Th. Aq. Catena aurea 13014

IOANNES 10,14-21


13014 (Jn 10,14-21)

Chrysostomus in Ioannem. duos superius malos praemisit dominus: unum qui furatur et mactat et rapit; alterum qui non prohibet: per illum seditiosos insinuans, per hunc iudaeorum magistros confundens, et non procurantes creditas oves. Sed ab utrisque seipsum Christus distinxit: ab illis quidem qui ad laedendum venerunt, in hoc quod dixit: veni ut vitam habeant; ab his qui contemnunt luporum rapinas, ex eo quod pro ovibus animam ponit; et ideo quasi concludens subdit: ego sum pastor bonus. Sed quia superius dixerat, quod oves pastoris vocem audiunt, et sequuntur eum, ne quis dicat: quid ergo dicis de his qui tibi non credunt? consequenter subdit et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae; quod et paulus ostendit, dicens: non repellit dominus plebem suam, quam praescivit.

Gregorius in evang.. Ac si aperte dicat: diligo oves meas, et ipsae me diligentes obsequuntur: qui enim veritatem non diligit, adhuc minime cognovit.

Theophylactus. hinc autem differentiam mercenarii et pastoris elicias: nam mercenarius ignorat oves, quia raro visitat eas; pastor vero cognoscit oves proprias tamquam erga eas sollicitus.

Chrysostomus. Deinde ut non aestimes parem mensuram cognitionis Christi et ovium, consequenter subdit sicut novit me pater, et ego cognosco patrem; quasi dicat: ita certissime ipsum scio, sicut ipse me. Hic ergo est par cognitio, ibi non; nam sequitur et animam meam pono pro ovibus meis.

Gregorius. ac si aperte dicat: in hoc constat quia cognosco patrem et cognoscor a patre, quia animam meam pono pro ovibus meis; idest, ea caritate qua pro ovibus meis morior, quantum patrem diligam ostendo.

Chrysostomus. hoc etiam dicit ostendens quod non est erroneus: quia et apostolus quando seipsum voluit ostendere verum esse magistrum, contra pseudoapostolos induxit rationem a periculis et mortibus.

Theophylactus. seductores enim non exposuerunt animam suam pro ovibus, sed sicut mercenarii deseruerunt illos qui eos sequebantur. dominus autem, ut non caperentur, dixit: sinite hos abire.

Gregorius. Quia vero non solum iudaeam, sed etiam gentilitatem redimere venerat, adiungit et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili.

Augustinus de verb. Dom.. Loquebatur enim primo de ovili de genere carnis israel: erant autem alii de genere fidei ipsius israel: extra erant, adhuc in gentibus erant, praedestinati, nondum congregati. non ergo sunt de hoc ovili, quia non sunt de genere carnis israel; sed erunt de hoc ovili; nam sequitur et illas oportet me adducere.

Chrysostomus. ostendit utrosque dispersos, et pastores non habentes. sequitur et vocem meam audient; ac si dicat: quid miramini si hi me sunt secuturi et vocem meam audituri, quando alios videbitis me sequentes, et vocem meam audientes? deinde et futuram eorum praenuntiat unionem; unde subdit et fiet unum ovile et unus pastor.

Gregorius. quasi ex duobus gregibus unum ovile efficit, quia iudaicum et gentilem populum in sua fide coniungit.

Theophylactus. idem namque omnibus est baptismi signaculum, unus pastor verbum Dei. Attendant ergo manichaei, quoniam unum ovile et unus pastor est novi et veteris testamenti.

Augustinus in Ioannem. quid ergo est: non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus israel, nisi quia praesentiam suam corporalem non exhibuit nisi populo israel, ad gentes autem non perrexit ipse, sed misit? Chrysostomus. hoc autem verbum oportet, quod hic positum est, non necessitatis est demonstrativum, sed eius quod omnino fiet. quia autem alienum dicebant eum a patre, subiungit propterea me pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.

Augustinus in Ioannem. idest, quia morior, ut resurgam: cum magno enim pondere dictum est ego pono. Non glorientur iudaei: saevire poterunt: si ego noluero ponere animam meam, quid saeviendo facturi sunt? Theophylactus. Dilexit autem pater filium, non tamquam stipendia mortis pro nobis sustinendae, dilectionem suam ei tribuens; sed quasi suae quidditatis proprietatem in genito intuens, dum ex eadem caritate pro nobis voluit mortem subire.

Chrysostomus in Ioannem. Vel utitur hic condescensione; quasi dicat: etsi nihil aliud esset, hoc suasit mihi amare vos, quod vos ita amamini a patre, ut ego etiam propter hoc diligar ab eo, quia pro vobis morior. Non autem a patre antea non amabatur, et nos sumus facti amoris eius causa. Similiter autem et hoc ostendere vult, quoniam non invitus ad passionem venit; unde sequitur nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso.

