Th. Aq. Catena aurea 11450

LUCA 24,50-53

11450 (Lc 24,50-53)

Beda. Praetermissis omnibus quae per quadraginta dies agi a domino cum discipulis potuerunt, primo diei resurrectionis eius coniungit tacite novissimum diem quo ascendit in caelum, dicens eduxit autem eos foras in bethaniam. Primo quidem propter nomen civitatis, quae domus obedientiae dicitur: qui enim propter inobedientiam perversorum descendit, propter obedientiam conversorum ascendit. Deinde propter situm eiusmodi villae, quae in latere montis olivarum posita esse narratur: quia videlicet obedientis ecclesiae domus in ipsius summi montis, idest in Christi, latere, fidei, spei dilectionisque suae fundamenta locavit. Eos autem benedicit, quibus praecepta docendi tradiderat; unde sequitur et elevatis manibus suis benedixit eis.

Theophylactus. Forsan vim conservativam influens eis usque ad adventum spiritus; et fortassis instruens nos, ut quoties recedimus, benedictionibus subditos dei commendemus.

Origenes. Quod autem elevatis manibus benedixit eos, significat quod deceat benedicentem cuiquam ornatum esse variis operibus et arduis respectu aliorum: sic enim manus tolluntur in altum.

Chrysostomus. Attende autem, quod dominus bravia repromissa aspectui subicit. Promiserat quidem corporum resurrectionem: a mortuis resurrexit, et per quadraginta dies discipulos certificat. Promittitur etiam, quod in nubibus rapiemur in aera; et hoc ipse patefecit per opera; sequitur enim et factum est dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in caelum.

Theophylactus. Et elias quidem videbatur quasi assumi in caelum; sed salvator ipse praecursor omnium ascendit in caelum, appariturus divino conspectui in sacro suo corpore: et iam nostra natura in Christo honoratur a qualibet virtute angelica.

Chrysostomus. Sed dices: quid interest mea? quia et tu in nubibus suscipieris similiter: nam corpus tuum connaturale est illi corpori. Erit igitur et corpus tuum tam agile ut possit transire per aera; nam sicut caput, sic et corpus; sicut principium, sic et finis. Aspice autem quomodo honoratus es per hoc principium. infima pars rationalis creaturae homo erat; sed pedes effecti sunt caput, sublimati in regiam sedem in suo capite.

Beda. Ascendente autem in caelum domino, discipuli adorantes ubi steterunt novissime pedes eius, confestim hierosolymam redeunt, ubi promissionem patris sunt expectare praecepti; sequitur enim et ipsi adorantes regressi sunt in ierusalem cum gaudio magno. Gaudia magna agunt, quia deum ac dominum suum post triumphum resurrectionis etiam caelos penetrasse laetantur.

Graecus. Et erant vigilantes: non degentes in propriis laribus, sed expectantes supernam gratiam conversantur in templo, inter cetera etiam loci honestatem adicientes; unde dicitur et erant semper in templo.

Theophylactus. Nondum aderat spiritus, et iam spiritualiter conversantur: prius erant reclusi, iam stant in medio principum sacerdotum, nec aliquo distrahuntur mundano, sed omnibus contemptis iugiter deum laudant; sequitur enim laudantes et benedicentes deum.

Beda. Et attende, quod lucas inter quatuor animalia caeli designatus accipitur per vitulum; cuius victima, qui in sacerdotium eligebantur, initiari sunt iussi, eo quod ipse sacerdotium Christi ceteris amplius exponendum suscepit; et evangelium suum, quod a ministerio templi per sacerdotium zachariae coepit, in templi devotione complevit: et apostolos ibi ministros novi sacerdotii futuros, non in victimarum sanguine, sed in laude dei et in benedictione conclusit: ut in loco orationis et inter laudum devotiones promissum spiritus sancti adventum paratis cordibus expectent.

Theophylactus. Quos nos imitantes, in sacra vita semper degamus, laudantes et benedicentes deum, cui est gloria et benedictio et virtus in saecula. Amen.


CATENA AUREA IN IOANNEM



PREFACIO



Vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; et plena erat domus a maiestate eius; et ea quae sub ipso erant, replebant templum.

Glossa. Divinae visionis sublimitate illustratus Isaias propheta dixit vidi dominum sedentem etc..

Hieronymus, super Isaiam. Quis sit iste dominus qui videtur, in evangelista Ioanne plenius discimus, qui ait: haec dixit Isaias, quando vidit gloriam Dei, et locutus est de eo: haud dubium quin Christum significet.

