam et galilaeus es: non quia alia lingua galilaei atque alia loquerentur hierosolymitae, qui utrique fuerunt hebraei; sed quod una quaeque provincia et regio suas habendo proprietates usitatum loquendi sonum vitare non possit. sequitur et ait petrus: o homo, nescio quid dicis.

Ambrosius. Hoc est, sacrilegia vestra nescio. Sed nos excusamus, ipse non excusavit; non enim satis est involuta responsio confitentis iesum, sed aperta confessio: et ideo petrus non de industria respondisse sic inducitur; quia postea recordatus est, et tamen flevit.

Beda. Solet autem sacra scriptura saepe meritum causarum per meritum designare temporum; unde petrus, qui media nocte peccavit, ad galli cantum poenituit; sequitur enim et continuo, illo adhuc loquente, gallus cantavit. Quia quod in tenebris oblivionis erravit, verae lucis rememoratione correxit.

Augustinus de cons. Evang.. galli autem cantum post trinam negationem petri intelligimus, sicut marcus expressit.

Beda. Hunc gallum mystice opinor aliquem doctorum intelligendum, qui iacentes et somnolentos increpat, dicens: evigilate, iusti, et nolite peccare.

Chrysostomus. Admirare autem curam magistri, quia cum vinctus esset, multa utebatur provisione erga discipulum, quem nutu erigens ad lacrymas provocavit; sequitur enim et conversus dominus respexit petrum.

Augustinus. quod quomodo accipiendum sit, diligentius considerandum est. Dicit enim Matthaeus: petrus enim sedebat foris in atrio; quod non diceret, nisi illa cum domino intus agerentur. Similiter et in eo quod dixit marcus: et cum esset petrus in atrio deorsum, ostendit non solum in interioribus, sed etiam in superioribus gesta quae dixerat. Quomodo ergo respicit dominus petrum facie corporali? quapropter mihi videtur illa respectio divinitus facta: et sicut dictum est: respice, et exaudi me; et: convertere, domine, libera animam meam, ita dictum arbitror conversus dominus respexit petrum.

Beda. Respicere namque eius, misereri est: quia non solum cum agitur poenitentia, verum etiam ut agatur, dei misericordia necessaria est.

Ambrosius. Denique quos iesus respicit, plorant delictum; unde sequitur et recordatus est petrus verbi domini quod dixerat: quia prius quam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras petrus flevit amare. Quare flevit? quia erravit ut homo: lacrymas eius lego, satisfactionem non lego. Lavant lacrymae delictum, quod voce pudor est confiteri. Negavit primo et secundo, et non flevit, quia adhuc non respexerat dominus; negavit tertio, respexit eum iesus, et amarissime flevit. Et tu si veniam vis mereri, dilue lacrymis culpam tuam.

Chrysostomus. non autem audebat petrus palam flere, ne a lacrymis deprehenderetur; sed foras exiens lacrymabatur. Flebat autem non propter poenam; sed quia dilectum negaverat, quod molestius erat ei quolibet supplicio.


LUCA 22,63-71

11263 (Lc 22,63-71)

Augustinus de cons. Evang.. De petri tentatione, quae inter domini contumelias facta est, non eodem ordine omnes narrant: nam illas primo commemorat Matthaeus et marcus, deinde petri tentationem: lucas vero explicavit prius tentationem petri, deinde domini contumelias, dicens et viri qui tenebant eum, illudebant ei, caedentes.

Chrysostomus. Caeli et terrae dominus caesus sustinet, et patitur impiorum ridicula, formam nobis patientiae praebens.

Theophylactus. Nec non dominus prophetarum, ut pseudopropheta deluditur. sequitur et velaverunt eum, et percutiebant faciem eius; et interrogaverunt eum, dicentes: prophetiza nobis: quis est qui te percussit? Beda. Haec quasi in contumeliam faciebant eius qui se a populis prophetam voluit haberi. Sed qui tunc caesus est colaphis iudaeorum, caeditur etiam nunc blasphemiis falsorum Christianorum. Velaverunt autem eum, non ut eorum illa scelera non videat, sed ut a seipsis faciem eius abscondant. Haeretici autem et iudaei et mali catholici eum reprobis actibus exacerbantes, quasi illudentes, dicunt quis est qui te percussit? dum ab illo suas cogitationes et opera tenebrarum cognosci non aestimant.

