Th. Aq. Catena aurea 13117

IOANNES 11,17-27


13117 (Jn 11,17-27)

Alcuinus. Dominus ad hoc venire distulerat ut quatriduum impleretur, ut lazarus gloriosius resuscitaretur; unde dicitur venit itaque iesus, et invenit eum quatuor dies iam in monumento habentem.

Chrysostomus in Ioannem. manserat enim dominus duobus diebus, et ante duos dies venerat nuntius, in qua die lazarus est defunctus: ipse autem quarta die accessit.

Augustinus in Ioannem. de quatuor autem diebus multa dici possunt. Diversis enim modis una res significari potest. Est enim unus dies mortis quem homo trahit de mortis propagine. Sed et legem naturalem transgrediuntur homines: ecce alter dies mortis. lex etiam scripturae data est divinitus per moysen, et ipsa contemnitur: adde tertium diem mortis. Venit evangelium, et ipsum transgrediuntur homines: ecce quartus dies mortis. Et ad tales excitandos dominus non dedignatur accedere.

Alcuinus. aliter. Primum peccatum extitit elatio in corde, secundum consensus, tertium factum, quartum consuetudo. sequitur erat autem bethania iuxta hierosolymam quasi stadiis quindecim.

Chrysostomus. Quod erat milliaria duo. Hoc autem inducitur ad ostendendum quod congruum fuit multos iudaeorum a hierosolymis adesse; unde subditur multi autem ex iudaeis venerant ad martham et mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. Sed quomodo iudaei consolabantur dilectas a Christo, cum iam statuissent quod si quis Christum confiteretur, extra synagogam fieret? sed propter calamitatis necessitatem, aut quasi nobiles has mulieres reverentes, eas consolabantur; aut quia hi aderant qui non mali erant: multi enim ex ipsis credebant. Hoc autem dicebat evangelista ad ostendendum quod lazarus vere mortuus erat.

Beda. Nondum autem dominus castellum introierat; unde adhuc extra castellum posito occurrit martha; unde sequitur martha ergo, ut audivit quia iesus veniret, occurrit illi; maria autem domi sedebat.

Chrysostomus. Non autem assumit sororem obviam Christo vadens; vult enim singulariter Christo loqui, et quod factum est ei annuntiare; cum vero eam in bonam spem duxit, tunc abiit et vocavit mariam.

Theophylactus. Primo itaque non pandit sorori, volens astantes hoc latere; quoniam si percepisset maria Christum accedere, obviam iret, et comitarentur eam praesentes iudaei, quibus notum fore adventum iesu martha nolebat. sequitur dixit autem martha ad iesum: domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus.

Chrysostomus. credebat enim in Christum, sed non ut oportebat: nondum enim cognoscebat quoniam deus erat; et ideo dicebat si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus.

Theophylactus. Quasi diffidens quoniam etiam absens, si vellet, posset prohibere mortem fratris sui.

Chrysostomus. nondum etiam cognoscebat quod propria virtute hoc faceret; quod apparet ex hoc quod subditur: sed nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi deus: ut de virtuoso quodam et approbato viro loquens.

Augustinus in Ioannem. non autem dicit ei: rogo te ut resuscites fratrem meum; unde enim sciebat, si fratri eius resurgere utile fuerat? hoc tamen dixit: scio quia potes, si vis, facere: utrum facias, iudicii tui est, non praesumptionis meae.

Chrysostomus. dominus autem vera quae non cognoscebat eam docuit; unde sequitur dixit ei iesus: resurget frater tuus. non dixit: petam ut resurgat. Sed si diceret: non indigeo adiutorio, a me ipso omnia facio, valde fuisset grave mulieri; sed hoc dicere: resurget, medium erat.

Augustinus. Ambiguum autem fuit quod dixit resurget: non enim ait: modo; et ideo sequitur dicit ei martha: scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. De illa resurrectione secura sum, de hac incerta sum.

Chrysostomus in Ioannem. Audierat autem mulier multa a Christo de resurrectione loquente; dominus autem manifestius suam ostendit auctoritatem: nam subditur dicit ei iesus: ego sum resurrectio et vita: ostendens quoniam non indiget alio adiutorio: si enim alio adiutorio indigeret, qualiter erit resurrectio? si vero ipse est vita, non loco circumcluditur, sed ubique existens potest sanare.