Glossa. Unde ex verbis istis materia huius evangelii, quod secundum Ioannem describitur, designatur. ex eccles. Hist.. Quia enim nativitatem salvatoris secundum carnem vel matthaeus, vel lucas descripserant, reticuit hic Ioannes, et a theologia atque ab ipsa eius divinitate sumit exordium; quae pars sine dubio ipsi velut eximio per spiritum sanctum reservata est.

Alcuinus. Unde cum omnibus divinae scripturae paginis evangelium excellat, quia quod lex et prophetae futurum praedixerunt, hoc completum dicit evangelium; inter ipsos autem evangeliorum scriptores Ioannes eminet in divinorum mysteriorum profunditate: qui a tempore dominicae ascensionis per annos sexaginta quinque verbum Dei absque adminiculo scribendi usque ad ultima domitiani tempora praedicavit; sed post occisionem domitiani, cum, nerva permittente, de exilio rediisset ephesum, compulsus ab episcopis asiae, de coaeterna patri divinitate Christi scripsit adversus haereticos, qui Christum ante mariam fuisse negabant. Unde merito in figura quattuor animalium aquilae volanti comparatur, quae volat altius cunctis avibus, et solis radios irreverberatis aspicit luminibus.


Augustinus, in Ioannem. Transcendit enim Ioannes omnia cacumina terrarum, transcendit omnes campos aeris, transcendit omnes altitudines siderum, transcendit omnes choros et legiones angelorum: nisi enim transcenderet ista omnia quae creata sunt, non perveniret ad eum per quem facta sunt omnia.

Augustinus, de cons. Evang.. Ex quo intelligi datur, si diligenter advertas, tres evangelistas temporalia facta domini et dicta quae ad informandos mores vitae praesentis maxime valerent, prosecutos, circa activam virtutem fuisse versatos; Ioannem vero facta domini multo pauciora narrantem, dicta vero eius, praesertim quae trinitatis unitatem et vitae aeternae felicitatem insinuarent, diligentius et uberius conscribentem, in virtute contemplativa commendanda suam intentionem praedicationemque tenuisse. Unde animalia tria, per quae tres alii evangelistae designantur, sive leo, sive homo, sive vitulus, in terra gradiuntur: quia tres evangelistae in his maxime occupati sunt quae Christus in carne operatus est, et quae praecepta mortalis vitae exercendae carnem portantibus tradidit; at vero Ioannes supra nubila infirmitatis humanae velut aquila volat, et lucem incommutabilis veritatis acutissimis atque firmissimis oculis cordis intuetur: ipsam enim maxime divinitatem domini, qua patri est aequalis, intendit, eamque praecipue suo evangelio, quantum inter homines sufficere credidit, commendare curavit.

Glossa. Potest igitur evangelista Ioannes cum Isaia propheta dicere vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, inquantum acumine visus sui Christum in divinitatis maiestate regnantem inspexit; quae quidem etiam sua natura excelsa est, et super omnia alia elevata. Dicat etiam evangelista Ioannes et plena erat domus a maiestate eius: quia per ipsum narrat omnia esse facta, et suo lumine omnes homines in hunc mundum venientes illustrari. Dicat etiam quod ea quae sub ipso erant, replebant templum; quia dicit verbum caro factum est; et vidimus gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et veritatis, secundum quod de plenitudine eius nos omnes accepimus. Sic igitur praemissa verba materiam huius evangelii continent, in quo ipse Ioannes dominum super solium excelsum sedentem insinuat, divinitatem Christi ostendens; et terram ab eius maiestate impleri ostendit, dum omnia per eius virtutem in esse producta ostendit, et propriis perfectionibus repleta; et inferiora eius, idest humanitatis mysteria, templum, idest ecclesiam, replere docet, dum in sacramentis humanitatis Christi et gratiam et gloriam fidelibus repromittit.

Chrysostomus, in Ioannem. quando igitur barbarus hic et indisciplinatus talia loquitur quae nullus eorum qui in terra sunt hominum novit unquam, si hic solus esset, miraculum magnum esset. Nunc autem cum his et aliud isto maius tribuit argumentum, quod a Deo inspirata sunt ei quae dicuntur hic, scilicet quod omnes audiunt, et suadet omnibus per omne tempus. Quis ergo non admirabitur habitantem in eo virtutem? Origenes. Ioannes interpretatur gratia Dei, sive in quo est gratia, vel cui donatum est. Cui autem theologorum donatum est ita abscondita summi boni penetrare mysteria, et sic humanis mentibus intimare?


