Th. Aq. Catena aurea 12124

IOANNES 1,24-28


12124 (Jn 1,24-28)

Origenes. Facta responsione versus sacerdotes et levitas, denuo missum est a pharisaeis; unde dicitur et qui missi fuerant erant ex pharisaeis. Quantum enim ex ipso sermone coniecturari contingit, dico tertium hoc esse testimonium. Vide tamen quomodo iuxta sacerdotalem et leviticam personam est cum mansuetudine prolatum illud tu quis es? nihil enim arrogans vel protervorum in eorum quaestione continetur, sed cuncta decentia veros Dei ministros. Sed pharisaei secundum suum nomen divisi et importuni ex discordia contumeliosas voces praetendunt baptistae; unde sequitur et dixerunt ei: quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque elias, neque propheta? non quasi scire volentes, sed prohibere eum a baptismo. deinde vero nescio quo pacto proni ad baptismum iverunt ad Ioannem. Huius autem solutio est, quia pharisaei non credentes accedunt ad baptisma, sed ex hypocrisi, cum timerent populum.

Chrysostomus in Ioannem. Vel ipsi idem sacerdotes et levitae ex pharisaeis erant. Et quia blanditiis eum non valuerunt supplantare, accusationem ei immittere tentant, cogentes eum dicere quod non erat; unde sequitur et interrogaverunt eum, et dixerunt: quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque elias, neque propheta? quasi audaciae videbatur esse baptizare, si Christus non erat, nec praecursor illius, nec praeco, idest propheta.

Gregorius in evang.. Sed sanctus quisque etiam cum perversa mente requiritur, a bonitatis suae studio non mutatur. unde Ioannes quoque ad verba invidiae praedicamenta respondit vitae; unde sequitur respondit eis dicens: ego baptizo in aqua.

Origenes. Ad illud enim quid ergo baptizas? quid aliud afferri decebat, nisi proprium baptismum carnale praetendere? Gregorius. Ioannes enim non spiritu, sed aqua baptizat: quia peccata solvere non valebat: baptizatorum corpora per aquam lavat, sed tamen animas per veniam non lavat. cur ergo baptizat qui peccata per baptismum non relaxat? nisi ut praecursionis suae ordinem servans, scilicet qui nasciturum nascendo praevenerat, baptizaturum quoque dominum baptizando praeveniret; et qui praedicando factus est praecursor Christi, baptizando etiam praecursor eius fieret imitatione sacramenti; qui inter haec mysterium redemptionis nostrae annuntians, hanc in medio hominum et stetisse asserit et nesciri; sequitur enim medius autem vestrum stetit quem vos nescitis: quia per carnem dominus apparens, et visibilis extitit corpore, et invisibilis maiestate.

Chrysostomus. hoc autem dixit, quoniam decens erat Christum commixtum esse populo, ut unum multorum, se ubique humilem esse docentem. cum autem dixit quem vos nescitis, scientiam hic cognitionem certissimam dicit; puta quis est, et unde.

Augustinus in Ioannem. Humilis enim non videbatur, et propterea lucerna accensa est.

Theophylactus. Vel medius erat pharisaeorum dominus; sed ignorabant eum, quia ipsi scripturas se scire putabant: et inquantum in illis praenuntiabatur dominus, medius eorum erat, scilicet in cordibus eorum; sed nesciebant eum, eo quod scripturas non intelligebant. Vel aliter. medius quidem erat, inquantum mediator Dei existens et hominum Christus iesus medius pharisaeorum extitit, volens illos Deo iungere; sed ipsi nesciebant eum.

Origenes. vel aliter. Hoc edito ego baptizo in aqua, ad illud quid ergo baptizas? ad secundum si tu non es Christus? praeconium de praecedenti Christi substantia proponit, quod tanta sit ei virtus quod invisibilis sit sua deitate, cum sit praesens cuilibet et totum per orbem diffusus: quod notatur ex illo medius vestrum stetit. hic enim per totam orbis machinam effluxit, sic ut quae creantur, per ipsum creentur; omnia enim per ipsum facta sunt: unde palam est quod inquirentibus a Ioanne quid ergo baptizas? ipse medius erat. Vel quod dicitur in medio vestrum stetit, intelligendum est de nobis hominibus. cum enim simus rationales, in medio nostrum existit; ex eo quod principale, scilicet cor, in medio totius corporis insitum est. Qui ergo verbum in medio gerunt, non autem cognoscunt de illius natura, nec de quo fonte manavit, nec quomodo consistit in eis; hi verbum in medio sui obtinentes ignorant, quod tamen Ioannes agnovit: unde exprobrando dicit ad pharisaeos quem vos nescitis. quia expectantes pharisaei Christi adventum, nihil tam arduum de eo contemplabantur, solum hominem sanctum existimantes eum esse. Dicit autem stetit: nam stat pater invariabilis existens et impermutabilis: stat quoque verbum eius ad salvandum continuo, quamvis carnem suscipiat, quamvis medium hominum stet invisibile. Ne vero putet aliquis alium esse invisibilem ad omnes homines venientem, vel ad universum orbem, ab eo qui humanatus est et in terra comparuit, subdit qui post me venit, hoc est qui post me appariturus est. Non autem idem denotatur hic per hoc quod dicit post, et cum iesus nos post se invitat; illic enim sequi post ipsum praecipitur nobis, ut eius indagando vestigia, perveniamus ad patrem: hic autem ut pateat quid sequatur ex Ioannis dogmatibus: venit enim ut cuncti credant per eum, praeparati ad perfectum verbum per minora. Dicit ergo ipse est qui post me venit.

