Th. Aq. Catena aurea 12309

IOANNES 3,9-12


12309 (Jn 3,9-12)

Haymo. Mysteria divinae maiestatis nicodemus capere non valet quae a domino audiebat: et ideo rationem quaerens, factum non abnegans, non voto reprehendentis, sed affectu discentis dominum interrogat; unde dicitur respondit nicodemus, et dixit ei: quomodo possunt haec fieri? Chrysostomus in Ioannem. Quia igitur adhuc in iudaica vilitate manet, et exemplo ita manifesto dicto ei, adhuc interrogat, de reliquo asperius ad eum Christus loquitur; unde sequitur respondit et dixit ei: tu es magister in israel, et haec ignoras? Augustinus in Ioannem. Quid putamus? dominum huic magistro iudaeorum quasi insultare voluisse? volebat quidem illum nasci de spiritu: nemo autem ex spiritu nascitur nisi humilis fuerit, quia ipsa humilitas facit nos nasci de spiritu. ille autem magisterio inflatus erat, et alicuius momenti sibi esse videbatur, quia doctor erat iudaeorum. Deponit ergo dominus superbiam eius, ut possit nasci de spiritu.

Chrysostomus. Nequaquam tamen nequitiam accusat viri, sed insipientiam et ruditatem solum. Sed dicet aliquis: quid commune habet haec nativitas, de qua scilicet Christus locutus est, ad iudaica dogmata? habet quidem commune: nam qui primus homo factus est, et quae de costa facta est mulier, et quae steriles genuerunt, et quae per aquam miracula perfecta sunt: dico autem, quod elisaeus de aqua ferrum eduxit, et quod iudaei mare rubrum transierunt, et quod naaman syrus in iordane purgatus est: haec omnia nativitatem spiritualem et purgamentum in ea futurum figuraliter personabant; et ea quae a prophetis sunt dicta, occulte ostendunt hunc nativitatis modum; ut puta illud: renovabitur ut aquilae iuventus tua; et: beati quorum remissae sunt iniquitates. Sed et isaac figura huius nativitatis erat. Haec igitur rememorans dixit tu es magister in israel, et haec ignoras? rursus autem aliunde suum sermonem ei credibilem facit, ad imbecillitatem eius condescendens, cum subdit amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. apud nos visus aliis sensibus certior est; et si volumus aliquem facere credere, ita dicimus, quoniam oculis nostris vidimus. propterea Christus humano loquens ad eum sermone, non visum sensibilem inducit; sed manifestum est quod de certissima cognitione et non aliter se habente loquitur. Igitur hoc quidem, idest quod scimus, ait de seipso solo. Haymo. quaeritur autem quare pluraliter dicat quod scimus loquimur. Ad quod dicendum, quod unigenitus Dei filius erat qui hoc loquebatur; ostendens qualiter pater est in filio, et filius in patre, et spiritus sanctus ab utroque indivisibilis procedat.

Alcuinus. Vel dicit pluraliter, ac si dicat: ego et illi qui modo spiritu sunt renati, intelligimus illud quod loquimur; et quod vidimus apud patrem in abscondito, hoc testamur foris in mundo; et vos, qui carnales estis et superbi, non accipitis testimonium nostrum.

Theophylactus. quod nequaquam de nicodemo dicit, sed de genere iudaeorum, qui usque ad finem in perfidia permanserunt.

Chrysostomus in Ioannem. Quod quidem non turbati verbum est, sed mansuetudinem ostendentis. Hinc enim erudit nos, cum ad aliquos locuti fuerimus et non persuaserimus, non tristari neque irasci, sed nostrum sermonem credibilem facere, non solum non irascendo, sed etiam non clamando; materia enim irae clamor est. iesus autem dogmata excelsa tangere debens, propter audientium infirmitatem se detinet multoties; et non continue dignis sua magnitudine dogmatibus immoratur, sed magis his quae condescensionem habent; unde hic subditur si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo si dixero vobis caelestia, credetis? Augustinus. hoc est, si non creditis quia templum possum suscitare deiectum a vobis, quomodo credetis quia per spiritum sanctum possunt homines regenerari? Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter. si baptismum terrenum dicat, non mireris, quia in terra perficitur, et comparatione illius nativitatis stupendae quae est ex substantia patris, terrena est gratiae nativitas. Et bene non dixit: non intelligitis; sed non creditis: nam cum quis aliqua per intellectum suscipere non valet, amentiae vel ignorantiae imputatur; cum autem hoc non suscipiat aliquis quod solum fide oportet suscipere, non amentiae sed infidelitatis est accusatio. Dicebantur autem haec, etsi non credebantur, quia posteri erant ea suscepturi.


