Th. Aq. Catena aurea 12519

IOANNES 5,19-20


12519 (Jn 5,19-20)

Hilarius de trin.. Ad violati sabbati obiectum sibi reatum dixerat: pater meus usque modo operatur, et ego operor, ut usurpasse hoc ex auctoritate intelligeretur exempli; significans tamen hoc quod ipse ageret, patris opus esse intelligendum, quia ipse in se operaretur operante: et rursum adversum eam invidiam, quod se Deo aequasset paterni nominis usurpatione, volens et nativitatem confirmare, et naturae virtutem profiteri, respondit; unde dicitur respondit itaque iesus, et dixit eis: amen, amen dico vobis: non potest filius a se facere quidquam, nisi quod viderit patrem facientem.

Augustinus in Ioannem. quidam qui Christianos se haberi volunt, ariani haeretici dicentes ipsum filium Dei qui suscepit carnem, minorem esse quam pater est, capiunt ex his verbis causam calumniae, et respondent nobis: videtis quia dominus iesus cum adverteret iudaeos ex hoc moveri, quia patri Deo aequalem se faceret, talia verba subiunxit, ut se aequalem non esse monstraret: qui enim non potest, inquiunt, a se facere quidquam nisi quod viderit patrem facientem, utique minor est, non aequalis. Sed si deus erat verbum, et est deus maior et deus minor, duos deos colimus, non unum Deum.

Hilarius. Ne igitur exaequatio illa per nomen naturamque filii fidem nativitatis auferret, ait filium a se nihil facere posse.

Augustinus in Ioannem. Tamquam diceret: quid scandalizati estis, quia patrem meum dixi Deum, et quia aequalem me feci Deo? ita sum aequalis, ut ille me genuerit, non ut ille a me, sed ego ab illo sim. Filio hoc est esse quod posse. quia ergo substantia filii de patre est, ideo potentia filii de patre est; quia ergo filius non est a se, ideo non potest a se. sic ergo non potest filius a se facere quidquam, nisi quod viderit patrem facientem: quia videre filii hoc est natum esse de patre; non alia visio est eius et alia substantia eius: totum quod est, de patre est.

Hilarius. Ut autem maneret salutaris in patre et filio confessionis nostrae ordo, naturam nativitatis ostendit, quae potestatem efficiendi non per incrementa indultarum ad unumquodque opus virium sumeret, sed de cognitione praesumeret; praesumeret autem non de aliquo operis corporalis exemplo ut quod prius pater faceret, id postea filius facturus esset; sed cum ex patre filius esset natus per virtutis ac naturae in se paternae conscientiam, nihil nisi quod patrem facientem vidisset, filium facere posse testatus est. Non enim corporalibus modis deus videt; sed visus ei omnis in virtute naturae est.

Augustinus de trin.. hoc autem si propterea dictum acceperimus quia in forma accepta ex creatura minor est filius; consequens erit ut prior pater super aquas ambulaverit, et cetera quae filius in carne apparens inter homines fecit, ut possit filius ea facere. quis autem vel delirus ista sentiat? Augustinus super ioan.. Ambulatio tamen illa carnis supra mare a patre fiebat per filium. Quando enim caro ambulabat, et divinitas filii gubernabat, pater absens non erat, cum filius dicat: pater in me manens ipse facit opera. Cum ergo dixisset non potest filius a se facere quidquam, ne forte carnalis subreperet intellectus, ut faceret sibi homo quasi duos fabros, unum magistrum, alterum discipulum, ut quomodo ille fecit arcam, iste faciat alteram, secutus ait quaecumque enim ille fecerit, haec et filius similiter facit. Non ait: quaecumque pater facit, et filius alia similia facit; sed: haec eadem. mundum pater, mundum filius, mundum spiritus sanctus. Si unus deus pater, et filius, et spiritus sanctus, unus mundus factus a patre per filium in spiritu sancto. haec ergo eadem facit. Addit autem similiter, ne alius error in animo nasceretur. videtur enim corpus hoc idem facere quod animus, sed non similiter: animus enim imperat corpori: corpus visibile est, animus invisibilis. Ut faceret aliquid servus, iubente domino fecit: idem ab utroque factum est; sed numquid similiter? non ergo sic pater, et filius; sed haec eadem facit, et similiter facit; ut intelligamus simili potentia facere filium eadem ipsa quae facit pater. Aequalis igitur est patri filius.