Augustinus. haec autem intelligitur passus dominus usque mane in domo principis sacerdotum, quo prius adductus est; unde sequitur et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: si tu es Christus, dic nobis.

Beda. Non veritatem desiderabant, sed calumniam praeparabant. Siquidem Christum hominem tantummodo de stirpe david venturum sperantes, hoc ab eo quaerebant, ut si diceret: ego sum Christus, calumniarentur, quod sibi arrogaret regiam potestatem.

Theophylactus. ipse vero sciebat eorum praecordia, quod qui non crediderant operibus, multo minus sermonibus crederent; unde sequitur et ait illis: si vobis dixero, non credetis mihi.

Beda. Saepe enim dixerat se Christum esse: puta cum dicebat: ego et pater unum sumus: et cetera talia. Si autem interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis. Interrogaverat enim eos, quomodo dicerent Christum filium esse david, cum david in spiritu dominum num suum illum vocaverit; verum illi neque dicenti credere, neque interroganti respondere voluerunt. Quia autem semen david calumniari quaerebant, plus est quod audiunt. sequitur ex hoc autem erit filius hominis sedens a dextris virtutis dei.

Theophylactus. quasi dicat: non est vobis de cetero tempus sermonum et doctrinae: sed deinceps iudicii tempus erit, cum videbitis me filium hominis sedentem a dextris virtutis dei.

Cyrillus. Cum autem de Deo sessio dicitur, atque thronus, regia et universis principans dignitas designatur. non enim putamus tribunal quoddam positum esse, cui credamus inniti dominum omnium; sed nec omnino dextrum, vel sinistrum esse penes divinam naturam: proprium enim est corporum figura, et locus et sessio. Qualiter autem paris honoris, paris quoque consessus filius videbitur esse, si non est secundum naturam filius, naturalem in se proprietatem habens patris? Theophylactus. Hoc igitur audientes timere debebant; sed illi post haec verba magis insaniunt; unde sequitur dixerunt autem omnes: tu ergo es filius dei? Beda. Quod se filium dei dixerat, acceperunt in eo quod ait erit filius hominis sedens a dextris virtutis dei.

Ambrosius. dominus autem maluit se regem probare, quam diceret, ut condemnandi causam habere non possint qui quod obiciunt, hoc fatentur. sequitur qui ait: vos dicitis quia ego sum.

Cyrillus. Hoc autem dicente Christo, succensuit pharisaeorum cohors, usurpans ignominiae vocem; unde sequitur at illi dixerunt: quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore eius.

Theophylactus. Ex quo patet quod inobedientes nulla commoda ferunt, revelatis sibi secretioribus; sed maiorem poenam acquirunt, propter quod talia oportet eis esse occulta.


LUCA 23,1-5

11301 (Lc 23,1-5)

Augustinus de cons. Evang.. postquam complevit lucas narrando petri negationem, recapitulavit quae cum domino gesta sunt circa mane, commemorans quaedam quae alii tacuerunt; atque ita contexuit narrationem, similia aliis narrans, cum dicit et surgens multitudo eorum duxerunt illum ad pilatum.

Beda. ut impleretur sermo iesu quem de sua morte praedixit: tradetur gentibus, scilicet romanis: nam pilatus romanus erat, eumque romani in iudaeam praesidem miserant.

Augustinus de cons. Evang.. deinde apud pilatum gesta sic narrat: coeperunt autem eum accusare, dicentes: hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari caesari, et dicentem se Christum regem esse. Hoc Matthaeus et marcus non dixerunt, cum tamen dicerent quod eum accusabant; sed iste etiam ipsa crimina quae falso obiecerunt, aperuit.