Alcuinus. Ideo ego sum resurrectio, quia vita: per quem tunc cum aliis resurget, per eumdem potest et modo resurgere.

Chrysostomus. illa ergo dicente: quaecumque petieris, ipse dicit qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: ostendens quoniam ipse est tributor bonorum, et ab ipso oportet petere. Per hoc autem eius intellectum elevat: non enim hoc erat solum quod quaerebatur, ut solum lazarum suscitaret; sed etiam oportebat eam et qui praesentes erant discere resurrectionem.

Augustinus. Dicit ergo qui credit in me, etiam si mortuus fuerit in carne, vivet in anima, donec resurget caro, nunquam postea moritura: nam vita animae fides est. sequitur et omnis qui vivit in carne, et credit in me, etiam si moriatur ad tempus propter mortem carnis, non morietur in aeternum.

Alcuinus. Propter vitam spiritus, et immortalitatem resurrectionis. sciebat autem dominus, quem nihil latet, quod hoc credebat; sed confessionem qua salvaretur quaerit; unde sequitur credis hoc? ait illi: utique, domine, ego credidi quia tu es Christus filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.

Chrysostomus. videtur mihi non intellexisse mulier quod dictum est; sed quoniam magnum quid erat intellexit, non tamen cognovit quid est: propterea aliud interrogata, aliud respondit.

Augustinus. vel aliter. Quando hoc credidi quod filius es Dei, credidi quia tu es vita: quia et qui credit in te, etiam si moriatur, vivet.


IOANNES 11,28-32


13128 (Jn 11,28-32)

Chrysostomus in Ioannem. ex virtute sermonum Christi interim martha lucrata est luctus dissolutionem: ea enim quae ad magistrum erat devotio non permittebat eam sentire praesentia, quae luctum inducere poterant; unde dicitur et cum haec dixisset, abiit, et vocavit mariam sororem suam silentio.

Augustinus in Ioannem. Advertendum, quod suppressam vocem silentium nuncupavit: nam quomodo siluit, cum subdatur dicens: magister adest, et vocat te? Chrysostomus in Ioannem. Ideo autem occulte sororem vocat: si enim scivissent iudaei Christum advenire, recessissent, et non fuissent testes miraculi.

Augustinus. Advertendum etiam, quemadmodum evangelista non dixerit ubi, vel quando, vel quomodo mariam dominus vocaverit, ut hoc in verbis marthae potius intelligeretur, narrationis brevitate servata.

Theophylactus. Sive etiam ipsam Christi praesentiam vocationem reputavit, quasi dicat: inexcusabile est ut eo praesente tu non exeas obviam ipsi.

Chrysostomus. Omnibus autem assidentibus, illa lugens et plangens non expectavit ad se venire magistrum, neque dignitatem servavit, neque a luctu detenta est; sed surgens confestim obviavit; unde sequitur illa ut audivit, surrexit cito, et venit ad eum.

Augustinus. ex quo patet quod non illam praevenisset martha, si ei notus fuisset adventus iesu. sequitur nondum enim venerat iesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei martha.

Chrysostomus. vacantius enim ibat, ut non videatur inicere seipsum miraculo, sed rogari ab aliis. Hoc igitur vult occulte evangelista insinuare: aut quia cito currebat, ut anticiparet eum venientem. Venit autem non sola, sed omnes trahens iudaeos; unde sequitur iudaei igitur qui erant in domo cum ea, et consolabantur eam, cum vidissent mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam, dicentes, quia vadit ad monumentum ut ploret ibi.

Augustinus. hoc pertinuit ad evangelistam narrare, ut videamus quae occasio fuerit quod plures ibi essent quando lazarus resuscitatus est; ut tam grande miraculum quatriduani mortui resurgentis testes plures inveniret. sequitur maria ergo cum venisset ubi erat iesus, videns eum, cecidit ad pedes eius.

Chrysostomus. Ferventior haec sorore erat: non enim turbam verecundata est, nec suspicionem timuit quam de Christo iudaei habebant, cum aliqui inimicorum Christi interessent; sed omnia contempsit humana praesente magistro, et soli se dabat ei qui ad magistrum honori.

Theophylactus. Quamvis etiam se diminute videbatur habere, dicens domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus.