Hilarius de trin.. Vel aliter. Omnia et eadem ad ostendendam naturae virtutem locutus est. Est igitur natura eadem, cum eadem omnia posse naturae sit. Ubi vero similiter per filium omnia eadem fiunt, similitudo operum solitudinem operantis exclusit. Haec igitur est verae nativitatis et fidei nostrae intelligentia, quia sub una hac significatione testantur et similiter facta nativitatem, et eadem facta naturam.

Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter. Totum quod dicitur a semetipso non potest filius facere quidquam, intelligendum est quia nihil contrarium patri, nihil alienum ab eo facere potest. Ideo autem non dicit quoniam nihil contrarium facit, sed quoniam non potest facere, ut hinc ostendat indissimilitudinem et certitudinem parilitatis. non enim imbecillitatem filii, sed multam eius virtutem ostendit hoc verbum. sicut enim cum dicimus: impossibile est Deum peccare, non imbecillitatem eius accusamus, sed ineffabilem quamdam virtutem eius testamur; ita cum dicit filius: non possum a meipso facere quidquam, hoc dicit, quoniam impossibile est eum facere aliquid contrarium patri.

Augustinus contra serm. Arian.. Hoc autem non deficientis est, sed in eo quod de patre natus est, permanentis; tamque laudabile est omnipotentem non posse mutari, quam laudabile est quod omnipotens non potest mori. Posset enim filius facere quod non vidisset patrem facientem, si posset facere quod per illum non facit pater; hoc est, si posset peccare: neque naturae immutabiliter bonae quae a patre est genita conveniret. Hoc autem quia non potest, non deficienter non potest, sed potenter.

Chrysostomus. his autem quae dicta sunt attestatur quod sequitur quaecumque enim ille fecerit, haec similiter et filius facit. Si enim per seipsum pater omnia facit, et filius per seipsum facit, ut hoc quod dicit similiter, maneat; vides qualiter intelligentia est excelsa, humilitatis autem verba. Si enim humilius producit verba quaedam, non mireris: quia enim persequebantur eum excelsa audientes, et contrarium Deo esse aestimabant, parum per verba remisit.

Augustinus in Ioannem. Cum ergo dixisset et se eadem facere, et similiter quae facit pater, subdit pater enim diligit filium, et omnia demonstrat ei quaecumque ipse facit. Ad hoc quod supra dixit nisi quod viderit patrem facere, videtur pertinere et quod omnia demonstrat ei quae ipse facit. Sed rursus mortalis cogitatio perturbatur: dicet enim aliquis: seorsum facit pater, ut possit filius videre quod facit; velut si faber doceat filium artem suam, et demonstret ei quicquid facit, ut possit et ipse facere quod viderit patrem facientem. Cum ergo pater facit, filius non facit, ut possit videre filius quod pater facit. Porro si fixum atque inconcussum tenemus, quia per filium omnia pater facit, antequam faciat demonstrat filio. Ubi etiam demonstrat filio pater quod facit, nisi in ipso filio, per quem facit? si enim pater exemplo faciat, et filius attendat manus patris quemadmodum faciat, ubi est illa inseparabilitas trinitatis? non ergo faciendo demonstrat pater filio, sed demonstrando facit per filium. Videt enim patrem filius demonstrantem antequam aliquid fiat, et ex demonstratione patris, et visione filii fit quod fit a patre per filium. Sed dices: ostendo filio meo quod volo facere, et facit ipse, atque ego per ipsum. Sed verba dicturus es filio tuo. Sed ipse filius est verbum patris. Numquid ergo per verbum loqueretur ad verbum? an quia filius magnum est verbum, minora verba transitura erant inter patrem et filium, et sonus aliquis, et quasi creatura quaedam temporalis exitura erat ex ore patris, et percussura aurem filii? remove omnia corporalia: simplicitatem vide, si simplex es; si non potes comprehendere quid sit deus, vel hoc comprehendere quid non deus sit. Multum proficies, si non aliud quam est senseris de Deo. In mente tua vide quod volo dicere: in qua video memoriam et cogitationem. Demonstrat memoria tua cogitationi tuae carthaginem, et quod in illa erat antequam intenderes, conversae ad se cogitationi ostendit. Ecce facta est a memoria demonstratio, facta est in cogitatione visio, et nulla verba in medio cucurrerunt, nullum ex corpore signum datum est; sed tamen omnia quae in memoria tenes, forinsecus accepisti. Pater quae demonstrat filio, non accepit extrinsecus: intus totum agitur; quia nihil creaturarum esset extrinsecus, nisi pater hoc fecisset per filium; et eam pater demonstrando fecit, quia per filium videntem fecit. Sic ergo demonstrans pater filii visionem gignit, quemadmodum pater filium gignit. Demonstratio quippe generat visionem, non visio demonstrationem. Quod si purius et perfectius intueri valeremus, fortassis inveniremus nec aliud esse patrem, aliud eius demonstrationem, nec aliud filium, aliud eius visionem.