Theophylactus. evidenter autem adversantur veritati: non enim dominus prohibuit dare censum, sed magis dare iussit. Qualiter autem populum subvertebat, an ut regnum aggrederetur? sed hoc est incredibile cunctis: quia volente multitudine tota eum in regem eligere, sciens fugit.

Beda. Duobus autem domino obiectis, scilicet quod et tributa caesari dari prohibuerit, et se Christum regem diceret, potuit fieri ut illud quod dominus ait: reddite quae sunt caesaris caesari, etiam pilatum audisse contigerit. Ideoque causam hanc quasi apertum iudaeorum mendacium parvipendens, solum quod nesciebat, de regni verbo interrogandum putavit. sequitur pilatus autem interrogavit eum, dicens: tu es rex iudaeorum? Theophylactus. mihi videtur quod hoc a Christo quaesierit contemptum obiecti criminis subsannando; quasi dicat: tu pauper, humilis, nudus, cui nullus adiutor, accusaris de regni ambitione, ad quod opus est multorum adiutorium et sumptus.

Beda. Eodem autem verbo praesidi, quo et principibus sacerdotum respondet, ut propria sententia condemnetur; sequitur enim at ille respondens ait: tu dicis.

Theophylactus. illi autem, cum nihil aliud faveret eorum calumniae, recurrunt ad clamorum subsidia; sequitur enim at illi invalescebant, dicentes: commovet populum, docens per universam iudaeam, incipiens a galilaea usque huc; quasi dicant: pervertit populum, nec in una parte tantum, sed a galilaea incepit, et hucusque pervenit, transiens per iudaeam. Puto autem eos non absque causa meminisse galilaeae; sed volentes incutere timorem pilato. galilaei enim schismatici fuerunt, et nova tentantes, qualis fuit iudas galilaeus, cuius in actibus apostolorum fit mentio.

Beda. his autem verbis non illum, sed se accusant. Docuisse enim populum et a pristini temporis ignavia docendo commovisse, talique actu totam terram promissionis pertransisse, non criminis, sed indicium est virtutis.

Ambrosius. Accusatur autem dominus, et tacet, quia defensione non indiget: ambiant defendi qui timent vinci. Non ergo accusationem tacendo confirmat, sed despicit, non refellendo. Quid ergo timeret qui non ambit salutem? salus omnium suam prodit, ut acquirat omnium.


LUCA 23,6-12

11306 (Lc 23,6-12)

Beda. Pilatus de praemissa accusatione non interrogandum dominum ratus, se ipsum magis nacta occasione cupit ab eo iudicando liberum reddere; unde dicitur pilatus autem audiens galilaeam, interrogavit si homo galilaeus esset. Et ne contra eum quem insontem et propter invidiam traditum cognoverat, sententiam dare cogeretur, herodi eum misit audiendum, ut ipse potius eum, qui eius patriae tetrarcha existebat, vel absolveret vel puniret. sequitur et ut cognovit quod de herodis potestate esset, remisit eum ad herodem, qui et ipse hierosolymis erat illis diebus.

Theophylactus. In hoc sequitur legem romanam, quae iubebat quemlibet a principe suae iurisdictionis condemnari.

Gregorius moralium. Christi autem famam herodes explorare voluit, cum eius miracula videre concupivit. sequitur herodes autem viso iesu, gavisus est valde: erat enim cupiens ex multo tempore videre illum.

Theophylactus. non tamquam lucraturus quidquam utilitatis ex eius aspectu; sed patiens novorum cupidinem, credebat videre quemdam extraneum hominem; de quo audierat quod sapiens et mirificus esset; unde sequitur eo quod audierat multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. Volebat etiam audire ab eo quid diceret; et ideo interrogat eum quasi derisorie se habens ad ipsum, et eum subsannans. sequitur interrogabat autem illum multis sermonibus. Iesus, qui cuncta ratione peregit, et qui, teste david, suos sermones in iudicio disponit, pium esse iudicavit in talibus habere silentium: sermo enim prolatus ei cui nihil proficit, condemnationis fit causa; unde sequitur et ipse nihil ei respondebat.