IOANNES 3,13


12313 (Jn 3,13)

Augustinus de peccat. Mer. Et remiss.. notata paululum eius imperitia qui se ceteris de magisterio praeferebat, et omnium talium incredulitate reprehensa, respondet quod alii credant, si illi non credunt ad illud quod interrogatus est quomodo possunt ista fieri? dicens et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelo; quasi dicat: sic fiet generatio spiritualis, ut sint caelestes homines ex terrenis; quod adipisci non poterunt nisi membra mea efficiantur, ut ipse ascendat qui descendit, non aliud deputans corpus suum, idest ecclesiam suam, quam seipsum.

Gregorius moralium. Quia enim nos unum cum illo iam facti sumus, unde solus venit in se, solus redit etiam in nobis; et is qui in caelo semper est, ad caelum quotidie ascendit.

Augustinus. quamvis autem in terra factus sit filius hominis, divinitatem tamen suam, qua in caelo manens, descendit ad terram, non indignam censuit nomine filii hominis, sicut carnem suam dignatus est nomine filii Dei. Per unitatem enim personae, qua utraque substantia unus est Christus; et filius Dei ambulabat in terra, et idem ipse filius hominis manebat in caelo. Fit ergo credibiliorum fides ex incredibilioribus creditis. Si enim divina substantia longe distantior potuit propter nos ita suscipere humanam substantiam, ut una persona fieret; quanto credibilius alii sancti fiunt cum homine Christo unus Christus, ut omnibus per gratiam ascendentibus, ipse unus ascendat in caelum qui de caelo descendit? Chrysostomus in Ioannem. vel aliter. Quia dixerat nicodemus scimus quoniam a Deo venisti magister, ne aestimetur ita esse magister ut multi prophetarum de terra existentes, subiungit et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelo.

Theophylactus. Cum vero filium hominis descendisse de caelo audis, non putes quod de caelo caro descenderit: hoc enim haereticorum dogma est, qui docebant, quod Christus de caelo corpus sumpserat, et per virginem transierat.

Chrysostomus. Filium enim hominis non carnem hic vocavit, sed a minori substantia se totum nominavit: est enim ei consuetudo multoties a divinitate, multoties ab humanitate totum vocare.

Beda. si enim aliquis homo nudus de monte ad convallia descendat, et assumptis vestimentis et armis ad eumdem montem ascendat, recte ipse idem qui prius descendit ascendisse perhibetur.

Hilarius de trin.. Vel quia de caelo descendit, conceptae de spiritu originis causa est: non enim corpori maria originem dedit, licet ad incrementa partumque corporis omne quod sexus sui est naturale contulerit. Quod vero hominis filius est, susceptae in virgine carnis est partus. quod autem in caelis est, naturae semper permanentis potestas est, quae non ex infinitatis suae virtute in regionem definiti corporis coarctavit verbi Dei potestatem, et in forma servi manens ab omni intra extraque caeli mundique circulo, caeli ac mundi dominus non abfuit. Per hoc ergo et de caelo descendit, quia filius hominis est; et in caelis est, quia verbum caro factum, non amiserat manere quod verbum est.

Augustinus in Ioannem. Miraris autem quia hic erat, et in caelo. Tales fecit discipulos suos. Paulum audi dicentem: nostra conversatio in caelis est. si homo paulus ambulabat in terra et conversabatur in caelis, deus caeli et terrae non poterat esse in caelo et in terra? Chrysostomus. Vide autem, quia quod valde videtur excelsum, indignum est sua magnitudine: non enim solum in caelo est, sed ubique, et omnia replet. Sed adhuc ad imbecillitatem auditoris loquitur, paulatim eum reducere volens.


IOANNES 3,14-15


12314 (Jn 3,14-15)

Chrysostomus in Ioannem. quia dixerat beneficium baptismi, inducit huius causam, scilicet crucem, dicens et sicut moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis.

Beda. Magistrum legis mosaicae ad spiritualem sensum eiusdem legis inducit, recordans veteris historiae, et hanc in figuram suae passionis atque humanae salvationis factam edisserens.

Augustinus de peccat. Mer. Et remiss.. Serpentum enim incursibus in deserto multi moriebantur; ac sic moyses ex praecepto domini exaltavit in deserto aeneum serpentem: hunc videntes sanabantur continuo. exaltatus serpens est mors Christi, eo significandi modo quo per efficientem id quod efficitur significatur. A serpente quippe mors venit, qui peccatum, quo mori meretur, homini persuasit; dominus autem in carnem suam non peccatum transtulit tamquam venenum serpentis, sed mortem, ut esset in similitudine carnis peccati poena sine culpa; unde in carne peccati et poena solveretur et culpa.

