Th. Aq. Catena aurea 12918

IOANNES 9,18-23


12918 (Jn 9,18-23)

Chrysostomus in Ioannem. quia pharisaei caecum attonitum facere non valuerunt, sed videbant eum cum omni propalatione benefactorem suum praedicantem, per parentes putabant Christi miraculum annihilare; unde dicitur non crediderunt ergo iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius qui viderat.

Augustinus in Ioannem. Idest, caecus fuerat et viderat.

Chrysostomus. Sed haec est veritatis natura: per quae putatur insidias pati, per haec fortior fit: mendacium enim sibi ipsi quidem obviat, et per ea per quae laedere veritatem videtur, per ea clariorem eam ostendit, quod et nunc factum est. Ne enim aliquis diceret quod vicini nihil certum dixerunt, sed per quamdam assimilationem locuti sunt, parentes in medium ducuntur, qui maxime suum filium cognoscebant. Statuentes autem eos in medium, cum multo furore interrogant; unde sequitur et interrogaverunt eos, dicentes: hic est filius vester? et non dicunt: qui quandoque fuit caecus, sed quem dicitis quia natus est caecus. O iniqui. Quis pater eligeret talia mentiri de filio? solum non dicunt: quem vos fecistis caecum. Duobus autem his ad negationem eos inducere conantur: et in hoc quod dicunt quem dicitis quia natus est caecus, et in hoc quod subdunt quomodo ergo nunc videt? Theophylactus. quasi dicant: aut hoc falsum est quod nunc videat, aut primum quod caecus fuerit; sed constat hoc esse verum quod videt: falsum ergo fuit quod caecum eum dicebatis.

Chrysostomus. tribus ergo interrogationibus factis: si filius eorum est, si caecus fuit, et qualiter vidit, duas confitentur; unde sequitur responderunt ergo eis parentes eius, et dixerunt: scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est. Tertiam autem abiciunt; unde subdunt quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus. Et hoc etiam pro veritate factum est, ut nullus alius, sed is qui curatus est, et qui dignus fide erat, hoc confiteretur; unde sequitur ipsum interrogate: aetatem habet, ipse de se loquatur.

Augustinus. Quasi dicant: iuste cogeremur loqui pro infante, quia ipse pro se loqui non posset. Caecum a nativitate novimus, sed loquentem.

Chrysostomus. Qualiter ergo grati fuerint parentes, qui eorum quae sciebant quaedam tacuerunt propter timorem iudaeorum? sequitur enim haec dicebant parentes eius, quia timebant iudaeos. rursus et hic opinionem iudaeorum et mentem evangelista inducit; unde sequitur iam enim conspiraverant iudaei ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.

Augustinus. iam non erat malum fieri extra synagogam: illi expellebant, Christus suscipiebat. sequitur propterea parentes eius dixerunt: quia aetatem habet, ipsum interrogate.

Alcuinus. In quo ostendit evangelista, illos non per ignorantiam, sed propter metum talia respondisse.

Theophylactus. imbecilliores enim filio erant, qui testis aderat intrepidus veritatis, illuminatos habens oculos intellectus a Deo.


IOANNES 9,24-34


(Jn 9,24-34)
Chrysostomus in Ioannem. quia parentes miserunt pharisaeos ad illum qui curatus est, rursus vocaverunt eum secundo; unde dicitur vocaverunt ergo rursus hominem qui caecus fuerat. Non autem manifeste dicunt: nega quoniam Christus te curavit; sed sub praetextu religionis ad hoc eum inducere volunt; unde sequitur da gloriam Deo: quasi dicant: confitere quia hic nihil est operatus.

Augustinus in Ioannem. Nega quod accepisti. Hoc plane non est Deo gloriam dare, sed Deum potius blasphemare.

Alcuinus. Sic autem volebant illum dare gloriam Deo, ut, sicut et ipsi, Christum diceret peccatorem; unde sequitur nos scimus quia hic homo peccator est.

Chrysostomus in Ioannem. qualiter ergo non arguistis eum dicentem: quis ex vobis arguet me de peccato? Alcuinus. Sed ille ut neque pateret calumniae, neque veritatem celaret, non dixit: scio eum iustum; nam sequitur dicit ergo ille: si peccator est, nescio.

