Th. Aq. Catena aurea 12114

IOANNES 1,14


12114 (Jn 1,14)

Augustinus in Ioannem. Cum dixisset ex Deo nati sunt, quasi ne miraremur et horreremus tantam gratiam, et nobis incredibile videretur, quia homines ex Deo nati sunt; quasi securitatem faciens, ait et verbum caro factum est. Quid ergo miraris quia homines ex Deo nascuntur? attende ipsum Deum ex hominibus natum.

Chrysostomus in Ioannem. vel aliter. Cum dixisset quoniam ex Deo nati sunt qui susceperunt eum, huius honoris posuit causam, hoc scilicet verbum fieri carnem: factus est enim proprius filius Dei hominis filius, ut filius hominum faciat filios Dei. Cum autem audieris quoniam verbum caro factum est, ne turberis: neque enim substantiam convertit in carnem; hoc enim vere impium est intelligere; sed manens quod est, servi formam assumpsit. Quia enim sunt qui dicunt, quoniam phantasmata quaedam fuerint omnia quae incarnationis sunt; eorum blasphemiam destruens, hanc dictionem factum est posuit, non transmutationem substantiae, sed carnis verae assumptionem repraesentare volens. Si vero dixerint: quoniam deus omnipotens est, quare et in carnem transmutari non potuit? dicemus quod transmutari ab illa incommutabili natura omnino procul est.

Augustinus de trin.. Sicut autem verbum nostrum vox quodammodo corporis fit assumendo eam in qua manifestatur sensibus hominum, sic verbum Dei caro factum est, assumendo eam in qua et ipsum manifestaretur sensibus hominum. Et sicut verbum nostrum fit vox, nec mutatur in vocem, ita verbum Dei caro quidem factum est; sed absit ut mutaretur in carnem: assumendo quippe illam, non in eam se consumendo, et hoc nostrum vox fit, et illud caro factum est.

Ex gestis concilii ephesini. Sermo etiam quem proferimus, quo in alterutris locutionibus utimur, sermo est incorporeus, non aspectui subiectus, non tactu tractabilis; sed cum sermo induerit litteras et elementa, visibilis fit, aspectu comprehenditur, tactu tractatur, sic et verbum Dei, quod naturaliter invisibile est, visibile fit; et quod natura incorporeum est, invenitur esse tractabile.

Alcuinus. Cum etiam credamus animam incorpoream corpori coniungi, ut ex his duobus fiat unus homo, facilius possumus credere divinam substantiam incorpoream animae in corpore coniungi in unionem personae; ita ut verbum in carnem non sit conversum, nec caro in verbum; cum nec corpus in animam, nec anima convertatur in corpus.

Theophylactus. Apollinarius autem laodicensis in hoc verbo haeresim statuit: dicebat enim, quod Christus animam rationalem non habuit sed tantum carnem; habens divinitatem pro anima, quae corpus dirigit et gubernat.

Augustinus contra serm. Arian.. si autem moventur in eo quod scriptum est, quod verbum caro factum est, nec ibi anima nominatur; intelligant carnem pro homine positam, a parte totum, figuratae locutionis modo, sicuti est: ad te omnis caro veniet; item quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro; quod apertius alio loco dicitur: non iustificabitur homo ex operibus legis. Sic itaque dictum est verbum caro factum est; ac si diceret: verbum homo factum est.

Theophylactus. evangelista volens ostendere inenarrabilem Dei condescensum, carnem commemorat, ut illius admiremur misericordiam, quoniam propter nostram salutem quod omnino remotum et distans est ab eius natura, assumpsit, scilicet carnem; anima namque habet aliquam propinquitatem ad Deum. Si autem verbum incarnatum est, et humanam animam non assumpsit; sequeretur quod adhuc animae nostrae curatae non essent: quod enim non assumpsit, non sanctificavit. Et qualis derisio, cum anima prius peccaverit, ut carnem assumendo sanctificaverit, id quod est principalius infirmum reliquerit? subvertitur ex hoc dicto nestorius, qui dicebat quod non deus verbum ipse idem factus est homo ex sacro conceptus sanguine virginis; sed virgo peperit hominem qui omnis virtutis dotatus erat specie, et Dei verbum illi erat coniunctum: et ex hoc duos filios asserebat: unum natum de virgine, scilicet hominem; alterum de Deo, scilicet Dei filium, homini illi coniunctum secundum gratiae habitudinem et amorem. Contra quem evangelista dixit, quod ipsum verbum factum est homo, non quod verbum inveniens hominem virtuosum, se sibi coniunxerit.

Cyrillus ad nestorium. Carnem enim animatam anima rationali uniens verbum sibi secundum subsistentiam, ineffabiliter et inintelligibiliter factus est homo, et appellatus est filius hominis, non secundum voluntatem solam aut beneplacitum, sed neque in assumptione personae solius. Diversae quidem quoad unionem collatae naturae; unus autem ex ambabus Christus et filius; non quasi differentia naturarum interempta propter adunationem.