Theophylactus. videas ergo figuram ad veritatem: ibi enim serpentis similitudo speciem quidem bestiae habet, venenum autem non habet; sic et hic Christus a peccato liber, in similitudinem carnis peccati venit. Exaltari autem audiens, suspensionem intelligas in altum, ut sanctificaret aerem qui sanctificaverat terram ambulando in ea: intelligas etiam per exaltationem gloriam: nam illa crucis altitudo gloria Christi facta est: in quo enim iudicari voluit, in hoc huius mundi principem iudicavit. Adam enim iuste mortuus est, quia peccavit; dominus vero iniuste, quia peccatum non fecit. Postquam ergo iniuste mortem sustinuit, superavit illum qui eum tradidit morti, et sic liberavit adam a morte. Sed in hoc devictum se invenit: non enim potuit in cruce dominum contristare ut crucifigentes odiret; sed magis diligebat, et pro eis orabat. Sic igitur crux Christi eius exaltatio et gloria facta est.

Chrysostomus. Ideo etiam non dixit: pendere oportet filium hominis, sed exaltari, quia honestius hoc videbatur: unde et propter audientem et propter figuram hoc posuit; ut discas quoniam cognata sunt vetera novis; deinde ut cognoscas quoniam non invitus ad passionem venit; et adhuc ut discas quoniam multis hinc nascitur salus.

Augustinus. sicut ergo tunc qui conspiciebat exaltatum serpentem, a veneno sanabatur, et a morte liberabatur; sic nunc qui conformatur similitudini mortis Christi per fidem baptismumque eius, et a peccato per iustificationem, et a morte per resurrectionem liberatur; hoc est enim quod ait: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quid ergo opus est ut morti Christi per baptismum conformetur parvulus, si morsu serpentis non est omnino venenatus? Chrysostomus. attende autem, quod passionem obumbrate posuit, ne ex eius verbis fieret tristis auditor; fructum vero passionis posuit manifeste. Si enim qui credunt in crucifixum, non pereunt; multo magis qui crucifixus est, non perit.

Augustinus in Ioannem. Hoc autem interest inter figuratam imaginem et rem ipsam, quod illi sanabantur a morte ad temporalem vitam; hi autem, ut habeant vitam aeternam.


IOANNES 3,16-18


12316 (Jn 3,16-18)

Chrysostomus in Ioannem. quia dixerat oportet exaltari filium hominis, quo mortem occulte significavit, ne auditor tristis ab his fieret verbis, humanum quid de eo suspicans, et mortem eius aestimans non esse salutarem; hoc ad rectitudinem reducit, filium Dei dicens eum qui datur ad mortem, et mortem eius causam esse vitae aeternae; unde dicit sic enim deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret; ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam; quasi dicat: ne mireris quoniam ego debeo exaltari, ut vos salvemini: etenim et patri hoc videtur; qui ita nos dilexit, ut pro servis indevotis filium dederit. Dicendo autem sic deus dilexit mundum, multam indicat amoris intensionem. Multa enim est et infinita distantia: qui enim immortalis, qui sine principio, qui magnitudo infinita, eos qui sunt ex terra et cinere, infinitis plenos peccatis dilexit. Sed et ea quae post hoc ponit, ostensiva sunt magni amoris: non enim servum, non angelum, non archangelum dedit, sed filium suum. Rursus, si filios plures habuisset et dedisset unum, hoc etiam esset maximum; nunc vero filium unicum dedit; unde subdit unigenitum. Hilarius de trin.. Sed si dilectionis hinc fides est creaturam creaturae praestitisse, non facit magni meriti fidem vilis et spernenda iactura. Pretiosa autem sunt quae commendant caritatem, et ingentia ingentibus aestimantur. Deus diligens mundum, filium non adoptivum, sed suum et unigenitum dedit. Hic proprietas est, nativitas est, veritas est; non creatio est, non adoptio est, non falsitas est: hic dilectionis et caritatis fides est, ut ad mundi salutem et filium suum et unigenitum praestitisset.

Theophylactus. videtur autem mihi quod, sicut dixit superius, quod filius hominis descendit de caelo, cum caro de caelo non descenderit; sed propter unam personam in Christo, quae Dei sunt attribuit homini: sed et nunc e converso, quae sunt hominis, verbo Dei appropriat: etenim deus Dei filius impassibilis mansit; sed quia unus erat secundum hypostasim Dei filius et homo qui passionem sustinuit; filius dari dicitur in mortem, qui passibiliter patiebatur, non natura propria, sed carne propria. est autem maxima utilitas consecuta ex huiusmodi datione, mentem excedens humanam; sequitur enim ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Vetus namque testamentum his qui servabant illud, dierum longitudinem promittebat; evangelium vero aeternam et insolubilem vitam.

Augustinus. Notandum vero, quod eadem de filio Dei unigenito replicat quae de filio hominis in cruce exaltato praemiserat, dicens ut omnis qui credit in eum; quia idem redemptor et conditor noster filius Dei ante saecula existens, filius hominis factus est in fine saeculorum; ut qui per divinitatis suae potentiam nos creaverat ad perfruendam beatitudinem perennis vitae, ipse per fragilitatem humanitatis nostrae nos restauraret ad percipiendam quam perdidimus vitam.