Chrysostomus in Ioannem. qualiter qui dixit: quoniam propheta est, nunc dicit si peccator est, nescio? numquid modo timuit caecus? absit; sed voluit Christum a rei testimonio, et non a sua voce ab incusatione eripere, et suam responsionem facere fide dignam ab accepto beneficio; unde subdit unum scio, quia caecus cum essem, modo video; quasi dicat: nihil modo de hoc dico utrum sit peccator, sed iterum dico quod manifeste novi. Quia igitur nequiverant evertere quod factum est, ad priores redeunt sermones, rursus modum curationis inquirentes; sicut canes quidem venationem nunc huc, nunc illuc investigantes; unde sequitur dixerunt ergo illi: quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? hoc est, numquid praestigio aliquo? non enim dixerunt: qualiter vidisti? sed: qualiter aperuit oculos tibi? dantes occasionem detrahendi contra eius operationem. Donec igitur res inquisitione indigebat, caecus remisse loquebatur; quia vero iam vicerat, audacter de reliquo eis loquitur; unde sequitur respondit eis: dixi vobis iam, et audistis; quid iterum vultis audire? quasi dicat: non attenditis ad ea quae dicuntur: unde ultra non respondebo vobis inaniter interrogantibus, et non volentibus addiscere, sed cavillari quae dicuntur; unde sequitur numquid et vos vultis discipuli eius fieri? Augustinus in Ioannem. quid est numquid et vos, nisi quia iam ego sum, numquid et vos vultis? iam video, sed non invideo. Haec loquebatur iam stomachans adversus duritiam iudaeorum, et ex caeco videns, non ferens caecos.

Chrysostomus. Ita forte quid est veritas, ita imbecille mendacium; nam veritas quidem et si despectos assumpserit, claros eos facit vel ostendit; mendacium autem et si cum fortibus fuerit, imbecilles eos monstrat. sequitur maledixerunt ergo ei, et dixerunt: tu discipulus eius sis.

Augustinus. maledictum est, si cor discutias, non si verba perpendas. Tale maledictum super nos et super filios nostros. sequitur nos autem moysi discipuli sumus; nos scimus quia moysi locutus est deus. Sed tunc sciretis, quia per moysen praedictus est deus: habetis enim dominum dicentem: si crederetis moysi, crederetis et mihi: de me enim ille scripsit. itane sequimini servum et dorsum ponitis contra dominum? nam subditis hunc autem nescimus unde sit.

Chrysostomus. ea quae per visum cognoscitis, auditu minora aestimatis: illa enim quae nosse vos dicitis, a progenitoribus audistis. sed nonne fide dignior est qui certificavit quod a Deo venit per miracula, quae non solum audistis, sed vidistis? unde sequitur respondit ille homo, et dixit eis: in hoc enim mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit oculos meos. ubique signum inducit, quia hoc depravare non poterant, sed ab eo convincebantur: et quia dixerant quod homo peccator non potest talia signa facere, de cetero illorum assumit iudicium, propria verba eis in memoriam reducens; unde subdit scimus autem quia peccatores deus non audit; quasi dicat: opinio haec mea et vestra communis est.

Augustinus. adhuc tamen unctus loquitur: nam et peccatores exaudit deus. Si enim non exaudiret, frustra publicanus diceret: deus, propitius esto mihi peccatori; ex illa confessione meruit iustificationem, quomodo ipse caecus illuminationem.

Theophylactus. vel dicendum est, quoniam quod dictum est, Deum non exaudire peccatores, hoc significat quod facere miracula deus peccatoribus non concedit. Cum vero veniam implorant de commissis, translati sunt de gradu peccantium ad statum poenitentium.

Chrysostomus. et vide quod cum supra dixit si peccator est, nescio, non dubitans dixit: hic enim non solum a peccatis eum excusat; sed valde Deo placentem ostendit: nam subdit si quis Dei cultor est, et voluntatem eius facit, hunc exaudit. Non enim sufficit Deum cognoscere, sed voluntatem eius facere. deinde extollit quod factum est, dicens a saeculo non est auditum quia quis aperuit oculos caeci nati; quasi dicat: si confitemini quoniam deus peccatores non audit, hic autem miraculum fecit, et tale quale nullus hominum fecit, manifestum est virtutem qua hoc fecit, maiorem esse quam quae est secundum hominem virtus; unde subdit nisi esset hic a Deo, non posset facere quidquam.

Augustinus. libere, constanter, veraciter. haec enim quae facta sunt a domino, a quo fierent nisi a Deo? aut quando a discipulis talia fierent, nisi in eis dominus habitaret? Chrysostomus. Quia ergo veritatem locutus, in nullo confusus est; quando maxime admirari eum oportebat, tunc eum condemnant; sequitur enim responderunt et dixerunt ei: in peccatis natus es totus, et tu doces nos? Augustinus. quid est totus? cum oculis clausis. Sed qui aperuit oculos, salvat et totum.