Alcuinus. Quasi dicat: dum nobiscum praesens fuisti, non morbus, non infirmitas aliqua apparere ausa est, apud quas vita noverat habitare sive hospitari.

Augustinus de verb. Dom.. o infidelis conventio. Te adhuc posito in saeculo lazarus amicus moritur. Si amicus moritur, inimicus quid patietur? parum est si non tibi soli superi serviunt; ecce tuum dilectum inferi rapuerunt.

Beda. Non autem omnia dixit maria quae martha protulerat: quia consueto hominum more lacrymis non omnia quae voluit et in animo habuit, proferre potuit.


IOANNES 11,33-41


13133 (Jn 11,33-41)

Chrysostomus in Ioannem. mariae loquenti nihil Christus loquitur; neque ea dicit quae sorori dixerat: turba enim aderat multa, et non erat tempus illorum verborum. Sed condescendit, et humiliatur, humanam naturam denudans: quia enim miraculum magnum erat futurum, et multos per id lucraturus, sua condescensione attrahit testes, et humanam monstrat naturam; unde dicitur iesus ergo ut vidit eam plorantem, et iudaeos qui venerant cum ea plorantes, infremuit spiritu, et turbavit semetipsum.

Augustinus in Ioannem. Quis enim eum posset nisi ipse turbare? turbatus est Christus, quia voluit; esurivit, quia voluit; in illius potestate erat sic vel sic affici, vel non affici. Verbum enim animam suscepit et carnem, totius hominis sibi coaptans in personae unitate naturam; ac per hoc ubi summa potestas est, secundum voluntatis nutum turbatur infirmitas.

Theophylactus. ad approbandam enim conditionem humanam iubet ei quod suum est prosequi, nec non iniungit ei virtute spiritus sancti, illamque compescit. Haec autem cuncta naturam pati dominus connivet, cum approbando quod homo verus et non apparens fuerat, tum etiam nos monendo, ac metam moestitiae et iucunditati imponendo. Nam ex toto nec compati nec moerere ferinum, ac horum exuberantia muliebre. sequitur et dixit: ubi posuistis eum? Augustinus de verb. Dom.. non locum sepulti ignorare credi debuerat, sed fidem populi approbare volebat.

Chrysostomus. Non enim vult ipse se inicere, sed omnia ab aliis discere, et rogatus facere, ut ab omni suspicione eripiat signum.

Augustinus lib. 83 quaest.. quod et interrogat, vocationem nostram, quae fit in occulto, arbitror significare. praedestinatio enim nostrae vocationis occulta est, cuius secreti signum est interrogatio domini quasi nescientis, cum ipsi nesciamus: vel quod ignorare se peccatores alio loco dominus ostendit, dicens: non novi vos; quia in disciplina et praeceptis eius non sunt peccata. sequitur dicunt ei: domine, veni et vide.

Chrysostomus. Nondum enim aliquod signum resurrectionis monstraverat: unde ita videbatur iturus ut lacrymaturus, non ut resuscitaturus, propter hoc ei dicunt veni et vide.

Augustinus. videt autem dominus quando miseretur; unde illi dicit: vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea. sequitur et lacrymatus est iesus.

Alcuinus. quia fons pietatis erat, flebat pro parte humanitatis quem resuscitare poterat per potentiam divinitatis.

Augustinus. quare autem flevit Christus, nisi quia homines flere docuit? Beda. Est autem hominum consuetudo caros suos mortuos lugere: secundum hanc consuetudinem iudaei dominum flere putabant; unde subditur dixerunt ergo iudaei: ecce quomodo amabat eum.

Augustinus. Quid est amabat eum? non veni vocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam. sequitur quidam autem ex ipsis dixerunt: non poterat hic, qui aperuit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur? plus est quod facturus est, ut mortuus suscitetur.

Chrysostomus. Erant autem ex inimicis eius qui hoc dixerunt. ex quibus igitur oportebat eius admirari virtutem, ex his ei detrahunt, scilicet ex illuminatione caeci nati, quasi nec illo miraculo facto. In hoc etiam se ostendunt esse corruptos, quia nondum Christo adveniente ad monumentum, praeassumunt accusationes, non exspectantes rei finem. sequitur iesus ergo rursum fremens in semetipso venit ad monumentum. Studiose evangelista frequenter dicit quod lacrymatus est, et quod fremuit, ut discas quod vere nostram naturam induit. Quia enim hic magis aliis evangelistis magna de eo loquitur, etiam in rebus corporalibus humiliora dicit.