Hilarius de trin.. Non igitur per ignorationem credendus est unigenitus deus doctrina demonstrationis eguisse. Demonstratio enim operum nihil aliud hic nobis praeterquam nativitatis fidem ingerit, ut subsistentem filium ex subsistente Deo patre credamus.

Augustinus. Videre enim patrem hoc est illi esse filium. Sic ergo demonstrat pater omnia quae facit filio, ut a patre videat omnia filius. Videndo enim natus est, et ab eo est illi videre a quo est illi esse, et natum esse, et permanere. Hilarius. Neque autem incircumspectum se caelestis sermo egit, ne forte diversae naturae significatio sub occasione dicti ambigui subreperet. demonstrata enim potius opera patris esse ait domino, quam ad operationem eorum naturam virtutis adiectam, ut demonstratio ipsa nativitas esse doceretur, cui per dilectionem patris operum paternorum, quae per eum effici vellet, esset cognata cognitio.

Augustinus. sed ecce quem diximus patri coaeternum, videntem patrem, et videndo existentem, rursus nobis tempora nominat; nam sequitur et maiora his demonstrabit ei opera. si autem demonstrabit, hoc est demonstraturus est, nondum demonstravit; et tunc filio demonstraturus est quando et istis; sequitur enim ut vos miremini. Et hoc difficile est videre, quomodo tamquam temporaliter filio coaeterno aliquando monstret aeternus pater omnia scienti quae sunt apud patrem. Quae sint autem illa maiora, facile est intelligere ex hoc quod subditur sicut enim pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat. maiora enim opera sunt mortuos suscitare, quam languidos sanare. Sed qui paulo ante loquebatur ut deus, coepit loqui ut homo. Demonstrabit enim quasi temporaliter homini facto in tempore opera maiora, idest resurrectionem corporum. corpora enim resurgent per dispensationem humanam; sed animae resurgent per substantiam Dei: participatione enim Dei fit anima beata, non participatione beatae animae. Quomodo enim anima, quae inferior Deo est, id quod ipsa inferius est, hoc est corpus, vivere facit, sic eamdem animam non facit beate vivere, nisi quod ipsa anima superius est, scilicet deus. unde et prius dictum est quod pater diligit filium, et demonstrat ei quae ipse facit. Demonstrat enim pater filio ut animae suscitentur, quia per patrem et filium suscitantur, nec possunt vivere nisi earum vita sit deus. Vel nobis pater demonstraturus est, non illi; propterea subiungit ut vos miremini: in quo exposuit quid voluit dicere: et maiora his demonstrabit ei opera. Sed quare non dixit: demonstrabit vobis, sed filio? quia et nos membra sumus filii, et ipse discit quodammodo in membris suis, quomodo et patitur in nobis: sicut enim dixit: quod uni ex minimis meis dedistis, mihi dedistis, ita si interrogetur a nobis: quando eris discens, cum tu doceas omnia? respondet: cum unus ex minimis meis discit, ego disco.


IOANNES 5,21-23


12521 (Jn 5,21-23)

Augustinus in Ioannem. Quia dixerat quod maiora his opera pater demonstraturus est filio, quae sint maiora prosequitur, et dicit sicut enim pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat. Plane maiora sunt ista: valde enim plus est ut resurgat mortuus quam ut convalescat aegrotus. Non autem sic hoc intelligamus ut alios a patre suscitari, alios a filio aestimemus; sed eosdem quos pater suscitat et vivificat, ipsos et filius suscitat et vivificat. Et ne quis diceret: suscitat pater mortuos per filium, ille tamquam potens, iste tamquam ex aliena potestate, tamquam minister facit aliquid; potestatem filii signavit dicens filius quos vult vivificat. Tenete hic non solum potestatem filii, verum etiam et voluntatem. Eadem enim patris et filii potestas est, et voluntas: non enim vult pater aliud quam filius; sed sicut illis una substantia, sic una voluntas est.

Hilarius de trin.. Velle quidem naturae libertas est, quae ad perfectae virtutis beatitudinem cum arbitrii voluntate in libertate subsistat.