Augustinus de trin.. In quo demonstravit quod nulla causa peccati usque ad mortem carnis accesserit, sed quia voluit, quando voluit, et quomodo voluit; unde sequitur potestatem habeo ponendi animam meam.

Chrysostomus. quia enim multoties consiliabatur eum interficere, dicit quoniam nolente eo inutilis erat hic labor. Ita enim habeo potestatem animam meam ponere, ut nullus possit me invito facere: quod in hominibus non est: nos enim non habemus potestatem aliter ponere, nisi interficiendo nosmetipsos; ipse autem solus dominus est ponendi eam. Hoc autem existente vero et illud constat, quod quandocumque voluerit, eam suscipere possit; unde sequitur et potestatem habeo iterum sumendi eam: in quo et resurrectionem demonstravit indubitabilem. Ut autem non aestiment, cum eum interfecerint, derelictum a patre, subiungit hoc mandatum accepi a patre meo, scilicet ponendi animam et sumendi. Ex quo non est intelligendum quod prius expectaverit audire, et opus ei fuerit discere; sed voluntarium monstravit processum, et contrarietatis ad patrem suspicionem destruxit.

Theophylactus. nihil enim aliud mandatum hic dicitur quam ea quae ad patrem concordia.

Alcuinus. Verbum enim non verbo accepit mandatum, sed in verbo unigenito patris est omne mandatum. Cum autem dicitur filius accipere quod substantialiter habet, non potestas minuitur, sed generatio eius ostenditur: pater enim filio, quem perfectum genuit, omnia gignendo dedit.

Theophylactus. Postquam autem de se sublimia ostenderat, mortis et vitae se principem exprimens, rursum inducit humilia, sic mira dispositione utraque connectens ut nec minor aut subditus patri reputetur, nec Dei adversarius, sed eiusdem potestatis et consilii.

Augustinus in Ioannem. Per hoc autem quod dixit de anima sua, instruimur contra apollinaristas, qui dicunt Christum non habuisse animam humanam, idest rationalem. Quaeramus autem quomodo dominus animam suam ponit. Christus enim est verbum et homo, idest verbum et anima et caro. Christus ergo ex eo quod verbum est, ponit animam, et iterum sumit eam; an ex eo quod anima humana est, ipsa se ponit, et iterum ipsa se sumit; an iterum ex eo quod caro est, caro animam ponit, et iterum sumit? si autem dixerimus quia verbum Dei posuit animam suam et iterum sumpsit eam: ergo aliquando anima illa separata est a Dei verbo. Mors enim corpus ab anima separavit; a verbo autem animam separatam non dico. Si autem dixerimus quia ipsa se anima posuit, absurdissimus sensus est: si enim a verbo separata non erat, a seipsa poterat separari? caro ergo ponit animam suam, et iterum sumit eam, non tamen potestate sua, sed potestate inhabitantis carnem, scilicet verbi.

Alcuinus. Et quia lux in tenebris lucebat, et tenebrae eam non comprehenderunt, subiungitur dissensio itaque facta est inter iudaeos propter sermones hos. dicebant autem multi ex ipsis: daemonium habet et insanit.

Chrysostomus. quia enim maiora erant quam secundum hominem ea quae dicebantur, daemonium eum habere dicebant. Sed quod daemonium non habebat ostendunt alii ab his quae fecit; unde sequitur alii autem dicebant: haec verba non sunt daemonium habentis. Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire? quasi dicant: nec ipsa verba daemonium habentis videntur. Si vero non suademini a verbis, ab operibus moveamini. Quia ergo dominus eam quae per res est tribuerat demonstrationem, silebat de reliquo: neque enim responsione erant digni. Sed et nos erudivit mansuetudinem et longanimitatem omnem. Ipsi etiam seipsos compescebant, quando ab invicem divisi altercabantur.


IOANNES 10,22-30


13022 (Jn 10,22-30)

Alcuinus. Audivimus patientiam Dei et inter opprobria praedicationem salutis; sed ipsi obdurati magis eum tentare quam ipsi obedire volebant; unde dicitur facta sunt autem encaenia in hierosolymis.

Augustinus in Ioannem. Encaenia festivitas erat dedicationis templi: graece enim chenon, dicitur novum: quandocumque novum quid fuerit dedicatum, encaenia vocantur.

Chrysostomus in Ioannem. Dicit enim diem secundum quam templum dedicatum est, redeuntibus eis a captivitate babylonis.

Theophylactus. Splendide ergo prosequebantur solemnitatem, veluti proprium decorem recuperante civitate post tam longam captivitatem.