Chrysostomus in Ioannem. ac si diceret: ne aestimetis totum in meo consistere baptismate; si enim meum baptisma perfectum esset, alius non veniret post me, aliud baptisma daturus. Sed haec praeparatio est illius, et transibit in proximo, ut umbra et imago; sed oportet eum qui veritatem imponet, venire post me: si enim hoc esset perfectum, nequaquam secundi locus quaereretur; et ideo subdit qui ante me factus est, hic est honorabilior et clarior.

Gregorius. sic namque dicitur ante me factus est, ac si dicatur: antepositus est mihi. Post me ergo venit, quia postmodum natus; ante me autem factus est, quia mihi praelatus.

Chrysostomus. ne autem existimes comparabilem esse excellentiam hanc, incomparabilitatem ostendere volens, subiungit cuius ego non sum dignus ut solvam corrigiam calceamenti; quasi dicat: intantum est ante me ut ego neque in ultimis ministrorum vocari dignus sim: calceamentum enim solvere ultimi ministerii res est.

Augustinus. unde et si dignum se diceret tantummodo corrigiam calceamenti solvere, multum se habuisset.

Gregorius in evang.. vel aliter. Mos apud veteres fuit ut si quis eam quae sibi competeret, accipere uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret qui ad hanc sponsus iure propinquitatis veniret. Quid igitur inter homines Christus, nisi sanctae ecclesiae sponsus apparuit? recte ergo Ioannes se indignum esse ad solvendam corrigiam eius calceamenti denuntiat; ac si aperte dicat: redemptoris vestigia non denudare valeo; quia sponsi nomen mihi immeritus non usurpo. Quod tamen intelligi et aliter potest. Quis enim nesciat quod calceamenta ex mortuis animalibus fiant? incarnatus vero dominus veniens, quasi calceatus apparuit, qui in divinitate sua morticina nostrae corruptionis assumpsit. Corrigia ergo calceamenti est ligatura mysterii. Ioannes ergo solvere corrigiam calceamenti eius non valet: quia incarnationis mysterium nec ipse investigare sufficit; ac si patenter dicat: quid mirum si mihi ille praelatus est quem post me quidem natum considero, sed nativitatis eius mysterium non comprehendo? Origenes in Ioannem. Quidam vero non inepte dixit, hoc sic intelligendum. Non sum ego tanti ut causa mei descendat a magnalibus, ac carnem quasi calceamentum suscipiat.


Chrysostomus in Ioannem. et quia Ioannes cum decenti libertate ea quae de Christo sunt, omnibus praedicabat, propterea evangelista et locum designat, dicens haec in bethania facta sunt trans iordanem, ubi erat Ioannes baptizans. non enim in domo, neque in angulo Christum praedicabat, sed iordanem transiens in media multitudine, praesentibus omnibus qui ab eo baptizabantur. Quaedam vero exemplariorum certius habent in bethabora: bethania enim non ultra iordanem, neque in deserto erat, sed prope hierosolymam.

Glossa. Vel duae sunt bethaniae: una trans iordanem, altera citra non longe a ierusalem, ubi lazarus fuit suscitatus.

Chrysostomus. Hoc autem et propter aliam causam designat: quia enim res non antiquas narrabat, sed ante parvum tempus contingentes, praesentes et videntes testes facit eorum quae dicuntur, demonstrationem a locis tribuens.

Alcuinus. Bethania vero domus obedientiae interpretatur; per quam innuitur quia per obedientiam fidei omnes ad baptisma debent pervenire.

Origenes. bethabora vero interpretatur domus praeparationis, et convenit cum baptismo praeparantis domino plebem perfectam. Iordanis autem interpretatur descensus eorum. Quis autem erit hic fluvius nisi salvator noster, per quem ingredientem in hunc mundum mundari convenit, non suum descendentem descensum, sed humani generis? hic segregat donatas a moyse, ab his quae per iesum donantur, sortes; huius rivuli laetificant civitatem Dei. Sicut autem draco latitat in aegyptiaco fluvio, ita deus in isto. pater enim est in filio; et qui proficiscuntur illuc ubi se lavent, opprobrium aegypti deponunt, ac apti ad perceptionem hereditatis parantur, necnon a lepra mundantur, et duplicis capaces sunt gratiae, ac prompti fiunt ad susceptionem spiritus almi, in aliud flumen nequaquam descendente spiritali columba. Trans iordanem vero Ioannes baptizat, ut praecursor venientis non innocentes sed peccatores vocaret.