IOANNES 1,1

12101 (Jn 1,1)

Chrysostomus in Ioannem. omnibus aliis evangelistis ab incarnatione incipientibus, Ioannes transcurrens conceptionem, nativitatem, educationem, augmentationem, mox de aeterna nobis generatione narrat, dicens in principio erat verbum.

Augustinus lib. 83 quaest.. quod graece logos dicitur, latine et rationem et verbum significat; sed hoc melius verbum interpretatur, ut significetur non solum ad patrem respectus, sed ad illa etiam quae per verbum facta sunt operativa potentia. Ratio autem, etsi nihil per eam fiat, recte ratio dicitur.

Augustinus in Ioannem. Quotidie autem dicendo verba viluerunt nobis, quia sonando et transeundo viluerunt. Est verbum et in ipso homine quod manet intus: nam sonus procedit ex ore. Est verbum quod vere specialiter dicitur illud quod intelligis de sono, non ipse sonus.

Augustinus de trin.. Quisquis autem potest intelligere verbum, non solum antequam sonet, verum etiam antequam sonorum eius imagines cogitatione volvantur, iam potest videre per hoc speculum atque in hoc aenigmate aliquam verbi similitudinem, de quo dictum est in principio erat verbum. Necesse est enim cum id quod scimus loquimur, ut ex ipsa scientia quam memoria tenemus, nascatur verbum, quod eiusmodi sit omnino cuiusmodi est illa scientia de qua nascitur. Formata quippe cogitatio ab ea re quam scimus, verbum est, quod in corde dicimus; quod nec graecum est, nec latinum, nec linguae alicuius. Sed cum id opus est in eorum quibus loquimur proferre notitiam, aliquod signum quo significetur assumitur. proinde verbum quod foris sonat, signum est verbi quod intus latet, cui magis verbi competit nomen: nam illud quod profertur carnis ore, vox verbi est, verbumque et ipsum dicitur propter illud a quo ut foris appareat sumptum est.

Basilius. Hoc autem verbum non est humanum verbum. quomodo enim erat in principio humanum verbum, ultimo loco accipiente homine generationis principium? non igitur in principio verbum erat humanum, sed nec angelorum: omnis enim creatura infra saeculorum terminos est, a creatore essendi sumens principium. Sed audi evangelium decenter: ipsum enim, unigenitum verbum dixit.

Chrysostomus in Ioannem. si autem quis dixerit: cur patrem dimittens, mox nobis de filio loquitur? quoniam ille quidem manifestus omnibus erat, etsi non ut pater, sed ut deus, unigenitus autem ignorabatur: ideo decenter eam, quae de isto est, cognitionem confestim initio studuit imponere his qui nesciebant eum; sed neque patrem in his quae de filio sunt sermonibus tacuit. propter hoc autem et verbum eum vocavit. quia enim docturus erat quod hoc verbum unigenitus est filius Dei; ut non passibilem aestimet quis generationem, praeveniens verbi nuncupatione, destruit perniciosam suspicionem, esse ex Deo filium impassibiliter ostendens. Secunda vero ratio est, quia ea quae sunt patris nobis annuntiare debebat. Non simpliciter vero eum verbum dixit, sed cum articuli adiectione, a reliquis ipsum separans. Consuetudo enim est scripturae verba vocare leges Dei et praecepta: hoc autem verbum substantia quaedam est, hypostasis, ens, ex ipso proveniens impassibiliter patre.

Basilius. Quare igitur verbum? quia impassibiliter natum est; quia est generantis imago, totum in seipso generantem demonstrans, nihil inde separans, sed in seipso perfectum existens.