Chrysostomus. Vel dicunt totus ac si dicant: a prima aetate in peccatis es. Hic igitur eius caecitatem exprobrant, ostendentes quod propter peccata factus est caecus; quod rationem non habebat. Donec ergo expectabant eum negaturum esse, fide dignum esse putabant; sed nunc eum eiciunt; unde sequitur et eiecerunt eum foras.

Augustinus. ipsi illum magistrum fecerant, ipsi ut discerent toties interrogaverunt, et ingrati docentem proiecerunt.

Beda. Solet enim maiorum consuetudo a minoribus aliquid discere dedignari.


IOANNES 9,35-41


12935 (Jn 9,35-41)

Chrysostomus in Ioannem. qui propter veritatem et Christi confessionem iniuria opprimuntur, hi maxime honorantur; quod in caeco factum est: eiecerunt enim eum ex templo iudaei, et invenit eum dominus templi, et eum suscepit sicut agonotheta athletam multum laborantem, et coronavit; unde dicitur audivit iesus quia eiecerunt eum foras, et cum invenisset eum, dixit ei: tu credis in filium Dei? ostendit autem evangelista quoniam propter hoc venit iesus ut ei loqueretur. Interrogat autem non ignorans, sed volens seipsum notum facere, et ostendens quoniam multum appretiatur eius fidem; quasi dicat: plebs conviciata est mihi, sed nulla mihi est cura illorum: unius cura est: ut tu credas. Melior est faciens voluntatem Dei, quam decies mille iniqui.

Hilarius de trin.. Si autem sola Christi qualiscumque confessio fidei esset consummatio, dictum fuisset: tu credis in Christum? sed quia haereticis pene omnibus hoc nomen in ore esset futurum ut Christum confiterentur, et filium tamen negarent, id quod proprium Christo est, ad fidem poscitur, idest ut credatur in Dei filium. Credidisse autem in Dei filium quid proficit, si credatur in creaturam, cum a nobis fides in Christo non creaturae Dei, sed filii Dei postuletur? Chrysostomus. Nondum autem caecus Christum noverat: caecus enim erat antequam veniret ad Christum, et post curationem a iudaeis circum trahebatur; unde sequitur respondit ille, et dixit: quis est, domine, ut credam in eum? desiderantis et valde inquirentis animae verbum est. Pro quo tot disputavit, hunc ignorat, ut discas in eo veritatis amorem. non autem dixit ei dominus: ego sum qui curavi te; sed medie adhuc loquitur; unde sequitur et vidisti eum.

Theophylactus. hoc autem dicit, ut reducat ei in memoriam sanitatem, et quia ab ipso virtutem videndi acceperat. Attende autem, quoniam qui loquebatur, ex maria natus est, et ipse idem est Dei filius, non alius et alius secundum errorem nestorii; unde sequitur et qui loquitur tecum, ipse est.

Augustinus in Ioannem. Modo lavat faciem cordis eius. Denique iam facie lota cordis, et mundata conscientia, agnoscit illum non filium hominis tantum, quod ante crediderat, sed iam filium Dei, qui carnem susceperat; unde sequitur at ille ait: credo, domine. Parum est credere; vis videre qualem credat? et procidens adoravit eum.

Beda. In quo possunt sumere exemplum, ut non erecta cervice quis dominum roget; sed supplex in terram prostratus eius misericordiam imploret.

Chrysostomus. Per hoc igitur eius divinam virtutem ostendit, verbo opus adiungens. Dominus autem illum ferventiorem circa fidem fecit, et eos qui eum sequebantur, erexit; unde sequitur et dixit eis iesus: in iudicium ego in hunc mundum veni.

Augustinus. dies enim erat inter lucem et tenebras discurrens. Recte autem subditur ut qui non vident, videant: quia de tenebris liberat. sed quid est quod sequitur: et qui vident, caeci fiant? audi quod sequitur: commoti sunt enim pharisaei quidam ex verbis istis; unde sequitur et audierunt quidam ex pharisaeis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: numquid et nos caeci sumus? hoc enim eos movebat et qui vident, caeci fiant. sequitur dixit ergo eis iesus: si caeci essetis, non haberetis peccatum; id est, si vos caecos diceretis, et ad medicum recurreretis. Nunc vero quia dicitis: videmus, peccatum vestrum manet: quia enim dicendo videmus, medicum non quaeritis, in caecitate vestra manebitis. Hoc ergo quod paulo ante dixit ego veni ut qui non vident, videant, id est, qui se non videre confitentur, et medicum quaerunt, ut videant; et qui vident, caeci fiant, id est, qui se putant videre, et medicum non quaerunt, in sua caecitate permaneant. ergo istam discretionem vocavit iudicium, cum ait in iudicium veni in hunc mundum. non illud iudicium iam intulit mundo quo de vivis et mortuis in fine saeculi iudicabit.