Alcuinus. Vere autem per filium Dei habebit mundus vitam; quia non alia de causa venit in mundum nisi ut salvet mundum; unde sequitur non enim misit deus filium suum ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.

Augustinus in Ioannem. Quare enim salvator mundi dictus est, nisi ut salvet mundum? ergo quantum in medico est, sanare venit aegrotum. Ipse se interimit qui praecepta medici servare non vult, aut contemnit.

Chrysostomus in Ioannem. sed quia hoc dicit, multi pigrorum in peccatorum magnitudine, et negligentiae superabundantia, Dei abutentes misericordia, dicunt: non est gehenna, non est supplicium; omnia nobis deus peccata dimittit. sed considerandum, quod duo sunt Christi adventus: qui iam factus est, et qui futurus. Et prior quidem factus est, non ut iudicet quae facta sunt a nobis, sed ut dimittat. Secundus autem, non ut dimittat, sed ut iudicet. De priori igitur ait: non veni ut iudicem mundum; quia enim clemens est, non facit iudicium, sed interim remissionem omnium peccatorum per baptismum primo, et postea per poenitentiam; quia si hoc modo non fecisset, universi simul perditi essent: omnes enim peccaverunt et egent gratia Dei. ne igitur aliquis crederet se impune peccare, subdit de poena non credentis qui credit in eum, non iudicatur. qui credit, inquit, non qui investigat. quid igitur si immundam habeat vitam? maxime quidem paulus tales non fideles esse dicit: confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Sed hoc illud significat: quia secundum hoc qui credit, non iudicatur; sed operum quidem graviorem sustinebit poenam; infidelitatis autem causa non torquebitur.

Alcuinus. Vel qui credit in eum et adhaeret ei ut membrum capiti, non iudicabitur.

Augustinus. Quid autem dicturum sperabas de eo qui non credit, nisi quod iudicatur? sed vide quid dicit: qui autem non credit, iam iudicatus est. Nondum apparuit iudicium, sed iam factum est iudicium. Novit enim dominus qui sunt eius; novit qui permaneant ad coronam et qui permaneant ad flammam.

Chrysostomus. Aut hoc dicit, quia ipsum discredere impoenitentis supplicium est: esse enim extra lumen, etiam secundum se, maximum supplicium est. Vel quod futurum est praenuntiat. sicut enim qui occidit hominem, etsi nondum sententia iudicantis condemnatus sit, rei tamen natura condemnatus est; ita et qui incredulus est; sicut et adam qua die comedit de ligno, mortuus est.

Gregorius moralium. Vel aliter. In extremo iudicio aliqui non iudicantur et pereunt, de quibus hic dicitur qui non credit, iam iudicatus est. Non enim eorum tunc causa discutitur qui a conspectu districti iudicis iam cum damnatione suae infidelitatis abscedunt. Professionem vero fidei retinentes, sed professionis opera non habentes, redarguuntur ut pereant. Qui vero nec fidei sacramenta tenuerunt, increpationem iudicis in extrema examinatione non audiunt: quia praeiudicati in infidelitatis suae tenebris, eius quem despexerant invectione argui non merentur. princeps namque terrenam rempublicam regens aliter punit civem interius delinquentem, atque aliter hostem exterius rebellantem. in isto iura sua consulit; contra hostem vero bella movet, dignaque eius malitiae tormenta retribuit; de malo vero eius quid lex habeat non requirit; neque enim lege necesse est perimi eum qui lege numquam potuit teneri.

Alcuinus. quare autem iudicatus est qui non credit, causam assignat dicens quia non credit in nomine unigeniti filii Dei. In hoc enim solo nomine est salus. Non habet deus multos filios qui possint salvare; hunc habet unigenitum, per quem salvat.

Augustinus de peccat. Mer. Et remiss.. ubi ergo parvulos ponimus baptizatos, nisi inter eos qui crediderunt? hoc enim eis acquiritur per virtutem sacramenti et offerentium responsionem; ac per hoc eos qui baptizati non sunt, inter eos qui non crediderunt, statuimus.


IOANNES 3,19-21


12319 (Jn 3,19-21)

Alcuinus. Reddit causam quare non crediderunt, et quare iuste damnantur, dicens hoc est autem iudicium, quia lux venit in mundum.

