Th. Aq. Catena aurea 12141

IOANNES 1,41-42


12141 (Jn 1,41-42)

Chrysostomus in Ioannem. andreas quae a iesu didicit non detinuit apud seipsum; sed festinat, et currit cito ad fratrem, traditurus ei bona quae suscepit; unde dicitur invenit hic primum fratrem suum simonem, et dixit ei: invenimus messiam (quod est interpretatum Christus).


Beda. hoc est enim vere dominum invenire, vera illius dilectione fervere, fraternae quoque salutis curam gerere.

Chrysostomus in Ioannem. et quidem non dixerat evangelista quae Christus fuerat sequentibus se locutus; sed ex his quae hic dicuntur licet addiscere. Quaecumque enim andreas didicit, in brevi ostendit, magistri virtutem, qui persuaserat eis, et eorum desiderium quod prius habuerant, repraesentans: hoc enim verbum invenimus, est patientis pressuram propter absentiam et exultantis postquam apparuit quod expectabatur.

Augustinus in Ioannem. Messias autem hebraice, graece Christus, latine unctus dicitur: chrisma enim unctio est: ille autem singulariter unctus est: unde omnes Christiani unguntur, secundum quod in psal. 44 dicitur: unxit te deus deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis: participes enim eius sunt omnes sancti; sed ille est singulariter sanctus, et singulariter unctus.

Chrysostomus. et ideo non dixit messiam simpliciter, sed cum adiectione articuli. Considera vero ex ipso principio obedientem petri mentem: confestim enim cucurrit nihil tardans; unde sequitur et adduxit eum ad iesum. Sed nullus facilitatem ei imponat, si non prius multa perquirens ita sermonem suscepit; conveniens enim est, et fratrem diligentius ei dixisse hoc, et per longa verba; sed evangelistae ubique multa intermittunt, breviloquii curam habentes. aliter autem neque dictum est quoniam credidit simpliciter, sed quoniam duxit eum ad iesum, illum ei de quo dixerat traditurus, ut omnia ab illo discat. Ipse autem dominus incipit revelare ea quae deitatis sunt, et paulatim ea aperire praedicationibus. non enim minus quam signa, prophetiae adducunt: hoc enim est maxime opus Dei, quod neque imitari daemones possunt: nam in miraculis quidem et phantasia fit utique; futura autem praedicere cum certitudine, illius solius incorruptibilis est naturae; unde sequitur intuitus autem eum iesus dixit: tu es simon filius Ioanna; tu vocaberis cephas (quod interpretatur petrus).

Beda. intuitus autem est eum non exterioribus oculis solum, sed et aeterno divinitatis intuitu vidit cordis eius simplicitatem, animi sublimitatem, cuius merito cunctae esset praeferendus ecclesiae. neque autem in petri vocabulo, quasi hebraeo vel syro, aliam interpretationem quaerere oportet: quia idem est graece et latine petrus, quod syriace cephas; et in utraque lingua nomen a petra derivatur. Vocatur autem petrus ob firmitatem fidei, qua illi petrae adhaesit de qua apostolus ait: petra autem erat Christus; qui sperantes in se ab hostis insidiis reddit tutos, et spiritualium charismatum fluenta ministrat.

Augustinus in Ioannem. Non est autem magnum quia dominus dixit cuius filius esset iste: omnia enim nomina sanctorum suorum sciebat, quos ante constitutionem mundi praedestinavit. Illud autem magnum quia mutavit ei nomen, et fecit de simone petrum. Petrus autem a petra; petra vero ecclesia: ergo in petri nomine figurata est ecclesia. Et quis securus est, nisi qui aedificat supra petram? intentum autem te fecit dominus: nam si antea petrus vocaretur, non ita videres mysterium petrae, et putares casu eum sic vocari, non providentia Dei. Ideo eum voluit aliud prius vocari, ut ex ipsa commutatione nominis, sacramenti vivacitas commendaretur.

Chrysostomus. ideo etiam nomen mutavit, ut ostendat quia ipse est qui vetus testamentum dedit et nomina transmutavit, qui abram abraham vocavit, et sarai saram, et iacob israelem. Igitur multis quidem et a nativitate nomina imposuit, ut isaac et samson; aliis autem post eam quae a progenitoribus est nuncupationem, ut petro et filiis zeBedaei: nam quibus quidem a prima aetate debebat virtus clarescere, ex tunc nomina susceperunt; quibus autem postea debebat augeri, postea nuncupatio posita est.

