Th. Aq. Catena aurea 12531

IOANNES 5,31-40


12531 (Jn 5,31-40)

Chrysostomus in Ioannem. quia Christus magna de se enuntiaverat, quorum demonstratio non erat dicta, ad confirmationem eorum quae dicta sunt, oppositionem eorum inducit, dicens si ego testimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum. Quis autem non statim turbabitur, Christum audiens hoc dicentem? etenim in multis locis apparet sibi ipsi testatus. Si igitur omnia haec falsa sunt, quae nobis erit spes salutis? unde veritatem inveniemus, cum ipsa veritas dicat testimonium meum non est verum? hoc igitur quod dicit non est verum, non quantum ad dignitatem suam, sed quantum ad illorum suspicionem loquebatur. poterant enim ei iudaei subinferre: quoniam tibi non credimus: nullus enim unquam sibi testans dignus est fide. deinde post oppositionem alias dat responsiones manifestas et irrefragabiles, tres inducens testes eorum quae dicta sunt: opera quae ab ipso sunt facta, patris testimonium, et Ioannis praedicationem: et ponit priorem minorem, eam scilicet quae Ioannis; unde dicit alius est qui testimonium perhibet de me; et scio quoniam verum est testimonium eius quod perhibet de me.

Augustinus de verb. Dom.. noverat enim ipse verum esse de se testimonium suum; sed propter infirmos et propter incredulos quaerebat sol lucernas: fulgorem quippe solis lippitudo eorum ferre non poterat; ideo quaesitus est Ioannes qui testimonium perhiberet veritati. Martyres nonne testes sunt Christi, ut testimonium perhibeant veritati? sed si diligentius inspicimus, quando martyres perhibent illi testimonium, ipse sibi perhibet testimonium; ipse enim habitat in martyribus, ut perhibeant testimonium veritati.

Alcuinus. Vel aliter. Quia Christus deus erat et homo, utriusque naturae proprietatem ostendit: aliquando loquens secundum hoc quod ex hominibus assumpsit, aliquando secundum maiestatem divinitatis. quod ergo ait si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est verum, ex parte humanitatis est accipiendum; et est sensus: si ego homo de me perhibeo testimonium, scilicet absque Deo, testimonium meum non est verum; unde sequitur alius est qui testimonium perhibet de me. Pater enim testimonium perhibet de Christo, quia in baptismo vox patris audita est, et in monte transfigurato Christo. sequitur et scio quia verum est testimonium eius. Deus enim veritas est: ergo testimonium veritatis quid aliud potest esse quam verum? Chrysostomus. sed secundum priorem intellectum possent illi dicere: si non est verum testimonium tuum, quomodo dicis: quoniam novi quod est verum testimonium Ioannis? unde ad eorum suspicionem respondet dicens vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati; quasi dicat: non misissetis ad Ioannem, si eum dignum fide non opinaremini. Et, quod utique maius est, non miserunt ad eum interrogandum de Christo, sed de seipso. qui enim missi sunt, non dixerunt: quid dicis de Christo? sed: tu quis es?... Quid dicis de teipso?. Ita magnam de homine admirationem habebant.

Alcuinus. ille autem testimonium perhibuit, non sibi, sed veritati; sicut amicus veritatis veritati Christo testimonium perhibuit. non autem dominus refellit testimonium Ioannis, quod vere necessarium fuit; sed ostendit non ita debere homines in Ioannem intendere ut iam non putent solum Christum sibi esse necessarium; unde subdit ego autem non ab homine testimonium accepi.

Beda. Quia non indigeo. Ioannes autem etsi testimonium perhibuit, non tamen ut Christus cresceret, sed ut homines ad ipsius cognitionem promoveret.

Chrysostomus. testimonium etiam Ioannis Dei testimonium erat: ab illo enim discens dixit quod dixit. Sed ne dicant: unde manifestum est quod a Deo didicit quod didicit? eorum suspicionem correxit, dicens sed hoc dico ut vos salvi sitis, quasi dicat: ego quidem deus existens, non indigebam huiusmodi testimonio humano: quia vero ei magis attenditis, et eum magis omnibus fide dignum putatis, mihi autem neque miracula facienti credidistis; propter hoc vobis commemoro testimonium illius: ut enim non dicant: quid igitur si ille dixit, nos autem non suscepimus? ostendit quoniam non acceptaverunt quae ab eo dicta sunt; unde sequitur ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exultare in luce eius. Hoc autem quod dicit ad horam, facilitatem credendi ostendit, et quam cito ab eo resilierunt: quod si non fecissent, cito eos ad iesum manuduxisset. vocando autem eum lucernam, ostendit quoniam non ex se habebat lumen, sed a spiritus sancti gratia.