Ambrosius. Tacuit et nihil fecit: quia nec illius credulitas merebatur videre divina; et dominus iactantiam declinabat; et forte typice in herode omnes impii significantur, qui si legi non crediderint et prophetis, mirabilia Christi opera in evangelio videre non possunt.

Gregorius moralium. hoc etiam audientes nos oportet addiscere ut quoties auditores nostri nostra volunt quasi laudando cognoscere, non autem sua perversa mutare, omnino taceamus; ne si ostentationis studio verbum dei loquimur, et illorum quae erat culpa esse non desinat, et nostra quae non erat, fiat. Multa autem sunt quae audientis animum produnt; maxime si auditores nostri et semper laudant quod audiunt, et nunquam quod laudant sequuntur.

Gregorius moralium. inquisitus ergo redemptor tacuit, expectatus miracula adhibere contempsit, seseque apud se in occultis retinens, eos quos exteriora quaerere comperit, ingratos foris reliquit, magis eligens aperte a superbientibus despici quam a non credentibus vacua voce laudari; unde sequitur stabant autem principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. sprevit autem illum herodes cum exercitu suo, et illusit indutum veste alba, et remisit ad pilatum.

Ambrosius. Non otiosum quod veste alba induitur ab herode, immaculatae tribuens indicia passionis, quod agnus dei sine macula cum gloria mundi peccata susciperet.

Theophylactus. tu autem considera, quod per ea quae facit diabolus, impeditur: congerit derisiones et opprobria in Christum, ex quibus declaratur quod dominus seditiosus non sit; alioquin non derideretur plebe reddita suspecta, et novitatibus gaudente. missio autem Christi a pilato ad herodem fit amicitiae communis exordium, quasi pilato non usurpante sibi subditos ditioni herodis; unde subditur et facti sunt amici herodes et pilatus in ipso die: nam antea inimici erant ad invicem. attende diabolum ubique coniungentem disiuncta, ut Christi peragat necem. Erubescamus ergo nos, si causa nostrae salutis nec amicos in proprio foedere conservemus.

Ambrosius. In typo etiam herodis atque pilati qui amici ex inimicis per iesum Christum facti sunt, et plebis israelis et populi gentilis figura servatur, quod per domini passionem utriusque sit futura concordia; ita tamen ut prius populus nationum capiat dei verbum, et ad populum iudaeorum fidei suae devotionem transmittat, ut illi quoque gloria maiestatis suae corpus vestiant Christi quod ante despexerant.

Beda. Vel hoc herodis et pilati foedus significat, quod gentiles et iudaei genere et religione et mente dissidentes, in Christianis persequendis consentiunt.


LUCA 23,13-25

11313 (Lc 23,13-25)

Augustinus de cons. Evang.. rediens lucas ad ea quae apud praesidem gerebantur, unde digressus erat ut narraret quod apud herodem actum est, ita dicit: pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe, dixit ad eos: obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum; et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam invenio in homine isto ex his in quibus eum accusatis. Hic intelligimus eum praetermisisse quemadmodum a domino quaesierit quid accusatoribus responderet.

Ambrosius. Hic pilatus Christum absolvit iudicio, crucifigit ministerio. Ad herodem mittitur, ad pilatum remittitur; unde sequitur sed neque herodes: nam remisi vos ad illum; et ecce nihil dignum morte actum est ei. Etsi uterque reum non pronuntiat, ob metum tamen, alienae crudelitati studiis pilatus obsequitur.

Theophylactus. duorum ergo virorum testimonio iesus insons ostenditur; iudaei vero, qui accusabant, nullum testem obtulerunt, cui credere oporteret. Vide ergo quomodo superet veritas. Iesus tacet, et testantur inimici: proclamant iudaei, et nullus eorum attestatur clamoribus.

Beda. Pereant ergo scripta quae post tanto tempore contra Christum composita, non illum apud pilatum magicae artis accusatum, sed componentes, apud dominum perfidiae et falsitatis accusandos esse demonstrant.