Augustinus de cons. Evang.. non autem parva repugnantia potest putari si iuxta iordanem, antequam iesus isset in galilaeam, ad testimonium Ioannis baptistae secuti sunt eum duo, quorum unus erat andreas, qui fratrem suum simonem adduxit ad iesum; quando et nomen ut petrus nominaretur accepit; cum ab aliis evangelistis dicatur, quod eos in galilaea piscantes invenerit, atque ad discipulatum vocaverit: nisi quia intelligendum est, non sic eos vidisse dominum iuxta iordanem ut ei iam inseparabiliter inhaererent; sed tantum cognovisse qui esset, eumque miratos ad propria remeasse. Non autem quis arbitretur quod tunc petrus nomen accepit, ubi ait illi dominus: tu es petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam; sed ubi commemoratur ei dictum esse tu vocaberis cephas (quod interpretatur petrus).

Alcuinus. Vel aliter. Nondum imponit ei nomen, sed praesignat quod postea fuit ei impositum, quando dixit ei iesus: tu es petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Mutaturus autem nomen Christus, voluit ostendere etiam nomen illud quod a parentibus datum erat, non carere virtutis significatione. simon enim obediens interpretatur, Ioanna gratia, iona columba; quasi dicat: tu es obediens, filius gratiae, vel filius columbae, idest spiritus sancti: quia humilitatem de spiritu sancto accepisti, ut vocante andrea, videre me desiderares. non enim dedignatus est maior minorem sequi: quia non est ordo aetatis ubi est meritum fidei.


IOANNES 1,43-46


12143 (Jn 1,43-46)

Chrysostomus in Ioannem. postquam accepit Christus hos discipulos, venit de reliquo ad alios convertendum, scilicet philippum et nathanaelem; unde dicitur in crastinum autem voluit exire in galilaeam.

Alcuinus. A iudaea scilicet, ubi erat Ioannes baptizans, deferens honorem baptistae, ne videatur magisterium eius minuere, dum adhuc statum habet. vocaturus etiam discipulum ad sequendum, voluit exire in galilaeam, idest in transmigrationem factam vel revelationem; ut sicut ipse proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines, et sicut passus est et resurrexit, et ita intravit in gloriam suam; sic etiam suos sequaces ostenderet et exire et proficere in virtutibus, et per passiones ad gaudia transmigrare debere; unde sequitur et invenit philippum, et dicit ei iesus: sequere me. sequitur qui imitatur humilitatem et passionem eius, ut sit socius resurrectionis et ascensionis.

Chrysostomus. Et vide quod antequam aliquis ei adhaereret, nullum vocavit: nam si quidem nullo iam sponte adveniente attraxisset, fortassis resiliissent: nunc autem a seipsis eligentes sequi dominum, firmi de reliquo permanserunt. philippum autem vocat, magis notum ei existentem, quia in galilaea nutritus erat. Sed unde philippus secutus est Christum? nam andreas quidem audiens a Ioanne baptista, petrus autem ab andrea; hic autem a nullo aliquid discens, solum dicente Christo ad eum sequere me, confestim persuasus est. Conveniens est autem philippum a Ioanne audientem sequi Christum, vel etiam vocem Christi hoc operatam esse.

Theophylactus. Non enim simpliciter omnibus vox Christi dicebatur, sed fidelium interiora ad eius inflammabat amorem: deinde quia in corde philippi de Christo cogitatio inerat, et in libris moysi assidua lectio, ut expectaret Christum, statim cum vidit, credidit. Forte autem ab andrea et petro de Christo aliquid didicit, quia ex eadem patria erant; quod evangelista videtur innuere per hoc quod subdit erat autem philippus a bethsaida civitate andreae et petri.

Chrysostomus. Christus etiam hinc suam virtutem ostendit, quod a terra nullum ferente fructum, nam a galilaea propheta non surgit, inclytos discipulos elegit.

Alcuinus. Bethsaida etiam domus venatorum interpretatur; quo nomine civitatis curavit evangelista ostendere quales tunc iam animo erant philippus, petrus et andreas, et quales officio erant futuri, idest capiendis ad vitam animabus intenti.

Chrysostomus. Non solum autem philippus a Christo persuasus est, sed praeco aliis fit; unde sequitur invenit philippus nathanael, et dicit ei: quem scripsit moyses in lege et prophetae, invenimus iesum filium ioseph a nazareth. vide qualiter sollicitam mentem habebat, et continue meditabatur quae sunt moysi, et expectabat adventum Christi. Et quidem quod Christus debebat venire, noverat prius; quoniam autem hic Christus erat, ignorabat. Dicit autem quem scripsit moyses et prophetae, credibilem faciens suam praedicationem, et ex hinc persuadens auditorem quod circa legem et prophetas sollicitus erat, et omnia perscrutans cum veritate ut et Christus testatus est. Si vero dicit filium ioseph, ne turberis: eius enim filius aestimabatur esse.