Augustinus de trin.. Sicut enim scientia nostra illi scientiae Dei, sic nostrum verbum quod nascitur de nostra scientia, dissimile est illi verbo Dei, quod natum est de patris essentia. Tale est autem, ac si dicerem de patris scientia, de patris sapientia; vel, quod est expressius, de patre scientia, de patre sapientia. verbum ergo Dei patris unigenitus filius, per omnia patri similis et aequalis: hoc enim est omnino quod pater, non tamen pater: quia iste filius, ille pater: ac per hoc novit omnia quae novit pater; sed ei nosse de patre est, sicut esse: nosse enim et esse ibi unum est; et ideo patri, sicut esse non est a filio, ita nec nosse. proinde, tamquam seipsum dicens, pater genuit verbum sibi aequale per omnia: non enim seipsum integre perfecteque dixisset, si aliquid minus aut amplius esset in eius verbo quam in seipso. Nostrum autem verbum interius, quod invenimus esse utcumque illi simile, quantum sit etiam dissimile, non pigeat intueri. est enim verbum mentis nostrae quandoque formabile, nondum formatum, quiddam mentis nostrae, quod hac atque hac volubili quadam motione iactamus, cum a nobis nunc id, nunc illud, sicut inventum fuerit vel occurrerit, cogitatur; et tunc fit verum verbum quando illud quod nos diximus volubili motione iactare, ad id quod scimus pervenit, atque inde formatur, eius omnimodam similitudinem capiens; ut quomodo res quaeque scitur, sic etiam cogitetur. Quis non videat quanta sit hic dissimilitudo ab illo Dei verbo, quod in forma Dei sic est ut non ante fuerit formabile, postea formatum, non aliquando possit esse informe, sed sit forma simplex, et simpliciter aequalis ei de quo est? quapropter ita dicitur illud Dei verbum, ut Dei cogitatio non dicatur; ne aliquid esse quasi volubile dicatur in Deo, quod nunc habeat, nunc accipiat formam ut verbum sit, eamque possit amittere, atque informiter quodammodo volutari.

Augustinus de verb. Dom.. est enim verbum Dei forma quaedam non formata, sed forma omnium formarum, forma incommutabilis, sine lapsu, sine defectu, sine tempore, sine loco, superans omnia, existens in omnibus fundamentum quoddam, in quo sunt, et fastigium sub quo sunt.

Basilius. habet autem et verbum nostrum exterius divini verbi similitudinem quamdam: nam nostrum verbum totam declarat mentis conceptionem: quae namque mente concepimus, ea verbo proferimus. Et quidem cor nostrum quasi fons quidam est: verbum vero prolatum quasi quidam rivulus manans ex ipso.

Chrysostomus in Ioannem. considera etiam in evangelista prudentiam spiritualem. Noverat homines id quod antiquius est et quod est ante omnia maxime honorantes et ponentes Deum: propter hoc primum dicit principium: in principio, inquit, erat verbum.

Origenes in Ioannem. Plura autem sunt signata ab hoc nomine principium. est enim principium, sicut itineris et longitudinis, secundum illud: initium boni itineris iustorum exercitium. est autem principium et generationis, iuxta illud: hoc est principium creaturae domini. Sed etiam Deum non enormiter asseret aliquis omnium principium. illud etiam ex quo sicut ex praeiacente materia alia fiunt, principium est penes eos qui credunt illam ingenitam. est enim principium secundum speciem; sicut Christus principium eorum est qui secundum imaginem Dei formati sunt. est etiam principium disciplinae, secundum illud: cum deberetis esse magistri propter tempus, rursus indigetis ut doceamini quae sunt elementa exordii sermonum Dei. Duplex enim est documenti principium: hoc quidem natura, hoc vero quoad nos; ut si dicatur, initium sapientiae fore natura quidem Christum, inquantum sapientia et verbum Dei est; quoad nos vero inquantum verbum caro factum est. tot igitur significatis ad praesens nobis de principio occurrentibus, potest accipi illud ex quo quid est agens. Conditor enim Christus est velut principium, secundum quod sapientia est; ut verbum in principio, quasi in sapientia sit. Plura enim bona de salvatore dicuntur. Velut igitur vita in verbo est, sic verbum in principio, idest in sapientia erat. Considera vero si possibile est secundum hoc significatum accipere nos principium, prout secundum sapientiam, et exempla quae in ea sunt, fiunt omnia; vel quia principium filii pater est, et principium creaturarum, et omnium entium; per illud in principio erat verbum, verbum filium intelligas in principio, idest in patre, dictum fore.

Augustinus de trin.. Aut in principio sic dictum est ac si diceretur: ante omnia.

Basilius. Praevidit enim spiritus sanctus futuros quosdam invidentes gloriae unigeniti, qui praeferrent sophismata ad subversionem auditorum: quia si genitus est, non erat; et antequam genitus esset, non erat. Ne igitur talia garrire praesumant, spiritus sanctus ait in principio erat verbum.

Hilarius de trin.. Transeunt tempora, transeunt saecula, tolluntur aetates: pone aliquid quod voles tuae opinionis principium: non tenes tempore: erat enim unde tractatur.