Theophylactus. lentus ergo pilatus, nec satis pro veritate severus, quia timebat accusationes, subiungit emendatum ergo illum dimittam.

Beda. Quasi dicat: flagris illum et ludibriis quantum iubetis afficiam, dummodo innoxium sanguinem non sitiatis. sequitur necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. Necesse habebat non imperialis legis sanctione, sed annua gentis consuetudine devictus, cui per talia gaudebat placere.

Theophylactus. romani enim iudaeis concesserant secundum leges et ritus proprios conversari. mos autem patrius erat iudaeis petere damnatos a principe, sicut a saule ionatham petiverunt; unde et de eorum petitione nunc subditur exclamavit autem simul universa turba, dicens: tolle hunc, et dimitte nobis barabbam. Qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate, et homicidium, missus in carcerem.

Ambrosius. Non immerito homicidae absolutionem petunt qui flagitabant innocentis exitium. Tales leges habet iniquitas, ut quod oderit innocentia, scelus diligat. in quo tamen nominis interpretatio speciem dat figurae: barabbas enim patris filius latine dicitur. Illi ergo quibus dicitur: vos ex patre diabolo estis, vero dei filio, patris sui filium, idest antiChristum, praelaturi esse produntur.

Beda. Haeret autem iudaeis usque hodie sua petitio: quia enim data sibi optione, pro iesu latronem, pro salvatore interfectorem elegerunt; merito salutem vitamque perdiderunt, et latrociniis se ac seditionibus intantum subiecerunt ut et patriam et regnum suum perdiderint.

Theophylactus. Sic ergo gens olim sancta furit ad caedendum; pilatus gentilis caedem prohibet; sequitur enim iterum autem pilatus locutus est ad illos, volens dimittere iesum. At illi succlamabant dicentes: crucifige, crucifige eum.

Beda. Pessimo enim genere mortis occidere innocentem, hoc est crucifigere, desiderant. pendentes enim in ligno crucifixi, clavis ad lignum pedibus manibusque confixis, producta morte necabantur, ne dolor citius finiretur. Verum a domino electa erat mors crucis, quam diabolo superato, tamquam trophaeum, in frontibus fidelium erat positurus.

Theophylactus. Tertio autem pilatus Christum absolvit; sequitur enim ille autem tertio dixit ad illos: quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo. Corripiam ergo illum, et dimittam.

Beda. hanc correptionem qua populo satisfacere, ne usque ad crucifigendum salvatorem saevirent, ne pilatus quaerebat, non solum obtulisse, sed etiam deridendo et flagellando exhibuisse, verba ioannis testantur. quia vero totam accusationem quam adversus dominum detulerunt, sollicita pilati interrogatione videbant evacuatam, tandem ad solas se preces convertunt; unde sequitur at illi instabant vocibus magnis, postulantes ut crucifigeretur; et invalescebant voces eorum.

Theophylactus. Tertio clamant contra Christum, ut per trinam hanc vocem, suam esse occisionem Christi approbent, quam petendo extorserunt; sequitur enim et pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum. Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem; iesum vero tradidit voluntati eorum.

Chrysostomus. Putabant enim hoc se posse astruere, quod iesus deterior esset latrone, et adeo nequam ut neque pro pietate neque pro festi praerogativa deberet liberari.


LUCA 23,26-32

11326 (Lc 23,26-32)

Glossa. Posita condemnatione Christi, convenienter agitur de crucifixione, cum dicitur et cum ducerent eum, apprehenderunt simonem quemdam cyrenensem venientem de villa, et imposuerunt ei crucem portare post iesum.