Alcuinus. Ioannes enim erat lucerna illuminatus a Christo luce, ardens fide et dilectione, lucens verbo et actione: qui praemissus est, ut inimicos Christi confunderet, secundum illud: paravi lucernam Christo meo: inimicos eius induam confusione.

Chrysostomus. ad Ioannem igitur vos duco, non quasi illius indigens testimonio, sed ut vos salvemini: nam habeo maius testimonium Ioanne; et hoc est quod sequitur ego autem habeo testimonium maius Ioanne. Hoc autem est quod est ab operibus; unde sequitur opera enim quae dedit mihi pater ut perficiam ea, ipsa opera quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia misit me pater.

Alcuinus. quod enim caecos illuminat, aures aperit, ora mutorum resolvit, daemonia fugat, mortuos suscitat: opera haec testimonium perhibent de Christo.

Hilarius de trin.. Unigenitus enim deus, non hominis testimonio tantum, sed etiam virtutis, docet esse se filium: opera enim eius quae facit, testantur eum a patre missum. Itaque filii obedientia et paterna auctoritas docentur in misso. Sed quia opera non sufficiunt in credibilibus ad testimonium, sequitur et qui misit me pater, ipse testimonium perhibet de me. revolvite evangelica volumina, et omne eorum opus recensete: nullum aliud patris de filio testimonium extat in libris, quam quod hic sit filius suus. Quid infertur hodie calumniae, ut adoptio nominis sit, ut mendax deus sit, ut nomina inania sint? Beda in Ioannem. missio autem incarnatio eius debet intelligi. denique ostendit quod deus incorporeus sit, et quod corporalibus et visibilibus oculis videri non possit; unde sequitur neque vocem eius unquam audistis, neque speciem eius vidistis.

Alcuinus. possent enim iudaei dicere: nos soliti sumus vocem domini audire in sina, et eum vidimus in specie ignis. Si ergo deus perhibet testimonium de te, nos intelligeremus vocem domini. Contra hoc dicit: ego habeo testimonium a patre, quamvis non intelligatis: quia vos nunquam audistis vocem eius, neque speciem eius vidistis.

Chrysostomus. Quomodo ergo moyses dicit: si facta est aliquando huiusmodi res, ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti et vidisti? vidisse etiam eum dicuntur Isaias et alii plures. quid ergo est quod nunc ait Christus? in philosophicum eos inducit dogma, paulatim ostendens quoniam neque vox circa Deum est neque species; sed superior et figuris est et loquelis talibus. Sicut enim dixit neque vocem eius audistis, propter hoc non indicat quod vocem emittat, sed non audibilem; ita dicens neque speciem eius vidistis, non hoc dicit quod speciem sensibilem habeat et visibilem, sed quoniam nihil horum est circa Deum.

Alcuinus. non enim carnalibus auribus, sed spirituali intelligentia per gratiam spiritus sancti audiri potest. Non ergo vocem spiritalem audierant, quoniam eum amare et praeceptis eius obedire nolebant; neque speciem eius viderunt, quia non exterioribus oculis videri potest, sed fide et dilectione.

Chrysostomus. Sed neque possibile erat eis dicere quod praecepta eius suscepissent et servarent; ideoque subiungit et verbum eius non habetis in vobis manens, idest praecepta Dei, legem et prophetas: etsi enim ea deus constituit, sed apud vos non sunt: et si scripturae ubique docent ut mihi credatis, vos autem non creditis, manifestum est quod sermo eius deficit a vobis. Et propter hoc subdit quia quem misit ille, huic vos non creditis.