Augustinus. sed qui sunt isti mortui, quos vivificat pater et filius? vult nobis insinuare resurrectionem mortuorum quam omnes expectamus, non illam quam quidam habuerunt, ut ceteri crederent; resurrexit enim lazarus moriturus. Cum ergo dixisset sicut enim pater suscitat mortuos et vivificat, ne intelligeremus illam mortuorum resurrectionem quam fecit ad miraculum, non ad vitam aeternam, secutus ait neque enim pater iudicat quemquam, etc.: ut ostendat quia de illa resurrectione mortuorum dixerat quae futura est in iudicio. vel aliter de resurrectione animarum dictum est sicut pater suscitat mortuos, etc.. Resurrectione autem corporum sic dicit: neque enim pater iudicat quemquam, etc.. Resurrectio enim animarum fit per substantiam patris et filii, et ideo id simul operantur pater et filius: resurrectio vero corporum fit per dispensationem humanitatis non patri coaeternam. sed vide quomodo verbum Christi mentem nostram huc atque illuc ducit, et uno carnis loco remanere non sinit; ut versando exerceat, exercendo mundet, mundando capaces reddat, capaces factos impleat. Paulo enim ante dicebat, quia demonstrat pater filio quidquid facit. Videbam quasi patrem facientem, et filium expectantem: modo rursus video filium facientem, patrem vacantem.

Augustinus de trin.. Non enim quod dicitur omne iudicium dedit filio, secundum illam locutionem dictum est qua dicitur sic dedit filio vitam habere in semetipso; ut significaret quia sic filium genuit. Si enim sic diceretur, non utique diceretur pater non iudicat quemquam; secundum hoc enim quod pater aequalem genuit filium, iudicat cum illo. Secundum hoc ergo dictum est, quod in iudicio non forma Dei, sed forma filii hominis apparebit; non quia non iudicabit qui dedit omne iudicium filio, cum de illo dicat filius: est qui quaerat et iudicet; sed ita dictum est pater non iudicat quemquam, ac si diceretur: patrem nemo videbit in iudicio, sed omnes filium, quia filius hominis est, ut possit et ab impiis videri, cum et illi videbunt in quem pupugerunt.

Hilarius de trin.. Vel aliter. Quia dixerat et filius quos vult vivificat, ne non nativitatis videretur in se habere naturam, sed non natae potius potestatis iure subsistere, continuo subiecit neque enim pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio. Et in eo quod omne iudicium datum est, naturae nativitas demonstratur: quia et omnia habere sola natura possit indifferens, neque nativitas aliquid possit habere nisi datum sit.

Chrysostomus in Ioannem. Sicut enim dedit vitam, idest genuit eum viventem, ita dedit iudicium, idest genuit eum iudicem. Dedit enim hic positum est, ne hunc ingenitum suspiceris, neque duos patres aestimes. Dicit autem omne iudicium, quia dominus est et puniendi et honorandi, ut voluerit.

Hilarius. datum est enim ei omne iudicium, quia vivificat quos vult. Neque ademptum patri iudicium potest videri, cum ipse non iudicet, quia filii iudicium ex iudicio est paterno. Ab eo enim datum omne iudicium est: sed dati iudicii causa non tacita est; sequitur enim ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem.

Chrysostomus. ne enim audiens quoniam patrem habet auctorem, dissimilitudinem substantiae aestimes, et honoris minorationem, complicat honorem filii patris honori, eumdem ostendens esse honorem patris et filii. Sed numquid patrem eum dicemus? absit: qui enim patrem eum dicit, non adhuc filium ut patrem honorat, sed totum confundit.