Augustinus in Ioannem. fremas autem et in te, si disponis reviviscere; omni homini dicitur qui premitur pessima consuetudine. sequitur erat autem spelunca, et lapis superpositus ei. Mortuus sub lapide, reus sub lege: lex enim quae data est iudaeis, in lapide scripta est. Omnes autem rei sub lege sunt, iusto autem non est lex posita.

Beda. Est autem spelunca rupes cavata. Porro monumentum dicitur eo quod mentem moneat; hoc est, mortuos ad memoriam revocat. sequitur ait iesus: tollite lapidem.

Chrysostomus. Sed quare non lapide iacente fecit resuscitari? nonne poterat qui corpus movit mortuum voce, etiam multo magis lapidem movere? non autem hoc fecit, ut eos testes faciat miraculi, ut non dicant quod in caeco dixerant: non est hic. Manus enim, et accessus ad monumentum testabantur quod ipse est.

Augustinus. mystice autem dicit removete lapidem, removete legis pondus, gratiam praedicate.

Augustinus lib. 83 quaest.. In quo puto illos significari qui venientibus ad ecclesiam ex gentibus, onus circumcisionis imponere volebant; vel eos qui in ecclesia corrupte vivunt, et offensioni sunt credere volentibus.

Augustinus de verb. Dom.. iam autem maria et martha sorores lazari, quae Christum frequenter mortuos resuscitasse viderant, fratrem suum posse resuscitare penitus non credebant; nam sequitur dicit ei martha soror eius qui mortuus fuerat: domine, iam foetet, quatriduanus enim est.

Theophylactus. Hoc autem martha tamquam diffidens dicit, veluti impossibile credens posse fratrem suscitari, ob dierum diuturnitatem.

Beda. vel haec verba non sunt desperationis, sed potius admirationis.

Chrysostomus in Ioannem. Sed hoc etiam quod dicit, valet ad obstruendum indevotos, ut et miraculum testentur manus tollentes lapidem, et auditus vocem audiens Christi, et visus videntium lazarum exire, et odoratus foetorem recipiens.

Theophylactus. Christus autem rememorat mulieri ea de quibus secum contulerat, et pene ut obliviscenti loquitur; unde sequitur dicit ei iesus: nonne dixi tibi, quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? Chrysostomus. non enim memor erat mulier eius quod Christus dixerat supra: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet. Et discipulis quidem dixit: ut glorificetur filius Dei in ea: hic autem gloriam Dei de patre dicit. Infirmitates enim eorum qui audiebant, causa erant differentiae eorum quae dicebantur. Nolebat dominus interim turbare adstantes; et ideo dicit videbis gloriam Dei.

Augustinus. in hoc autem est gloria Dei, quia et foetentem et quatriduanum resuscitat. sequitur tulerunt ergo lapidem.

Origenes in Ioannem. Mora tollendi lapidem adiacentem ex sorore defuncti causata est: nisi enim dixisset iam foetet, est enim quatriduanus, non diceretur dixit iesus: tollite lapidem. Sustulerunt ergo lapidem: nunc ergo longe tardius ablatus est. Commodum est igitur nihil interponere inter iussa iesu et ipsorum executionem.


IOANNES 11,41-46


13141 (Jn 11,41-46)

Alcuinus. Quia Christus secundum hominem minor erat patre, ab illo petit suscitationem lazari; atque ideo se exauditum esse dicitur: iesus autem elevatis sursum oculis dixit: pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me.

Origenes in Ioannem. Elevavit quidem sursum oculos, quoniam intelligentiam humanam erexit, adducens illam per orationem ad excelsum patrem. Sed et necesse est volentem ad exemplar orationis Christi orare, elevare oculos cordis sursum, ac erigere illos a praesentibus rebus memoria, cogitationibus, atque intentionibus. Si autem digne orantibus huiusmodi quaedam exprimitur a Deo de propria oratione promissio: adhuc loquente dicam: ecce adsum, quid expedit arbitrari de domino et salvatore? erat enim oraturus pro resurrectione lazari. Sed praeveniens illius orationem qui solus bonus pater est, exaudivit dicenda. Pro impletione igitur orationis subdit gratiarum actiones, dicens pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me.