Alcuinus. Vel haec dedicatio in memoriam illius erat dedicationis quam iudas machabaeus fecit. prima enim dedicatio a salomone facta est tempore autumni; secunda a zorobabel et iesu sacerdote, tempore veris; haec autem tempore hiemali; unde sequitur et hiems erat.


Beda. Sub iuda enim machabaeo statutum legitur ut eadem dedicatio per omnes annos in memoriam solemnibus renovaretur officiis.

Theophylactus. Tempus autem hiemis evangelista exprimit, ad ostendendum quod proximum esset tempus passionis: nam in vere sequenti passus est dominus; et ideo hierosolymis conversabatur.

Gregorius moralium. vel idcirco hiemis curavit tempus exprimere, ut inesse iudaeorum cordibus malitiae frigus indicaret.

Chrysostomus. in hac autem solemnitate Christus cum multo studio aderat: de reliquo enim iudaeam frequentabat, quia passio erat in ianuis; unde sequitur et ambulabat iesus in templo in porticu salomonis.

Alcuinus. porticus salomonis dicitur ubi rex ille ad orandum stare consueverat: et ideo ex eius nomine cognominabatur. Solent autem porticus quibus templum cingebatur, ex nomine templi vocari. Si autem filius Dei in templo in quo caro brutorum animalium offerebatur, ambulare voluit; quanto magis nostram orationis domum, in qua caro et sanguis eius consecratur, visitare gaudebit? Theophylactus. Satagas tu quoque, dum hiems imminet, idest vita praesens turbinibus iniquitatis concussa, spirituales encaenias tui templi celebrare, semper renovando teipsum, et ascensiones in corde tuo disponens: tunc iesus erit praesto tibi in porticu salomonis, pacificum statum tibi tribuens sub tegmine proprio. In saeculo autem futuro nemo renovationis solemnia perficere poterit.

Augustinus in Ioannem. quia ergo iudaei friguerant a diligendi caritate, et ardebant nocendi cupiditate, non accedebant prosequendo, sed premebant persequendo; unde sequitur circumdederunt ergo eum iudaei, et dixerunt ei: quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam. Non veritatem desiderabant, sed calumniam praeparabant.

Chrysostomus. Opera enim eius in nullo incusare valentes, captionem quamdam ex verbis cupiebant invenire. et intuere perversitatem illorum: nam cum per sermonem erudit, dicunt ei quod signum ostendis? cum autem per opera demonstrat, dicunt ei si tu es Christus, dic nobis palam: quasi semper ad contrarium stantes. Sed et plenum odio erat quod dicunt dic nobis palam. Et nimirum ipse palam omnia dicebat, in festivitatibus semper assistens, et nihil occulte loquebatur. Sed et adulationis verba praemittunt, dicentes quousque animam nostram tollis? ut scilicet eum provocantes, aliquam captionem inveniant.

Alcuinus. causantur enim quod animos eorum incertos et suspensos dimittendo tolleret, qui venerat ut animas salvaret.

Augustinus. quaerebant autem audire a domino: ego sum Christus; et fortasse de Christo secundum hominem sapiebant, sed divinitatem Christi in prophetis non intelligebant, et sic si diceret: ego sum Christus, secundum quod illi sapiebant, de semine David, calumniarentur quod sibi arrogaret regiam potestatem.

Alcuinus. Et sic cogitabant eum tradere potestati praesidis ad puniendum, quasi contra augustum imperium usurparet; quare dominus ita temperavit responsionem ut etiam calumniatorum ora concluderet, et quia Christus est, fidelibus panderet: et de homine quaerentibus divinitatis mysteria narrat; unde sequitur respondit eis iesus: loquor vobis, et non creditis. Opera quae ego facio in nomine patris mei, haec testimonium perhibent de me.

Chrysostomus. quia enim simulabant a solo verbo se suaderi, qui a tot operibus non sunt suasi, arguit malitiam eorum, quasi dicat: si operibus non creditis, qualiter verbis credetis? et quare non credant, ostendit subdens sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.

Augustinus. Hoc autem dixit, quia videbat eos ad sempiternum interitum praedestinatos, non ad vitam aeternam sui sanguinis pretio comparatos: oves enim sunt credendo, pastorem sequendo.

Theophylactus. Postquam vero dixerat: non estis ex ovibus meis, consequenter induxit eos ut oves eius efficiantur, dicens oves meae vocem meam audiunt.

Alcuinus. Idest, praeceptis meis ex animo obediunt. Et ego cognosco eas, idest eligo: et sequuntur me, hic mansuetudinis et innocentiae viam incedendo, et post ad gaudia aeternae vitae intrando; unde sequitur ego vitam aeternam do eis.