Augustinus in Ioannem. Cui scilicet desponsata erat mater eius: nam quod ea intacta conceptus et natus sit, bene noverunt ex evangelio omnes Christiani. addit autem et locum: a nazareth.

Theophylactus. Non quia in ea natus erat, sed nutritus. Generatio enim eius multis erat incognita; sed quod in nazareth esset nutritus, cognitum erat. et dixit ei nathanael: a nazareth potest aliquid boni esse? Augustinus. ambas pronuntiationes potest consequens vox philippi sequi: sive sic pronunties, tamquam confirmans: a nazareth potest aliquid boni esse: et ille dicat veni et vide; sive sicut dubitans, et totum interrogans: a nazareth potest aliquid boni esse? veni et vide. Cum ergo sive illo modo, sive isto pronuntietur, non repugnent verba sequentia, nostrum est quaerere quid potius intelligamus in his verbis. nathanael enim doctissimus legis, cum audisset philippum dicentem invenimus iesum, audito a nazareth, erectus est in spem, et dixit a nazareth potest aliquid boni esse. Scrutatus enim erat scripturas, et sciebat, quod non facile alii scribae et pharisaei noverant, quia inde erat expectandus salvator.

Alcuinus. Qui singulariter sanctus est, innocens, impollutus; de quo propheta: exiet virga de radice iesse, et nazaraeus (idest flos) de radice eius ascendet. Vel potest hic versiculus sub dubitatione interrogative proferri.

Chrysostomus. Audiverat enim nathanael a scripturis quod a bethlehem oporteret Christum venire, secundum illud: et tu, bethlehem terra iuda, ex te exiet dux qui regat populum meum israel. Cum igitur audivit a nazareth, dubitavit, non inveniens convenire enuntiationem philippi cum prophetica praedicatione. Nazaraeum autem vocant prophetae ab educatione et conversatione. considera vero eius in inquirendo prudentiam et mansuetudinem: non enim dixit: decipis me, philippe; sed interrogat dicens a nazareth potest aliquid boni esse? valde autem et philippus prudens erat; non enim interrogatus frangitur, sed immoratur, virum volens ducere ad Christum; unde sequitur dicit ei philippus: veni et vide. Trahit quidem eum ad Christum, sciens de reliquo eum non contradicturum, si verba et doctrinam illius gustaverit.


IOANNES 1,47-51


12147 (Jn 1,47-51)

Chrysostomus in Ioannem. nathanael non suscipiendo ex nazareth Christum esse, eam quae illi erat circa scripturas diligentiam ostendit; in non respuendo vero eum qui annuntiaverat, multum desiderium quod habebat circa Christi praesentiam monstravit. Sciebat enim quod poterat philippus circa locum falli; unde sequitur vidit iesus nathanael venientem ad se, et dicit de eo: ecce vere israelita, in quo dolus non est: quia nihil ad gratiam vel odium loquebatur.

Augustinus in Ioannem. vel aliter. Quid est in quo dolus non est? forte non habebat peccatum? forte illi medicus non erat necessarius? absit. nemo sic natus est ut medico illo non egeret. Dolus enim est cum aliud agitur, et aliud fingitur: quo modo ergo in illo dolus non erat, si peccator est? fatetur se peccatorem; si enim peccator est et iustum se dicit, dolus est in ore ipsius. ergo in nathanaele confessionem peccati laudavit, non indicavit non esse peccatorem.

Theophylactus. Sed nathanael laudatus non acquievit extemplo, sed expectavit, adhuc volens aliquid manifestius discere; et interrogat; sequitur enim dicit ei nathanael: unde me nosti? Chrysostomus. ipse quidem igitur ut homo investigabat, iesus autem ut deus respondebat: sequitur enim respondit iesus et dixit ei: priusquam te philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te: non ut homo eum intuens, sed ut deus desuper cognoscens. Vidi, inquit, te, idest morum tuorum mansuetudinem. Dicit autem cum esses sub ficu: quoniam nullus ibi erat, sed soli philippus et nathanael singulariter loquebantur: propter hoc dictum est quod videns eum a longe dixit ecce vere israelita; ut scires quoniam antequam appropinquaret philippus, haec loquebatur Christus, et insuspicabile fiat Christi testimonium. Noluit autem Christus dicere: non sum ex nazareth, ut annuntiavit tibi philippus; sed ex bethlehem, ut non faceret altercabilem sermonem; neque etiam per hoc dedisset argumentum sufficiens quod ipse esset Christus; sed ostendit se Christum per hoc quod praesens erat loquentibus illis.