Chrysostomus. Vel aliter. In iudicium dixit, id est in maius supplicium, ostendens quoniam qui condemnaverunt eum, ipsi sunt qui condemnati sunt. Quod autem dicit ut qui non vident, videant, et qui vident caeci fiant, idem est quod paulus dicit quod gentes quae non quaerebant iustitiam, invenerunt iustitiam quae est ex fide Christi; israel autem persequens legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit.

Theophylactus. quasi dicat: ecce qui a nativitate non viderat, iam videt anima et corpore; qui vero videre videntur, excaecati sunt intellectu.

Chrysostomus. Sunt enim duae visiones et duae caecitates, scilicet sensibilis et intellectualis. Illi autem ad sensibilia inhiabant solum, et de sensibili solum verecundabantur caecitate; unde ostendit eis quod melius esset eos esse caecos quam sic videntes; propter quod dicit si caeci essetis, non haberetis peccatum, quia tolerabilius fieret vobis supplicium. sed nunc dicitis, quia videtis.

Theophylactus. non considerantes factum in caeco miraculum, non estis digni venia, quasi ex visis miraculis ad fidem non attracti.

Chrysostomus. Hoc igitur quod aestimabant esse magnam laudem, ostendit quod eis fert supplicium: et simul consolatus est eum qui a nativitate fuerat caecus de corporali caecitate. non autem sine causa evangelista dicit, quod audierunt hoc quidam ex pharisaeis qui cum ipso erant; sed ut rememoretur quoniam isti illi erant qui prius restiterant Christo, deinde eum lapidare voluerunt. erant enim quidam superficie tenus sequentes, et facile in contrarium transmutabantur.

Theophylactus. Vel aliter. si caeci essetis, idest inscii scripturarum, nequaquam tam grande vobis peccatum incumberet, tamquam ignorantia peccantibus: nunc vero quia prudentes vos atque legisperitos asseritis, per vos ipsos condemnabiles estis.


IOANNES 10,1-6

13001 (Jn 10,1-6)

Chrysostomus in Ioannem. quia dominus de caecitate iudaeorum disputaverat, ne dicant: non est ex nostra caecitate quod ad te non accedimus, sed a te avertimur, ut erroneum fugientes, vult ostendere quod non est erroneus, sed pastor, ponens signa latronis et pastoris. et primo ostendit quis est erroneus et fur, dicens amen, amen, dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. hic autem et eos qui ante eum fuerunt, occulte insinuat, et eos qui post eum futuri sunt, antiChristum et pseudoChristos. ostium autem scripturas vocavit; hae enim Dei cognitionem aperiunt, hae oves custodiunt, et lupos supervenire non permittunt, haereticis introitum praecludentes. qui ergo non scripturis utitur, sed aliunde ascendit, hoc est aliam sibi et non legitimam viam facit, hic fur est. Dicit autem ascendit, et non intrat, ad similitudinem furis maceriam transcendere volentis, et periculose omnia agentis. Dicens autem aliunde, etiam scribas occulte insinuavit, qui docebant mandata et doctrinas hominum, et legem praevaricabantur. Si autem infra seipsum ostium dicit, non oportet turbari: etenim pastorem seipsum et ovem differenter praedicat: quia enim adducit nos patri, ostium se dicit; quia vero procurat, pastorem.

Augustinus in Ioannem. vel aliter. Multi sunt qui secundum quamdam vitae huius consuetudinem dicuntur boni homines, qui ea quae in lege mandata sunt quasi observant, et Christiani non sunt, et plerumque se iactant sicut pharisaei: numquid et nos caeci sumus? quia vero omnia ista quae faciunt, et nesciunt ad quem finem referant, inaniter faciunt, dominus de grege suo et ostio quo intratur ad ovile, similitudinem posuit, dicens amen, amen, dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Dicant ergo pagani vel iudaei vel haeretici: bene vivimus: si per ostium non intrant, quid eis prodest? ad hoc enim debet unicuique prodesse bene vivere, ut detur illi semper vivere: quia nec bene vivere dicendi sunt qui finem bene vivendi vel caecitate nesciunt, vel inflatione contemnunt. Non est autem cuiquam spes vera semper vivendi, nisi cognoscat vitam, quod est Christus, et per hanc ianuam intret in ovile. Quicumque ergo vult intrare ad ovile, per ostium intret: non solum Christum praedicet, sed Christi gloriam quaerat, non suam. Humilis autem ianua est Christus: qui intrat per hanc ianuam, oportet humilem esse, ut sano capite possit intrare. Qui autem se non humiliat, sed extollit, per maceriam vult ascendere; ideo exaltatur ut cadat. quaerunt ergo plerumque tales homines etiam persuadere hominibus ut bene vivant et Christiani non sint: per aliam partem volunt ascendere et rapere et occidere. tales ergo fures sunt, quia quod alienum est, suum dicunt; latrones, quia quod furantur occidunt.