Chrysostomus in Ioannem. hoc est, nihil est contrarium mei ad te. non autem ostendit quod ipse non potuit, vel quod minor sit patre; quia hoc et amicis dicitur, et honore aequalibus. Ut autem ostendat quoniam non indiget oratione, subiungit ego autem sciebam quoniam semper me audis; quasi dicat: ad hoc quod fiat voluntas mea, non indigeo oratione ut tibi suadeam: una enim est nostra voluntas. Hoc autem obumbrate dicit, propter auditorum imbecillitatem. Deus enim non ita dignitatem suam respicit, ut ad salutem nostram: propterea excelsa quidem et magna, pauca, et ipsa occultata, humilia vero multa circumfluunt eius sermonibus. Hilarius de trin.. non igitur prece eguit: nobis oravit, ne filius ignoraretur; unde subditur sed propter populum qui circumstat dixi, ut credant quia tu me misisti. Cum enim sibi non proficeret deprecationis sermo, ad profectum tamen nostrae fidei loquebatur. Non inops ergo auxilii est, sed nos sumus inopes doctrinae.

Chrysostomus. Non autem dixit ut credant quoniam minor sum, quoniam sine oratione non possum facere; sed quoniam tu me misisti. Non dixit: misisti me imbecillem, servitutem recognoscentem, a meipso nihil facientem; sed me misisti, ut non Deo contrarium aestiment, nec dicant: non est ex Deo; et ut ostendam, secundum tuam voluntatem opus hoc fieri.

Augustinus de verb. Dom.. venit autem Christus ad monumentum in quo lazarus dormiebat, et non tamquam mortuum, sed tamquam sanum, tamquam audire paratum, de sepulchro protinus vocavit; unde sequitur haec cum dixisset, voce magna clamavit: lazare, veni foras. ideo dicit nomen, ne omnes mortui cogerentur exire.

Chrysostomus. non autem dixit: surge tu; sed veni foras, ut viventi loquens ei qui mortuus fuerat: propter quod non dixit: in nomine patris mei veni foras; aut: resuscita eum, pater; sed haec omnia dimittens, postquam orantis formam acceperat, per res auctoritatem ostendit: quoniam et hoc sapientiae suae est, per verba quidem condescensionem, per res vero ostendere potestatem.

Theophylactus. Alta vero salvatoris vox, quae lazarum suscitavit, indicium est tubae magnae sonaturae in communi resurrectione. altius etiam clamavit, ut gentilium ora refrenet fabulantium, in tumulis esse animas defunctorum: nam quasi foras manentem eam advocat per clamorem. sicut autem universalis resurrectio in ictu oculorum proveniet, sic et haec resurrectio singularis; et ideo sequitur et statim prodiit qui mortuus fuerat, ligatus manus et pedes institis, et facies eius sudario erat ligata. Iam mancipatur effectui quod dicitur: venit hora cum audient defuncti vocem filii Dei, et qui audierint vivent.

Origenes in Ioannem. nam vox elata et clamor non inconvenienter dicitur excitasse illum; et sic adimpletum est quod dixerat: vado ut excitem eum. Sed et pater, qui filium orantem exaudivit, suscitavit lazarum, ut sic resurrectio lazari commune opus sit filii orantis et patris exaudientis. Sicut enim pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat.

Chrysostomus. exiit autem ligatus, ut non putaretur esse phantasma. Sed et hoc quod exibat ligatus, non minus videbatur esse quam resuscitare. sequitur dicit eis iesus: solvite eum, ut videlicet tangentes, et ei appropinquantes, videant quia vere est ille. sequitur et sinite abire; et hoc propter humilitatem; non enim ducit eum, neque iubet secum ambulare ad sui demonstrationem.