Augustinus. et prius quidem filius videbatur ut servus, pater honorabatur ut deus. apparebit filius aequalis patri ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. sed quid, si inveniuntur qui patrem honorificant, et non honorificant filium? non potest fieri; unde sequitur qui non honorificat filium, non honorificat patrem qui misit illum. Aliud est enim cum tibi commendatur deus, quia deus est, et aliud cum tibi commendatur deus, quia pater est. Cum tibi commendatur deus creator, tibi commendatur omnipotens, spiritus quidam summus, aeternus, invisibilis, incommutabilis; cum vero tibi, quia pater est, commendatur, nihil tibi aliud quam filius commendatur; quia pater dici non potest, si filium non habet. sed si forte patrem quidem honorificas tamquam maiorem, filium tamquam minorem, ibi tollis honorem patris, ubi minorem das filio. Quid enim tibi aliud videtur ita sentienti, nisi quia pater aequalem sibi filium generare aut noluit, aut non potuit? si noluit, invidit; si non potuit, defecit. Vel aliter. quod dicitur ut omnes honorificent filium sicut honorificant patrem, redditum est resurrectioni animarum, quam sic operatur filius sicut pater; sed propter resurrectionem corporum subditur qui non honorificat filium, non honorificat patrem qui misit illum. Non dixit sic: honoratur enim homo Christus, sed non sicut pater deus. Sed dicit aliquis: missus est filius, et maior est pater, quia misit. Recede a carne: missionem audi, non separationem. Res humanae fallunt homines, res divinae purgant; quamquam et ipsae res humanae dicant contra se testimonium; velut si quis uxorem velit petere, et per se non possit, amicum maiorem mittit qui eam petat. Et tamen attende quam sit aliud in rebus humanis: numquid enim homo pergit cum eo quem mittit? pater autem qui misit filium, non recessit a filio, cum dicat: non sum solus, quia pater mecum est.

Augustinus de trin.. Non autem eo ipso quod de patre natus est, missus dicitur filius; sed vel eo quod apparuit huic mundo, verbum caro factum; unde dicit: a patre exivi, et veni in hunc mundum: vel eo quod ex tempore cuiusdam mente percipitur, sicut dictum est. Mitte illam, ut mecum sit, et mecum laboret.

Hilarius. conclusa igitur sunt omnia adversum haeretici furoris ingenia. Filius est, quia a se nil facit: deus est, quia quaecumque pater facit, et ipse eadem facit; unum sunt, quia exaequantur in honore: non est pater ipse, quia missus est.


IOANNES 5,24


12524 (Jn 5,24)

Glossa. Quia dixerat quod filius quos vult vivificat, consequenter ostendit qualiter per filium perveniatur ad vitam, dicens amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam.

Augustinus in Ioannem. Quandoquidem in audiendo et credendo vita aeterna est, multo magis in intelligendo. Sed gradus pietatis est fides, fidei fructus intellectus. Et non dixit: mihi; sed credit ei qui misit me. quare verbum audit tuum, et credit alteri? quid voluit dicere nisi quia verbum eius est in me? et quid est audit verbum meum, nisi audit me? credit autem ei qui misit me: quia cum illi credit, verbo eius credit, mihi credit, quia verbum patris ego sum.

Chrysostomus in Ioannem. vel non dixit: qui audit sermones meos, et credit mihi: aestimassent enim hoc esse tumorem et gloriationem verborum superfluam. Dicens autem credit ei qui misit me, susceptibilem faciebat suum sermonem. Ex duobus enim suum sermonem susceptibilem facit: et in hoc quod patri creditur ab eo qui ipsum audit, et in hoc quod multis bonis potietur; unde sequitur et in iudicium non venit.

Augustinus in Ioannem. Sed quis est hic? erit quisquam paulo apostolo melior, qui ait: oportet nos exhiberi omnes ante tribunal Christi? aliquando ergo iudicium poena dicitur, aliquando iudicium discretio dicitur. ergo secundum iudicium discretionis oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi; secundum iudicium damnationis hic dicitur in iudicium non venit; idest, non venit in damnationem. sequitur sed transit a morte in vitam. non nunc transit, sed iam transiit a morte infidelitatis ad vitam fidei, a morte iniquitatis ad vitam iustitiae. Vel aliter. Ne putares credendo te non moriturum secundum carnem, scias te mortem, quam debes supplicio adam, persoluturum. Accepit enim ille, in quo tunc omnes fuimus: morte morieris nec potes evadere divinam sententiam. Sed cum persolveris mortem veteris hominis, suscipies vitam novi hominis, et transitum facies de morte ad vitam. Ad quam vitam? ad aeternam: resurrecturi enim in fine saeculi, mortui in vitam aeternam transibunt: vita enim ista nec vita nominanda est, quia non est vera vita nisi quae est aeterna.

Augustinus de verb. dom.. Videmus autem homines amatores praesentis vitae temporalis ac finiendae, sic pro illa laborare ut quando veniat mortis metus, quidquid possunt faciant, non ut auferant, sed ut differant mortem. Si ergo tanto labore, tanta cura agitur ut aliquantulum plus vivatur, quomodo agendum est ut semper vivatur? et si prudentes dicuntur qui omnibus modis agunt ut differant mortem et vivant paucos dies, quam stulti sunt qui sic vivunt ut perdant aeternum diem?
IOANNES 5,25-26


12525 (Jn 5,25-26)

Augustinus in Ioannem. Posset aliquis dicere: ex patre aliquis vivificatur cui credit. Quid tu? non vivificas? vide quia et filius quos vult vivificat; unde dicit amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem filii Dei, et qui audierint vivent.