Augustinus. quaerendum est enim an aliquid significet arbor fici. Invenimus arborem fici maledictam, quia sola folia habuit, et fructu caruit. In origine humani generis adam et eva, cum peccavissent, de foliis ficus subcinctoria sibi fecerunt. Folia ergo ficulneae intelliguntur peccata. Erat autem nathanael sub arbore fici, tamquam sub umbra mortis; ac si dominus ei dicat: o israel, sine dolo quisquis es, o popule iudaeus ex fide, antequam te per apostolos meos vocarem, et cum esses sub umbra mortis, et tu me non videres, ego te vidi.

Gregorius moralium. vel cum esses sub ficu, vidi te; idest, positum te sub umbra legis elegi.

Augustinus de verb. Dom.. recordatus est autem nathanael se fuisse sub ficu ubi non erat Christus praesentia corporali, sed scientia spirituali; et quia sciebat se solum fuisse sub ficu, agnovit in illo divinitatem.

Chrysostomus in Ioannem. Sic ergo ab hac praedicatione, et ab eo quod mentem scrutatus est eius, et quia cum adversus eum dicere videretur, non culpavit, sed laudavit, cognovit quoniam vere est Christus; unde sequitur respondit ei nathanael, et ait: rabbi, tu es filius Dei, tu es rex israel; quasi dicat: tu es qui expectabaris, tu es qui quaerebaris. Quia enim argumentum inaltercabile suscepit, venit ad confessionem, et in mora priori diligentiam ostendens, et in posteriori confessione devotionem. Multi autem legentium sermonem hunc anxiantur: petrus enim qui post miracula et doctrinam confessus est, quoniam filius est Dei, beatificatur, ut a patre revelationem iam suscipiens; nathanael autem ante signa et doctrinam hoc dicens, nihil tale audivit. est igitur huius causa, quoniam verba quidem eadem locutus est petrus et nathanael, non autem eadem mente; sed petrus quidem confessus est filium Dei ut Deum verum; hic autem ut hominem nudum; dicens enim ei tu es filius Dei, induxit tu es rex israel; Dei autem filius non israelis est rex solum, sed et orbis terrarum universi. Hoc etiam manifestum est ex his quae consequuntur. Nam petro nihil postea addidit Christus: sed quasi perfecta eius existente fide, ecclesiam se dixit in confessione illius fabricaturum esse. nathanael autem, quasi multa parte et maiori confessionis deficiente, ad maiora educitur; nam sequitur et dixit ei: quia dixi tibi: vidi te sub ficu, credis: maius his videbis; quasi dicat: magnum tibi visum est hoc esse quod dixi, et propterea me regem israelis confessus es: quid igitur dices cum maius videbis? et quid sit istud maius, ostendit subdens et dicit eis: amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et angelos Dei ascendentes et descendentes super filium hominis. Vide qualiter paulatim eum a terra abducit, et facit quod non ultra aestimet Christum esse hominem solum: cui enim angeli ministrant, qualiter hic homo purus esset? per hoc igitur suadet angelorum se esse dominatorem: sicut enim in proprium regis filium descenderunt et ascenderunt in eum ministri regales; hoc quidem in tempore crucis, hoc vero in tempore resurrectionis et ascensionis; sed et ante hoc, quando accesserunt et ministrabant ei, et quando evangelizabant eius nativitatem. Futurum vero a praeterito probavit; qui enim in praeteritis virtutem eius agnoverat, et de futuris audiens facilius suscepit.

Augustinus de verb. Dom.. Recolamus autem veterem historiam, quando iacob in somniis vidit scalam a terra pertingentem usque in caelum, et dominus incumbebat super eam, et angeli ascendebant et descendebant per eam. Denique ipse iacob quia intellexit quid viderit, posuit lapidem et fudit oleum: dum unxit lapidem iacob, numquid idolum fecit? significavit, non adoravit. Agnoscitis chrisma, agnoscite et Christum. Ipse est lapis quem reprobaverunt aedificantes. Si ergo iacob vidit scalam, qui est israel appellatus, et nathanael iste vere israelita erat; convenienter somnium iacob dominus dixit ei; quasi dicat: cuius nomine te appellavi, ipsius somnium in te apparuit: videbis enim caelum apertum, et angelos Dei ascendentes et descendentes super filium hominis. Si autem ad illum descendunt, et ad illum ascendunt, et sursum est, et hic est: sursum in se, deorsum in suis.