IOANNES 1,29-31


12129 (Jn 1,29-31)

Origenes. post testimonium Ioannis, iam videtur iesus veniens ad eum, non solum adhuc perseverantem, sed et potiorem effectum: quod per diem secundariam designatur; unde dicitur altera die vidit Ioannes iesum venientem ad se. Pridem autem iesu mater protinus ut illum concepit, ad matrem Ioannis praegnantem proficiscitur, et per vocem pervenientem ad aures elisabeth ex mariae salutatione exultat Ioannes conceptus in utero; hic autem post Ioannis testimonium, ipse videtur a baptista, accedens ad eum. Prius autem auditu aliorum instruitur aliquis, ac deinde oculate inspicit illa. Per hoc autem quod maria ad elisabeth venit minorem, et filius Dei ad baptistam, ad fervorem opitulandi minoribus, et ad modestiam admonemur. Verum unde ad baptistam venit salvator, non hic dicitur; sed ex dictis matthaei colligimus dicentis: tunc venit iesus a galilaea ad iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo.

Chrysostomus in Ioannem. vel aliter. Matthaeus adventum Christi ad baptismum praesentialiter dicit; Ioannes autem, et rursus eum ivisse ad Ioannem ostendit post baptisma; et hoc manifestat quod postea dicit quia vidi spiritum descendentem etc.. Partiti enim sunt sibi evangelistae tempora narrationis: matthaeus enim ea quae antequam ligaretur Ioannes baptista praeteriens, festinat ad ea quae deinceps sunt tempora; sed Ioannes his maxime immoratur, quae scilicet ante incarcerationem Ioannis fuerunt; unde hic dicitur altera die vidit Ioannes iesum venientem ad se. Cuius igitur gratia secundo post baptismum ad eum veniebat? quia ipsum baptizaverat cum multis; ut nullus suspicetur quoniam ex eadem causa ex qua et alii, ad Ioannem veniret; puta peccata confessurus, aut in poenitentiam abluendus in flumine. Propterea ergo accedit, dans Ioanni occasionem corrigendi hanc suspicionem, quam Ioannes per verba correxit; unde sequitur et ait: ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Qui igitur ita purus erat ut aliorum peccata absolvere posset, manifestum est quoniam non ut confiteretur peccata accedit, sed ut occasionem det Ioanni loquendi de ipso. Venit etiam secundo, ut hi qui priora audierant, certius recipiant quae praedicta sunt, et alia rursus audiant. dicit autem ecce agnus Dei, innuens quod hic est qui olim quaerebatur, rememorans prophetiae Isaiae, et umbrae quae secundum moysen erat, ut a figura facilius eos ducat ad veritatem.

Augustinus in Ioannem. si autem agnus Dei est innocens, et Ioannes agnus; an non et ipse est innocens? sed omnes ex illa propagine veniunt de qua cantat gemens David: ego in iniquitatibus conceptus sum. Solus ergo ille agnus qui non sic venit: non enim in iniquitate conceptus est, nec in peccatis mater eius eum in utero aluit, quem virgo concepit, virgo peperit, quia fide concepit, et fide suscepit.

Origenes in Ioannem. Sed cum quinque offerantur animalia in templo: tria terrestria: vitulus, ovis et capra; volatilia vero duo: turtur et columba; et de ovibus tria adducantur: aries, ovis, agnus; de genere ovium agnum memoravit: agnum enim in oblationibus quotidianis offerri videmus, unum quidem mane, alterum vero vespere. Quaenam autem oblatio alia potest esse quotidiana a rationali natura comprehendenda, nisi verbum vigens, agnus typice nuncupatum? hoc nempe censebitur oblatio matutina ad frequentiam intellectus in divinis relatum: neque enim anima pati potest ut summis iugiter insistat, eo quod corporis terrestris et gravis coniugium est sortita. Ex hoc etiam verbo quod Christus est agnus, coniectare de pluribus poterimus: et quodammodo vespere pertingemus ad corporalia procedentes. qui autem hunc obtulit agnum ad immolandum, deus fuit in homine reconditus, magnus sacerdos, qui dixit: nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam; unde dicitur agnus Dei: ipse enim nostros languores accipiens, totius mundi tollens peccata, mortem quasi baptismum suscepit. Apud Deum enim non pertransit incorrectum quidquid agimus quod disciplina indigeat, quae per difficilia exercetur.