Chrysostomus. vidisti qualiter descripsit latronem: intuere et pastoris definitionem; sequitur enim qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.

Augustinus de verb. Dom.. intrat per ostium qui intrat per Christum, qui imitatur passionem Christi, qui cognoscit humilitatem Christi; ut cum deus factus sit homo pro nobis, cognoscat se homo non esse Deum, sed hominem. Qui enim vult deus videri cum sit homo, non imitatur illum qui cum deus esset, homo factus est. Tibi autem non dicitur: esto aliquid minus quam es; sed: agnosce quid es. sequitur huic ostiarius aperit.

Chrysostomus. nihil prohibet ostiarium vocare moysen: ille enim est cui eloquia Dei credita sunt.

Theophylactus. vel spiritus sanctus est ostiarius, per quem scripturae reseratae nobis indicant Christum.

Augustinus in Ioannem. vel aliter. Ostiarium ipsum dominum debemus accipere: multo sunt enim magis inter se diversa in rebus humanis pastor et ostium, quam ostiarius et ostium; et tamen dominus et pastorem se dixit et ostium. Cur ergo non intelligamus ipsum et ostiarium? ipse enim se aperit, qui seipsum exponit. Si aliam personam quaeris ostiarii, vide ostiarium forte spiritum sanctum, de quo dominus dicit: ipse vos docebit omnem veritatem. Ostium est Christus qui est veritas. Quis aperit ostium nisi qui docet veritatem? cavendum tamen est ne maior aestimetur ostiarius esse quam ostium, quia in domibus hominum ostiarius ostio, non ostium praeponitur ostiario.

Chrysostomus. quia vero dicebant eum esse deceptorem, et hoc ex infidelitate sui ipsorum certificabant dicentes: quis principum credit in eum? ostendit nunc quod ex hoc quod non attendunt ei, ex ordine ovium excluduntur; unde sequitur oves vocem eius audiunt. Si enim pastoris est per legitimum intrare ostium, per quod ipse intravit, ab ovium congregatione se abstrahunt qui ipsum non audiunt. sequitur et proprias oves vocat nominatim.

Augustinus in Ioannem. novit enim nomina praedestinatorum; unde discipulis ait: gaudete quoniam nomina vestra scripta sunt in caelo. sequitur et educit eas.

Chrysostomus in Ioannem. Oves educebat quando eas mittebat, non extra lupos, sed in medio luporum. Videtur autem et de caeco occulte insinuare: etenim illum eduxit vocans ex medio iudaeorum, et vocem eius audivit.

Augustinus. Sed et quis alius oves emittit, nisi qui earum peccata dimittit, ut eum sequi duris liberatae vinculis possint? sequitur enim et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit.

Glossa. Emittit siquidem eas de tenebris ignorantiae ad lucem, dum ante eas vadit, quasi in columna nubis et ignis.

Chrysostomus. nimirum pastores contrarium faciunt oves sequentes; sed ipse ostendit se contrarium facere, quoniam oves deducit ad veritatem.

Augustinus. et quis est qui oves praecessit nisi qui surgens a mortuis iam non moritur, et patri dixit: quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum et ipsi sint mecum? sequitur et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius; alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo, quia non noverunt vocem alienorum.

Chrysostomus. alienos dicit eos qui circa theodam et iudam, aut eos qui post haec alios debent decipere, pseudoapostolos: ut enim non dicatur unus illorum esse, per multa se ab eis separat. primo quidem per doctrinam scripturarum, per quas Christus ad se homines adducebat; illi vero ab eis homines abstrahebant. secundo per ovium obedientiam: nam in eum quidem non solum viventem, sed etiam mortuum homines crediderunt; illos autem confestim reliquerunt.

Theophylactus. significat etiam antiChristum, qui paululum decipiens, non obtinebit sequaces post eius mortem.