Augustinus. Ista sunt pascua de quibus supra dixerat: et pascua inveniet. Bona pascua vita aeterna dicitur, ubi nulla herba arescit, totum viret. vos autem calumniam propterea quaeritis, quia de vita praesenti cogitatis. sequitur et non peribunt in aeternum: subaudi tamquam eis dixerit: vos peribitis in aeternum, quia non estis ex ovibus meis.

Theophylactus. Sed quomodo videmus iudam periisse? quia non permansit usque ad finem. Christus autem de perseverantibus hoc dixit; nam si quis separatur ab ovium grege, desinens sequi pastorem, confestim incurrit periculum.

Augustinus. Quare autem non pereant, subdit et non rapiet eas quisquam de manu mea: de illis enim ovibus de quibus dicitur: novit dominus qui sunt eius, nec lupus rapit, nec fur tollit, nec latro interficit. Securus est de numero illorum qui pro eis novit quid dedit.

Hilarius de trin.. consciae potestatis haec vox est: at vero ut in natura licet Dei, tamen ex Deo intelligenda sit eius nativitas, subiecit pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est. Non occultat ex patre esse se natum: quod enim a patre accepit, accepit nascendo, non postea; tamen ex alio est dum accepit.

Augustinus in Ioannem. non enim crescendo, sed nascendo aequalis est qui semper natus est de patre filius, de Deo deus. Hoc est ergo quod dedit mihi pater, quod maius omnibus est, ut scilicet sim verbum eius, ut sim unigenitus filius eius, ut sim splendor lucis eius. Ideo ergo nemo rapit oves meas de manu mea, quia nec de manu patris mei; unde sequitur et nemo potest rapere de manu patris mei. Si manum intelligamus potestatem, una est patris et filii potestas, quia una divinitas: si autem manum intelligamus filium, manus patris est ipse filius: quod non ita dictum est tamquam deus pater habeat corporis membra; sed quod per ipsum facta sunt omnia. Nam solent et homines dicere manus suas esse alios homines per quos faciunt quod volunt. Aliquando et ipsum opus hominis manus hominis dicitur, quod fit per manum; sicut dicitur quisque agnoscere manum suam, cum id quod scriptum sit, agnoscit. Hoc autem loco manum patris, et filii intelligimus potestatem: ne forte cum hic manum patris ipsum filium dictum acceperimus, incipiat carnalis cogitatio etiam filii quaerere filium.

Hilarius. ut enim per corporalem significationem, virtutem possis eiusdem nosse naturae, commemorata est filii manus, manus patris, quia natura et virtus patris est etiam in filio.

Chrysostomus in Ioannem. deinde ut non aestimes quia ipse quidem imbecillis est, propter patris autem virtutem in tuto sunt oves, subdit ego et pater unum sumus.

Augustinus. Utrumque audi, et unum et sumus, et a charybdi et a scilla liberaberis. Quod dixit unum, liberat te a sabellio. Si unum, non ergo diversum; si sumus, ergo pater et filius.

Augustinus de trin.. Unum enim sumus dictum est: quod ille hoc et ego secundum essentiam, non secundum relativum. Hilarius de trin.. Haec igitur quia haeretici negare non possunt, impietatis suae mendacio neganda corrumpunt: tentant enim id ad unanimitatis referre consensum, ut voluntatis in his unitas sit, non naturae; idest, ut non per id quod sunt idem, sed per id quod idem volunt, unum sint. Sed per naturae nativitatem, dum nihil deus in ea ex se gignendo eum degenerat, unum sunt. Dumque de manu eius non rapiuntur, non rapiuntur de manu patris; dum in operante se operatur pater, dum ipse in patre, et in eo pater est. Hoc non praestat creatura, sed nativitas; non efficit voluntas, sed potestas; non loquitur unanimitas, sed natura. non negamus igitur unanimitatem inter patrem et filium: nam hoc solent haeretici mentiri, ut cum solam concordiam ad unitatem non recipimus, discordes eos a nobis affirmari loquantur. Sed audiant quam a nobis unanimitas non negetur. unum sunt pater et filius natura, honore et virtute; nec natura eadem potest velle diversa.


IOANNES 10,31-38


13031 (Jn 10,31-38)

Augustinus in Ioannem. Audierunt ergo iudaei: ego et pater unum sumus, et non pertulerunt, et more suo duri ad lapides cucurrerunt; unde dicitur sustulerunt lapides iudaei, ut lapidarent eum.

Hilarius de trin.. nunc haereticorum furor iam domino in caelis sedente pari infidelitate dictis non obedientes, odium impietatis exercent, verborum lapides iniciunt, et, si possent, de throno eum suo in crucem retraherent.