Theophylactus. vel dicitur Christus agnus Dei, inquantum deus pater mortem Christi acceptavit pro nostra salute, vel inquantum eum pro nobis tradidit morti: sicut enim dicere consuevimus: haec oblatio est talis hominis, idest quam talis homo obtulit; sic et Christus dicitur agnus Dei, dantis scilicet filium suum pro nostra salute in mortem. Et ille quidem agnus typicus nullius omnino peccatum sustulit; hic vero peccatum universi orbis terrarum: periclitantem enim mundum eruit ab ira Dei; unde subdit ecce qui tollit peccatum mundi. Non autem dixit: qui tollet, sed qui tollit peccatum mundi, quasi semper hoc faciente ipso: non enim tunc solum tulit cum passus est, sed ex illo tempore usque ad praesens tollit, non semper crucifixus; unam enim pro peccatis obtulit oblationem, sed semper purgans per illam.

Gregorius moralium. Tunc autem ab humano genere plene peccatum tolletur, cum per incorruptionis gloriam nostra corruptio permutabitur: esse namque a culpa liberi non possumus, quousque in corporis morte tenemur.

Theophylactus. sed quare non dixit: peccata mundi, sed peccatum? ut videlicet per hoc quod dixit peccatum, universaliter peccatum videretur innuere; sicut consuevimus dicere, quod homo eiectus est de paradiso, idest omne genus humanum.

Beda. Vel peccatum mundi dicitur originale peccatum, quod est commune totius mundi; quod quidem peccatum originale et singulorum superaddita Christus per gratiam relaxat.

Augustinus. Qui enim de nostra natura peccatum non assumpsit, ipse est qui tollit nostrum peccatum. Nostis, quia quidam homines dicunt: nos tollimus peccata ab hominibus quia sancti sumus: si enim non fuerit sanctus qui baptizat, quomodo tollit peccatum alterius, cum sit ipse homo plenus peccato? contra istas disputationes hic legamus ecce qui tollit peccatum mundi, ut non sit praesumptio hominibus in homines.

Origenes. sicut tamen iugi oblationi agni cognatae sunt reliquae oblationes legales, sic huius agni oblationi cognatae oblationes videntur mihi effusiones sanguinis martyrum, quorum patientia et confessione et promptitudine ad bonum, obtunduntur machinationes impiorum.

Theophylactus. quia vero superius illis qui ex pharisaeis venerant Ioannes dixerat quod medius vestrum stat quem vos nescitis, hic ignorantibus demonstrat, dicens hic est de quo dixi: post me venit vir qui ante me factus est. Vir dominus dicitur propter aetatis perfectionem: nam triginta annorum baptizatus est; vel quia spiritualis animae vir est, et ecclesiae sponsus; unde paulus: despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo.

Augustinus in Ioannem. Post me autem venit, quia posterior natus est; ante me factus est, quia praelatus est mihi.


Gregorius in evang.. Praelationis autem eius causas aperit, cum subiungit quia prior me erat; ac si aperte dicat: inde me etiam post natus superat quo eum nativitatis suae tempora non angustant: nam qui per matrem in tempore nascitur, sine tempore est a patre generatus.

Theophylactus. Ausculta, o ari. Non dixit: quia prior me creatus est, sed quia prior me erat. Audiat hoc pauli samosateni abusio, quod non ex maria sumpsit primordium; quia si essendi principium sumpsit ex virgine, qualiter prior extitit praecursore? nam manifestum est quod praecursor Christum in sex mensibus superabat secundum humanam generationem.

Chrysostomus in Ioannem. ut autem non videatur ex amicitia propter cognationem ei testimonium perhibere, quia cognatus eius erat secundum carnem, propterea dicit ego nesciebam eum. Et secundum rationem hoc contingit: etenim in deserto conversatus est Ioannes. Miracula vero quaecumque Christo puero existente facta sunt, puta quae circa magos, et quaecumque talia, ante multum contigerant tempus, Ioanne et ipso valde puero existente. In medio vero tempore ignotus omnibus existebat; propter quod subdit sed ut manifestetur in israel, propterea veni ego in aqua baptizans. Hinc enim manifestum est quoniam et illa signa quae quidam dicunt a Christo in pueritia facta, mendacia et fictiones sunt. Si enim a prima aetate miracula fecisset iesus, nequaquam neque Ioannes eum ignorasset, nec reliqua multitudo indiguisset magistro ad manifestandum eum. Non igitur ipse Christus baptismate indigebat, neque aliquam aliam causam habebat illud lavacrum quam praemonstrationem facere eius fidei quae est in Christum. Non enim dixit: ut mundem eos qui baptizantur, neque: ut liberem a peccatis, veni baptizans; sed ut manifestetur in israel. Sed numquid sine baptismate non licebat praedicare et inducere turbas? sed facilius ita factum est: nequaquam enim cucurrissent omnes, si sine baptismate praedicatio facta esset.

Augustinus in Ioannem. Ubi ergo cognitus est dominus, superfluo ei via parabatur, quia cognoscentibus se, ipse factus est via. Itaque non duravit diu baptisma Ioannis, sed quoadusque demonstratus est dominus humilis. Ergo ut daretur nobis a domino humilitatis exemplum ad percipiendam salutem baptismi, suscepit baptismum servi; et ne praeponeretur baptismus servi baptismo domini, baptizati sunt alii baptismo conservi. Sed qui baptizati sunt baptismo conservi, oportebat ut baptizarentur baptismo domini; qui autem baptizantur baptismo domini, non opus habent baptismo conservi.