Theophylactus. addiscimus ergo per hoc quod dicitur verbum caro factum est, quia ipsum verbum est homo, et filius Dei existens factus est filius mulieris; quae principaliter Dei genitrix nuncupatur, tamquam Deum in carne genuerit.

Hilarius de trin.. quidam autem volentes unigenitum Deum, qui in principio apud Deum erat deus verbum, non substantivum Deum esse, sed sermonem vocis emissae, ut quod loquentibus verbum suum, hoc sit patri Deo filius, argute subrepere volunt, ne subsistens verbum deus, et manens in forma Dei Christus homo natus sit: ut cum hominem illum humanae potius originis causa quam spiritualis conceptionis sacramentum animaverit, non deus verbum hominem se ex partu virginis efficiens extiterit; sed, ut in prophetis spiritus prophetiae, ita in iesu verbum Dei fuerit. et arguere nos solent, quod Christum dicamus esse natum non nostri corporis atque animae hominem, cum nos verbum carnem factum, nostrae similitudinis natum hominem praedicemus, ut vere Dei filius vere filius hominis natus sit; et ut per se sibi assumpsit ex virgine corpus, ita ex se sibi animam assumpsit; quae utique ab homine numquam gignentium originibus praebetur: et cum ipse ille filius hominis sit, quam ridicule praeter Dei filium, qui verbum caro factum est, alium nescio quem tamquam prophetam verbo Dei animatum praedicabimus, cum dominus iesus Christus et Dei filius et hominis filius sit? Chrysostomus. Ne autem ab eo quod dictum est verbum caro factum est, inconvenienter suspiceris versionem illius incorruptibilis naturae, subdit et habitavit in nobis. Quod enim habitat, non idem est cum habitaculo, sed aliud: aliud autem dico secundum naturam: unione vero et copulatione unum est deus verbum caro, neque confusione facta, neque destructione substantiarum.

Alcuinus. Vel habitavit in nobis, idest inter homines conversatus est.


(Lectio 15)

Chrysostomus in Ioannem. cum dixisset, quod filii Dei facti sumus, et non aliter quam per hoc quod verbum caro factum est; rursus ipsius dicit et aliud lucrum et vidimus gloriam eius: quam utique non vidissemus, nisi per consortium humanitatis visus esset nobis. Si enim moysi non sustinuerunt faciem glorificatam videre, sed velamine opus fuit; qualiter divinitatem nudam existentem, inaccessibilem etiam ipsis superioribus virtutibus, nos lutei et terrestres sufferre possemus? Augustinus in Ioannem. vel aliter. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, ista nativitate collyrium fecit, unde tergerentur oculi nostri, ut possimus videre maiestatem eius per eius humanitatem; et ideo dicitur et vidimus gloriam eius. Gloriam eius nemo posset videre, nisi humilitate carnis sanaretur. Irruerat enim homini quasi pulvis in oculum de terra: oculus iste sauciatus erat, et terra illuc mittitur ut sanetur: caro te obcaecaverat, caro te sanat. Carnalis enim anima facta erat, consentiendo carnalibus affectibus; inde fuerat oculus cordis caecatus: medicus fecit tibi collyrium, quoniam sic venit ut de carne vitia carnis extingueret. Verbum enim caro factum est, ut possis dicere vidimus gloriam eius.

Chrysostomus. Subdit autem, quasi unigeniti a patre: quia multi prophetarum glorificati sunt, puta moyses, eliseus et alii multi quicumque miracula ostenderunt; sed et angeli hominibus apparentes, et eam quae est propriae naturae coruscantem lucem manifestantes, sed et cherubim et seraphim cum multa gloria visa sunt a propheta. Ab omnibus his nos abducens evangelista, et supra omnem naturam et conservorum nostrorum claritatem erigens mentem, ad ipsum nos perducit verticem; quasi dicat: non ut prophetae aut alterius hominis, vel angeli, aut archangeli, aut alicuius superiorum virtutum, est gloria quam vidimus; sed quasi ipsius regis, ipsius naturalis filii unigeniti.

Gregorius moralium. In sacro enim eloquio sicut et quasi aliquando non pro similitudine ponitur, sed pro veritate; unde et istud, quasi unigeniti a patre.