Chrysostomus in Ioannem. cum autem dicat venit hora, ne forte longum suspiceris tempus, addidit et nunc est. Sicut enim in resurrectione futura vocem audientes praecipientem suscitabimur, ita et nunc fit.

Theophylactus. hoc enim dixit pro his quos a mortuis suscitaturus fuit, scilicet filia archisynagogi, filio viduae et lazaro.

Augustinus in Ioannem. Vel aliter. Ne forte quia dixit transit de morte ad vitam, intelligamus hoc in futura resurrectione, ostendere volens quomodo transit qui credit, subiungit amen, amen dico vobis, quia venit hora. Quae hora? et nunc est, quando mortui audient vocem filii Dei, et qui audierint vivent. Non inquit: quia vivunt, audiunt; sed audiendo reviviscunt. Quid est enim audient, nisi obedient? qui enim credunt, et secundum veram fidem agunt, vivunt, et mortui non sunt; qui autem vel non credunt, vel credunt male viventes et caritatem non habentes, mortui potius deputandi sunt. Et tamen adhuc agitur hora ista, et usque ad finem saeculi ipsa hora una agitur, ut Ioannes dicit: novissima hora est.

Augustinus de verb. Dom.. Quando mortui, idest infideles, audient vocem filii Dei, idest evangelium, et qui audierint, idest qui obedierint, vivent, idest iustificabuntur, et infideles iam non erunt.

Augustinus in Ioannem. Sed quaeret aliquis: habet filius vitam unde vivant credentes? audi ipsum dicentem sicut enim habet pater vitam in semetipso, sic dedit et filio habere vitam in semetipso. vivere quippe suum in illo est, non aliunde, non alienum est; non quasi particeps sit vitae, quae non est quod ipse; sed habet vitam in semetipso, ut ipsa vita sibi sit ipse. Quid tu? anima mortua eras. Audi patrem per filium: surge, ut in eo recipias vitam, quam non habes in te, qui habet vitam in semetipso; et sic agitur prima resurrectio. Haec enim vita, quod pater et filius est, ad animam pertinet. Non enim vitam illam sapientiae sentit corpus, sed mens rationalis.

Hilarius de synodis. Conclusi quidem haeretici scripturarum auctoritatibus, hoc solum tribuere solent filio, ut patri tantum virtute similis sit; tollunt autem ei similitudinem naturae; non intelligentes, non nisi ex naturae similitudine similitudinem esse virtutis: neque enim aliquando inferior natura superioris a se potiorisque naturae virtutem consequitur. non autem potest negari quin filius Dei idem possit, cum dixerit quaecumque pater facit, eadem et filius facit similiter. Sed similitudini virtutis, naturae similitudo succedit, cum dixit sicut habet pater vitam in semetipso, ita et filio dedit habere vitam in semetipso. In vita, naturae et essentiae significatio est; quae sicut habetur, ita data esse docetur ad habendum. Quod enim in utroque vita est, id in utroque significatur essentia; et vita quae gignitur ex vita, idest essentia quae de essentia nascitur, dum non dissimilis nascitur, scilicet quia vita ex vita est, tenet in se originis suae indissimilem naturam.

Augustinus de trin.. intelligitur autem pater non sine vita existenti iam filio vitam dedisse; sed ita eum sine tempore genuisse ut vita quam pater filio gignendo dedit, coaeterna sit vitae eius qui dedit.

Hilarius de trin.. quod enim ex vivo vivum natum est, habet nativitatis perfectionem sine novitate naturae: non enim novum est quod ex vivo generatur in vivum, quia nec ex nihilo ad nativitatem vita quaesita est; et vita quae nativitatem sumit ex vita, necesse est per naturae unitatem, et perfectae nativitatis sacramentum, ut in vivente vivat, et in se habeat vitam viventem. et quidem naturae humanae infirmitas ex disparibus comparatur, et ex inanimatis continetur ad vitam, nec statim in ea quod gignitur vivit, neque totum vivit ex vita, cum in ea multa sint quae sine naturae sensu, cum excreverint, desiccentur. in Deo vero totum quod est vivit: deus enim vita est, et ex vita non potest quidquam esse nisi vivum.