IOANNES 1,32-34


12132 (Jn 1,32-34)

Chrysostomus in Ioannem. quia Ioannes testatus est ita magnum quid quod sufficiens erat auditores omnes stupefacere, puta quod totius orbis terrarum solus ipse peccata tolleret, volens credibilius id facere, reduxit hoc ad Deum et spiritum sanctum. Posset enim aliquis dicere Ioanni: qualiter igitur tu cognovisti eum? respondet quod per descensum spiritus sancti; unde sequitur et testimonium perhibuit Ioannes, dicens: quia vidi spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum.

Augustinus de trin.. Non autem tunc unctus est Christus spiritu sancto quando super eum baptizatum velut columba descendit: tunc enim corpus suum, scilicet ecclesiam suam, praefigurare dignatus est, in qua praecipue baptizati accipiunt spiritum sanctum. Absurdissimum enim est ut credamus eum cum iam triginta esset annorum (eius enim aetatis a Ioanne baptizatus est) accepisse spiritum sanctum; sed venisse ad illud baptisma, sicut sine ullo omnino peccato, ita non sine spiritu sancto. si enim de famulo eius et praecursore ipso Ioanne scriptum est: spiritu sancto replebitur ab utero matris suae; qui quamvis seminatus a patre, tamen spiritum sanctum in utero formatus accepit: quid de homine Christo intelligendum est vel credendum, cuius carnis ipsa conceptio non carnalis, sed spiritualis fuit? Augustinus de agone Christiano. non autem dicimus solum Christum verum corpus habuisse, spiritum autem sanctum fallaciter apparuisse oculis hominum: sicut enim non oportebat ut homines falleret filius Dei, sic nec spiritus sanctus. Sed omnipotenti Deo, qui universam creaturam ex nihilo fabricavit, non erat difficile verum corpus columbae sine aliarum columbarum ministerio figurare; sicut ei non fuit difficile verum corpus in utero virginis sine virili semine fabricare.

Augustinus in Ioannem. duobus autem modis ostendit visibiliter dominus spiritum sanctum; per columbam super dominum baptizatum; per ignem vero super discipulos congregatos: ibi simplicitas, hic fervor ostenditur. ergo ne spiritu sanctificati dolum habeant, in columba demonstratum est; et ne simplicitas frigida remaneat, in igne demonstratum est. Nec movet, quia linguae divisae sunt: noli dissipationem timere, unitatem in columba cognosce. Sic ergo oportebat demonstrari spiritum sanctum venientem super dominum, ut cognoscat unusquisque, si habeat spiritum sanctum, simplicem se esse debere sicut columbam, et habere cum fratribus veram pacem, quam significant oscula columbarum. Osculantur et corvi, sed laniant; a laniatu innocens est natura columbarum: nam corvi de morte pascuntur, columba nonnisi de frugibus terrae vivit. Si etiam gemunt columbae in amore, nolite mirari, quia in columbae specie voluit demonstrari spiritus sanctus; ipse enim interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Non autem spiritus sanctus in semetipso, sed in nobis gemit, quia gemere nos facit. qui enim novit in pressura se esse mortalitatis huius, peregrinari se a domino, quamdiu propter hoc gemit, bene gemit: spiritus illum docuit gemere. Multi autem gemunt, infelicitate terrena, vel quassati damnis, vel aegritudine corporis praegravati; sed non columbae gemitu gemunt. unde ergo debuit demonstrari spiritus sanctus unitatem quamdam designans, nisi per columbam, ut pacatae ecclesiae diceretur: una est columba mea? unde debuit humilitas figurari nisi per avem simplicem et gementem? apparuit ibi sancta et vera trinitas: pater in voce dicente: tu es filius meus dilectus; spiritus sanctus in columba. In ista trinitate missi sunt apostoli baptizare in nomine patris et filii et spiritus sancti.

Gregorius moralium. dicit autem manentem super eum: in cunctis namque fidelibus spiritus sanctus venit, sed in solo mediatore semper singulariter permanet: quia eius humanitatem nunquam deseruit, ex cuius divinitate procedit. Sed cum de eodem spiritu discipulis dicatur: apud vos manebit, quomodo singulare signum erit quod in Christo permanet? quod citius cognoscemus, si dona spiritus discernamus. In his enim donis, sine quibus ad vitam perveniri non potest, spiritus sanctus in electis omnibus semper permanet; ut sunt mansuetudo, humilitas, fides, spes, caritas; in illis autem quibus per ostensionem spiritus non nostra servatur vita, sed aliorum quaeritur, non semper manet, sed aliquando se a signorum ostensionibus subtrahit, ut humilius eius virtutes habeantur. Christus autem in cunctis eum semper et continue habuit praesentem.