Chrysostomus in Ioannem. sicut autem quis cum stat in navi secus littus, videt civitates et portus, cum vero eum aliquis in medium pelagi duxerit, a prioribus quidem desistere facit, non tamen alicubi defigit ei oculum, ita evangelista hic super omnem nos ducens creaturam, suspensum dimittit oculum, non dans suspicere aliquem finem ad superiora: hoc enim in principio erat semper et infinite essendi significativum est.

Augustinus de verb. Dom.. Sed dicunt: si filius est, natus est; hoc fatemur. adiungunt deinde: si natus est patri filius, erat pater antequam ei filius nasceretur; hoc respuit fides. Ergo ait: rationem mihi redde quomodo et filius nasci potuit patri, ut coaevus esset ei a quo natus est. Post patrem enim nascitur filius, utique patri morituro successurus. similitudines adhibent de creaturis; et nobis laborandum est ut et nos inveniamus similitudines earum rerum quas astruimus. sed quomodo possumus in creatura invenire coaeternum, quando in creatura nil invenimus aeternum? sed si possunt inveniri haec duo coaeva, generans et generatum, ibi intelligimus coaeterna. Ipsa quidem sapientia dicta est in scripturis candor lucis aeternae, dicta est imago patris. Hinc capiamus similitudinem, ut inveniamus coaeva, ex quibus intelligamus coaeterna. Nemo autem dubitat, quod splendor de igne exit. Ponamus ergo ignem patrem illius splendoris: mox quidem ut lucernam accendo, simul cum igne et splendor existit. Da mihi hic ignem sine splendore, et credo tibi patrem sine filio fuisse. Imago existit de speculo, hominis intuentis speculum; existit imago mox ut aspector extiterit: sed ille qui inspicit erat antequam accederet ad speculum. Ponamus ergo aliquid natum super aquam, ut virgultum, aut herbam: nonne cum imagine sua nascitur? si ergo semper esset virgultum, semper esset et imago de virgulto. quod autem de alio est, utique natum est. Potest ergo semper esse generans, et semper cum illo quod de eo natum est. Sed dicet aliquis: ecce intellexi aeternum patrem, coaeternum filium; tamen sicut effusum splendorem minus igne lucentem, aut sicut effusam imaginem minus quam virgultum existentem dicimus. non, sed aequalitas omnimoda est. Non credo, ait, quia non invenisti similitudinem. fortassis autem invenimus in creatura quomodo intelligamus filium et coaeternum patri, et nequaquam minorem; sed non illud possumus invenire in uno genere similitudinum. Iungamus ergo ambo genera: unum unde ipsi dant similitudines, et alterum unde nos dedimus. Dederunt enim illi similitudinem ex his quae praeceduntur tempore ab his a quibus nascuntur, sicut homo de homine; sed tamen homo et homo sunt eiusdem substantiae. Laudamus ergo in ista nativitate aequalitatem naturae: deest aequalitas temporis. In illo autem genere similitudinum quod nos dedimus de splendore ignis et de imagine virgulti, aequalitatem naturae non invenis, invenis coaevitatem. Totum ergo ibi quod hic ex partibus singulis et rebus singulis invenitur; et non hoc solum quod in creaturis, totum invenio ibi sed tamquam in creatore.

Ex gestis conc. Ephes.. Propterea alicubi quidem filium appellat patris, alicubi autem verbum nominat, alicubi autem splendorem vocat scriptura divina; singula horum nominum de ipso dicens, ut intelligas ea quae de Christo dicuntur, esse contra blasphemiam: quia enim tuus filius eiusdem tibi naturae fit, volens sermo ostendere unam substantiam patris et filii, dicit filium patris, qui ex eo natus est unigenitus. Deinde quoniam nativitas et filius apud nos ostentationem praebent passionis; ideo hunc filium appellat et verbum, impassibilitatem nativitatis eius nomine isto demonstrans. Sed quoniam pater quispiam factus ut homo, indubitanter senior filio suo demonstratur; ne hoc ipsum etiam de divina natura putares, splendorem vocat unigenitum patris: splendor enim nascitur quidem ex sole, non autem intelligitur sole posterior. Coexistere ergo semper patri filium splendor tibi denuntiet; impassibilitatem nativitatis ostendat verbum; consubstantialitatem filii nomen insinuet.