Augustinus in Ioannem. Ergo quod dicitur dedit filio, tale est ac si diceretur: genuit filium: generando enim dedit. quomodo dedit ut esset, sic dedit ut vita esset in semetipso, ut non aliunde vita indigeret; sed ipse esset plenitudo vitae unde credentes alii viverent, dum viverent. quid interest? quia ille dedit, iste accepit.

Chrysostomus in Ioannem. vides indissimilitudinem, in uno solo differentiam ostendentem; in essendo hunc quidem patrem, illum vero filium.

Hilarius de synodis. Discernitur enim persona accipientis et dantis: non enim potest intelligi ipse atque unus a se accepisse qui dederit: quia alius est sibi vivens, alius profitens se vivere per auctorem.


IOANNES 5,27-29


12527 (Jn 5,27-29)

Theophylactus. Non solum pater dedit filio quod vivificet, sed etiam quod iudicium faciat; unde dicit et potestatem dedit ei iudicium facere.

Chrysostomus in Ioannem. cuius autem gratia circa hoc continue vertitur iudicium, dico et resurrectionem et vitam? quoniam haec maxime omnium sunt quae possunt difficilem etiam auditorem ad credendum adducere. qui enim persuasus est quoniam resurget, et filio dabit noxas eorum quae deliquit, etsi nihil aliud viderit, signum hoc suscipiens curret, benignum sibi iudicem faciens. sequitur quia filius hominis est, nolite mirari hoc. Paulus quidem samosatenus non ita ait; sed sic dedit ei potestatem iudicium facere, quia filius hominis est. sed nullam convenientiam habet hoc dictum ita: non enim propterea suscepit iudicium quia homo est: quia quis prohibet omnes homines esse iudices? sed quia ineffabilis Dei filius est, propterea et iudex est. Ita igitur legendum: quia filius hominis est, nolite mirari hoc: quia enim videbatur audientibus obstare his quae dicebantur: quoniam nihil plus aestimabant esse Christum quam purum hominem; quae vero dicebantur erant maiora quam secundum hominem, et etiam quam secundum angelum, et erant solius Dei: ideo hanc opinionem solvens, dixit: ne miremini quia filius hominis est: et subdit causam quare non sit mirandum, dicens quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem filii Dei. et cuius gratia non dixit: ne miremini, quia filius hominis est: etenim et ipse filius Dei est? si resurrectionem posuit, quasi scilicet opus dicens quod Dei proprium erat, dat audientibus ex eo syllogizare de reliquo, quoniam deus erat, et Dei filius. Etenim qui argumenta complicant, cum partes ponentes nobiliter demonstraverint quod quaeritur, multoties non inducunt ipsi conclusionem, sed clariorem facientes victoriam, dimittunt illi qui contradicit, ut pro eis sententiam ferat. igitur eius quidem quae secundum lazarum resurrectionis supra reminiscens, de iudicio tacuit: non enim propter iudicium surrexit lazarus: universalem vero resurrectionem inducens, iudicium posuit; unde sequitur et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. Quia enim supra dixerat: qui audit sermonem meum et credit ei qui misit me, in iudicium non venit, ut non aestimet quis quod credere sufficit ad salutem, adiecit haec et de vita, dum dicit et qui bona egerunt... Et qui mala egerunt.

Augustinus. vel aliter. Inquantum erat verbum in principio apud Deum, dedit ei vitam habere in semetipso; sed quia verbum caro factum est ex virgine maria, homo factus filius hominis est; et quia filius hominis est, accepit potestatem iudicium facere, quod scilicet erit in fine saeculi, et ibi erit resurrectio corporum mortuorum. Animas ergo suscitat deus per Christum filium Dei, corpora suscitat per eumdem filium hominis; unde additur quia filius hominis est: nam secundum quod Dei filius est, semper habuit.

Augustinus de verb. Dom.. ad iudicium enim forma hominis ventura est; forma illa iudicabit quae iudicata est: sedebit iudex qui stabat sub iudice, damnabit vero reos qui factus est falso reus. Rectum enim erat ut iudicandi viderent iudicem: iudicandi autem erant boni et mali: restabat ut in iudicio forma servi et bonis et malis ostenderetur, forma Dei solis bonis servaretur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.

Augustinus in Ioannem. omnes autem qui instituerunt alicuius etiam falsae religionis sectam, negare resurrectionem mentium non potuerunt; sed multi carnis resurrectionem negaverunt; et nisi tu, domine iesu, dixeris eam, quid opponemus contradictoribus? ad ipsam igitur ostendendam subdit nolite mirari hoc, scilicet quod dedit potestatem filio hominis iudicium faciendi, quia venit hora.