Alcuinus. Vel aliter verbum quod in principio erat, non habent in se manens qui verbum Dei quod audiunt, et memoria tenere et opere implere contemnunt. Dixerat igitur se habere testimonium a Ioanne, ab operibus, a patre; addit et testimonium a lege quae data est per moysen, dicens scrutamini scripturas, in quibus putatis vitam aeternam habere; et illae sunt quae testimonium perhibent de me: quasi dicat: vos in scripturis putatis vitam aeternam habere, et me quasi contrarium moysi repudiatis: testimonio ipsius moysi me esse Deum intelligere potestis, si ipsas scripturas diligenter investigatis. Omnis enim scriptura testimonium perhibet de Christo, sive per figuras, sive per prophetas, sive per angelorum ministeria. Sed his iudaei de Christo non crediderunt; et ideo vitam aeternam habere non possunt; unde sequitur et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis; quasi dicat: scripturae perhibent testimonium; et tamen per tot testimonia non vultis venire ad me; idest, non vultis mihi credere, et a me quaerere veram salutem.

Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter potest continuari. possent illi dicere: qualiter si vocem eius non audivimus, deus tibi testatus est? et ideo dicit scrutamini scripturas, ostendens quod per has testatus est deus de eo: etenim in iordane testatus est, et in monte. Sed vocem quidem factam in monte non audierunt, factam autem in iordane audierunt, sed non attenderunt. propterea mittit eos ad scripturas, ostendens quoniam et patris testimonium illic est. Non autem ad lectionem simplicem scripturarum, sed ad scrutationem exquisitam eos mittebat: quia ea quae de eo dicebantur in scripturis, desuper obumbrabantur; neque in superficie exprimebantur, sed velut quidam thesaurus recondebantur. non dicit autem: in quibus habetis vitam aeternam; sed in quibus aestimatis vos habere; ostendens quoniam non capiebant magnum fructum et nobilem ex scripturis, sola lectione aestimantes se salvari, cum fide essent privati; propter quod subdit et non vultis venire ad me: quia ei credere nolebant.

Beda. quod autem venire pro credere ponatur, psalmista ostendit dicens: accedite ad eum, et illuminamini. Subdit autem ut vitam habeatis: si enim anima quae peccat moritur, ipsi anima et mente mortui erant. Promittebat ergo illis vitam animae, vel felicitatis aeternae.


IOANNES 5,41-47


12541 (Jn 5,41-47)

Chrysostomus in Ioannem. quia dominus supra meminit et Ioannis, et testimonii Dei, et operum suorum, ut eos ad seipsum attraheret, probabile erat multos suspicari quod haec diceret, gloriam hominum amans; et ideo contra hoc dicit claritatem ab homine non accipio; hoc est, non indigeo. Non enim est mea natura talis ut indigeat quae ab hominibus est gloria. Si enim sol a lucernae lumine non recipit adiectionem, multo magis ego humana gloria non indigeo.

Alcuinus. Vel claritatem ab hominibus non accipio; idest, laudem humanam non quaero: non enim veni ut honorem ab hominibus acciperem carnalem, sed honorem hominibus darem spiritualem. Non ergo ideo hoc loquor ut gloriam meam quaeram, sed condoleo vobis errantibus, et volo vos reducere ad viam veritatis; unde dicit sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.

Chrysostomus. quasi dicat: ideo hoc dixi, ut convincam vos quoniam propter amorem Dei me non persequimini: etenim ipse testatur mihi et per opera et per scripturas. Oportebat igitur ut sicut me abiciebatis, aestimantes esse Deo contrarium, ita nunc ad me veniretis, si Deum amaretis; sed non amatis. non autem ab his solum, sed etiam a futuris hoc ostendit, dicens ego veni in nomine patris mei, et non accepistis me. si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. ideo dicit se in nomine patris venisse, ut omnem abscindat occasionem indevotionis.

Alcuinus. Ac si dicat: ideo veni in mundum ut per me glorificetur nomen patris, quia patri omnia attribuo. dilectionem ergo Dei non habebant, quia nolebant eum recipere qui patris venerat facere voluntatem. AntiChristus autem veniet in nomine non patris, sed suo, ut non gloriam patris, sed suam quaerat. quia enim iudaei noluerunt recipere Christum, poena peccati huius congruet ut recipiant antiChristum; ut qui nolunt credere veritati, credant mendacio.