Theophylactus. Dominus autem ostendens quod nullam iustam habebant occasionem furendi adversus eum, commemorat signa quae fecerat; nam sequitur respondit eis iesus: multa bona opera ostendi vobis ex patre meo.

Alcuinus. Scilicet in sanitatibus infirmorum, in exhibitione doctrinae et miraculorum; quae ex patre ostendi, quia eius gloriam per omnia quaesivi. propter quod eorum opus me lapidatis? quamvis inviti, confitentur multa beneficia sibi impensa a Christo; sed quod de sua patrisque aequalitate dixerat, pro blasphemia deputabant; unde sequitur responderunt ei iudaei: de bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia, homo cum sis, facis teipsum Deum.

Augustinus. ad hoc responderunt quod dixerat: ego et pater unum sumus. Ecce iudaei intellexerunt quod ariani non intelligunt; ideo enim irati sunt, quoniam senserunt non posse dici: ego et pater unum sumus, nisi ubi aequalitas est patris et filii.

Hilarius. Iudaeus dicit cum sis homo; arianus: cum sis creatura; utrique autem dicunt facis te Deum. Subicit enim arianus substantiae novae et alienae Deum, ut aut alterius generis deus sit, aut omnino nec deus; dicit enim: non est filius ex nativitate, non est deus ex veritate; creatura est praestantior cunctis.

Chrysostomus in Ioannem. dominus autem non destruxit opinionem iudaeorum aestimantium quod se Deo parem diceret; sed magis contrarium facit; nam sequitur respondit eis iesus: nonne scriptum est in lege vestra? Augustinus in Ioannem. idest, vobis data: quia ego dixi: dii estis. Deus hoc dicit per prophetam in psalmo, hominibus. Et legem appellavit dominus generaliter omnes illas scripturas, quamvis alicubi specialiter dicat legem, a prophetis distinguens, sicuti est: in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Aliquando autem in tria distribuit easdem scripturas, ubi ait: oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me. Nunc vero etiam psalmos legis nomine nuncupavit: ex quibus sic argumentatur: si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi scriptura, quem pater sanctificavit, et misit in mundum, vos dicitis: quia blasphemas, quia dixi: filius Dei sum? Hilarius. Demonstraturus quidem quod ipse et pater unum essent, in eo primo ineptia ridiculi opprobrii confutatur, cur in reatum vocaretur, quod se, cum homo esset, Deum faceret. Cum enim lex huius nominis appellationem sanctis hominibus decerneret, et sermo Dei indissolubilis confirmaret hanc impartiti nominis professionem; iam ergo non est criminis, quod se Deum, cum homo sit, faciat, cum eos qui homines sunt, deos lex dixerit. Et si a ceteris hominibus non irreligiosa huius nominis usurpatio est: ab eo homine quem sanctificavit pater, non impudenter usurpari videtur, quia Dei filium se dixerit, cum praecellat ceteros per id quod sanctificatus in filium est, beato paulo dicente quod praedestinatus est filius in virtute secundum spiritum sanctificationis: omnis enim haec de homine responsio est, quod Dei filius etiam hominis filius est.

Augustinus. vel aliter. Sanctificavit; idest, ut sanctus esset, gignendo ei dedit, quia sanctum eum genuit. Si autem sermo Dei factus est ad homines ut dicerentur dii, ipsum verbum Dei quomodo non est deus? si per sermonem Dei homines participando fiunt dii, verbum unde participatur non est deus? Theophylactus. vel sanctificavit eum, hoc est sanxit sacrificari pro mundo. In quo ostendit se non esse Deum sicut ceteri: nam salvum facere mundum, divinum opus est, non autem hominis deificati per gratiam.

Chrysostomus in Ioannem. Vel interim quidem, ut susciperetur sermo, humilius locutus est; postea autem ad maius eos reduxit, dicens si non facio opera patris mei, nolite credere mihi; per hoc ostendens quod in nullo minor est patre: quia enim substantiam eius impossibile erat eis videre, ab operum parilitate et identitate demonstrationem eius quae secundum virtutem indissimilitudinis est, tribuit.

Hilarius. quid hic adoptio, quid indulgentia nominis loci invenit, ne ex natura Dei filius sit, cum Dei filius ex naturae paternae operibus credendus sit? non exaequatur ac similis est Deo creatura, neque ei naturae alienae potestas comparatur. Gerere autem se, non sua, sed quae patris sunt, testatur, ne per magnificentiam gestorum naturae nativitas auferatur. Et quia sub sacramento assumpti corporis nati ex maria hominis, Dei filius non intelligebatur, fides nobis intimatur ex gestis, cum ait si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite. Cur enim sacramentum nati hominis intelligentiam divinae nativitatis impediat, cum divina nativitas omne opus suum sub mysterio assumpti hominis exequatur? faciens igitur opera patris, demonstrare debuit quid esset operibus credendum; nam sequitur ut cognoscatis et credatis quia pater in me est, et ego in patre. Hoc est illud Dei filius sum; hoc est illud ego et pater unum sumus.