Chrysostomus. Ac si diceret: vidimus gloriam qualem decebat, et conveniens est habere unigenitum et naturalem filium. Consuetudo enim multorum, regem valde ornatum videntium, est ut cum aliis enarrantes non possunt universalem repraesentare claritatem, hoc inducunt: quid oportet multa dicere? quasi rex ibat. Sic et Ioannes dicit vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre. Angeli enim apparentes ut servi, et dominum habentes, omnia agebant; ipse vero ut dominus cum humili forma apparens. sed et creaturae dominum cognoverunt, stella magos vocans, angeli pastores, puer exultans in utero: sed et pater testatus est de caelis, et paraclytus super ipsum advenit; sed et ipsa rerum natura omni tuba clarius clamavit, quoniam rex caelorum advenerat: etenim daemones fugiebant, infirmitatis species solvebantur, mortuos dimittebant sepulchra, et animas a malitia ad virtutis verticem agebat. Quid utique quis dicat praeceptorum philosophiam, caelestium legum virtutem, angelicae urbanitatis bonam ordinationem? Origenes. Eius autem quod sequitur, plenum gratiae et veritatis, duplex intellectus est. Potest enim de humanitate ac divinitate incarnati verbi accipi; ita ut plenitudo gratiae referatur ad humanitatem, secundum quam Christus caput est ecclesiae et primogenitus creaturae universae: quoniam maximum et principale gratiae exemplum, qua nullis praecedentibus meritis homo efficitur deus, in ipso primordialiter manifestatum est. potest etiam plenitudo gratiae Christi de spiritu sancto intelligi, cuius septiformis operatio humanitatem Christi implevit. Plenitudo vero veritatis ad divinitatem refertur.

Origenes in Ioannem. Si vero plenitudinem gratiae et veritatis de novo testamento mavis intelligere, non incongrue pronuntiabis plenitudinem gratiae novi testamenti esse per Christum donatam, et legalium symbolorum veritatem in ipso esse impletam.

Theophylactus. vel plenum gratia, prout eius verbum gratiosum erat, dicente David: diffusa est gratia in labiis tuis; et veritate, secundum quod moyses et prophetae loquebantur aut operabantur in figura, Christus autem cum veritate.


IOANNES 1,15


12115 (Jn 1,15)

Alcuinus. Dixerat superius fuisse missum hominem ad perhibendum testimonium; hic determinat testimonium suum, quod manifeste praecursor pronuntiavit; unde dicitur Ioannes perhibet testimonium de ipso.

Chrysostomus in Ioannem. vel aliter hoc inducit; ac si dicat: non aestimetis quod nos qui fuimus cum eo multo tempore et mensae ipsius communicavimus, propter gratiam hoc testemur; quia Ioannes, qui antea eum non viderat, nec ei commoratus fuerat, ei testimonium perhibebat. Multoties autem evangelista revolvit eius testimonium, quia multam admirationem huius viri habebant iudaei. Et alii quidem evangelistae antiquorum meminerunt prophetarum, dicentes: hoc factum est ut impleatur quod dictum est per prophetam; hic autem altiorem et recentiorem testem inducit, non intendens a servo dominatorem facere fide dignum, sed auditorum imbecillitati condescendens. Quemadmodum enim nisi servi formam assumpsisset, non ita facile susceptibilis factus esset; ita nisi servi voce auditum conservorum praeexcitasset, nequaquam multi iudaeorum verbum Christi suscepissent. sequitur et clamat; idest, cum propalatione, cum libertate, sine subtractione omnia praedicat. Non autem a principio dixit, quoniam hic est filius Dei unigenitus naturalis; sed clamat dicens hic erat quem dixi: qui post me venit, ante me factus est, quia prior me erat. Quemadmodum enim matres avium, non confestim pullos suos volationem docent; sed primo quidem extra nidum educunt, postea vero aliam multo velociorem volationem apponunt; sic et Ioannes non confestim iudaeos ad alta duxit, sed interim paululum a terra eos evolare docuit, dicens, quod Christus melior eo erat; quod non parum interim erat. et vide qualiter sapienter inducit testimonium: non enim solum apparentem Christum monstrat; sed et antequam apparuisset eum praedicat; quod significatur in hoc quod dicit hic erat de quo dixi. hoc autem fecit ut facile susceptibilis esset Christus, hominum mente iam praedetenta ab aliis quae de eo dicta erant, et nihil ad hoc humilitas habitus noceret. Ita enim humili et communi omnibus forma Christus utebatur, ut si simul et verba haec audissent de eo, et eum considerassent, Ioannis testimonium derisissent.

Theophylactus. dicit autem qui post me venit, videlicet secundum tempora nativitatis: sex enim mensibus prior Christo Ioannes erat secundum humanitatem.

Chrysostomus. Vel hoc non dicit de ea generatione quae est ex maria: iam enim natus erat Christus quando haec a Ioanne dicebantur; sed de adventu eius ad praedicationem. Dicit autem ante me factus est; idest, clarior est et honorabilior; ac si dicat: non quia prior veni ad praedicandum, ex hoc maiorem me esse illo existimetis.

Theophylactus. Ariani vero hanc litteram sic exponunt, volentes ostendere quod Dei filius non est a patre genitus, sed factus, sicut una alia creatura.

Augustinus in Ioannem. Non ergo intelligitur: factus est antequam ego essem factus; sed antepositus est mihi.

Chrysostomus. Si autem quod dicitur ante me factus est, de productione ad esse intelligeretur, superfluum esset quod additur quia prior me erat. Quis enim est ita insipiens ut ignoret quoniam ex quo ante eum factus est, prior eo erat? aliter autem e contrario oporteret dicere, scilicet: prior me erat, quia ante me factus est. Ergo quod dicit ante me factus est, de honore intelligitur: hoc enim quod futurum erat, factum dicit, quia consuetudo erat antiquorum prophetarum de futuris quasi de iam praeteritis loqui.