Augustinus de verb. Dom.. Sed audiamus et Ioannem: audisti quia antiChristus venit, et nunc antiChristi multi facti sunt. Quid autem expavescit in antiChristo, nisi quia nomen suum honoraturus est et nomen domini contempturus? quid aliud facit qui dicit: ego iustifico, nisi boni fuerimus, peristis? ergo vita mea ex te pendebit, et salus mea ex te religabitur. Ita ne oblitus sim fundamentum meum? nonne petra erat Christus? Chrysostomus. Sic igitur irrefragabilem indevotionis eorum ponit demonstrationem; quasi dicat: si ut amantes Deum me persequeremini, multo magis in antiChristo hoc vos facere oporteret: ille enim non dicit se a patre missum, neque secundum voluntatem illius venire; sed e contrario ea quae sibi non congruunt rapiens, super omnia Deum se esse dicet. manifestum est igitur quod livoris persecutio erat qua Christum persequebantur, et odii in Deum. Deinde causam eorum infidelitatis ponit, dicens quomodo vos potestis credere qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est non quaeritis? hinc enim rursus ostendit quoniam non quae Dei sunt intendebant, sed propriam volebant passionem defendere.

Alcuinus. Magnum igitur vitium est iactantia, et humanae laudis ambitio, quae de se vult aestimari quod de se non habet. Ideo enim non possunt credere, quia superba mens eorum laudari desiderat, et se super alios efferre.

Beda. hoc autem vitium melius caveri non potest, quam ut ad conscientias nostras redeamus, nosque pulverem esse consideremus; et si quid nobis boni inesse deprehendimus, non nobis, sed Deo ascribamus. Instruimur etiam ut semper nos tales exhibeamus quales ab aliis videri desideramus. denique possent ipsi respondere: ergo accusabis nos apud patrem? et ideo eorum quaestionem praeveniens subdit nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud patrem.

Chrysostomus. Quia scilicet non veni damnare, sed salvare. est qui accusat vos, moyses, in quo vos speratis. Sicut enim de scripturis supra dixit in quibus putatis vitam aeternam habere, ita et de moyse ait in quo vos speratis, ex propriis eos ubique capiens. sed dicent: qualiter nos ille accusabit? quid tibi et moysi commune, qui sabbatum solvisti? et ideo subdit si enim crederetis moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. Haec ex superioribus constitutionem habent: cum enim in confessionem deductum sit quod a Deo veni, ab operibus, a voce Ioannis, a patris testimonio, manifestum est quod moyses eos accusabit; etenim dixit: si quis venerit signa faciens et ad Deum ducens, et futura praedicens cum veritate, oportet ei obedire. Christus autem haec omnia fecit; nec ei crediderunt.

Alcuinus forsitan autem more nostro posuit, non quia dubitatio sit in Deo. Scripsit autem de Christo moyses dicens: prophetam vobis suscitabit deus de fratribus vestris: tamquam me ipsum audietis.

Augustinus contra faustum. Sed et omne quod scripsit moyses, de Christo est, idest, ad Christum omnino pertinet, sive quod eum figuris rerum vel gestarum vel dictarum praenuntiet, sive quod eius gratiam, gloriamque commendet. sequitur si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis? Theophylactus. Quasi dicat: ipse etiam scripsit, et apud vos libros reliquit, ut si forte oblivisceremini, de facili recordari possitis; et cum scriptis non credidistis, quomodo verbis meis non scriptis credetis? Alcuinus. Ex hoc etiam colligitur, quia qui legis praecepta, quae rapinam et alia mala prohibent, implere negligunt, et dicta evangelii, quae perfectiora et subtiliora sunt, implere non valent.

Chrysostomus. et quidem si attenderent his quae dicebantur, oportebat quaerere, et ab eo discere quae sunt illa quae moyses de eo scripsit; sed silent: talis enim est nequitia, ut quicquid dicat aliquis vel faciat, maneat proprium venenum conservans.


IOANNES 6,1-14


12601 (Jn 6,1-14)

Chrysostomus in Ioannem. sicut iacula cum in durum aliquid inciderint, magno impetu huc illuc disperguntur; mollius vero assecuta figuntur et desinunt: ita et si cum audacibus hominibus impetuose incesserimus, saeviunt magis; si autem cesserimus, facile mollimus eorum insaniam. Propterea Christus furorem ex praemissis sermonibus natum, secedendo mitigavit, in galilaeam vadens; non tamen ad eadem loca unde ierusalem ascenderat: non enim in cana galilaeae, sed ultra mare ivit; unde ait post haec abiit trans mare galilaeae, quod est tiberiadis.