Augustinus in Ioannem. Sunt autem angeli Dei boni praedicatores praedicantes Christum; hoc est super filium hominis ascendunt et descendunt, sicut paulus, qui ascenderat usque ad tertium caelum, descendit usque ad lac potum parvulis dandum. Dixit autem maius his videbis; quia plus est quod nos dominus vocatos iustificavit, quam quod vidit iacentes sub umbra mortis. Quid enim nobis proderat, si ibi mansissemus ubi nos vidit? quaeritur autem quare nathanael, cui tantum testimonium perhibuit filius Dei, inter duodecim apostolos non invenitur? intelligere autem debemus, ipsum eruditum fuisse et peritum legis: propterea noluit illum dominus inter discipulos ponere, quia idiotas elegit, unde confunderet mundum. volens enim superborum frangere cervices, non quaesivit per oratorem piscatorem; sed de piscatore lucratus est imperatorem. Magnus cyprianus orator; sed prius petrus piscator; per quem postea crederet non tantum orator, sed etiam imperator.


IOANNES 2,1-4


12201 (Jn 2,1-4)

Chrysostomus in Ioannem. quoniam in galilaea notus erat dominus, vocant eum ad nuptias; unde sequitur et die tertia nuptiae factae sunt in cana galilaeae.

Alcuinus. Galilaea est provincia, in qua est cana viculus.

Chrysostomus. vocant autem ad nuptias dominum, non tamquam magnificum aliquem, sed simpliciter tamquam notum, et unum multorum: unde hoc evangelista declarans ait et erat mater iesu ibi: sicut enim matrem vocaverant, ita et filium; unde sequitur vocatus est autem iesus et discipuli eius ad nuptias: et accedit; neque enim ad dignitatem respiciebat suam, sed ad beneficium nostrum. Qui enim non dedignatus est formam servi accipere, neque dedignatus est ad nuptias venire servorum.

Augustinus de verb. Dom.. erubescat igitur homo esse superbus, quoniam factus est humilis deus. Ecce inter cetera filius virginis venit ad nuptias, qui cum apud patrem esset, instituit nuptias.

Beda. Quod etiam ad nuptias venire dignatus est, iuxta litteram, fidem recte credentium confirmat. porro tatiani et marcionis, ceterorumque qui nuptiis detrahunt, perfidia quam sit damnabilis insinuat. Si enim toro immaculato et nuptiis debita castitate celebratis culpa inesset, nequaquam dominus ad has venire voluisset. Nunc autem quia bona est castitas coniugalis, melior continentia vidualis, optima perfectio virginalis, ad probandam omnium electionem graduum, discernendum tamen meritum singulorum, ex intemerato mariae virginis utero nasci dignatus est; e prophetico viduae annae ore mox natus benedicitur; a nuptiarum celebratoribus iam iuvenis invitatus, has praesentia suae virtutis honorat.

Augustinus in Ioannem. Quid autem mirum, si in illam domum ad nuptias venit qui in hunc mundum ad nuptias venit? habet enim hic sponsam, quam redemit sanguine suo, et cui pignus dedit spiritum sanctum, quam sibi coniunxerat in utero virginis. Verbum enim est sponsus, et sponsa caro humana; et utrumque unus filius Dei, et idem filius hominis. ille uterus virginis mariae thalamus eius est, unde processit tamquam sponsus de thalamo suo.

Beda. Nec vacat a mysterio quod die tertia nuptiae factae referuntur. Primum quidem saeculi tempus ante legem, patriarcharum exemplo; secundum sub lege, prophetarum scriptis; tertium sub gratia, praeconiis evangelistarum, quasi tertiae diei luce, mundo refulsit, in quo dominus in carne natus apparuit. Sed et hoc quod in cana galilaeae, idest in zelo transmigrationis, eaedem nuptiae factae perhibentur, typice denuntiat, eos maxime gratia Christi dignos existere qui zelo fervere piae devotionis, ac de vitiis ad virtutes, de terrenis ad aeterna norunt transmigrare. Discumbente autem ad nuptias domino, vinum defecit, ut vino meliore per ipsum facto manifestaretur gloria latentis in homine Dei; unde sequitur et deficiente vino, dicit mater iesu ad eum: vinum non habent.

Chrysostomus. Dignum autem est quaerere, unde venit in mentem matri magnum quid imaginari de filio: neque enim ante miraculum fecerat; sequitur enim hoc fecit initium signorum iesus. Sed revelari incipiebat et a Ioanne, et ab his quae ad discipulos dixerat; sed ante haec omnia ipsa conceptio, et ea quae post nativitatem facta sunt maximam ei de puero imposuerunt aestimationem; unde lucas dicit: maria conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. Cuius igitur gratia non ante ad miraculum eum incitavit? nam antea ut unus multorum ita conversabatur; unde non praesumebat ei mater tale quid dicere; quia vero audivit quod Ioannes ei testificatus est, et quod discipulos iam haberet, de reliquo confidenter rogat.