Chrysostomus in Ioannem. quasi dicat: numquid ipsi eam quaesierunt vel laboraverunt ut invenirent? ipsa lux venit ad eos, nec ei occurrerunt; unde sequitur et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. Hic de reliquo omni eos privat excusatione: venit enim eripere a tenebris, et ad lucem ducere. Quis ergo eius qui non vult ad lucem accedere, miserebitur? Beda. lucem seipsum appellat, de qua evangelista dixit: erat lux vera. Tenebras vero appellat peccata. deinde, quia videbatur multis esse incredibile quod dictum est (nullus enim tenebras praehonorat luci), subdit causam quare haec passi sunt, dicens erant enim eorum opera mala. Et si quidem in iudicium venisset, haberet hoc aliquam rationem; qui enim malorum sibi conscius est, fugere iudicem consuevit; parcenti vero, qui dereliquerunt occurrunt. Decens igitur erat eos qui multorum sibi ipsis erant conscii peccatorum, maxime Christo ad ignoscendum venienti occurrere; quod et in multis factum est; etenim publicani et peccatores venientes recumbebant cum iesu. quia vero quidam sunt ita molles ad eos qui pro virtute sunt labores, ut usque ad ultimum velint adhaerere malitiae; in horum iniuriam subdit omnis enim qui male agit, odit lucem: quod quidem dictum est de his qui eligunt in malitia manere.

Alcuinus. Quia omnis qui male agit, odit lucem; idest, qui est in intentione peccandi, cui placet peccatum, odit lucem, quae detegit peccatum.

Augustinus confess.. quia enim falli nolunt et fallere volunt, amant eam cum seipsam indicat, et oderunt eam cum eos ipsa lux indicat. Inde retribuetur eis, ut eos nolentes manifestet, et eis ipsa non sit manifesta. amant ergo veritatem lucentem, oderunt eam redarguentem; unde sequitur et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius.

Chrysostomus. Eum enim qui in paganismo vivit, nullus redarguit, quia deos tales habet, et digna dogmatibus opera demonstrat; qui vero Christi sunt male viventes ab omnibus rectis accusantur. Si autem gentiles sunt recte viventes, hoc manifeste non novi. non enim mihi dicas eos qui a natura sunt mites et honesti; non enim est hoc virtus; sed eum dic qui a passionibus sustinet violentiam, et sapienter vivit; sed non utique habes. Si enim regni enuntiatio, et gehennae minae, et alia tanta documenta vix detinent homines in virtute, nullo horum persuasi pertransibunt virtutem. si vero hypocrisim fingunt, gloriae gratia hoc faciunt: unde cum potuerint latere, non omittent uti malis desideriis. quae etiam utilitas est cum aliquis sobrius sit et non rapit, fit vero vanae gloriae servus? hoc enim non est recte vivere. inanis enim gloriae servus fornicario non minor est: multo enim plura et graviora operatur. Si autem quidam recte sunt viventes in gentilibus, non hoc adversatur huic sermoni: quia non frequenter contingit, sed raro.

Beda. Moraliter etiam illi magis tenebras quam lucem diligunt, qui suos praedicatores bene docentes odiis et detractionibus insequuntur. sequitur qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta.

Chrysostomus. non autem de his qui ab initio facti sunt Christiani hoc dicit; sed tantum de his qui ex gentibus vel iudaeis ad rectam transponendi erant fidem. Ostendit enim quoniam nullus utique eliget in errore vivens ad fidem venire, nisi prius inscribat sibi ipsi viam rectam.

Augustinus de peccat. Mer. Et remiss.. in Deo autem facta dicit opera eius qui venit ad lucem: quia intelligit iustificationem suam non ad sua merita, sed ad Dei gratiam pertinere.

Augustinus in Ioannem. sed si omnia opera deus mala invenit, quomodo quidam fecerunt veritatem, et venerunt ad lucem, idest ad Christum? sed dilexerunt tenebras magis quam lucem: ibi posuit vim. Multi dilexerunt peccata sua, multi ea confessi sunt. Accusat deus peccata tua: si et tu accuses, adiungeris Deo. oportet ut oderis in te opus tuum, et ames in te opus Dei. Initium operum bonorum confessio est operum malorum: et tunc facis veritatem, quia non te palpas, non tibi blandiris. Venis autem ad lucem, quia hoc ipsum quod tibi displicuit peccatum tuum, non tibi displiceret nisi deus tibi luceret, et eius veritas tibi ostenderet. facit autem aliquis veritatem confessionis, et venit ad lucem in operibus bonis, etiam propter illa quae videntur minuta esse peccata linguae aut cogitationum, aut immorationis in rebus concessis; quoniam minuta plura peccata, si negligantur, occidunt. Minutae sunt guttae quae flumen implent; minuta sunt grana arenae; sed si multa arena imponatur, arena premit atque opprimit. Hoc facit sentina neglecta, quod facit fluctus irruens paulatim. Per sentinam intrat; sed diu intrando et non exhauriendo mergit navem. quid est autem exhaurire, nisi bonis operibus agere ne obruant peccata, gemendo, ieiunando, tribuendo, ignoscendo?
IOANNES 3,22-26


12322 (Jn 3,22-26)

Chrysostomus in Ioannem. nihil veritate apertius neque fortius; quae neque latere vult, neque periculum formidat, neque insidiis tremit, neque gloriam quae a multis est desiderat, nulli humanorum obnoxia; unde et dominus in solemnitatibus ierusalem ascendebat; non se ostentans, neque honorem diligens, sed ut pluribus sua dogmata proponeret, et miraculorum utilitatem. Postquam autem solemnitates solvebantur, ad iordanem frequenter veniebat, quia et illic etiam turbae concurrebant; unde dicitur post haec venit iesus et discipuli eius in iudaeam terram, et illic demorabatur cum eis.