Chrysostomus in Ioannem. sed dicunt illi, quoniam hoc, idest in principio, non aeternitatem ostendit simpliciter: etenim et de caelo istud et de terra dictum. In principio, inquit genesis, fecit deus caelum et terram. Sed quid commune habet erat ad fecit? sicut enim quod est, cum de homine quidem dicitur, tempus praesens significat tantum; cum autem de Deo, id quod est semper et aeternaliter; ita et erat de nostra quidem cum dicitur natura, praeteritum significat tempus; cum autem de Deo, aeternitatem ostendit.

Origenes. sum enim verbum duplicem habet significationem: aliquando enim temporales motus secundum analogiam aliorum verborum declarat, aliquando substantiam uniuscuiusque rei, de qua praedicatur, sine temporali motu ullo designat; ideo et substantivum vocatur.

Hilarius de trin.. respice igitur ad mundum, intellige quid de eo scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram. Fit ergo in principio quod creatur, et aetates continet quod in principio continetur ut fieret. Piscator autem illitteratus, indoctus, liber a tempore, solutus a saeculis est, vicit omne principium: erat enim quod est, neque in tempore aliquo concluditur ut coeperit quod erat potius in principio quam fiebat.

Alcuinus. Contra eos ergo qui propter temporalem nativitatem dicebant Christum non semper fuisse, incipit evangelista de aeternitate verbi, dicens in principio erat verbum.


(Lectio 2)

Chrysostomus in Ioannem. quia maxime Dei hoc est proprium, aeternum et sine principio esse; hoc primum posuit: deinde ne quis audiens in principio erat verbum, ingenitum verbum dicat, confestim hoc removit dicens et verbum erat apud Deum.

Hilarius de trin.. sine principio enim est apud Deum, et qui abest a tempore, non abest ab auctore.

Basilius. rursus hoc dicit propter blasphemantes quod non erat. Ubi ergo erat verbum? non in loco incircumscriptibilia continentur. sed ubi erat? apud Deum: neque pater loco, neque filius circumscriptione aliqua continentur.

Origenes in Ioannem. Utile est etiam inducere, quod verbum dicitur ad aliquos fieri, puta ad osee, vel Isaiam, aut ieremiam: ad Deum autem non fit, quasi prius non ens apud ipsum: ex eo igitur quod iugiter est in eo, dicitur et verbum erat apud Deum: quia nec a principio a patre separatus est.

Chrysostomus in Ioannem. non etiam dixit: in Deo erat, sed apud Deum erat, eam quae secundum hypostasim eius est aeternitatem nobis ostendens.

Theophylactus. Videtur autem mihi quod sabellius ex hoc dicto subversus est. Ipse enim dicebat, quod pater et filius et spiritus sanctus una est persona, quae aliquando ut pater apparuit, aliquando ut filius, aliquando ut spiritus sanctus. manifeste vero confunditur ex hoc verbo: et verbum erat apud Deum. Hic enim evangelista alium declarat esse filium, alium Deum, scilicet patrem.

(Lectio 3)

Hilarius de trin.. Dices: verbum sonus vocis est, enuntiatio negotiorum, et elocutio cogitationum: hoc verbum in principio apud Deum erat, quia sermo cogitationis aeternus est, cum qui cogitat sit aeternus. Sed quomodo in principio erat quod neque ante tempus, neque post tempus est? et nescio an ipsum possit esse in tempore. Loquentium enim sermo neque est antequam loquantur, et cum locuti erunt, non erit: in eo enim ipso quod loquuntur, dum finiunt, iam non erit id unde coeperunt. Sed si primam sententiam rudis auditor admiseras, in principio erat verbum, de sequenti quid quaeris: et verbum erat apud Deum? numquid audieras de Deo, ut sermonem reconditae cogitationis acciperes; aut fefellerat Ioannem quid esset momenti inter inesse et adesse? id enim quod in principio erat, non in altero esse, sed cum altero praedicatur. statum igitur verbi et nomen expecta; dicit namque et deus erat verbum. cessat sonus vocis et cogitationis eloquium. verbum hic res est, non sonus; natura, non sermo; deus, non inanitas est.