Augustinus de cons. Evang.. Ioannes autem narrat quod iesus baiulabat sibi crucem: unde intelligitur quod ipse sibi portabat crucem cum exiret in eum qui dicitur calvariae locum. Simon autem in itinere angariatus est, cui data est portanda crux usque ad locum: nullus enim aliorum acceptabat crucem baiulare, eo quod lignum detestabile putabatur; et ideo simoni cyrenaeo, quasi in quamdam iacturam imposuerunt crucem portare, quam alii recusabant. hic adimpletur illud: cuius principatus super humerum eius: principatus enim Christi est crux eius, propter quam, secundum apostolum, deus eum exaltavit. Et sicut in signum dignitatis alii balteum, alii mitram portant; sic et dominus crucem. Et si inquiras, invenies non aliter in nobis regnare iesum, nisi per asperitates: quo fit ut deliciosi inimici sint Christi crucis.

Ambrosius. Christus ergo crucem baiulans, iam trophaeum suum victor attulit; crux super humeros imponitur, quia sive simon, sive ipse portaverit, et Christus in homine et homo portavit in Christo. Nec discordant evangelistarum sententiae, quando concordat mysterium. Et bonus ordo nostri profectus est, ut prius crucis suae trophaea ipse erigeret, deinde martyribus traderet erigendum. Non iudaeus est qui crucem portat, sed alienigena atque peregrinus, nec praecedit, sed sequitur, iuxta hoc quod scriptum est: tollat crucem suam, et sequatur me.

Beda. simon autem obediens, cyrene heres interpretatur; unde per eum populi gentium designantur, qui quondam peregrini et hospites testamentorum, nunc obediendo facti sunt dei heredes. De villa autem simon egrediens, crucem portat post iesum, cum paganis ritibus derelictis vestigia dominicae passionis obedienter amplectitur. villa enim graece pagos vocatur, a qua pagani nomen trahunt.

Theophylactus. vel ille tollit crucem Christi, qui venit a villa, idest dimittit hunc mundum et opera eius, in ierusalem, idest in supernam libertatem, tendens. Ex hoc etiam non modicum sumitur documentum. Quia enim ad modum Christi magister est, debet ipse prius tollere crucem, et timore dei propriam carnem configere; et sic subditis et obedientibus eam imponere. Sequitur autem Christum etiam multitudo plebis et mulierum; nam subditur sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabantur eum.

Beda. Multa quidem turba crucem domini, sed non una eademque mente sequebatur: nam populus qui eius mortem impetraverat, ut morientem laetus aspiceret; mulieres vero, ut moriturum plorarent. non autem ideo solus mulierum planctus sequebatur, quia non etiam innumerus virorum coetus de eius erat passione moestissimus; sed quia femineus, quasi contemptibilior, sexus liberius poterat quod senserat ostentare.

Cyrillus. Amans etiam lacrymarum est semper sexus femineus, et mentem habens flexibilem ad pietatem.

Theophylactus. Per hoc etiam significabatur quod multitudo magna iudaeorum esset post crucem itura, credens in iesum. sed et mens infirma, quae significatur per feminam, si sumpta cordis contritione per poenitentiam fleat, sequitur iesum propter nostram salutem afflictum. Flebant igitur mulieres per compassionem. Eum autem qui ultro patitur, flere non oportet, sed magis ei applaudere; et ideo eas flere vetat; sequitur enim conversus autem iesus ad illas dixit: filiae ierusalem, nolite flere super me.

Beda. Cuius scilicet cita resurrectio mortem solvere potest, cuius mors et omnem mortem et ipsum mortis destructura est auctorem. Notandum autem, cum filias ierusalem appellat, quod non solae quae cum eo venerant a galilaea, sed et eiusdem urbis cives et mulieres adhaeserunt.

Theophylactus. Mandat deplorantibus eum in futura mala prospectum intendere, et super illis flere; sequitur enim super vos ipsas flete, et super filios vestros.

Cyrillus. Significans in futuro mulieres liberis esse orbandas: nam irruente bello in terram iudaeorum, cuncti simul peribunt magni et parvi; unde sequitur quia ecce venient dies in quibus dicent: beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt.

Theophylactus. cum scilicet feminae crudeliter suos assabunt filios, et venter qui produxerat, flebiliter iterato recipiet genitum.