Augustinus. sed quomodo solvetur ista quaestio? audiunt vocem Christi quandoque non oves: audivit enim iudas, sed lupus erat; et non audiunt oves: aliqui enim eorum qui Christum crucifixerunt, non audierunt, sed oves erant. Sed dicet aliquis: quando non audiebant, oves non erant; vox audita eos mutavit, et ex lupis oves fecit. Me autem adhuc movet quod per ezechielem obiurgat dominus pastores, et dicit inter cetera de ovibus: errantem non revocastis: et errantem dicit, et ovem appellat. Non erraret, si vocem pastoris audiret; sed ideo erravit, quia vocem alieni audivit. Dico ergo: novit dominus qui sunt eius: novit praescitos, novit praedestinatos. Ipsi sunt oves, aliquando se ipsi nesciunt; sed pastor novit eas: multae enim oves foris sunt, et multi lupi intus. De praedestinatis ergo loquitur. Est autem aliqua vox pastoris in qua oves non audiunt alienos, in qua non oves non audiunt Christum. Quae est ista vox? qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Hanc vocem non negligit proprius, non audit alienus. sequitur hoc proverbium dixit eis iesus; illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. Pascit enim dominus manifestis, exercet obscuris. Cum autem duo audiunt verba evangelii, unus impius, alter pius, et talia forte sunt ut ambo non intelligant: unus dicit: verum est quod dixit, et bonum est quod dixit, sed nos non intelligimus; iste, quia credit, iam pulsat; dignus est cui aperiatur, si pulsare persistat. alius dicit: nihil dixit; quia adhuc audiet: nisi credideritis, non intelligetis.


IOANNES 10,7-10


13007 (Jn 10,7-10)

Chrysostomus in Ioannem. dominus attentiores volens iudaeos facere, manifestat quod supra dixerat; unde dicitur dixit ergo iterum eis iesus: amen, amen, dico vobis: ego sum ostium ovium.

Augustinus in Ioannem. Ecce quod clausum posuerat, aperuit: ipse est ostium: intremus, et nos intrasse gaudeamus. sequitur omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones.

Chrysostomus. non de prophetis hoc dicit, sicut haeretici dicunt, sed de seditiosis; unde et laudans oves, subiungit sed non audierunt eos oves. Nusquam autem videtur laudare eos qui non obedierunt prophetis; sed eis detrahit vehementer.

Augustinus. intellige ergo: quotquot venerunt praeter me; non autem praeter illum prophetae venerunt, quia cum illo venerunt qui cum verbo Dei venerunt, qui veraces fuerunt: quia ipse verbum et veritas venturus praecones mittebat: sed eorum corda quos miserat possidebat: carnem quippe ipse accepit ex tempore qui est semper: in principio enim erat verbum. ante adventum autem eius, quo humilis venit in carne, praecesserunt iusti, sic eum credentes venturum, quomodo nos credimus in eum qui venit: tempora variata sunt, non fides: eadem enim fides utrosque coniungit, et eos qui venturum esse, et eos qui venisse crediderunt. quotquot ergo praeter illum venerunt, fures fuerunt et latrones; idest ad furandum et occidendum venerunt. Sed non audierunt eos oves; illi scilicet de quibus dictum est: novit dominus qui sunt eius. Eos ergo non audierunt oves in quibus non erat vox Christi, errantes, vana fingentes, miseros seducentes. quare autem se ostium dixerit, aperit subdens ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur.

Alcuinus. quasi dicat: illos non audiunt oves, sed me audiunt: quia ego sum ostium: et qui per me non fictus, sed verus introierit, perseverando salvabitur.

Theophylactus. Educit autem ad pascua dominus oves per ostium; unde sequitur et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet. quae sunt autem haec pascua nisi delectatio futura, et requies in quam nos dominus introducit? Augustinus. sed quid est quod dicit ingredietur et egredietur? ingredi quippe in ecclesiam per ostium Christum, valde bonum est: exire autem de ecclesia non est bonum. potest ergo dici ingredi nos, quando interius aliquid cogitamus; egredi autem, quando exterius aliquid operamur, secundum illud: exibit homo ad opus suum.

Theophylactus. Vel ingredi dicitur cui est curae homo interior; egredi vero qui hominem exteriorem, id est membra quae sunt supra terram, in Christo mortificat: hic enim pascua in futuro reperiet saeculo.

Chrysostomus. vel hoc dicitur propter apostolos, qui cum audacia introierunt, et exierunt, ut totius orbis terrarum facti domini, et nullus eos eicere valuit: et nutrimentum habuerunt.

Augustinus. Sed plus me delectat quod ipse quodammodo nos admonuit cum secutus adiungit fur non venit nisi ut furetur.

Alcuinus. Quasi dicat: merito oves non audiunt vocem furis, quia non venit fur nisi ut furetur, alienam rem sibi usurpando, non de praeceptis Christi suos sectatores instruens, sed suis exemplis eos vivere suadens; unde subditur et mactet, mala doctrina retrahendo a fide, et perdat, in aeterna damnatione. illi ergo furantur et occidunt. ego veni, ut vitam habeant, et abundantius habeant.