Origenes. Dixerat autem supra dominus: propter populum qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti: nullo autem eorum credente hoc dixisset, velut aliquis hominum inscius futurorum; unde ad hoc removendum subditur multi ergo ex iudaeis qui venerant ad mariam et martham, et viderant quae fecit crediderunt in eum. Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos et dixerunt eis quae fecit iesus. Continet quid ambiguum sermo praesens: verum qui iverunt ad pharisaeos, fuerint ex illis multis qui crediderant, proponentes conciliare Christo hostiliter se habentes ad eum; vel alii a credentibus, irritare volentes invidum pharisaeorum zelum in ipsum. Et videtur mihi hoc magis evangelistam exprimere velle: multos enim dixit qui per hoc quod viderunt crediderunt, veluti paucis existentibus aliis, de quibus subdit quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit iesus.

Augustinus lib. 83 quaest.. quamquam autem secundum evangelistae historiam resuscitatum lazarum plena fide teneamus, tamen in allegoria aliquid significare non dubito; neque cum res factae allegorizantur, gestae rei fidem amittunt.

Augustinus in Ioannem. Omnis quidem qui peccat moritur; sed deus magna misericordia animas suscitat, ne moriantur in aeternum. Intelligimus ergo tres mortuos, quos in corporibus suscitavit, aliquid significare de resurrectionibus animarum.

Gregorius moralium. puellam enim in domo, adolescentem extra portam, in sepulchro autem lazarum suscitat. adhuc quippe in domo mortuus iacet qui iacet in peccato: iam quasi extra portam ducitur cuius iniquitas usque ad inverecundiam publicae perpetrationis operatur.

Augustinus. Vel intus est mors, quia cogitatum malum nondum processit in factum. Si autem ipsum malum fecisti, quasi mortuum extra portam extulisti.

Gregorius. Sepulturae vero aggere premitur qui in perpetratione nequitiae etiam usu consuetudinis pressus gravatur; sed hos plerumque divina gratia respectus sui lumine illustrat.

Augustinus lib. 83 quaest.. Vel accipiamus lazarum in monumento animam terrenis peccatis obrutam.

Augustinus in Ioannem. et tamen lazarum dominus amabat: si enim peccatores non amaret, de caelo ad terras non descenderet. Bene autem de illo qui peccare consueverat, dicitur foetet: incipit enim habere pessimam famam tamquam odorem teterrimum.

Augustinus liber 83 quaest.. recte etiam dicit quatriduanus est: ultimum enim elementorum terra est: significat enim puteum terrenorum peccatorum, idest cupiditatum carnalium.

Augustinus in Ioannem. Fremuit autem dominus, lacrymavit, voce magna clamavit: quia difficile surgit quem moles consuetudinis premit. Turbat semetipsum Christus, ut tibi significet quomodo tu turbari debeas, cum tanta mole peccati gravaris et premeris. Fides enim hominis sibi displicentis fremere debet in accusatione malorum operum, ut violentiae poenitentis cedat consuetudo peccandi. Quando dicis: illud feci et pepercit mihi deus: evangelium audivi et contempsi: quid facio? iam fremit Christus, quia fides fremit; in voce frementis apparet spes resurgentis.

Gregorius moralium. Dicitur autem lazaro veni foras, ut ab excusatione et occultatione peccati ad accusationem suam ore proprio exire provocetur; ut qui intra conscientiam suam absconsus iacet per nequitiam, a semetipso foras exeat per confessionem.

Augustinus lib. 83 quaest.. Quod autem lazarus exiit de monumento, animam significat recedentem a carnalibus vitiis; quod vero institis obvolutus, hoc est quod etiam a carnalibus recedentes, et mente servientes legi Dei, adhuc tamen in corpore constituti, alieni a molestiis carnis esse non possumus; quod autem facies eius sudario tecta erat, hoc est quod in hac vita plenam cognitionem habere non possumus; quod autem dicit solvite eum et sinite abire, hoc est quod post hanc vitam auferuntur omnia velamina, ut facie ad faciem videamus.

Augustinus in Ioannem. vel aliter. Quando contemnis, mortuus iaces; quando confiteris, procedis. Quid est enim procedere nisi ab occultis velut exeundo manifestari? sed ut confitearis deus facit, magna voce clamando, idest magna gratia vocando. Mortuus autem procedens adhuc ligatus est, confitens adhuc reus; ut autem solverentur peccata eius, ministris hoc dixit: solvite eum, et sinite abire; quod est: quae solveritis super terram, erunt soluta et in caelis.