IOANNES 1,16-17


12116 (Jn 1,16-17)

Origenes. sermo iste in persona baptistae de Christo testantis prolatus est; quod plurimos fallit, ex hic usque illuc ille enarravit, credentes in persona Ioannis apostoli recitari, inconsequens autem est putare, subito et quasi intempestive interrumpi baptistae sermonem ex verbo discipuli; et cuique scienti percipere dictorum collationem, in propatulo constat series dicti; dixerat enim ob hoc ante me factus est, qui prior me erat. Ex hoc autem coniecto priorem me fore, quod ex eius plenitudine ego quidem, et ante me prophetae accepimus gratiam secundam pro prima. pertigerunt enim et illi post figuras per spiritum ad veritatis speculationem. Hinc etiam perpendimus ex plenitudine eius accipientes, legem quidem per moysen fore datam, gratiam autem et veritatem per iesum Christum, nedum fore datam, sed factam; patre quidem legem dante per moysen, gratiam et veritatem faciente per iesum. Sed si iesus est qui dicit: ego sum veritas, quomodo veritas fit per iesum? sed intelligendum est, quod ipsa veritas substantialis (ex qua prima veritate et eius imagine sculptae sunt multae veritates in his qui veritatem tractant) nequaquam per iesum Christum facta est, nec prorsus per aliquem; sed veritas, puta quae consistit in paulo et apostolis, per iesum Christum facta est.

Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter. Coniungit hic testimonio Ioannis baptistae suum testimonium Ioannes evangelista, dicens et de plenitudine eius nos omnes accepimus. Non praecursoris est verbum, sed discipuli; quasi dicat: etiam nos omnes duodecim, et omnis plenitudo fidelium, et qui nunc sunt, et futurorum, de plenitudine eius accepimus.

Augustinus in Ioannem. Quid autem accepistis? et gratiam pro gratia: ut nescio quid nos voluerit intelligere de plenitudine eius accepisse, et insuper gratiam pro gratia: accepimus enim de plenitudine eius primo gratiam, et rursus accepimus gratiam pro gratia. Quam gratiam primo accepimus? fidem. Vocatur enim gratia, quia gratis datur. Hanc ergo accepit gratiam primam peccator, ut eius peccata dimitterentur; et iterum gratiam pro gratia; idest, pro hac gratia in qua ex fide vivimus, recepturi sumus aliam, idest vitam aeternam: vita enim aeterna quasi merces est fidei: sed quia ipsa fides gratia est, vita aeterna gratia est pro gratia. non erat ista gratia in veteri testamento: quia lex minabatur, non opitulabatur; iubebat, non sanabat: languorem ostendebat, non auferebat, sed praeparabat medico venturo cum gratia et veritate; unde sequitur quia lex per moysen data est; gratia et veritas per iesum Christum facta est. mortem enim temporalem et aeternam occidit mors domini tui: ipsa est gratia quae promissa et non habita erat in lege.

Chrysostomus in Ioannem. vel accepimus gratiam pro gratia; idest, pro veteri novam. Sicut enim est iustitia et iustitia, adoptio et adoptio, circumcisio et circumcisio, ita gratia et gratia; sed illa quidem ut typus, haec vero ut veritas. Hoc autem induxit, ostendens quoniam et iudaei gratia salvabantur, sed et nos omnes gratia salvi sumus: misericordiae autem et gratiae fuit legem suscipere. propterea cum dixisset gratiam pro gratia, ostendens magnitudinem eorum quae data sunt, subdit quia lex per moysen data est, gratia et veritas per iesum Christum facta est. Et supra quidem Ioannes ad seipsum comparans Christum, ait ante me factus est: hic autem evangelista ad eum qui illo tempore magis in admiratione apud iudaeos erat quam Ioannes, Christi comparationem facit, scilicet ad moysen. Et considera prudentiam. Non personarum, sed rerum comparationem facit, gratiam et veritatem legi opponens; et huic addit data est, quod ministrantis erat; huic autem facta est, quod est regis cum potestate omnia operantis: cum gratia quidem, quia cum potestate omnia dimittebat peccata. Et gratiam quidem eius baptismatis donum, et adoptio quae per spiritum nobis datur, et alia multa ostendunt: veritatem autem plenius sciemus si figuras veteris legis didicerimus: ea enim quae in novo testamento perficienda erant, in veteri testamento figurae praescripserunt, quas Christus veniens adimplevit. unde figura data est per moysen, veritas per Christum facta est.

Augustinus de trin.. Vel gratiam referamus ad scientiam, veritatem ad sapientiam: in rebus enim per tempus ortis illa summa gratia est, quod homo in unitate personae coniunctus est Deo: in rebus vero aeternis summa veritas recte tribuitur Dei verbo.