Alcuinus. Hoc mare pro diversitate locorum diversis nominibus vocatur; sed quantum ad praesentem locum, mare galilaeae propter provinciam, tiberiadis autem a civitate dicitur. Mare autem dicitur, non quia sit amara aqua; sed iuxta hebraicum modum, omnium congregationes aquarum maria vocantur: quod mare dominus etiam frequenter transit, ut populis ibi manentibus verbum praedicationis impendat.

Theophylactus. Transit enim de loco ad locum probando populi voluntatem, et avidiores homines uniuscuiusque civitatis et sollicitiores reddens; unde sequitur et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur.

Alcuinus. Scilicet quod caecos illuminabat, et alia huiusmodi. et sciendum est, quod quoscumque in corpore sanabat, eos pariter reformabat in anima.

Chrysostomus in Ioannem. tanta autem doctrina potientes, a signis magis movebantur, quod grossioris mentis erant. Signa enim, ut ait paulus, non sunt data fidelibus, sed infidelibus. Sapientiores autem erant illi de quibus dicitur quod stupebant in doctrina eius. Sed quare non dicit quae signa videbant eum facientem? quoniam hic evangelista maiorem partem libri in sermonibus domini consumere studuit. sequitur subiit in montem iesus, et ibi sedebat cum discipulis suis. In montem quidem ascendit propter signum quod fieri debebat. Sed quod discipulos secum ascendere fecit, accusatio multitudinis erat non sequentis eum. Ascendit etiam in montem erudiens nos a tumultibus et ab ea quae in mundo est turbatione requiescere; apta enim ad philosophiam solitudo est. sequitur erat autem proximum pascha dies festus iudaeorum. Vide qualiter in anno integro nihil plus evangelista nos docuit de signis Christi quam quod paralyticum sanavit, et filium reguli: non enim studuit universa annuntiare, sed ex multis magna et pauca. Qualiter igitur non ascendit ad diem festum? paulatim enim solvebat legem, occasionem capiens a iudaica nequitia.

Theophylactus. Quia enim iudaei eum persequebantur, occasionem recessus accipiens, legem exclusit, innuens observantibus quod, veritate adveniente, omnis cessat figura; et quod legibus non subicitur, ut legalia festa perficeret. Et vide hoc quod non erat festum Christi, sed iudaeorum.

Beda. Si quis verba evangelistarum diligenter consideraverit, facile cognoscet quia unius anni spatium fuit inter decollationem Ioannis et passionem domini. Cum enim matthaeus dicat, quia dominus audita nece Ioannis secessit in desertum locum, et ibi turbas pavit; et Ioannes dicit quod proximum erat pascha iudaeorum quando turbas pavit, aperte demonstratur quia imminente paschali festivitate decollatus est Ioannes. Evoluto autem unius anni spatio, passus est Christus in eadem festivitate. sequitur cum sublevasset ergo oculos iesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad philippum: unde ememus panes ut manducent hi? dixit cum sublevasset oculos iesus, ut disceremus quia oculos non erigebat huc atque illuc; sed pudice sedebat attentus cum discipulis suis.

Chrysostomus in Ioannem. neque etiam simpliciter sedebat cum discipulis suis, sed diligenter loquens aliquid eis, et eos ad seipsum convertens. Deinde respiciens vidit turbam ad se venientem. Cuius igitur gratia philippum interrogat? sciebat enim quod discipulorum eius congregatio ampliori indigebat doctrina. Talis autem erat philippus, qui postea dixit: ostende nobis patrem, et sufficit nobis. Propterea igitur prius eum erudiebat. Nam si simpliciter factum esset, miraculum non tantum appareret; nunc autem prius cogit confiteri inopiam, ut certius discat miraculi magnitudinem; unde sequitur hoc autem dicebat tentans eum. Non quidem ignorans id quod debebat ab ipso dici; sed humano more hoc dictum est. Sicut enim quod dicitur: qui scrutatur corda hominum, non ostendit ignorantiae scrutationem, sed certissimae cognitionis: ita cum hic dicit quod tentavit eum, nihil aliud dicit quam quoniam sciebat certissime. sed aliud est dicere, quoniam probatiorem eum faciebat, per talem interrogationem inducens in certissimam signi cognitionem. Propter hoc et evangelista, ne infirmitate locutionis minorationem aliquam suspiceris, subiungit ipse enim sciebat quid esset facturus.