Alcuinus. Christus ergo suscitat, quia interius per seipsum vivificat: solvunt discipuli, quia per ministerium sacerdotum absolvuntur vivificati.

Beda. Per eos autem qui pharisaeis annuntiaverunt, significantur nonnulli, qui videntes bona servorum Dei opera, odiis insequuntur et infamare conantur.


IOANNES 11,47-53


13147 (Jn 11,47-53)

Theophylactus. Decebat admirari ac extollere eum qui talia peragebat miracula: ipsi vero potius consiliantur illum occidere; unde dicitur collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium adversus iesum, et dicebant: quid facimus? Augustinus in Ioannem. Nec tamen dicebant: credemus; plus enim perditi homines cogitabant quomodo nocerent et perderent, quam quomodo sibi consulerent ne perirent; et tamen timebant, et quasi consulebant: dicebant enim quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Chrysostomus in Ioannem. Hominem eum adhuc vocant qui tantam susceperunt eius deitatis demonstrationem.

Origenes in Ioannem. Est autem per ea quae dicuntur ab ipsis, considerare eorum insipientiam et caecitatem: insipientiam quippe, quia testificabantur illum et multa peregisse miracula, et tamen aestimabant se posse adversus eum aemulari, velut non posset pro se adversus eorum aemulationes. Caecitatis autem hoc ipsum erat: ad facientem enim tot miracula pertinebat ut se ab eorum insidiis eximeret: nisi forte crederent quod signa fecit, et putabant ea non fieri divina virtute. Hi quidem igitur deliberabant non dimittere ipsum, opinantes se per hoc esse impedimento volentibus credere in eum, et romanis, ne eis auferrent terram et gentem; unde sequitur si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient romani et tollent locum nostrum et gentem.

Chrysostomus. Hoc dicentes, populum volunt concutere, ut periclitandum ex suspicione tyrannidis; quasi dicant: si romani viderint eum turbas ducentem, suspicabuntur nos in tyrannidem velle consurgere, et destruent nostram civitatem. sed fictio erat quae dicebantur: quid enim demonstrabat tale? armigeros circumferebat, et equitaturas trahebat? nonne deserta persequebatur? sed ut non putentur ob passionem suam hoc dicere, totam civitatem periclitari dicunt.

Augustinus. vel timuerunt ne si omnes in Christum crederent, nemo remaneret qui adversus romanos civitatem Dei templumque defenderent: quoniam contra ipsum templum et contra suas paternas leges doctrinam Christi esse sentiebant. Temporalia ergo perdere timuerunt, et vitam aeternam non cogitaverunt: nam et romani post domini passionem et glorificationem tulerunt eis et locum et gentem, expugnando et transferendo.

Origenes. sed et secundum anagogem, locum eorum qui ex circumcisione sunt gentes occupaverunt, quia per eorum casum salus gentibus evenit: loco enim gentium romani ponuntur, ex regnantibus qui regno suberant nuncupati. Gens etiam ab eis sublata est: quia qui fuit populus Dei, factus est non populus.

Chrysostomus. cum autem illi haesitabant, et in ordine consilii proponebant, dicentes quid facimus? unus inverecunde et cum crudelitate clamavit: unde sequitur unus autem ex ipsis, caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius.

Augustinus. movere potest quomodo dicatur pontifex anni illius, cum dominus constituerit unum summum sacerdotem, cui mortuo unus succederet. Sed intelligendum est, per ambitiones et contentiones inter iudaeos, postea constitutum esse plures fore pontifices, qui per annos singulos vicibus ministrarent; et forte etiam in unum annum plures administrabant, quibus alio anno alii succedebant.

Alcuinus. Nam de hoc caipha iosephus refert, quod pretio sibi sacerdotium unius anni redemerit.

Origenes in Ioannem. Increpatur autem caiphae pravitas in hoc quod dicitur pontifex anni illius, quo scilicet noster salvator exercuit ministerium passionis; et tamen cum esset pontifex anni illius, dixit eis vos nescitis quidquam, neque cogitatis, quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat; quasi dicat: vos sedetis, et adhuc segnius rem attenditis; sed attendatis, unius hominis salutem pro communi republica oportere contemnere.

Theophylactus. Hoc autem ipse quidem prava dixit intentione: tamen spiritus sancti gratia ore eius usa est ad futuri praesagium; unde subditur hoc autem a semetipso non dixit; sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia iesus moriturus erat pro gente.