Alcuinus. significat etiam in hoc loco synagogam quae Christum provocat ad faciendum miraculum: familiare enim est iudaeis miracula inquirere. sequitur et dicit ei iesus: quid mihi et tibi, mulier? Augustinus in Ioannem. quidam derogantes evangelio, et dicentes quod iesus non fuit natus de maria virgine, hinc argumentum sumere conantur erroris sui, ut dicant: quomodo erat mater eius cui dixit quid mihi et tibi, mulier? sed quis hoc narravit, ut credamus quia hoc dominus dixit? nempe Ioannes evangelista. At ipse dixit et erat ibi mater iesu. Quare hoc, nisi quia utrumque verum est? sed numquid ideo venit ad nuptias, ut doceret matres contemni? Chrysostomus. Sed quod valde venerabatur matrem, audi lucam enarrantem, qualiter subditus parentibus erat. nam ubi quidem parentes nihil impediunt eorum quae sunt secundum Deum, debitum est subici eis; quando autem non tempore debito aliquid quaerunt, et abscindunt nos a spiritualibus, non ex hoc fallaris.

Augustinus de symbolo. ut ergo distingueret inter Deum et hominem, quia secundum hominem minor et subditus erat, secundum autem Deum supra omnes erat, dixit quid mihi et tibi est, mulier? Chrysostomus in Ioannem. sed et propter aliam causam, ut non suspecta essent miracula quae fiebant (ab his enim qui indigebant, rogari oportuerat, non a matre), voluit ostendere quoniam omnia decenti tempore operatur, non simul omnia faciens: quia confusio quaedam esset; et ideo sequitur nondum venit hora mea; idest, nondum cognitus sum his qui adsunt. sed neque sciunt quoniam defecit vinum: sine eos primum hoc sentire: qui enim necessitatem non praesentit, neque beneficii grandem suscipiet sensum.

Augustinus. vel ideo quia dominus noster, secundum quod deus erat, matrem non habebat; secundum quod homo erat, habebat matrem. Miraculum autem quod facturus erat, secundum divinitatem facturus erat, non secundum infirmitatem humanam. miraculum tamen exigebat mater; at ille tamquam non agnoscens viscera humana, operaturus facta divina, dixit quid mihi et tibi est, mulier? tamquam dicat: quod in me facit miraculum, non tu genuisti, deitatem meam. Dicitur autem mulier secundum femineum sexum, non secundum corruptionem integritatis. sed quia genuisti infirmitatem meam, tunc te cognoscam cum ipsa infirmitas pendebit in cruce; unde subdit nondum venit hora mea; quasi dicat: ibi te agnoscam cum pendere in cruce infirmitas coeperit, cuius et mater es. Commendavit enim matrem discipulo, prius matre moriturus, et ante mortem matris resurrecturus. Videte autem ne forte quomodo invenerunt manichaei occasionem perfidiae suae, quia dixit dominus quid mihi et tibi est, mulier? sic inveniant mathematici occasionem fallaciae, quia dixit nondum venit hora mea. dicunt enim: vides quia sub fato erat Christus, quia dixit nondum venit hora mea. Credant autem Deo dicenti: potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam; et quaerant quare sit dictum nondum venit hora mea: nec ideo iam sub fato ponant conditorem caeli: quia si esset fatum de sideribus, non poterat esse sub necessitate siderum conditor siderum. Adde quod non solum Christus non habuit quod appellas fatum; sed nec tu, aut ille, aut quisquam hominum. quare ergo dixit nondum venit hora mea? quia in potestate habebat quando moreretur; sed nondum videbat esse opportunum ut illa potestate uteretur. Vocandi erant discipuli, annuntiandum erat regnum caelorum, faciendae erant virtutes, commendanda erat divinitas domini in miraculis, commendanda erat humanitas domini in ipsa compassione mortalitatis. at ubi tantum fecit quantum sufficere iudicavit, venit hora, non necessitatis, sed voluntatis; non conditionis, sed potestatis.


IOANNES 2,5-11


12205 (Jn 2,5-11)

Chrysostomus in Ioannem. quamvis dixerit nondum venit hora mea, postmodum fecit quod mater dixerat; ut etiam ex hoc sufficiens esset demonstratio quod non subiectus est horae. Si enim horae subiciebatur, qualiter debita hora nondum facta hoc fecit? deinde et propter honorem matris, ut non finaliter ei contradicere videretur: neque eam tot praesentibus erubescere faceret: adduxerat enim ad eum ministros, ut a pluribus fieret petitio; unde sequitur dicit mater eius ministris: quodcumque dixerit vobis, facite.

Beda. Quasi dicat: licet abnegare videatur, tamen faciet: noverat enim eum mater pium et misericordem. sequitur erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. Hydriae vocantur vasa aquarum receptui parata; graece enim aqua hydor dicitur.