Augustinus in Ioannem. non enim filius sic dicit in me est pater et ego in illo, quomodo possunt dicere homines: si enim bene cogitemus et bene vivamus, in Deo sumus, et deus in nobis est, quasi participantes eius gratiam et illuminati ab ipso: unigenitus autem Dei filius in patre est, et pater in illo tamquam aequalis.


IOANNES 10,39-42


13039 (Jn 10,39-42)

Beda. Adhuc iudaeos in coepta dementia persistere evangelista ostendit, dicens quaerebant ergo eum apprehendere.

Augustinus in Ioannem. Non credendo et intelligendo, sed saeviendo et occidendo. Tu apprehendas ut habeas; illi apprehendere volebant ut non haberent; unde sequitur et exivit de manibus eorum. non eum apprehenderunt, quia manus fidei non habuerunt. Sed non erat magnum verbo eicere carnem suam de manibus carnis.

Chrysostomus in Ioannem. cum autem Christus aliquid magnum locutus fuerit, recedit velociter, ut sedetur eorum furor per absentiam eius; quod utique et nunc fecit; unde sequitur et abiit iterum trans iordanem in eum locum ubi erat Ioannes baptizans primum, et mansit illic. Ideo hunc locum evangelista commemorat, ut discas quoniam proprie abiit, ut recordetur eorum quae illic facta sunt et dicta a Ioanne, et testimonii illius.

Beda. Dicit autem ubi erat primum, idest a primaeva aetate. Demorante autem eo ibi, narrat quia multi venerunt ad eum; unde sequitur et multi venerunt ad eum, et dicebant quia Ioannes quidem fecit signum nullum.

Augustinus. idest, nullum miraculum ostendit: non daemonia fugavit, non caecos illuminavit, non mortuos suscitavit.

Chrysostomus. Vide autem qualiter syllogismos componunt indubitabiles. Ioannes quidem, dicunt, nullum signum fecit; hic autem facit: quare huius praeeminentia ostenditur. Deinde ne putetur Ioannes, quia nullum signum fecit, indignus testimonio, subdunt omnia autem quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant; quasi dicant: etsi nullum signum fecerit, tamen de hoc omnia veraciter dixit. Ergo dicunt: si Ioanni credere oportebat, multo magis huic, cum illius testimonio etiam demonstrationem signorum habenti; unde sequitur et multi crediderunt in eum.

Augustinus. ecce qui apprehenderunt permanentem, non quomodo iudaei volebant apprehendere discedentem. Et nos ergo per lucernam veniamus ad diem, quia Ioannes lucerna erat, et diei testimonium perhibebat.


Theophylactus. Notandum autem, quod crebro dominus educit populus ad solitaria loca, de perfidorum societate eripiens, ut magis fructificent; sicut legem veterem daturus, eduxit populum in desertum. mystice autem recedens a hierosolymis dominus, hoc est a plebe iudaica, ad loca fontes habentia se transfert, idest ad ecclesiam ex gentibus, quae habet fontem baptismi, per quem multi ad Christum accedunt, quasi transeuntes iordanem.


IOANNES 11,1-5


13101 (Jn 11,1-5)

Beda. Dixerat evangelista, dominum trans iordanem abiisse, tuncque lazarum contigit infirmari; unde dicitur erat quidam languens lazarus a bethania. Hinc est quod in quibusdam exemplaribus copulativa coniunctio et posita invenitur, ut sequentia verba superioribus connexa videantur. interpretatur autem lazarus adiutus. inter omnes enim mortuos quos dominus suscitavit, hic magis ab eo adiuvatur, quem non solum mortuum, sed quatriduanum suscitavit.

Augustinus in Ioannem. Inter omnia enim miracula quae fecit dominus, lazari resurrectio praecipue praedicatur. Sed si attendamus quis fecerit, delectari debemus potius quam mirari. Ille suscitavit hominem qui fecit hominem: plus enim est hominem creare quam resuscitare. Infirmabatur autem in bethania lazarus; unde dicitur a bethania de castello mariae et marthae sororum eius; quod castellum erat proximum hierosolymis.

Alcuinus. Et quia plures feminae huius nominis erant, ne erraremus in nomine, ostenditur ex notissima actione; nam sequitur maria autem erat quae unxit dominum unguento, et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater lazarus infirmabatur.