Alcuinus. Interrogat igitur, non ut ignorata discat, sed ut discipulo adhuc rudi propriam tarditatem ostendat, quam ipse in se perpendere non valebat.

Theophylactus. Vel etiam ut aliis ipsum ostenderet, non tamquam cor eius ignorans.

Augustinus de cons. Evang.. Sed si dominus, secundum narrationem Ioannis, prospectis turbis quaesivit a philippo, tentans eum, unde illis escae dari possent; potest movere quomodo sit verum, quod alii narraverunt, prius dixisse domino discipulos, ut dimitteret turbas. Quibus ille respondit, secundum matthaeum: non habent necesse ire: date eis vos manducare. Intelligitur igitur, post haec verba dominum inspexisse multitudinem, et dixisse philippo quod Ioannes commemorat, alii autem praetermiserunt.

Chrysostomus. vel aliter. Alia quidem sunt illa, alia autem sunt haec, non eisdem facta temporibus.

Theophylactus. Philippum igitur dominus tentans utrum fidem haberet, invenit eum adhuc humanis passionibus subiacentem; quod patet ex hoc quod sequitur respondit ei philippus: ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.

Alcuinus. In quo tarditatem suam ostendit: nam si perfecte de creatore intelligeret, de eius potentiae largitate non diffideret.

Augustinus. Quod autem philippus hic apud Ioannem respondet, hoc marcus a discipulis responsum esse commemorat, volens intelligi, hoc ex ore ceterorum philippum respondisse; quamquam et pluralem numerum pro singulari usitatissime ponere potuerit.

Theophylactus. sed et andream dominus similem philippo invenit, quamvis altius de illo contemplantem; sequitur enim dicit ei unus ex discipulis eius, andreas frater simonis petri: est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces.

Chrysostomus. Aestimo quidem non sine causa id eum dicere; sed quia audiverat signum quod eliseus de panibus hordeaceis fecerat: pavit enim de viginti panibus centum homines. Ascendit igitur mente in aliquod excelsum; sed ad summum non potuit pervenire; quod patet per hoc quod subdit sed haec quid sunt inter tantos? aestimabat enim quod de paucioribus pauciora, et de pluribus plura facturus esset qui miracula faciebat; sed hoc non erat verum: similiter enim ei facile erat et de pluribus et de paucioribus pascere turbas: non enim materia subiecta indigebat; sed ne viderentur creaturae alienae esse ab eius sapientia, ipsis creaturis utitur ad materiam miraculorum.

Theophylactus. Confundantur manichaei, qui dicunt, quod panes et omnia huiusmodi creata sunt a malo Deo: quia boni Dei filius iesus Christus panes multiplicavit: nam si creaturae malae fuissent, nequaquam bonus mala multiplicasset.

Augustinus de cons. Evang.. Quod autem andreas apud Ioannem de quinque panibus et duobus piscibus suggessit, hoc ceteri, pluralem numerum pro singulari ponentes, ex discipulorum persona retulerunt.

Chrysostomus in Ioannem. discamus autem hic qui voluptati attendimus quae comedebant mirabiles viri illi et magni, et quantitatem eorum quae inferebantur, et vilitatem mensae eorum. nondum autem apparentibus panibus iussit eos discumbere, ut discas quoniam non entia ut entia ei subsistunt, sicut paulus ait: qui vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt. Sequitur enim dicit eis iesus: facite homines discumbere.

Alcuinus. Ad litteram homines discumbere dicimus iacendo comedere more antiquo; unde sequitur erat autem fenum multum in loco.

Theophylactus. Idest herba viridis: erat enim pascha, quod in primo mense veris perficiebatur. sequitur discubuerunt ergo viri numero quasi quinque millia. Soli viri numerantur ab evangelista, quia legalem consuetudinem sequebatur. Etenim moyses a viginti annis et supra, populum connumeravit, nulla mentione de mulieribus facta: innuens quod omne quod virile est et iuvenile, dignum et honorabile est apud Deum. sequitur accepit ergo iesus panem, et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant.