Chrysostomus in Ioannem. ne autem aliquis aestimet spiritus Christum indiguisse sicut et nos, hanc etiam destruit suspicionem, ostendens quod spiritus sancti descensio solum pro manifestando Christo facta est; unde sequitur et ego nesciebam eum; sed qui misit me baptizare in aqua, mihi dixit: super quem videris spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto.

Augustinus in Ioannem. quis autem misit Ioannem? si dicamus: pater, verum dicimus; si dicamus: filius, verum dicimus. Manifestius autem est ut dicamus: pater et filius. Quomodo ergo nesciebat eum a quo missus est? si enim non noverat eum a quo voluit baptizari, temere dicebat ego a te debeo baptizari. noverat ergo eum: quid ergo est quod dicit et ego nesciebam eum? Chrysostomus. sed cum dicit nesciebam eum, anterius tempus dicit, non tempus quod est prope baptismum, cum prohibebat eum, dicens ego a te debeo baptizari.

Augustinus in Ioannem. sed legantur alii evangelistae, qui planius illud dixerunt; et inveniemus apertissime tunc descendisse columbam cum dominus ab aqua ascendit. si ergo post baptisma descendit columba, et antequam baptizaretur dixit illi Ioannes ego a te debeo baptizari; ante baptismum illum noverat: quomodo ergo dixit ego nesciebam eum; sed qui misit me baptizare? etc.. Hoc audivit Ioannes, ut nosceret eum quem non noverat, an forte ut plenius nosset quem iam noverat? noverat quidem dominum, noverat filium Dei, noverat quia ipse baptizaret in spiritu sancto. Ante enim quam veniret ad fluvium Christus, cum multi ad Ioannem concurrerent, ait illis qui post me venit, maior me est: ipse vos baptizabit in spiritu sancto et igne. Sed quid? non noverat, potestatem baptismi ipsum dominum habiturum et sibi retenturum (ne paulus aut petrus diceret: baptismus meus, sicut invenis dixisse: evangelium meum), sed ministerium plane transiturum in bonos et malos? quid tibi faciat malus minister, ubi bonus est dominus? ecce post Ioannem baptizatum est, post homicidam non est baptizatum: quia Ioannes dedit baptismum suum, homicida dedit baptismum Christi; quod sacramentum tam sanctum est ut nec homicida ministrante polluatur. potuit autem dominus, si vellet, potestatem dare alicui servo suo ut daret baptismum suum tamquam vice sua, et constituere tantam vim in baptismate translato in servum, quantam vim haberet baptisma datum a domino. Hoc noluit ut in illo esset spes baptizatorum a quo baptizatos se agnoscerent; et noluit servum ponere spem in servo. Si autem daret hanc potestatem servis, tot essent baptismata quot essent servi; et quomodo dictum est baptisma Ioannis, sic diceretur baptisma petri vel pauli. Per hanc ergo potestatem, quam solum sibi Christus retinuit, stat unitas ecclesiae, de qua dictum est: una est columba mea. Potest autem fieri ut aliquis habeat baptismum praeter columbam; ut prosit ei baptismus praeter columbam, non potest.

Chrysostomus. et quia pater vocem emisit praedicans filium, superveniet spiritus sanctus vocem trahens super caput Christi, ne quis praesentium existimaret dici de Ioanne quod dictum est de Christo. Sed dicet aliquis: qualiter non crediderunt iudaei, si viderunt spiritum? sed talia non solum indigent oculis corporis, sed magis visione mentis. Si namque miracula facientem videntes, intantum ebrii erant a livore ut contraria his quae videbantur, enuntiarent; qualiter solo adventu spiritus sancti in specie columbae expulissent incredulitatem? quidam vero dicunt, non omnes vidisse spiritum, sed solum Ioannem, et eos qui devotius dispositi erant. Etsi enim sensibilibus oculis possibile erat videre in specie columbae spiritum descendentem; non tamen propter hoc necesse est omnibus hoc fuisse manifestum. Etenim zacharias in specie sensibili multa consideravit, et daniel, et ezechiel; sed et moyses multa vidit, qualia aliorum nullus: unde subdit Ioannes et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est filius Dei. agnum quidem eum vocaverat; et quoniam in spiritu baptizare debebat, dixit, filium autem ante hoc nusquam.

Augustinus in Ioannem. Oportebat enim ut ille baptizaret qui est filius Dei unicus, non adoptatus. Adoptati filii ministri sunt unici; unicus autem habet potestatem, adoptati ministerium.


IOANNES 1,35-36


12135 (Jn 1,35-36)

Chrysostomus in Ioannem. quia multi his quae a principio Ioannes dicebat non attendebant, secunda rursus eos excitat voce; unde dicitur altera die iterum stabat Ioannes, et ex discipulis eius duo.

Beda. stabat quidem Ioannes, quia illam virtutum arcem conscenderat, a qua nullis tentationum posset improbitatibus deici: stabant cum illo discipuli, quia magisterium illius corde sequebantur immobili.