Beda. Dicit autem post haec, non continuo post disputationem cum nicodemo, quae facta est in hierosolymis, sed peracto spatio temporis de galilaea in iudaeam rediit.

Alcuinus. per iudaeam quidem significantur confitentes, quos visitat Christus: ubi enim est peccatorum confessio vel divinarum laudum, illuc venit Christus et discipuli eius, idest doctrina et illuminatio eius, et ibi moratur purgando a vitiis; unde sequitur et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.

Chrysostomus. cum autem evangelista postmodum dicat quod iesus non baptizabat, sed discipuli eius, manifestum est quoniam et hic hoc dicit, quod soli discipuli baptizabant.

Augustinus in Ioannem. Baptizatus autem dominus baptizabat non eo baptismate quo baptizatus est: baptizatus est enim a servo, ostendens humilitatis viam, et perducens ad baptismum domini, hoc est suum. Baptizabat enim iesus quomodo dominus, quomodo Dei filius.

Beda. Christo autem iam baptizante, adhuc baptizat Ioannes; quia adhuc permanet umbra, nec debet praecursor cessare donec veritas manifestetur; unde sequitur erat autem Ioannes baptizans in aennon iuxta salim. Aennon hebraice aqua: unde quasi nominis interpretationem aperiens subdit quia aquae multae erant illic. Salim oppidum est iuxta iordanem situm, ubi olim melchisedech regnavit.

Hieronymus ad evagrium. Nec refert utrum salem aut salim nominetur, cum vocalibus in medio litteris perraro utantur hebraei, et pro voluntate lectorum ac regionum varietate, eadem verba diversis sonis atque accentibus proferantur. sequitur et veniebant, et baptizabantur.

Beda. Quantum catechumenis nondum baptizatis prodest doctrina fidei, tantum profuit baptisma Ioannis ante baptismum Christi: quia sicut ille praedicabat poenitentiam et baptismum Christi nuntiabat, et in cognitionem veritatis quae mundo apparuit attrahebat: sic ministri ecclesiae primo erudiunt venientes ad fidem, post peccata eorum redarguunt, deinde in baptismo Christi remissionem promittunt, et sic in cognitionem et dilectionem veritatis attrahunt.

Chrysostomus. Discipulis autem iesu baptizantibus, non cessavit Ioannes baptizans usque ad incarcerationem; quod significat evangelista cum subdit nondum enim missus fuerat Ioannes in carcerem.

Beda. Ecce aperte notat facta Christi ante Ioannem incarceratum; quae alii praeterierunt, incipientes ab his quae post missum Ioannem in carcerem facta sunt.

Augustinus. Quare autem baptizabat Ioannes? quia oportebat ut dominus baptizaretur. Non solum autem baptizatus est ab eo, ne baptismus Ioannis melior baptismate domini videretur.

Chrysostomus in Ioannem. sed cuius gratia usque tunc baptizabat? si enim cessasset, aestimaretur zelo vel ira facere; sed persistens, non sibi ipsi gloriam acquirebat, sed Christo auditores mittebat. Et multo efficacius hoc faciebat quam discipuli Christi, quia insuspicabile eius erat testimonium, et maiorem gloriam apud omnes habebat; ideo etiam adhuc baptizabat, ne discipulos suos in ampliorem zelum immitteret. Aestimo autem et propter hoc permissam esse mortem Ioannis, et eo sublato de medio, iesum maxime praedicare coepisse, ut omnis multitudinis affectio ad Christum transiret, et non ultra his quae de utroque erant sententiis scinderetur. zelotype enim se habentes discipuli Ioannis ad Christi discipulos et ad ipsum Christum, quia viderunt discipulos Christi baptizantes, coeperunt dicere ad eos qui baptizabantur, quasi aliquid maius haberet baptisma Ioannis baptismate discipulorum Christi; unde subditur facta est ergo quaestio ex discipulis Ioannis cum iudaeis de purificatione. Quoniam enim ipsi quaestionem moverunt, sed non iudaei, evangelista occulte monstrat, non dicens quod iudaeus quaesivit, sed quod quaestio facta est ex discipulis Ioannis.