Beda. In quo die, venturae a romanis obsidionis et captivitatis tempus significat, de quibus supra dixerat: vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Naturale est autem, imminente captivitate hostili, alta vel abdita, quibus abscondantur homines, refugia quaerere; unde sequitur tunc incipient montibus dicere: cadite super nos; et collibus: operite nos. refert enim iosephus, instantibus sibi romanis, certatim iudaeos cavernas montium colliumque petisse speluncas. Potest autem et ex superfluo quod beatificandas dicit steriles, de his intelligi qui utrolibet sexu se castraverunt propter regnum caelorum; montibus collibusque dici cadite super nos, et operite nos; cum quilibet suae fragilitatis memores, ingruente tentationum articulo, sublimium quorumcumque virorum quaesierint exemplis, monitis et precibus defendi. sequitur quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? Gregorius moralium. se lignum viride, et nos lignum aridum dixit: quia ipse in se vim divinitatis habuit; nos vero, qui puri homines sumus, lignum aridum appellamur.

Theophylactus. Quasi dicat iudaeis: si ergo in me, lignum fructiferum, iugiter virens, taliter saevierunt romani, quid non attentabunt erga vos? populum dico, quasi lignum aridum, privatum qualibet vivificante virtute, nec ullum fructum ferentem.

Beda. Vel quasi omnibus diceret: si ego, qui peccatum non feci, lignum vitae appellatus, sine igne passionis a mundo non exeo; quid putas eis manere tormenti qui sunt fructibus vacui? Theophylactus. malam autem opinionem de domino innuere volens diabolus, etiam latrones faciebat crucifigi cum eo; unde sequitur ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur.


LUCA 23,33

11333 (Lc 23,33)

Athanasius. Ubi corruptum est genus humanum, ibi Christus proprium corpus exposuit; ut ubi seminata est corruptio, ibidem incorruptio oriatur: propter quod in loco calvariae crucifigitur; dicitur enim et postquam venerunt in locum qui vocatur calvariae, ibi crucifixerunt eum: quem locum doctores iudaeorum aiunt esse sepulcrum adae.

Beda. Vel aliter. Foris portam loca erant in quibus truncabantur capita damnatorum, et calvariae, idest decollatorum, sumpserunt nomen. Et sic pro omnium salute quasi noxius inter noxios crucifigitur; ut ubi abundavit peccatum, superabundet et gratia.

Cyrillus. non autem ipse unigenitus dei filius in propria natura qua deus est, passus est quae sunt corporis; sed magis in natura terrena. Decet enim utrumque de uno et eodem filio dici: scilicet et non pati divine, et passum esse humanitus.

Eusebius. Si autem aliter post conversationem cum hominibus evanescens subito evolaret, fugiens mortem: ab hominibus compararetur phantasmati: et quemadmodum si quis incombustibile quoddam nobis vas et praevalens ignis naturae vellet ostendere, flammae illud traderet, et consequenter a flamma illud illaesum extraheret, sic dei verbum volens ostendere instrumentum, quo usus est ad humanam salutem, esse praevalens morti; mortale morti exposuit ad demonstrandam eius naturam; deinde post modicum a morte illud eripuit in signum divinae virtutis. Et prima quidem causa mortis Christi haec est: secunda vero divinae potestatis ostensio, corpus Christi inhabitantis: cum enim antiquitus deificarent homines, communem exitum mortis sortito, quos heroas et divos nominabant: docuit illum solum mortuum verum esse fatendum quem bravia victoriae, morte prostrata, decorant. Tertia ratio est victima pro toto genere hominum mactanda; qua oblata, tota potestas daemonum periit, et error quilibet est sedatus. est et alia causa salutiferae mortis: ut discipuli occulta fide conspicerent resurrectionem post mortem; ad quam propriam spem erigere docebantur; ut mortem contemnentes, agonem contra errores inirent alacriter.