IOANNES 1,18


12118 (Jn 1,18)

Origenes in Ioannem. Incongrue heracleon asserit hoc promulgatum fuisse non a baptista, sed a discipulo: nam si illud de plenitudine eius nos omnes accepimus, a baptista prolatum est, quomodo non est sequens, ipsum de gratia Christi suscipientem, et secundam pro prima gratia, confitentemque, legem per moysen fore traditam, gratiam vero et veritatem per iesum Christum prodiisse; intellexisse qualiter Deum nemo vidit unquam, quodque unigenitus, cum in patris gremio requiescat, interpretationem ipsi Ioanni, nec non omnibus his qui de perfectione gustaverint, concesserit? non enim nunc primitus annuntiavit: nam priusquam abraham fieret, docet nos abraham exultasse, ut videret eius gloriam.

Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter. Evangelista ostendens multam eminentiam donorum Christi ad ea quae per moysen dispensata sunt, vult de reliquo causam rationalem differentiae dicere: nam ille quidem famulus existens, minorum rerum factus est minister; hic vero dominator et regis filius existens, multo maiora nobis attulit coexistens semper patri, et videns eum: propter hoc ita intulit, dicens Deum nemo vidit unquam.

Augustinus ad paulinam. quid ergo est quod iacob dicit: vidi dominum facie ad faciem; et quod de moyse scriptum: quia loquebatur cum Deo facie ad faciem; et illud quod propheta Isaias loquens de seipso ait: vidi dominum sabaoth sedentem in throno? Gregorius moralium. Sed patenter datur intelligi quod quamdiu hic mortaliter vivitur, videri per quasdam imagines potest deus; sed per ipsam naturae suae speciem non potest; ut anima gratia spiritus afflata, per figuras quasdam Deum videat; sed ad ipsam vim eius essentiae non pertingat. Hinc est enim quod iacob, qui Deum se vidisse testatur, nonnisi angelum vidit: hinc est quod moyses, qui cum Deo facie ad faciem loquitur, dicit: ostende mihi temetipsum manifeste, ut videam te. Ex qua eius petitione colligitur, quia eum sitiebat per incircumscriptae naturae suae claritatem cernere, quem iam coeperat per quasdam imagines videre.

Chrysostomus. Si autem antiqui patres ipsam viderunt naturam, nequaquam differenter considerassent: simplex enim quaedam est et infigurabilis; non sedet, neque stat, neque ambulat; haec enim corporum sunt: unde et per prophetam dicit: ego visionem multiplicavi eis, et in manibus prophetarum assimilatus sum; hoc est, condescendi eis, non quod eram apparui: quia enim filius Dei per veram carnem appariturus erat nobis, primo excitavit eos videre Deum, sicut possibile erat eis videre.

Augustinus ad paulinam. sed cum scriptum sit: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, et iterum: cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est, quid est quod hic dicitur Deum nemo vidit unquam? an fortasse respondetur, quod illa testimonia de videndo Deo sunt, non de viso? ipsi enim Deum videbunt, dictum est, non viderunt; et non vidimus, sed: videbimus eum sicuti est: Deum enim nemo vidit unquam: vel in hac vita sicuti ipse est, vel etiam in angelorum vita, sicut visibilia ista quae corporali visione cernuntur.

Gregorius moralium. Si vero a quibusdam potest in hac corruptibili carne viventibus, sed tamen inaestimabili virtute crescentibus, quodam contemplationis acumine aeterna claritas Dei videri; hoc ab hac sententia non abhorret, quoniam quisquis sapientiam, quae deus est, videt, huic vitae funditus moritur, ne iam eius amore teneatur.

Augustinus super genesim. nisi enim ab hac vita quisque quodammodo moriatur, sive omnino exiens de corpore, sive ita aversus et alienatus a carnalibus sensibus, ut merito nesciat, sicut apostolus ait utrum in corpore, an extra corpus sit, non in illam rapitur et subvertitur visionem.

Gregorius. Sciendum vero est, quod fuere nonnulli qui Deum dicerent in illa regione beatitudinis in claritate sua conspici, sed in natura minime videri. Quos nimirum minor inquisitionis subtilitas fefellit: neque enim illi simplici et incommutabili essentiae aliud est claritas, aliud natura.

Augustinus ad paulinam. si autem dicitur, in hoc quod scriptum est Deum nemo vidit unquam, homines tantummodo intelligendos: nam hoc apostolus planius explicans: quem nemo, inquit, hominum vidit, sed nec videre potest, ut ita dictum sit Deum nemo vidit unquam, ac si diceretur: nullus hominum, quaestio illa solvi videbitur, ut non sit huic sententiae contrarium quod dominus ait: angeli eorum semper vident faciem patris mei; ut scilicet angelos Deum videre credamus, quem nemo vidit unquam, scilicet hominum.

Gregorius. Sunt tamen nonnulli qui nequaquam Deum videre nec angelos suspicantur.

Chrysostomus in Ioannem. Dicentes, quod ipsum quod deus est, non solum prophetae, sed nec angeli viderunt, neque archangeli. sed si interrogaveris eos, audies de substantia nihil respondentes. Gloria vero in excelsis Deo non solum cantantes, sed et in terra pax hominibus bonae voluntatis. et si a cherubim et seraphim concupiveris aliquid discere, mysticam sanctimonii melodiam audies, et quoniam plenum est caelum et terra gloria eius.