Chrysostomus in Ioannem. Igitur primum quidem illud necessarium discere, quoniam haec non fuit illa meretrix quae in luca legitur: haec enim honesta fuit, et studiosa circa Christi susceptionem.

Augustinus de cons. Evang.. Vel aliter. hoc dicens Ioannes attestatur lucae, qui hoc in domo pharisaei cuiusdam simonis factum esse narravit: iam itaque hoc maria fecerat. Quod autem in bethania rursus fecit, aliud est, quod ad lucae narrationem non pertinet, sed pariter narratur a tribus.

Augustinus de verb. Dom.. invaserat igitur lazarum pernicies inimica languoris; miserandi hominis corpus quotidie edax febris incendium consumebat. aderant autem duae sorores languenti, et casum dolentes, iuvenis aegrotantis lectulo iugiter inhaerebant; unde de eis mox subditur miserunt ergo sorores eius ad eum, dicentes: domine, ecce quem amas infirmatur.

Augustinus in Ioannem. non dixerunt: veni et sana; non ausae sunt dicere: ibi iube, et hic fiet; sed tantummodo ecce quem amas infirmatur.

Chrysostomus. Per hoc enim ad miserendum volunt attrahere Christum; adhuc enim ei quasi homini intendebant. ideo autem non iverunt ad Christum, sicut centurio et regulus, sed mittunt, quia vehementer confidebant de Christo, propter multam familiaritatem quam habebant ad eum, et quia a luctu detinebantur.

Theophylactus. Et quia mulieres erant, quas non decet de facili domo exire. multam autem devotionem et fidei magnitudinem exprimunt, dicentes ecce quem amas infirmatur: tantam enim potentiam in domino esse credebant, quod mirum videretur qualiter virum sibi dilectum infirmitas potuerit occupare. sequitur audiens autem iesus dixit eis: infirmitas haec non est ad mortem: quia ipsa mors non erat ad mortem, sed potius ad miraculum: quo facto crederent homines in Christum et vitarent veram mortem; unde sequitur sed pro gloria Dei. Ubi ex obliquo dominus Deum se dixit, contra haereticos qui dicunt, quod filius Dei non sit deus. Pro gloria ergo cuius Dei? audi quod sequitur: ut glorificetur filius Dei per eam, scilicet infirmitatem.

Chrysostomus. hoc autem ut non est causale, sed eventus; nam evenit quidem aliunde infirmitas, usus est autem ea in gloriam Dei. sequitur diligebat autem iesus martham et sororem eius mariam et lazarum.

Augustinus. Ille languens, illae tristes, omnes dilecti. Habebant ergo spem, quoniam diligebantur ab eo qui est dolentium consolator, languentiumque sanator.

Chrysostomus. Per hoc etiam erudit nos evangelista non tristari, si qua infirmitas facta fuerit circa bonos viros et Dei amicos.


IOANNES 11,6-10


13106 (Jn 11,6-10)

Alcuinus. Dominus, nuntiata infirmitate lazari, quousque quatriduum compleretur sanare distulit, ut mirabilius suscitaret; unde dicitur ut autem audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus.

Chrysostomus. ut scilicet expiraret et sepeliretur et dicerent quoniam foetet, ut nullus posset dicere, quoniam nondum defunctum eum suscitavit, sed stupor fuit, et non mors. sequitur deinde post haec dicit discipulis suis: eamus in iudaeam iterum.

Augustinus. Ubi pene fuerat lapidatus, quia propterea inde discessisse videbatur ne lapidaretur. Discessit enim ut homo; sed in redeundo, quasi oblitus infirmitatem, ostendit potestatem.

Chrysostomus. nusquam autem alibi dominus praedixit discipulis quo iturus esset; sed hic praedicit, quia formidabant vehementer, ut non repente eos conturbet; nam sequitur dicunt ei discipuli: rabbi, nunc quaerebant te iudaei lapidare, et tu iterum vadis illuc? formidabant enim et pro eo et pro seipsis: nondum enim erant in fide firmati.

Augustinus. cum autem vellent dare consilium homines Deo, discipuli magistro, corripuit eos; unde sequitur respondit iesus: nonne duodecim horae sunt diei? ut enim diem se ostenderet, duodecim discipulos elegit. in hoc autem verbo non ipsum iudam, sed successorem eius praevidebat. Iuda enim cadente, successit mathias, et duodenarius numerus mansit. Horae ergo illustrantur a die, ut per horarum praedicationem credat mundus in diem. Me ergo sequimini, si non vultis offendere; unde subdit si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt; si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.

Chrysostomus. quasi dicat: qui sibi nihil conscius est nequitiae, nihil patietur versutiae; qui vero mala agit, patietur. Itaque non oportet formidare: nihil enim dignum morte gessimus. Vel aliter. Si quis lucem huius mundi videt, securus est; multo magis qui mecum est, nisi amoverit se a me.