Augustinus. videtur mihi dixisse ut vitam habeant ingredientes, hoc est per fidem quae per dilectionem operatur, per quam fidem in ovile ingrediuntur ut vivant, quia iustus ex fide vivit. Et abundantius habeant, scilicet egredientes, scilicet quando veri fideles moriuntur, et abundantius habent vitam, ubi nunquam deinde moriuntur. quamvis ergo et hic in ipso ovili non desint pascua, invenient tamen pascua ubi saturentur, qualia invenit cui dictum est: hodie mecum eris in paradiso.

Gregorius super ezech.. ingredietur ergo ad fidem, egredietur ad speciem; pascua vero inveniet in aeterna satietate.

Chrysostomus. quod autem dicit fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat, de seditiosis dicit: quod ad litteram est factum, omnibus occisis et perditis qui eos sequebantur; et sic etiam praesenti vita eos privaverunt. ego autem veni pro salute ovium ut vitam habeant, et abundantius habeant in regno caelorum: et haec est tertia differentia, qua se discernit a pseudoprophetis.

Theophylactus. mystice autem fur diabolus est, qui venit tentando ut furetur per cogitationes illicitas, et mactet per consensum, et deinde per opera destruat.


IOANNES 10,11-13


13011 (Jn 10,11-13)

Augustinus in Ioannem. Aperuit dominus duas res quas quodammodo clausas proposuerat. Primo quidem scimus quia ostium ipse est; nunc autem ostendit quia pastor est, dicens ego sum pastor bonus. supra autem dixerat pastorem intrare per ostium. Si ergo ipse est ostium, quomodo per seipsum intrat? sicut ergo ipse per seipsum novit patrem, nos autem per illum; sic intrat in ovile per seipsum, nos autem per ipsum: nos, quia Christum praedicamus, per ostium intramus; Christus autem seipsum praedicat: lumen enim et alia demonstrat et seipsum. Si autem praepositi ecclesiae, qui filii sunt, pastores sunt; quomodo unus pastor est, nisi quia sunt illi omnes unius membra pastoris? et quidem quod pastor est dedit et membris suis: nam et petrus pastor, et ceteri apostoli pastores, et omnes boni episcopi: ostium vero nemo nostrum se dicit: hoc sibi ipse proprie tenuit. Non autem adderet bonus, nisi essent et pastores mali: ipsi sunt fures et latrones, aut certe ut multum mercenarii.

Gregorius in evang.. atque eius bonitatis formam, quam nos imitemur, adiungit, dicens bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Fecit quod monuit, ostendit quod iussit: pro ovibus suis animam suam posuit, ut in sacramento nostro corpus suum et sanguinem verteret, et oves quas redemerat carnis suae alimento satiaret. Ostensa est nobis de contemptu mortis via quam sequamur, apposita forma cui imprimamur. primum nobis est exteriora nostra misericorditer ovibus eius impendere; postremum vero, si necesse sit, etiam in mortem animam nostram pro eisdem ovibus ministrare. Qui autem non dat pro ovibus substantiam suam, quando pro his daturus est animam suam? Augustinus in Ioannem. Non autem solus Christus hoc fecit, et tamen si illi qui fecerunt, membra eius sunt, idem ipse unus hoc fecit: ipse enim potuit facere sine illis, illi sine illo non poterant.

Augustinus de verb. Dom.. Omnes tamen pastores boni fuerunt, non solum quia sanguinem fuderunt, sed quia pro ovibus fuderunt: non enim fuderunt elatione, sed caritate. Nam et apud haereticos, qui propter iniquitates et errores suos aliquid molestiarum perpessi fuerunt, nomine martyrii se iactant, ut hoc pallio dealbati facilius furentur, quia lupi sunt. Non autem omnes qui corpora sua in passione etiam ignibus tradunt, aestimandi sunt sanguinem fudisse pro ovibus, sed potius contra oves; dicit enim apostolus: si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Quomodo autem habet vel exiguam caritatem, qui etiam convictus non amat unitatem? quam dominus commendans, noluit multos appellare pastores, sed pastorem unum, dicens ego sum pastor bonus.

Chrysostomus in Ioannem. Sic igitur de cetero dominus de passione sua disputabat, ostendens quoniam pro salute fieret mundi, et non invitus in hanc venit. deinde rursus ostendit signa pastoris et mercenarii, cum dicit mercenarius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves et fugit.