Augustinus ad paulinam. quod quidem intantum verum est, quia Dei plenitudinem nullus non solum oculis corporis, sed vel ipsa mente aliquando comprehendit. Aliud est enim videre, aliud totum videndo comprehendere: quandoquidem id videtur quod praesens utcumque sentitur; totum autem comprehenditur videndo quod ita videtur ut nihil eius lateat videntem, aut cuius fines circumspici possunt.

Chrysostomus. Sic igitur solus patrem videt filius et spiritus sanctus. quod enim creabilis est naturae, qualiter poterit videre quod increabile est? ita igitur nullus novit Deum, ut filius; unde sequitur unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit. Ne propter nominis communionem unum quemdam eorum qui gratia facti sunt filiorum esse existimes eum, primo quidem adiectus est articulus. Si vero hoc non sufficit tibi, audi aliud nomen unigenitus.

Hilarius de trin.. Naturae quidem fides non satis explicata videbatur ex nomine filii, nisi proprietatis virtus per exceptionis significantiam adderetur; praeter filium enim et unigenitum nihil cognominans, suspicionem penitus adoptionis exclusit, cum veritatem nominis unigeniti natura praestaret.

Chrysostomus. Sed et aliud posuit, dicens qui est in sinu patris. Etenim in sinu conversari multo plus est quam simpliciter videre: nam qui simpliciter videt, non omnino eius quod videt cognitionem habet: qui vero in sinu conversatur, nihil ignorabit. Cum igitur audieris quod nullus cognoscit patrem nisi filius, nequaquam dicas, quoniam etsi plus omnibus novit patrem, sed non quantus est novit eum: propterea evangelista in sinu patris eum morari dicit, ut non aestimemus per id aliud significatum quam familiaritatem unigeniti, et coaeternitatem ad patrem.

Augustinus in Ioannem. in sinu enim patris, idest in secreto patris: non enim deus habet sinum, quemadmodum nos habemus in vestibus; aut cogitandus est sic sedere quomodo nos; aut forte cinctus est, ut sinum haberet: sed quia sinus noster intus est, secretum patris sinus patris vocatur. Qui ergo in secreto patris novit patrem, ipse enarravit quod vidit.

Chrysostomus in Ioannem. sed quid enarravit? quoniam unus est deus. Sed et hoc reliqui prophetae et moyses clamant: quid ergo plus didicimus a filio in sinibus paternalibus existente? primum quidem ipsa haec quae alii narraverunt, sunt enarrata ex operatione unigeniti; deinde quoniam multo maiorem suscepimus doctrinam per unigenitum, et cognovimus quoniam spiritus est deus, et quod eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet, et quoniam deus pater est unigeniti.

Beda. praeterea sciendum, quia si ad praeteritum referatur quod ait enarravit, homo factus enarravit quid de trinitatis unitate sentiendum, qualiter ad eius contemplationem properandum, quibus actibus sit perveniendum. Si vero referatur ad futurum, tunc enarrabit cum electos suos ad visionem claritatis suae inducet.

Augustinus. Fuerunt autem homines qui dicerent, vanitate cordis sui decepti: pater invisibilis est, filius autem visibilis est. Si ergo propter carnem filius visibilis dicitur, et nos concedimus, et est catholica fides; si autem, ut ipsi dicunt, antequam incarnaretur, multum delirant, si Christus sapientia Dei et virtus Dei est: sapientia enim Dei videri oculis non potest. Si verbum hominis oculis non videtur, verbum Dei sic videri potest? Chrysostomus. Non igitur soli ipsi proprium est Deum nemo vidit unquam, sed et filio: quia, ut paulus dicit, est imago Dei invisibilis; qui vero invisibilis imago est, et ipse invisibilis est.


IOANNES 1,19-23


12119 (Jn 1,19-23)

Origenes. secundum legitur hoc testimonium a Ioanne baptista de Christo prolatum, incipiente primo illic: hic est de quo dixi, et desinente ibi: ipse enarravit.

Theophylactus. vel aliter. Postquam superius dixit evangelista, quod Ioannes testabatur de Christo: ante me factus est, nunc subiungit quando praemissum testimonium reddiderit Christo Ioannes; unde dicit et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt iudaei ab hierosolymis sacerdotes et levitas ad Ioannem.

Origenes. Iudaei quidem ab hierosolymis, ut cognati existentes baptistae de stirpe sacerdotali existentis, sacerdotes et levitas destinant, sciscitaturos quis esset Ioannes; eos scilicet qui reputati sunt secundum electionem ab aliis differre; et ab electo hierosolymorum loco. Ioannem itaque quaerunt cum tanta veneratione; erga Christum autem nihil huiusmodi factum legitur a iudaeis. sed quod erga Ioannem iudaei, hoc Ioannes erga Christum prosequitur, per proprios discipulos interrogans: tu es qui venturus es, an alium expectamus? Chrysostomus in Ioannem. Sic autem fide dignum aestimaverunt esse Ioannem, ut ei de seipso dicenti crederent; unde dicitur ut interrogarent eum: tu quis es? Augustinus in Ioannem. non autem mitterent nisi moverentur excellentia auctoritatis eius, quia ausus est baptizare.