Theophylactus. Quidam vero hunc diem intelligunt tempus praecedens passionem, noctem vero ipsam passionem. Dicit ergo eis: dum dies est, idest dum nondum imminet tempus passionis, non offendetis: non enim vos persequentur iudaei: cum autem nox venerit, passionem propriam dico, ex tunc noctem possidebitis angustiarum.


IOANNES 11,11-16


13111 (Jn 11,11-16)

Chrysostomus in Ioannem. posita una confortatione discipulorum, hic alio modo eos confortat, ostendens quoniam non hierosolymam debent ire, sed in bethaniam; unde dicitur haec ait, et post haec dicit illis: lazarus amicus noster dormit; sed vado ut a somno excitem eum; quasi dicat: non eo rursus disputaturus contra iudaeos, sed amicum nostrum excitaturus: propter hoc ergo dicit amicus noster, ut ostendat necessarium suum adventum.

Augustinus in Ioannem. quod autem dixit dormit, verum dixit. Domino dormiebat, hominibus mortuus erat, qui eum suscitare non poterant: nam dominus tanta facilitate excitabat de sepulchro, quanta tu excitas dormientem de lecto. Ergo secundum potentiam suam dixit dormientem, sicut et apostolus dicit: de dormientibus autem nolo vos ignorare. Dormientes appellavit, quia resurrecturos praenuntiavit. Sed quomodo interest in ipsis qui quotidie dormiunt et exurgunt, quid quisque videat in somnis; alii sentiunt laeta somnia, alii torquentia: sic unusquisque cum causa sua dormit, cum causa sua surgit.

Chrysostomus. Discipuli autem impedire voluerunt eius adventum in iudaeam; unde sequitur dixerunt ergo discipuli eius: domine, si dormit, salvus erit: solet enim esse somnus aegrotantium salutis indicium; quasi dicant: si dormit, non igitur utile est quod tu vadas ad excitandum eum.

Augustinus. quomodo ergo intellexerunt discipuli, sic responderunt; unde sequitur dixerat autem iesus de morte eius; illi vero putaverunt quod de dormitione somni diceret.

Chrysostomus. Si vero quis dicat: quomodo non cognoverunt discipuli mortuum esse, ab eo quod dixit vado ut excitem illum? stultum enim erat eum ire per tot stadia ut lazarum a somno excitaret: istud dicemus, quoniam aestimabant hoc aenigma esse, qualia multa loquebatur.

Augustinus. Quia ergo obscure dixerat dormit, manifestat quod dixerat; unde sequitur tunc ergo dixit eis manifeste: lazarus mortuus est.

Chrysostomus. non autem hic adiecit: vado ut resuscitem eum; non enim volebat verbis praedicere quod per opera debebat certificare, vanam gloriam ubique nos fugere docens; et quod non oportet simpliciter promittere. sequitur et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi.

Augustinus. aeger enim, non mortuus fuerat nuntiatus; sed quomodo lateret eum qui creaverat, ad cuius manus anima morientis exierat? ait ergo gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi: ut iam inciperent admirari, quia dominus poterat dicere mortuum, quod nec viderat nec audiverat. Ubi meminisse debemus quod adhuc etiam ipsorum discipulorum miraculis aedificabatur fides, non ut esse inciperet, sed ut quae coeperat cresceret. quod ergo dicit ut credatis, intelligendum est ut amplius robustiusque credatis.

Theophylactus. intellexerunt autem quidam hoc sic. Gaudeo, inquit, pro vobis: nam cum illic non extiterim, confert ad maioritatem fidei vestrae; quoniam si astitissem, aegrotantem curassem, quod esset modicum signum ad meae virtutis indicium. quia vero me absente supervenit mors, potius in fide mea corroboramini, cum videbitis me posse etiam defunctum putrescentem resuscitare.

Chrysostomus. igitur omnes discipuli quidem timebant iudaeos, super alios vero thomas; unde sequitur dicit ergo thomas, qui dicitur dydimus, ad condiscipulos: eamus et nos, et moriamur cum eo: infirmior enim erat aliis et infidelior, postea omnibus fortior factus est et irreprehensibilis, qui solus orbem terrarum percurrit, et in mediis plebibus volvebatur volentibus eum interficere.

Beda. Vel castigati discipuli superioribus domini verbis non ausi sunt ultra contradicere; sed thomas prae omnibus socios hortatur, ut irent et morerentur cum eo: in quo magna eius videtur esse constantia: sic enim loquebatur, quasi facere posset quae alios hortabatur, immemor suae fragilitatis, sicut et petrus.



Th. Aq. Catena aurea 13014