Alcuinus. Vasa autem aquarum receptui parata erant secundum purificationem iudaeorum, quia inter alias pharisaeorum traditiones etiam hoc observabant ut crebro se lavarent.

Chrysostomus. quia vero inaquosa est palaestina, et non erat multis in locis fontes et puteos invenire, replebant hydrias aqua, ut non currerent ad flumina, si quando immundi fierent; sed de prope haberent purgationis modum. Ne autem quidam infidelium suspicarentur quoniam, faece intus remanente, deinde aqua immissa, vinum subtilissimum factum esset, propterea ait secundum purificationem iudaeorum, ostendens quod illa vasa numquam vini receptacula facta erant.

Augustinus in Ioannem. Metretas enim dicit mensuras quasdam, tamquam si diceret urnas, amphoras, vel aliud huiusmodi. metron enim mensuram dicunt graeci: inde appellatae metretae. Quod autem ait binas vel ternas, non ita accipiendum est quod aliae binas, aliae ternas; sed eaedem ipsae caperent binas quae etiam ternas. sequitur dixit eis iesus: implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.

Chrysostomus. Sed quare antequam implevissent hydrias aqua, non fecit signum? quod multo mirabilius esset: quia scilicet aliud est substantiam in aliam qualitatem transmutare, et ipsam substantiam ex nihilo facere. Hoc quidem mirabilius est, sed non ita videtur credibile multis. Propterea enim multoties a miraculorum magnitudine abstinet, volens magis credibile esse quod fiebat. Cum hoc et perversa dogmata evertit. Quia enim sunt quidam qui mundi conditorem alium esse dicunt, plura miraculorum ex subiectis substantiis facit; si enim contrarius ei esset qui conditor est mundi, non utique alienis uteretur ad propriae virtutis demonstrationem. Non autem ipse aquam hausit, et tunc vinum ostendit, sed hoc iubet ministris, ut eos testes haberet eius quod fiebat; unde sequitur et dicit eis iesus: haurite nunc, et ferte architriclino.

Alcuinus. Triclinium ordo trium lectorum; clini enim lectum significat. Architriclinus princeps triclinii, idest primus inter convivas, qui more antiquo in lectis discumbebant; unde quidam architriclinum intelligunt aliquem ex sacerdotibus iudaeorum, qui nuptiis interesse poterant, ut illos instruerent qualiter nuptiis uti deberent.

Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter. Quia aliqui possent dicere quod convivae ebrii erant, et sensus iudicantium corruptus, ut nescirent utrum aqua vel vinum esset; hi autem quibus ministratio conviviorum credita est, maxime vigiles sunt, unum opus habentes ut ornate et ordinate omnia disponantur; ideo in testimonium eorum quae fiebant dixit dominus ferte architriclino, propter evigilantem eius sensum: et non dixit: propinate discumbentibus.

Hilarius de trin.. aqua igitur hydriis infunditur, vinum calicibus hauritur: infundentis scientiae sensus non convenit haurientis. Qui infuderunt, hauriri aquam existimant: qui hauriunt vinum, infusum arbitrantur; unde sequitur ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset (ministri autem sciebant, qui hauserant aquam), vocat sponsum architriclinus. non autem aquae simplicitas defecit, et vini sapor natus est; non per transfusionem potioris obtinetur quod infirmius est; sed aboletur quod erat, et quod non erat coepit.

Chrysostomus in Ioannem. paulatim autem dominus volebat cognosci suorum signorum virtutem; et ideo neque ipse revelabat quod factum est, neque ministros architriclinus vocavit; non enim esset eis creditum de puro homine existimato tale testimonium reddentibus: sed vocat sponsum, qui maxime poterat conspicere quod fiebat. Non simpliciter autem Christus vinum, sed vinum optimum fecit; unde sequitur et dicit ei: omnis homo primum bonum vinum ponit, et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est. Talia enim sunt Christi miracula, ut multo his quae per naturam fiunt, speciosiora et utiliora fiant. Igitur aqua vinum facta ministros testes habuit; boni vero vini factio architriclinum et sponsum. Probabile autem est et sponsum aliquid respondisse; sed evangelista hoc praetermittit, tangens solum id quod necessarium est scire, scilicet quoniam vinum aquam fecit; unde statim subdit hoc fecit initium signorum iesus in cana galilaeae. tunc enim signa maxime necessarium erat facere, quando discipuli iam congregati erant devoti et attendentes his quae fiebant, manifeste aderant. Si vero dixerit quis non esse argumentum sufficiens ut hoc sit principium signorum, quia additur in cana galilaeae, quasi contingat alibi prius esse facta, dicemus, quod et antea diximus, quia Ioannes dicit: ut manifestetur israeli, propterea veni baptizans. si vero secundum primam aetatem miracula fecit, nequaquam indigebant israelitae alio manifestante eum. Qui enim in brevi tempore ita per miraculorum multitudinem claruit, ut eius nomen manifestum fieret omnibus; multo magis si puer existens a prima aetate miracula fecisset: nam et ea quae fierent, inopinabiliora existimarentur ab infante facta, et tempus amplius esset. Decenter autem non incepit signa facere ex prima aetate: existimassent enim phantasiam esse incarnationem, et ante opportunum tempus cruci eum tradidissent livore liquefacti.