Chrysostomus. sed quare non totum mundum circuivit, in omni loco iudaeae praedicans eum; sed stabat circa flumen, expectans eum venire, ut ostenderet venientem? quia scilicet per opera Christi hoc fieri volebat. Vide etiam qualiter hoc maioris aedificationis fuit: quia enim parvam immisit scintillam, repente flamma in altum elevata est. Alter autem etsi circumiens hoc dixisset, videretur ex studio quodam humano fieri quae fiebant, et suspicione plenum esset eius praeconium. igitur prophetae quidem et apostoli omnes absentem Christum praedicaverunt; hi quidem ante praesentiam secundum carnem, illi vero post assumptionem: unde ut ostendatur quod non voce solum, sed et oculis eum ostendebat, subditur et respiciens iesum ambulantem, dixit: ecce agnus Dei.

Theophylactus. Respiciens, inquit, quasi oculis innuens gratiam et admirationem quam habebat in Christo.

Augustinus in Ioannem. Ioannes quidem amicus sponsi erat; non quaerebat gloriam suam, sed testimonium perhibebat veritati: non enim voluit apud se remanere discipulos suos, ut non sequerentur dominum; sed magis ostendit quem sequerentur, dicens ecce agnus Dei.

Chrysostomus. non longum facit sermonem: quoniam unum solum in studio habebat, adducere eos, et coniungere Christo: sciebat enim quoniam de reliquo non indigerent eo testante. Non autem singulariter discipulis loquitur de his Ioannes, sed eis publice cum omnibus: quia ex communi doctrina suscipientes sequelam Christi, firmi de reliquo permanserunt, non propter gratiam Christi sequentes eum, sed propter suum lucrum: et non facit sermonem suum deprecativum, sed admiratur solum praesentem, et demonstrat eis praeparationem propter quam venit, et modum praeparationis: agnus enim utrumque insinuat: et dicit agnus, cum articuli adiectione, excellentiam eius ostendens.

Augustinus in Ioannem. Iste enim singulariter dicitur agnus solus sine macula, sine peccato; non cuius maculae abstersae sunt, sed cuius macula nulla fuerit: singulariter hic est agnus Dei, quia singulariter huius agni sanguine solo homines redimi potuerunt. hic est agnus quem lupi timent, qui leonem occisus occidit.

Beda. ideo etiam agnum vocat, quia dona sui velleris sponte largiturum, ex quo vestem nobis nuptialem facere possumus, idest exempla vivendi nobis relicturum, praevidit, quibus in dilectione calefieri deberemus.

Alcuinus. mystice autem stat Ioannes, cessat lex, et venit iesus, idest gratia evangelii, cui ipsa lex perhibet testimonium. Ambulat iesus discipulos collecturus.

Beda. ambulatio etiam iesu dispensationem incarnationis, qua ad nos venire ac nobis exempla vivendi praebere dignatus est, insinuat.


IOANNES 1,37-40


12137 (Jn 1,37-40)

Alcuinus. Ioanne perhibente testimonium quia iesus esset agnus Dei, discipuli qui prius erant cum Ioanne, magistri imperium implentes, secuti sunt iesum; unde dicitur et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt iesum.

Chrysostomus in Ioannem. Considera autem, quia quando dixit: post me veniens ante me factus est, et quoniam non sum dignus solvere corrigiam calceamenti eius, nullum cepit; sed quando de dispensatione locutus est, et ad humiliora sermonem duxit dicens ecce agnus Dei, tunc secuti sunt eum discipuli. Multi enim non ita adducuntur cum aliquid magnum et excelsum de Deo dicatur, sicut cum benignum et amicum hominum audiunt, et aliquid ad salutem hominum pertinens. Considerandum autem, quod Ioannes dicit ecce agnus Dei, et Christus nihil loquitur: nam et sponsus cum silentio adest: alii eum inducunt, et sponsam in manu eius ponunt; quam cum acceperit, de ea disponit. Ita Christus venit copulaturus sibi ecclesiam, nihil ipse dixit; sed accessit solum amicus eius Ioannes, dexteram ei sponsae imposuit, per sermones suos animas hominum in manus ei ponens; quos accipiens ita disposuit ut ultra ad Ioannem non redirent. Sed aliud hic observandum est: sicut enim in nuptiis non puella ad sponsum vadit, sed ipse ad eam festinat, ita hic contingit: non enim in caelum ascendit hominum natura; sed ad eam filius Dei accessit, et ad domum duxit paternam. Et quidem alii discipuli Ioannis erant qui non solum secuti non sunt, sed et zelotype ad Christum dispositi erant; qui autem meliores erant, simul audierunt et secuti sunt, non quasi magistrum priorem contemnentes, sed ab eo persuasi, promittente quod baptizaret in spiritu sancto Christus. Et vide discipulorum studium cum verecundia fieri: neque enim mox ascendentes interrogaverunt iesum de necessariis et maximis rebus; neque publice, sed singulariter ei loqui studuerunt; unde sequitur conversus autem iesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: quid quaeritis? hinc erudimur quia cum nos bene velle inceperimus, tunc deus dat nobis multas salutis occasiones. interrogat autem, non ut discat, sed ut per interrogationem magis eos familiares faciat, et ampliorem fiduciam det, et ostendat eos auditione dignos.