Chrysostomus. Sed quare paralyticum debens sanare non orat, neque suscitans mortuos, neque mare quietans; hic autem orat gratias agens? ut scilicet ostendat, eos qui comestionem incipiunt, gratias agere oportere Deo. Sed et aliter in minoribus maxime orat, ut discas quod non propter indigentiam orat. si enim indigeret orare, multo magis in maioribus hoc fecisset; quia vero illa ex auctoritate facit, manifestum est quod hic condescendendo nobis, orat: et adhuc quoniam turba multa erat praesens, oportebat eis suaderi quod secundum voluntatem Dei advenerat: et ideo cum occulte aliquod miraculum faciebat, non orabat; sed coram multis orabat, ne crederent quod esset Deo contrarius.

Hilarius de trin.. quinque igitur panes offeruntur turbae, et franguntur: subrepunt in frangentium manus quaedam fragmentorum procreationes, non imminuitur unde praefringitur; et tamen praefringentis manum fragmenta occupant: non sensus, non visus profectum tam conspicabilis operationis assequitur; est quod non erat, videtur quod non intelligitur: solum superest ut deus omnia posse credatur.

Augustinus in Ioannem. unde enim multiplicat de paucis granis segetes, inde in manibus suis multiplicavit quinque panes: potestas enim erat in manibus Christi, panes autem illi quinque quasi semina erant, non quidem terrae mandata, sed ab eo qui terram fecit, multiplicata.

Chrysostomus. vide autem quanta est servi et domini differentia: nam prophetae quasi ex mensura habentes gratiam, ita miracula faciebant; Christus autem absoluta virtute faciens, cum multa superabundantia omnia operabatur. sequitur ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant. Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum. non quidem haec ostentatio superflua fuit, sed ne phantasiam aestimarent quod factum est; propter quod etiam ex subiecta materia miraculum fecit. Sed quare non turbis dedit fragmenta portanda, sed discipulis? quoniam hos maxime erudire volebat, qui orbis terrarum debebant esse magistri. Ego autem non solum admiror multitudinem panum quae facta est, sed et certitudinem superfluorum: quia neque plus neque minus fecit superfluum esse, sed tantum quantum volebat; scilicet duodecim cophinos, secundum numerum duodecim apostolorum.

Theophylactus. Addiscimus autem ex miraculo perpetrato, non fieri pusillanimes in coarctationibus paupertatis.

Beda. Turbae autem cum vidissent signum quod fecit dominus, mirabantur, quia nondum eum Deum esse cognoverant; ideoque evangelista subdit illi ergo homines, quia carnales erant et carnaliter intelligebant, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum.

Alcuinus. Nondum pleni fide dominum vocant prophetam, qui nondum Deum dicere noverant; sed iam multum profecerant ex virtute miraculi, qui eum secernentes ab aliis, prophetam vocabant, sicut sciebant in populo illo prophetas aliquando miracula fecisse: nec falluntur si dicunt eum prophetam, cum ipse dominus vocaverit se prophetam, dicens: non capit prophetam perire extra ierusalem.

Augustinus in Ioannem. sic autem propheta est Christus et dominus prophetarum, sicut angelus et dominus angelorum: ex eo enim quod praesens annuntiavit, angelus erat; ex eo quod futura praedixit, propheta erat; ex eo quod verbum caro factum est, et angelorum et prophetarum dominus erat: nullus enim propheta sine verbo Dei.

Chrysostomus in Ioannem. Ex hoc autem quod dicunt qui venturus est in mundum, manifestum est quod prophetam quemdam principalem expectabant; et ideo quod dicitur hic est vere propheta, in graeco cum adiectione articuli ponitur, ad ostendendum scilicet, eum esse discretum ab aliis prophetis.

Augustinus. Considerandum autem quod dicitur: quia enim deus non est talis substantia quae oculis videri possit, et miracula eius quibus totum mundum regit, universamque creaturam administrat, assiduitate viluerunt; servavit sibi quaedam quae faceret opportuno tempore praeter usitatum cursum ordinemque naturae, ut non maiora, sed insolita videndo stuperent, quibus quotidiana viluerunt. maius enim miraculum est gubernatio totius mundi quam saturatio quinque millium hominum de quinque panibus: et tamen hoc nemo miratur; illud mirantur homines, non quia maius, sed quia rarum est. Nec tamen sufficit hoc intueri in miraculis Christi: quia enim dominus est in monte, verbum Dei est in alto: proinde non quasi humiliter iacet, nec transeunter praetereundum est.