Augustinus in Ioannem. hoc autem miraculum domini quo de aqua vinum fecit, non est mirum eis qui noverunt quia deus fecit. Ipse enim fecit vinum illo die in hydriis qui omni anno hoc facit in vitibus; sed hoc assiduitate amisit admirationem: itaque servavit sibi deus inusitata quaedam quae faceret, ut tamquam dormientes homines ad se colendum mirabiliter excitaret; propter quod sequitur et manifestavit gloriam suam.

Alcuinus. Quia ipse est rex gloriae, qui sicut dominus elementa mutabat.

Chrysostomus. Et hoc quantum ex parte sua: etsi vero tunc multi non cognoverunt, sed tamen omnes postea erant miraculum audituri. sequitur et crediderunt in eum discipuli eius: hi enim debebant credere et facilius, et cum diligentia attendere his quae fiebant.

Augustinus de cons. Evang.. sed si tunc in eum crediderunt, nondum erat discipuli cum ad nuptias vocati sunt; sed illo more locutionis hoc dictum est quo loquimur cum dicimus apostolum paulum in tharso ciliciae natum: neque enim tunc iam erat apostolus. ita discipulos Christi invitatos ad nuptias cum audimus, non iam discipulos, sed qui futuri erant discipuli intelligere debemus.

Augustinus. Illa autem mysteria quae in isto miraculo domini latent, videte. Oportebat impleri in Christo quae de illo scripta erant. Illa erat aqua; fecit autem de aqua vinum, cum aperuit eis sensum, et exposuit scripturas: sic enim sapit quod non sapiebat, et inebriat quod non inebriabat.

Beda. apparente enim domino in carne, vinosa legalis sensus suavitas paulatim coeperat ob carnalem pharisaeorum interpretationem a prisca sua virtute deficere.

Augustinus. si autem iussisset aquam effundi, et ipse mitteret vinum ex occultis creaturae finibus, videretur scripturas veteres improbasse. cum autem ipsam aquam convertit in vinum, ostendit nobis quod et scriptura vetus ab ipso est: nam iussu ipsius impletae sunt hydriae. Sed nihil sapit illa scriptura, si non ibi Christus intelligatur. Novimus autem legem ex quibus temporibus narret, idest ab exordio mundi; inde usque ad hoc tempus quod nunc agimus, sexta aetas est: nam prima aetas computatur ab adam usque ad noe, secunda a noe usque ad abraham, tertia ab abraham usque ad David, quarta a David usque ad transmigrationem babylonis, quinta usque ad Ioannem baptistam, sexta inde usque ad finem saeculi. Sex ergo illae hydriae sex aetates significant, quibus non defuit prophetia. Impletae sunt prophetiae, plenae sunt hydriae. Quid est autem quod capiebant metretas binas vel trinas? si trinas tantum diceret, non curreret animus noster nisi ad mysterium trinitatis. Sed forte nec sic debemus inde sensum avertere, quia dixit binas vel trinas: quia nominato patre et filio, consequenter et spiritus sanctus intelligendus est. Oportet enim intelligi caritatem invicem patris et filii, quod est spiritus sanctus. sed est et alius intellectus non praetermittendus: binae enim metretae intelliguntur in duobus generibus hominum, idest iudaeis et graecis; tres autem propter noe tres filios significandos.

Alcuinus. ministri autem sunt doctores novi testamenti, qui scripturas aliis sacras spiritualiter interpretantur; architriclinus autem est aliquis legisperitus, ut nicodemus, gamaliel, saulus. Dum ergo talibus evangelii verbum committitur, quod in littera legis occultabatur, quasi vinum de aqua factum architriclino propinatur. Et bene in domo nuptiarum tres ordines discumbentium describuntur: quia ecclesia tribus ordinibus fidelium constat: coniugatorum, continentium et doctorum. Optimum autem vinum Christus usque adhuc servavit, idest evangelium usque ad sextam aetatem distulit.



Th. Aq. Catena aurea 12141