Theophylactus. vide autem quod sequentibus se dominus convertit faciem, et respexit: quia nisi per bonam operationem ipsum secutus fueris, ad visionem faciei eius numquam pertinges, neque ad domum eius poteris pervenire.

Alcuinus. Ergo illi discipuli tergum ipsius sequebantur ut viderent, et faciem domini videre non poterant; ideo convertit se, et quodammodo de sua maiestate descendit, ut possint discipuli faciem illius contemplari.

Origenes. Forte autem non frustra post sextum testimonium desinit Ioannes eos contestari, et iesus secundum septimum dicit quid quaeritis? Chrysostomus in Ioannem. sed illi non solum sequendo, sed interrogando amorem suum ad Christum manifestaverunt; unde sequitur qui dixerunt ei: rabbi (quod dicitur interpretatum magister), ubi habitas? nondum ab eo aliquid discentes, magistrum eum vocant, ad discipulatum se impellentes, et causam ostendentes propter quid sequebantur.

Origenes. congrua vero provectis ex Ioannis testimonio prolatio depromens Christum doctorem, ac exprimens desiderare habitaculum filii Dei contueri.

Alcuinus. nolunt enim transitorie uti eius magisterio, sed inquirunt ubi maneat, ut et tunc in secreto verbis illius imbui, et exinde saepius possent eum visitare et plenius instrui. Mystice autem volunt sibi ostendi in quibus Christus habitet, ut eorum exemplo se tales exhibeant in quibus velit habitare. Vel quod iesum ambulantem vident, et statim ubi maneat quaerunt, nos monet, ut cum incarnationem eius ad mentem reducimus, sollicito corde eum rogemus ut mansionem aeterni habitaculi nobis ostendat: unde quia videt bene petentes, libere eis sua reserat arcana; unde sequitur dicit eis: venite et videte; quasi dicat: habitaculum meum explicari non potest sermone, sed opere demonstratur. Venite ergo credendo et operando, et videte intelligendo.

Origenes. Vel per hoc quod dicit venite, ad actionem invitat; per hoc autem quod dicit videte, ad contemplationem.

Chrysostomus. Christus autem non dicit eis signa domus neque locum, sed attrahit eos ad sequendum. non dixit: non est tempus nunc, audietis cras, si quid vultis discere; sed ut ad amicos et familiares loquitur. Qualiter ergo alibi ait: filius hominis non habet ubi caput reclinet, hic autem dicit venite et videte ubi habito? sed per hoc quod dixit: non habet ubi caput suum reclinet demonstravit quod habitaculum proprium non habebat, non quod in domo non maneret; sequitur enim venerunt, et viderunt ubi maneret, et manserunt ibi die illo. Cuius autem gratia manserunt non adiungit evangelista, quia manifestum erat quod propter doctrinam.

Augustinus. Quam beatum autem diem duxerunt, quam beatam noctem. aedificemus ergo et nosmetipsi in corde nostro, et faciamus domum, quo veniat ille et doceat nos.

Theophylactus. Non frustra autem et tempus notavit evangelista, cum subdit hora autem erat quasi decima; ut tam doctores quam discipulos erudiret, quod doctrina propter tempus non est praetermittenda.

Chrysostomus. multum enim studium demonstrabant ad audiendum, in eo quia neque ab hora aversi sunt, cum sol esset ad occasum. Et multis quidem carni servientibus tempus quod est post escas, non est aptum ad quippiam necessariorum, eo quod corpus escis gravatur. Ioannes vero, cuius isti erant discipuli, non erat talis: sed cum multo maiori sobrietate vespere degens quam nos mane.

Augustinus. numerus etiam iste legem significat, quia in decem praeceptis data est lex. Venerat autem tempus ut impleretur lex per dilectionem, quae a iudaeis impleri non poterat per timorem; unde et decima hora dominus audivit rabbi: magister enim legis non est nisi dator legis. sequitur erat autem andreas frater simonis petri unus ex duobus qui audierant a Ioanne, et secuti fuerant eum.

Chrysostomus in Ioannem. Cuius autem gratia alterius nomen non ponitur? quidam dicunt, propterea quia hic qui scribit est qui secutus est eum. Quidam vero dicunt, quod ille alius non insignis erat: quae igitur utilitas si didicerimus nomen illius? neque enim septuaginta duorum discipulorum nomina evangelista posuit.

Alcuinus. Vel duo discipuli qui secuti sunt iesum, sunt andreas et philippus.



Th. Aq. Catena aurea 12124