Augustinus. intelligas ergo dixisse iudaeos maiorem esse Christum, et ad eius baptisma debere concurri; illi autem nondum intelligentes defendebant baptismum Ioannis. ventum est ergo ad ipsum Ioannem, ut solveret quaestionem; unde sequitur et venerunt ad Ioannem, et dixerunt ei: rabbi, qui erat tecum trans iordanem... ecce baptizat.

Chrysostomus. hoc est: quem tu baptizasti. Non autem dixerunt: quem tu baptizasti: quia coacti essent et vocis eius meminisse quae super eum est delata; sed dicunt qui erat tecum, quasi qui discipuli ordinem habebat, nihil plus habens nobis, nunc se a te separans baptizat. Addunt autem cui etiam testimonium perhibuisti; quasi dicant: quem tu clarum ostendisti, et circumspectum fecisti, eadem tibi audet: et hoc est quod dicunt ecce hic baptizat. Non autem in hoc solum aestimabant se excitare eum, sed et in eo quod de reliquo ea quae ipsorum erant reprobabantur; unde subdunt et omnes veniunt ad eum.

Alcuinus. Quasi dicant: te dimisso omnes currunt ad baptismum illius quem tu baptizasti.


IOANNES 3,27-30


12327 (Jn 3,27-30)

Chrysostomus in Ioannem. interrogatus Ioannes, non vehementer discipulos increpat, timens ne ab eo separati, aliquid aliud operentur; sed remisse quodammodo eis loquitur; unde dicitur respondit Ioannes, et dixit eis: non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo: quasi dicat: etsi praeclara sunt quae Christi sunt, etsi omnes ad eum currunt, mirari non oportet: deus enim est qui hoc facit. Humana enim facile deprehensibilia sunt, et imbecillia, et velociter defluunt; haec autem non talia sunt: non ergo sunt humanitus adinventa, sed divinitus ordinata. Si autem humilius loquitur de Christo, non mireris: non enim erat conveniens quod praeassumptos a tali passione, scilicet invidiae, ab initio doceret omnia; sed interim vult eos terrere, ostendens quod ad impossibilia conantur, et quod Deo rebelles inveniuntur.

Augustinus in Ioannem. Vel aliter. hoc Ioannes de seipso dicit: quasi homo de caelo accepi: ergo quia accepi ut aliquid essem, inanem me vultis esse, ut loquar contra veritatem? Chrysostomus. et vide quia hoc quod aestimabant proponi in Christi subversione, quando dixerunt cui testimonium perhibuisti, hoc in eos convertit, dicens ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: non sum ego Christus; quasi dicat: si verum meum testimonium aestimatis, dicite quoniam illum mihi praehonorare oportet; unde subdit sed quoniam missus sum ante illum; quasi dicat: minister sum, et ea quae sunt eius qui me misit dico, non humana gratia blandiens ei, sed patri eius qui me misit, ministrans.

Alcuinus. sed si aliquis dicat: quandoquidem tu non es Christus, quis ergo es tu? vel: quis est ille cui perhibes testimonium? ad hoc respondet: ille est sponsus; ego sum amicus sponsi, missus ut per me sponsa praeparetur suo sponso; unde subditur qui habet sponsam, sponsus est. sponsam dicit ecclesiam ex omnibus gentibus congregatam, quae virgo est integritate mentis, perfectione caritatis, unitate catholicae fidei, concordia pacis, integritate animae et corporis; quae habet sponsum, de quo quotidie generat.

Beda. Ceterum frustra est virgo corpore quae virgo non manet in mente. Hanc autem sponsam Christus in thalamo uteri virginalis sibi sociavit, et eamdem pretio sui sanguinis redemit.

Theophylactus. Omnis etiam animae sponsus Christus est; sponsalium vero locus, ubi coniunctio efficitur, locus est baptismatis, sive ecclesia. Dat vero arrham sponsae, peccatorum remissionem, spiritus sancti communionem; perfectiora vero in futuro saeculo retribuet dignis. Nullus autem alius est sponsus nisi solus Christus: omnes namque doctores paranymphi existunt, sicut et praecursor. nullus enim bonorum largitor est nisi dominus: omnes alii ministri sunt bonorum, quae dantur a domino.

Beda. sponsam igitur suam dominus amico suo, idest ordini praedicatorum, commendavit; qui eam non sibi, sed Christo zelare debet; unde subditur amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi.

Augustinus. Quasi dicat: non est mea sponsa. Sed numquid non gaudes in nuptiis? immo gaudeo, ait, quia sum amicus sponsi.

Chrysostomus. sed qualiter qui dixit: non sum dignus solvere corrigiam calceamenti, amicum nunc seipsum dicit? non quidem propter honoris aequalitatem, sed multitudinem gaudii repraesentare volens. Non enim in talibus ita ministri sponsi laetantur sicut amici. Simul autem et condescendens eorum imbecillitati amicum se dicit: quia enim aestimabant eum morderi ab his quae fiebant, ostendit quod non solum non mordetur, sed et valde gaudet, si sponsum sponsa cognoscit.