Gregorius. sunt enim nonnulli qui dum plus terrenam substantiam quam oves diligunt, merito nomen pastoris perdunt: non enim pastor, sed mercenarius vocatur qui non pro amore intimo oves dominicas, sed ad temporales mercedes pascit. Mercenarius quippe est qui pastoris locum tenet, sed lucrum animarum non quaerit, terrenis commodis inhiat, honore praelationis gaudet.

Augustinus de verb. Dom.. aliud ergo quaerit in ecclesia, non Deum quaerit: si Deum quaereret, castus esset, quia legitimum maritum anima Deum habet: quisquis a Deo praeter Deum aliquid quaerit, non caste Deum quaerit.

Gregorius. Utrum vero pastor sit, vel mercenarius, cognosci veraciter non potest, si occasio necessitatis deest: tranquillitatis enim tempore plerumque ad gregis custodiam sicut verus pastor, sic etiam mercenarius stat; sed lupus veniens indicat quo quisque animo super gregis custodiam stabat.

Augustinus. Lupus autem diabolus est, et qui illum sequuntur: nam dictum est quod induti quidam pellibus ovium, intus sunt lupi rapaces.

Augustinus in Ioannem. ecce lupus ovis guttur apprehendit, diabolus fideli adulterium persuasit, excommunicandus est: sed excommunicatus inimicus erit, insidiabitur, nocebit cum potuerit: unde taces, non increpas: lupum venientem vidisti, et fugisti: corpore stetisti, animo fugisti; affectiones enim nostrae motus animorum sunt: laetitia animi diffusio est, tristitia autem contractio, cupiditas animi progressio, timor animi fuga est.

Gregorius. lupus etiam super oves venit cum quilibet iniustus et raptor fideles quosque atque humiles opprimit. Sed is qui pastor esse videbatur et non erat, reliquit oves et fugit: quia dum sibi ab eo periculum metuit, resistere eius iniustitiae non praesumit. fugit autem non mutando locum, sed subtrahendo solatium. Sed contra haec mercenarius nullo zelo accenditur: quia dum solum exteriora commoda requirit, interiora gregis damna negligenter patitur; unde subditur mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. Sola ergo causa est ut mercenarius fugiat quia mercenarius est, ac si dicat: stare in periculo ovium non potest qui in eo quod ovibus praeest, non oves diligit, sed lucrum terrenum quaerit; et ideo opponere se contra periculum trepidat, ne hoc quod diligit amittat.

Augustinus. Si autem apostoli pastores fuerunt, non mercenarii, quare fugiebant quando persecutionem patiebantur? et hoc domino dicente: si vos persecuti fuerint, fugite. pulsemus, aderit qui aperiet.

Augustinus ad honoratum. Fugiant ergo omnino de civitate in civitatem servi Christi, ministri verbi et sacramenti eius, quando eorum quisquam specialiter a persecutoribus quaeritur, ut ab aliis qui non ita requiruntur non deseratur ecclesia. cum autem omnium, idest episcoporum, et clericorum, et laicorum est commune periculum, hi qui aliis indigent, non deserantur ab his quibus indigent. Aut igitur ad loca munita omnes transeant; aut qui habent remanendi necessitatem, non relinquantur ab eis, per quos eorum ecclesiastica est implenda necessitas. Tunc ergo de locis in quibus sumus, premente persecutione, fugiendum est Christi ministris, quando ibi aut plebs Christi non fuerit cui ministretur, aut potest impleri per alios necessarium ministerium, quibus eadem non est causa fugiendi. Cum autem plebs manet et ministri fugiunt, ministeriumque subtrahitur, quid erit nisi mercenariorum illa fuga damnabilis, quibus non est cura de ovibus? Augustinus in Ioannem. In bonis ergo nominantur ostium, ostiarius, pastor et oves; in malis fures et latrones, mercenarii, lupus.

Augustinus de verb. Dom.. Diligendus est pastor, cavendus latro, tolerandus mercenarius. Tamdiu enim est utilis mercenarius, quamdiu non videt lupum, furem vel latronem; cum autem viderit, fugit.

Augustinus in Ioannem. nec enim mercenarius diceretur, nisi acciperet a conducente mercedem. Filii aeternam hereditatem patris patienter expectant, mercenarius temporalem mercedem conducentis festinanter exoptat; et tamen per linguas utrorumque divina Christi gloria diffamatur. Inde ergo laedit unde mala facit, non unde bona dicit: botrum carpe, spinam cave: quia botrus aliquando de radice vitis exortus, pendet in spinis: multi quippe in ecclesia commoda terrena sectantes, Christum praedicant, et per eos vox Christi auditur; et sequuntur oves, non mercenarium, sed vocem pastoris per mercenarium.



Th. Aq. Catena aurea 12918