Hilarius de trin.. Simplex autem nuncupatio est, et caret offendiculo adiectionis alienae. ad moysen dictum est: dedi te Deum pharaoni: sed numquid non adiecta nominis causa est, cum dicitur pharaoni? moyses enim pharaoni deus datus est, dum timetur, dum oratur, dum punit, dum medetur. Et aliud est Deum dari, et aliud Deum esse. Memini quoque et alterius nuncupationis, ubi dicitur: ego dixi: dii estis; sed in eo indulti nominis significatio est; et ubi refertur ego dixi, loquentis potius sermo est, quam rei nomen. Cum autem audio et deus erat verbum, non dictum solum audio verbum, sed demonstratum esse intelligo quod deus est.

Basilius. Sic igitur excludens accusationem blasphemantium et quaerentium quid est verbum, respondet et deus erat verbum.

Theophylactus. vel aliter continua. Postquam verbum erat apud Deum, manifestum est quod duae personae erant, quamvis una natura in duabus existat; unde dicitur et deus erat verbum; ita ut una natura sit patri et filio, cum sit una deitas.

Origenes. adiciendum etiam, quod verbum in eo quod fit ad prophetas, illustrat prophetas sapientiae lumine: apud Deum vero est verbum obtinens ab eo quod sit deus; unde praelocavit hoc quod est verbum erat apud Deum, ei quod est deus erat verbum.

Chrysostomus in Ioannem. et non ut plato, hoc quidem intellectum quemdam, hoc vero animam mundi esse dicens: haec enim procul sunt a divina natura. Sed dicunt: pater cum articuli adiectione dictus est deus, filius autem sine hac. Quid ergo, cum apostolus dicat: magni Dei et salvatoris nostri iesu Christi; et rursus: qui est super omnia deus; sed et romanis scribens dicit: gratia vobis, et pax a Deo patre nostro sine adiectione articuli. sed et superfluum erat hic apponere superius continue adiectum. Non igitur etsi non est adiectus filio articulus, propter hoc filius minor est deus.


IOANNES 1,2


12102 (Jn 1,2)

Hilarius de trin.. Quia dixerat deus erat verbum, trepido in dicto, et me insolens sermo commovet, cum unum Deum prophetae nuntiaverunt. Sed ne quo ultra trepidatio mea progredi possit, reddit sacramenti tanti piscator dispensationem, et refert ad unum omnia, sine contumelia, sine abolitione, sine tempore, dicens hoc erat in principio apud Deum: apud unum ingenitum Deum, ex quo ipse unius unigenitus deus est, praedicatur.

Theophylactus. Et rursus ne suspicio diabolica aliquos conturbaret, ne forte cum verbum deus sit, insurrexerit contra patrem, ut aliqui fabulantur gentilium, et separatus a patre fuerit ipsi patri contrarius, dicit hoc erat in principio apud Deum; quasi dicat: hoc Dei verbum nunquam a Deo extitit separatum.

Chrysostomus in Ioannem. Vel ne audiens in principio erat verbum, aeviternum quidem aestimes, seniorem vero spatio aliquo patris vitam suscipias, induxit hoc erat in principio apud Deum: non enim fuit unquam solitarius ab illo; sed semper deus apud Deum erat. vel quia dixerat deus erat verbum, ut non aestimet quis minorem esse deitatem filii, confestim cognoscitiva propriae deitatis ponit, et aeternitatem assumens, cum dicit hoc erat in principio apud Deum; et quod factum est adiciens omnia per ipsum facta sunt.

Origenes. vel aliter. Postquam praemiserat tres propositiones evangelista, resumit tria in unum, dicens hoc erat in principio apud Deum. In primo enim trium didicimus in quo erat verbum, quia in principio erat; in secundo apud quem, quia apud Deum; in tertio quid erat verbum, quia deus. Velut ergo demonstrans verbum praedictum, Deum, per hoc quod dicit hoc, et colligens in propositionem quartam hoc quod est in principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et deus erat verbum, ait hoc erat in principio apud Deum. Quaerat autem aliquis, cur non est dictum: in principio erat verbum Dei, et verbum Dei erat apud Deum, et deus erat verbum Dei. Quisquis autem unicam veritatem fatebitur esse; palam est quoniam et demonstratio eius, quae est sapientia, una est. Sed si veritas una, et sapientia una, verbum quoque quod veritatem enuntiat, et sapientiam expandit in his qui susceptibiles sunt, unum siquidem erit. Nec hoc dicimus inficiantes verbum Dei fore, sed ostendentes utilitatem omissionis huius vocabuli Dei. Ipse quoque Ioannes in apocalypsi dicit: et nomen eius verbum Dei.

Alcuinus. Qualiter autem ponit substantivum verbum erat? ut intelligeres omnia tempora praevenisse coaeternum Deo patri verbum.