Chrysostomus. Non autem sui mortem, quam non habebat, cum sit vita, sed hominum, venit consumpturus salvator: unde non propria morte corpus deposuit, sed ab hominibus illatam sustinuit. sed et si aegrotavisset corpus eius, et in conspectu omnium solveretur, inconveniens erat eum qui sanaret aliorum languores, habere proprium corpus affectum languoribus. Sed et si absque aliquo morbo seorsum alicubi corpus deposuisset, ac deinde rursus se offerret, non crederetur ei de resurrectione disserenti: oportet enim mortem resurrectionem praecedere. Cur ergo resurrectionem palam quidem praedicaret, clanculo vero moreretur? nimirum si latenter haec evenissent, quod excogitarent homines incredulitatis calumnias? quomodo pateret Christi in mortem victoria, nisi coram omnibus eam patiens, per incorruptionem corporis probasset extinctam? sed dices: decebat saltem gloriosam mortem sibi excogitare, ut evitaret ignominiam crucis. Sed et si hoc fecisset, suspectum se reddidisset, quasi non habens virtutem contra quamlibet mortem. Sicut ergo pugil prosternens illum quem hostes obtulerint, ostenditur excellentior omnibus; sic omnium vita ab hostibus illatam, quam putabant esse diram et infamem et detestabilem, mortem in cruce suscepit, ut hac interempta, dominium mortis totaliter destruatur. Propter quod non caput ei amputatur ut ioanni; neque sectus est, ut isaias; ut corpus integrum et indivisibile morti servet, et non fiat occasio volentibus ecclesiam dividere. Volebat etiam supportare quam incurreramus maledictionem; maledictam mortem, scilicet crucis, suscipiendo, secundum illud deut. 21: maledictus homo qui pendet in ligno. In cruce etiam expansis manibus moritur, ut altera quidem manu veterem populum, altera eos qui sunt ex gentibus trahat, utrosque sibi coniungens. Moriens etiam in cruce a daemonibus expiat aerem, et ascensum nobis parat in caelum.

Theophylactus. Quia etiam per lignum mors intraverat, necesse erat ut per lignum exterminaretur; et ut dominus per ligni dolores invictus transiens confutaret delectationem provenientem ex ligno.

Gregorius nyssenus. Sed et figura crucis a medio contactu in quatuor extrema partita, significat virtutem et providentiam eius qui in ea pependit, ubique diffusam.

Augustinus de quaest. Nov. Et veter. Testam.. non frustra etiam tale genus mortis elegit, ut latitudinis et altitudinis et longitudinis et profunditatis, de quibus apostolus loquitur, magister existeret. Nam latitudo est in eo ligno quod transversum desuper figitur: hoc ad bona opera pertinet, quia ibi extenduntur manus. Longitudo in eo quod ab ipso ligno usque ad terram conspicuum est: ibi enim quodammodo statur, idest persistitur et perseveratur; quod longanimitati tribuitur. Altitudo est in ea ligni parte quae ab illo quod transversum figitur, sursum versus relinquitur: hoc est ad caput crucifixi, quia bene sperantium superna expectatio est. Iam vero illud ex ligno quod fixum occultatur, unde totum illud exurgit, profunditatem significat gratuitae gratiae.

Chrysostomus. Duos etiam latrones utrinque crucifixerunt, ut eorum suspicionis fieret particeps; unde sequitur et latrones, unum a dextris, alterum a sinistris. sed non ita evenit: nam de illis nihil dicitur; huius autem crux ubique honoratur. reges diademata deponentes, assumunt crucem: in purpuris, in diadematibus, in armis, in mensa sacrata, ubique terrarum crux emicat. Non talia sunt humana: viventibus enim illis qui egerunt strenue, arrident propria gesta, his autem pereuntibus pereunt. Sed in Christo totum contrarium: nam ante crucem omnia moesta; ut autem crucifixus est, omnia clariora facta sunt; ut noscas non purum hominem esse crucifixum.

Beda. Duo autem latrones cum Christo crucifixi significant eos qui sub fide Christi, vel agonem martyrii vel continentiae arctioris instituta subeunt; sed qui haec pro aeterna gloria faciunt, dexteri latrones; qui autem humanae laudis intuitu, sinistri latronis actus imitantur.



Th. Aq. Catena aurea 11254