Augustinus. Sed quare stat? quia non cadit, quia humilis est. Vide stantem in solido. Non sum dignus corrigiam calceamenti ei solvere. stat autem, et audit eum. Si ergo cadit, non audit eum: ergo stare debet amicus sponsi et audire, idest permanere in gratia quam accepit, et audire vocem ad quam gaudeat. Non, inquit, gaudeo propter vocem meam, sed propter vocem sponsi gaudeo: ego in audiendo, ille in dicendo; ego auris, ille verbum. Qui enim custodit sponsam vel uxorem amici sui dat quidem operam ut nullus alius ametur; sed si amari se pro amico voluerit, et uti voluerit commendata sibi, quam detestandus universo generi humano apparet? multos autem adulteros video, qui sponsam tanto pretio emptam possidere volunt, et id agunt verbis suis ut pro sponso amentur.

Chrysostomus. Vel aliter. Quod dicit qui stat, non sine causa posuit; sed indicans quod quae sua sunt, iam cessaverunt, et quoniam eum de reliquo stare oportet et audire: quod quidem dicit, a parabola sermonem transferens ad propositum: quia enim sponsi et sponsae mentionem fecerat, ostendit qualiter haec sponsalia fiant, quia per vocem et doctrinam: fides enim est ex auditu; auditus autem per verbum Dei. et quoniam ea quae speraverat evenerunt, idcirco subdit in hoc autem gaudium meum impletum est; idest, perfectum est a me opus quod fieri oportebat, et plus nihil operari possum de reliquo.

Theophylactus. Unde nunc gaudeo, quod scilicet omnes illum attendunt. Si enim non accessisset ad sponsum sponsa, idest populus, tunc dolerem ego paranymphus.

Augustinus in Ioannem. Vel aliter. In hoc gaudium meum impletum est, ut scilicet gaudeam ad vocem sponsi. habeo gratiam meam; plus non mihi assumo, ne quod accepi amittam. Qui enim vult gaudere de se, tristis est; qui autem vult de Deo gaudere, semper gaudebit, quia deus sempiternus est.

Beda. Gaudio autem gaudet homo propter vocem sponsi, cum intelligit non se debere gaudere de sapientia sua, sed de sapientia quam accepit a domino. Quisquis enim in benefactis non gloriam suam vel laudem requirit, neque terrena lucra sed caelestia cupit, hic amicus est sponsi.

Chrysostomus in Ioannem. deinde non solum circa praesentia, sed etiam circa futura passionem invidiae a se removit, dicens illum oportet crescere, me autem minui; quasi dicat: quae nostra sunt, steterunt, et cessaverunt de reliquo; crescunt autem quae sunt illius.

Augustinus. sed quid est hoc illum oportet crescere? deus nec crescit, nec minuitur. Sed Ioannes et iesus, quod ad carnem attinet, coaevi erant: sex menses, qui intererant, nullam distinguunt aetatem. magnum est hoc sacramentum. Antequam veniret dominus, homines gloriabantur de se: venit ille homo, ut minueretur hominis gloria et augeretur gloria Dei. Sic enim venit ille ut dimitteret peccata, et homo confiteretur: etenim confessio hominis, humilitas hominis, miseratio Dei, altitudo Dei. Hanc autem veritatem etiam passionibus significaverunt Christus et Ioannes: nam Ioannes capite minutus est, Christus autem in cruce exaltatus. Deinde natus est Christus, cum iam inciperent crescere dies; natus est Ioannes quando coeperant minui dies. Crescat ergo in nobis gloria Dei, et minuatur gloria nostra, ut in Deo crescat et nostra. Quanto autem magis intelligis Deum, videtur in te crescere deus; non autem in se crescit, sed semper perfectus est: sicut si curarentur alicuius oculi ex pristina caecitate, et inciperet videre paululum lucis, et alia die plus videret, videretur ei lux crescere; lux tamen perfecta est, sive ipse videat, sive non: sic enim et interior homo proficit quidem in Deo, et deus in illo videtur crescere; ipse autem minuitur, ut a gloria sua decidat, et in gloria Dei surgat.

Theophylactus. vel aliter. Sicut aliorum luminarium, adveniente sole, lumen extingui videtur, licet non sit secundum veritatem extinctum, sed a maiori occultatum; sic et praecursor tamquam stella a sole celatus, minui dicitur. Crescit autem Christus prout paulatim manifestat se per miracula: non quod in virtutibus cresceret aut proficeret (haec nempe nestorii est opinio), sed secundum ostensionem divinitatis eius.



Th. Aq. Catena aurea 12309