Augustinus de verb. Dom.. hic non addit et nunc est, quia ista hora in fine saeculi erit. Nolite, inquam, mirari, quia dixit: oportet homines ab homine iudicari; sed quos homines? non solum quos inveniet vivos; unde sequitur quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt.

Augustinus in Ioannem. quid evidentius? corpora sunt in monumentis, non animae. Superius etiam cum diceret venit hora, et adderet et nunc est, subiecit quando mortui audient vocem filii Dei. Non dixit: omnes mortui: mortuos enim iniquos voluit intelligi; sed non omnes iniqui obediunt evangelio; at vero in fine omnes qui sunt in monumentis audient vocem eius, et procedent. Noluit dicere: et vivent, quod supra dixit, ubi vitam aeternam intelligi voluit et beatam, quam non omnes habebunt qui de monumentis procedent. Accepisti certe potestatem iudicandi, quia filius hominis es. Resurgent corpora; de ipso iudicio dic aliquid, et hoc audite qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, vivere scilicet cum angelis Dei; qui male egerunt, in resurrectionem iudicii. Hic iudicium pro poena posuit.


IOANNES 5,30


12530 (Jn 5,30)

Augustinus in Ioannem. dicturi eramus Christo: tu iudicabis, et pater non iudicabit; nonne ergo secundum patrem iudicabis? et ideo adiecit non possum ego a me facere quidquam.

Chrysostomus in Ioannem. Hoc est, non extraneum neque dissimile his quae vult pater, a me fieri videbitis; sed sicut audio, iudico: in quo nihil aliud ostendit quam quoniam impossibile est eum aliquid aliud velle quam quod pater vult: hoc est, ita iudico ac si ipse pater esset qui iudicaret.

Augustinus in Ioannem. cum ageretur de resurrectione animarum, non dicebat audio, sed video. audio enim nunc dicit, tamquam praecipientis patris imperium. Iam ergo sicut homo loquitur, quo maior est pater.

Augustinus contra arianos. Vel aliter. Dicit filius sicut audio iudico, sive ex humana subiectione, quia filius hominis est, sive secundum illam incommutabilem simplicemque naturam quae sic est filii, ut tamen ei de patre sit: in qua natura non est aliud audire, aliud videre, aliud esse. Unde ab illo est ei audire, et videre a quo illi est ipsum esse. Et ideo sicut audit iudicat: quia sicut genitum est verbum, ut idem verbum sit veritas, ita secundum veritatem iudicat. sequitur et iudicium meum iustum est: quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me patris. Hoc enim dicens, ad illum hominem voluit referre intentionem nostram qui voluntatem suam quaerendo, non eius a quo factus est, non habuit iustum iudicium de seipso: sed iustum iudicium habitum est de ipso. Ipse quippe faciens voluntatem suam, non Dei, moriturum se esse non credidit; sed hoc iudicium eius iustum non fuit. Denique fecit, et mortuus est: quia iudicium Dei iustum est, quod iudicium facit Dei filius, non quaerendo voluntatem suam, cum sit etiam hominis filius: non quia ipsius in iudicando nulla voluntas est, sed quia non ita est voluntas eius propria ut sit a voluntate patris aliena.

Augustinus in Ioannem. Non ego quaero voluntatem meam propriam, idest filii hominis, quae resistat Deo: faciunt enim homines voluntatem suam, non Dei, quando faciunt quod volunt, non quod iubet deus. Quando autem ita faciunt quod volunt, ut tamen sequantur voluntatem Dei, non faciunt voluntatem suam. Vel ideo dicit filius non quaero voluntatem meam: quia Christus non est de se, sed de patre suo est.

Chrysostomus. ostendit enim non aliam esse patris voluntatem praeter suam, sed unam utriusque. Si vero humanius hoc loquitur, ne mireris: hominem enim purum adhuc eum aestimabant. Inde igitur suum iudicium iustum esse dixit, unde quilibet alius excusans dixisset; qui enim sua vult statuere, in suspicionem deveniet de corruptione iustitiae; qui vero non suis innititur, quam occasionem habebit ut iniusta iudicet? Augustinus in Ioannem. filius unicus dicit non quaero voluntatem meam: et homines volunt facere voluntatem suam. Faciamus ergo voluntatem patris, Christi, et spiritus sancti: quia horum una voluntas, una potestas, una maiestas est.



Th. Aq. Catena aurea 12519