Alcuinus. Mystice enim nomine maris turbidum saeculum designatur. Mox autem ut Christus mare mortalitatis nostrae adiit nascendo, calcavit moriendo, transiit resurgendo, secutae sunt eum credendo et imitando turbae credentium ex utroque populo collectorum.

Beda. Tunc autem dominus subiit montem quando caelum ascendit, quod designatur per montem.

Alcuinus. quod enim turbis inferius relictis, ad altiora cum discipulis ascendit, ostendit quod simplicibus minora praecepta sunt committenda, perfectioribus altiora: quod imminente pascha illos reficit, significat quia quisque pane divini verbi, et corpore et sanguine domini desiderat refici, debet spirituale pascha facere, idest, de vitiis ad virtutes transire. Oculi vero domini sunt dona spiritualia, quae cum dominus electis suis misericorditer concedit, tunc in eos oculos suos dirigit: idest respectum pietatis impendit.

Augustinus lib. 83 quaest.. quinque autem panes hordeacei significant veterem legem: sive quia nondum spiritualibus, sed adhuc carnalibus data est lex, idest quinque corporis sensibus deditis: nam ipse et turbae quinque millia hominum fuerunt: sive quia per moysen lex ipsa data est: moyses enim quinque libros scripsit. Et quod hordeacei erant panes, bene significavit vel ipsam legem, quae ita data erat ut in ea vitale animae alimentum corporalibus sacramentis obtegeretur: hordei enim medulla tenacissima palea tegitur: vel ipsum populum nondum expoliatum carnali desiderio, quod tamquam palea cordi eius inhaerebat.

Beda. hordeum etiam pabulum est iumentorum, et cibus servorum: et lex vetus data est servis et iumentis, idest carnalibus.

Augustinus. duo autem pisces, qui saporem suavem pani dabant, duas illas personas videntur significare quibus populus ille regebatur, regiam scilicet, et sacerdotalem; quae tamen duae personae dominum nostrum praefigurabant, ambas enim ille sustinuit.

Alcuinus. Vel duo pisces dicta vel scripta prophetarum et psalmistarum significant; et cum quinarius ad quinque sensus corporis referatur, mille ad perfectionem refertur. Qui vero quinque sensus corporis perfecte regere student, viri dicuntur a viribus; quos feminea mollities non corrumpit; sed sobrie et caste vivunt, et caelestis sapientiae dulcedine merentur recreari.

Augustinus in Ioannem. Puer autem qui ista habebat, forte populus israel erat, qui sensu puerili ea portabat, nec manducabat. illa enim quae portabat, clausa onerabant, aperta pascebant.

Beda. Pulchre autem dicit haec quid sunt inter tantos? quia lex vetus parum proficiebat, quousque eam suis manibus suscepit: idest, opere implevit, et eamdem spiritualiter intelligendam esse docuit, quia lex neminem ducebat ad perfectum.

Augustinus. frangendo autem panes multiplicati sunt. Quinque enim libri moysi multos libros, cum exponuntur tamquam frangendo, idest disserendo, fecerunt.

Augustinus lib. 83 quaest.. Dominus etiam tamquam frangendo et aperiendo quod durum erat et clausum in lege, per discipulos implevit, cum eis post resurrectionem aperuit scripturas.

Augustinus in Ioannem. Quia autem ignorantia populi erat in lege, propterea tentatio domini ignorantiam discipuli demonstrabat. super fenum autem discumbebant, quia carnaliter sapiebant, et in carnalibus quiescebant; omnis enim caro fenum. Illi autem de panibus domini implentur qui quod auribus audiunt, operibus implent.

Augustinus. quae sunt autem fragmenta, nisi quae populus non poterat manducare? quid ergo restat, nisi ut secretiora intelligentiae, quae non potest capere multitudo, illis credantur qui idonei sunt et alios docere valent, sicut erant apostoli? unde et duodecim cophini impleti sunt.

Alcuinus. Cophinis enim servilia implentur officia. Cophini igitur sunt apostoli et eorum imitatores, qui licet in praesenti sint despectibiles, spiritualium sacramentorum divitiis sunt interius referti. Dicuntur autem apostoli fuisse cophini, quia per apostolos fides sanctae trinitatis erat praedicanda in quattuor partibus mundi. quod autem novos panes noluit facere, sed allatos cumulavit, significat quia veterem scripturam non reprobavit, sed aperiendo patefecit.



Th. Aq. Catena aurea 12531