Origenes. Ioannes autem, ut videtur, discernebat ex quaestione, sacerdotum et levitarum dubitationem, ne forte Christus esset baptizans; apertius tamen illud profiteri cavebant, ne temerarii putarentur. quapropter merito, ut eorum opinio fallax de eo primitus aboleretur, ac subinde veritas propalaretur, quod non sit Christus ante omnia manifestat; unde sequitur et confessus est, et non negavit: et confessus est: quia non sum ego Christus. hic etiam adiciamus, quia tempus adventus Christi populum recreabat quodammodo iam praesens existens, legisperitis ex sacris scripturis illius tempus speratum colligentibus: propter quod theodas non modicam multitudinem quasi Christus congregavit, et post illum iudas galilaeus in diebus professionis. Cum ergo ferventius Christi expectaretur adventus, iudaei transmittunt ad Ioannem, per hoc quod est tu quis es? conicere volentes si ipse se Christum fateretur. non autem ex eo quod dicit non sum ego Christus, negavit: ex hoc enim ipso confessus est veritatem.

Gregorius in evang.. Negavit plane quod non erat, sed non negavit quod erat, ut veritatem loquens, eius membrum fieret cuius sibi nomen fallaciter non usurparet.

Chrysostomus in Ioannem. vel aliter. Passi erant iudaei quamdam humanam passionem ad Ioannem. Indignum enim aestimabant, subici eum Christo propter multa quae Ioannis claritatem demonstrabant: quorum primum erat genus illustre, principis enim sacerdotum filius erat; deinde dura educatio, humanorum despectio. In Christo autem contrarium videbatur: genus humile, quod ei exprobrabant dicentes: nonne hic est fabri filius? dieta communis, et vestimenta nihil plus multis habentia. quia igitur Ioannes continue ad Christum mittebat, volentes magis Ioannem habere magistrum, mittunt ad eum, opinantes per blanditias eum allicere ad confitendum se Christum esse. Non ergo quosdam contemptibiles mittunt, ut ad Christum, ministros et herodianos, sed sacerdotes et levitas; et non quoscumque, sed eos qui erant ex hierosolymis, hoc est honorabiliores; et ad hoc mittunt ut interrogarent tu quis es? non quasi ignorantes, sed volentes eum inducere ad hoc quod dixi: unde Ioannes ad mentem et non ad interrogationem eis respondit et confessus est, et non negavit; et confessus est: quia non sum ego Christus. Et vide sapientiam evangelistae. Tertio quasi idem dicit, et virtutem baptistae indicans, et malitiam et amentiam iudaeorum. Devoti enim famuli est, non solum non rapere gloriam domini, sed oblatam a multis respuere. turbae quidem ex ignorantia ad hanc venerunt suspicionem ut Ioannem Christum aestimaret; hi vero a maligna mente, ex qua interrogabant eum, aestimantes per blanditias attrahere ad hoc quod volebant: nisi enim excogitassent hoc, respondenti non sum ego Christus, dixissent: non hoc suspicati sumus, non hoc venimus interrogaturi. Sed capti et manifesti effecti ad aliud veniunt; unde sequitur et interrogaverunt eum: quid ergo? elias es tu? Augustinus. Noverant enim quod praecessurus erat elias Christum: non enim alicui ignotum erat nomen Christi apud hebraeos; sed non putabant illum esse Christum; nec tamen omnino putaverunt Christum non esse venturum; et cum sperarent futurum, offenderunt in praesentem. sequitur et dixit: non sum.

Gregorius in evang.. Ex his verbis nobis quaestio valde implexa generatur. alio quippe in loco inquisitus a discipulis dominus de eliae adventu, respondit: si vultis scire, Ioannes ipse est elias. Requisitus autem Ioannes dicit non sum elias. Quomodo ergo propheta veritatis est si eiusdem veritatis sermonibus concors non est? Origenes. dicet aliquis quod se ignorabat Ioannes esse eliam; et hoc nimirum utentur documento qui assistunt iteratae incorporationis rationi, tamquam anima denuo induente corpora. Quaerunt enim iudaei per levitas ac sacerdotes, an esset elias, cum iteratae corporis assumptionis documentum verax arbitrantur, quasi paternum existens, nec alienum ab arcanorum suorum doctrina. Ob hoc itaque dicit Ioannes: elias non sum; nam nescit primaevam vitam propriam. Qualiter autem videtur rationabile, si tamquam propheta spiritu illuminatus est, et de Deo et unigenito tanta narravit, ignorasse de seipso an unquam eius anima fuerit in elia? Gregorius in evang.. sed si subtiliter veritas ipsa requiratur, hoc quidem quod inter se contrarium sonat, quomodo contrarium non sit invenitur. ad zachariam namque de Ioanne angelus dixit: ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute eliae, quia scilicet sicut elias secundum domini adventum praeveniet, ita Ioannes praevenit primum; sicut ille praecursor venturus est iudicis, ita iste praecursor factus est redemptoris. Ioannes igitur in spiritu elias erat, in persona elias non erat. Quod autem dominus fatetur de spiritu, hoc Ioannes denegat de persona: quia et iustum sic erat ut discipulis dominus spiritalem de Ioanne sententiam diceret, et Ioannes turbis carnalibus non de suo spiritu, sed de corpore responderet.