IOANNES 1,3


12103 (Jn 1,3)

Alcuinus. Postquam dixit de natura filii, de operatione eius subiungit, dicens omnia per ipsum facta sunt; idest, quidquid est, sive in substantia, sive in aliqua proprietate.

Hilarius de trin.. Vel aliter. Erat quidem verbum in principio, sed potuit non esse ante principium. Sed quid ille? omnia per ipsum facta sunt. infinitum est per quod fit omne quod factum est; et cum ab eo sint omnia, et tempus ab eo est.

Chrysostomus in Ioannem. Moyses quidem incipiens scripturam veteris testamenti, de sensibilibus nobis loquitur, et haec enumerat per multa: in principio enim fecit deus caelum et terram. Deinde inducit, quoniam et lux facta est, et firmamentum et stellarum naturae, et genera animalium. Evangelista vero haec omnia excedens uno verbo comprehendit, ut cognita auditoribus, ad altiorem festinans materiam, totum hunc librum instituens non de operibus, sed de conditore.

Augustinus super genesim. Cum enim dicitur omnia per ipsum facta sunt, satis ostenditur et lux per ipsum facta, cum dixit deus: fiat lux; et similiter de aliis. Quod si ita est, aeternum est, quod ait deus: fiat lux, quia verbum Dei, deus apud Deum, patri coaeternus est, quamvis creatura temporalis facta sit. cum enim verba sint temporis, cum dicimus: quando et aliquando; aeternum tamen est in verbo Dei, quando aliquid fieri debeat; et tunc fit quando fieri debuisse in illo verbo est, in quo non est quando et aliquando: quoniam totum illud verbum aeternum est.

Augustinus super Ioannem. Quomodo ergo potest fieri ut verbum Dei factum sit, quando deus per verbum fecit omnia? si et verbum ipsum factum est, per quod aliud verbum factum est? si hoc dicis, quia est verbum verbi, per quod factum est illud; ipsum dico ego unigenitum filium Dei. Si autem non dicis verbum Dei, concede non factum verbum per quod facta sunt omnia.

Augustinus de trin.. et si factum non est, creatura non est; si autem creatura non est, eiusdem cum patre substantiae est, omnis enim substantia quae deus non est, creatura est: et quae creatura non est, deus est.

Theophylactus. Solent autem ariani dicere, quod sicut per serram ostium fieri dicimus, quasi per organum, sic et per filium omnia facta fuisse dicuntur, non quod ipse sit factor, sed organum; et sic facturam aiunt filium, tamquam factum ad hoc ut per eum omnia fierent. Nos autem ad huiusmodi fictores mendacii simpliciter respondemus. Si enim, ut dicitis, pater creasset ad hoc filium ut eo tamquam organo uteretur, videretur quod inhonorabilior sit filius quam quae facta sunt; sicut ea quae per serram sunt facta, ipso organo nobiliora existunt; nam serra propter ipsa facta est. Sic et propter ipsa quae facta sunt, ut aiunt, pater creavit filium; tamquam si non deberet deus cuncta creare, nequaquam filium produxisset. quid his verbis insanius? sed aiunt: quare non dixit quod omnia verbum fecit; sed usus est hac praepositione per? ne filium ingenitum intelligeres, et sine principio, et Dei conditorem.

Chrysostomus in Ioannem. Sed si praepositio per conturbat te, et quaeris in scriptura quod ipsum verbum omnia faceret, audi David: initio tu, domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli. Quod autem hoc de unigenito dixerit, addisces ab apostolo utente hoc verbo in epistola ad hebraeos de filio. si vero de patre hoc prophetam dixisse dicis, paulum vero filio adaptasse; idem fit rursus. Neque enim id filio convenire dixisset, nisi vehementer consideraret quoniam quae sunt dignitatis, cohonorabilia sunt utrique. Si rursus per praepositio aliquam subiectionem tibi videtur inducere, cur paulus eam de patre ponit? fidelis dominus, per quem vocati sumus in societatem filii eius. Et iterum: paulus apostolus per voluntatem Dei.

Origenes. erravit etiam in hoc valentinus, dicens verbum esse quod mundanae creationis praestitit causam creatori. Sed si sic se habet veritas rerum, prout ipse intelligit, oportebat scriptum fore per creatorem universa consistere a verbo, non autem e contra per verbum a creatore.



Th. Aq. Catena aurea 11450