Origenes. respondit ergo levitis et sacerdotibus: non sum, coniectans propositum quaestionis eorum: non enim sapiebat praemissa examinatio, si idem spiritus esset in utroque; sed si Ioannes esset ipse elias qui assumptus est, nunc apparens, secundum quod a iudaeis expectabatur, absque nativitate. Primus autem arbitrans resumptionem corporum, dicet, quod inconsequens est filium zachariae tanti sacerdotis in senio natum, super omnem humanam expectationem, ignorari a sacerdotibus et levitis ipsum natum fuisse; maxime luca testante quod factus est timor in omnibus habitantibus circa eos. Sed forsan quoniam prope finem eliam expectabant ante Christum, quasi tropice sciscitari videntur: an es tu qui praenuntias Christum venturum? et caute respondit: non sum. Sed nihil mirabile. sicut in salvatore, pluribus scientibus ex maria nativitatem eius, quidam fallebantur putantes eum Ioannem baptistam vel eliam, aut aliquem prophetarum; sic et in Ioanne quosdam ortus eius ex zacharia non latebat; et quidam dubitabant, si forsan qui expectabatur elias apparuit in Ioanne. Quoniam vero cum plures in israel editi fuerint prophetae, unus de quo moyses prophetaverat, praesertim expectabatur, iuxta illud: prophetam vobis suscitabit deus ex fratribus vestris: sicut mihi, illi parebitis; tertio sciscitantur, non si foret propheta simpliciter, sed cum articulo, ut in graeco ponitur; unde sequitur propheta es tu? per singulos enim prophetas noverat populus israel neminem eorum fore hunc quem moyses prophetaverat, qui sicut moyses medius staret inter Deum et homines, et accepto testamento a Deo traderet discipulis. hoc autem illis nomen non Christo attribuentibus, sed arbitrantibus alium a Christo ipsum fore, Ioannes scivit quoniam et Christus ille propheta esset; unde subditur et respondit: non.

Augustinus in Ioannem. Vel quia Ioannes maior erat quam propheta: quia prophetae longe praenuntiaverunt, Ioannes praesentem demonstrabat. sequitur dixerunt ergo ei: quis es, ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso? Chrysostomus in Ioannem. Vides hic vehementius insistentes et interrogantes; hunc autem cum mansuetudine eas quae non erant verae suspiciones destruentem, et eam quae est vera ponentem: unde sequitur ait: ego vox clamantis in deserto.

Augustinus. Isaias illud dixit; in Ioanne prophetia ista completa est.

Gregorius in evang.. Scitis autem quod unigenitus filius verbum patris vocatur. ex ipsa autem nostra locutione cognoscimus, quia prius vox sonat, ut verbum possit audiri. Ioannes ergo vocem se asserit esse, quia verbum praecedit, et per eius ministerium, patris verbum ab hominibus auditur.

Origenes. ineleganter autem heracleon de Ioanne et prophetis considerans, ait, quoniam verbum quidem salvator est, vox autem per Ioannem intelligitur; solus enim sonus est omnis gradus propheticus. Cui dicendum, quod si non significativam vocem dederit tuba, nemo se accinget ad praelium. Si ergo nil aliud quam sonus est vox prophetica, quomodo transmittit nos ad illam salvator? scrutamini scripturas. Dicit autem Ioannes se esse vocem non clamantem in deserto, sed clamantis in deserto, eius scilicet qui stabat et clamabat: si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Clamat enim ut distantes auditu percipiant, et gravem habentes auditum sentiant immensitatem eorum quae dicuntur.

Theophylactus. Vel quia veritatem manifeste annuntiat: omnes enim qui in lege erant, obscure loquebantur.

Gregorius. vel in deserto Ioannes clamat, quia quasi derelictae ac destitutae iudaeae solatium redemptoris annuntiat.

Origenes. Opus autem vocis in deserto clamantis est ut anima a Deo destituta, ad rectam faciendam viam domini revocetur, nequaquam pravitatem serpentini gressus prosequendo: secundum contemplationem quidem sublimatam in veritate absque permixtione mendacii, et secundum actionem post congruam speculationem licitum opus referentem; unde sequitur dirigite viam domini, sicut dixit Isaias propheta.

Gregorius. Via domini ad cor dirigitur, cum veritatis sermo humiliter auditur; via domini ad cor dirigitur, cum ad praeceptum vita praeparatur.



Th. Aq. Catena aurea 12114