Origenes. non quicumque prophetizat, propheta est; sicut non quicumque ius prosequitur, iustus est, sicut qui facit aliquod opus propter humanam gloriam. Caiphas ergo prophetavit quidem, nec tamen erat propheta, sicut et balaam. Audebit autem quis dicere quod non per spiritum sanctum caiphas prophetaverit, quia etiam spiritus maligni est attestari iesu et prophetare pro eo, iuxta illud quod dicitur: novimus te quod sis sanctus Dei: nam eius intentionis est non fideles auditores efficere, sed incitare in praetorio considentes adversus iesum, ut eum perimerent. deinde quod dicit expedit vobis, quod pars eius prophetiae fuit, dicit verum, vel mentitur? nam si verum dicit, salvantur hi qui in praetorio adversus iesum nituntur, mortuo iesu pro populo, et pertingunt ad id quod expedit. Quod si inconveniens est, manifestum est quod non fuit spiritus sanctus qui dedit haec proferri, quia spiritus sanctus non mentitur. si autem quis velit veridicum et in hoc esse caipham, concederetur illi quod gratia Dei pro omnibus gustet mortem, et quod est salvator omnium hominum, maxime fidelium. Fatebitur etiam cuncta quae sunt in hoc loco prophetiam esse veridicam, incipiendo ab illo vos nihil scitis; nihil enim noverant qui iesum ignorabant esse veritatem, sapientiam, iustitiam et pacem, et quod ipsis quoque erat expediens ut hic unus inquantum est homo moriatur pro populo; non enim inquantum est imago invisibilis Dei, est susceptibilis mortis. Pro populo autem obiit, velut potens totius orbis culpam, in seipsum retorquens, dissipare ac delere. Ex hoc vero quod dicitur hoc autem a semetipso non dixit, docemur quod aliqua nos homines per nos dicimus, nulla inducente virtute ad proferendum; quaedam vero suadente nobis quadam virtute, etsi non integre exprimamus, et sic inconsequenter disponamur ad ea, insectantes ea quae dicimus, sed non intentionem dictorum; velut caiphas ex se nihil protulit, nec dixit intentionem, quia prophetiam dicti non accipiebat. sed etiam apud paulum quidam legisperiti sunt non intelligentes nec ea quae proferunt.

Augustinus. Hic docemur, etiam homines malos prophetiae spiritu futura praedicere; quod tamen evangelista divino attribuit sacramento, quia pontifex fuit, idest summus sacerdos.

Chrysostomus. Vide autem quanta spiritus sancti virtus est: a mente enim mala valuit verba proferre prophetiae. vide etiam quanta est pontificalis virtus potestatis: pontifex enim effectus, etsi indignus existens, tamen prophetavit nesciens quid diceret: ore enim solum usa est gratia, contaminatum autem cor non tetigit.

Augustinus. Caiphas igitur de sola gente iudaeorum prophetavit, in qua erant oves, de quibus ait ipse dominus: non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus israel. sed noverat evangelista alias esse oves, quae non erant de hoc ovili, quas oportebat adduci; et ideo addidit et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. Haec autem secundum praedestinationem dicta sunt: nam neque oves eius, neque filii Dei adhuc erant.

Gregorius moralium. persecutores igitur peregerunt hoc quod perniciose moliti sunt; intulerunt mortem, ut ab eo abscinderent fidelium devotionem; sed fides inde crevit unde se hanc extinguere infidelium crudelitas credidit. ille enim ad pietatis suae obsequium redegit quod contra illum humana crudelitas extorsit.

Origenes. Concitati autem ad iram ex verbis caiphae, taxaverunt ut occiderent dominum; unde sequitur ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. Et quidem si non spiritu sancto caiphas prophetaverat, alius spiritus fuit qui valuit et per impium loqui, et sibi compares adversum Christum incitare. Qui autem vult respondere pro spiritu sancto, dicet quod sicut sacrarum intentionem scripturarum ad utilitatem prolatam aliqui prave suscipiunt ad constituendam enormem disciplinam, sic edita pro salvatore prophetiam veridicam non debito modo percipientes, consiliati sunt ut interficerent Christum.

Chrysostomus. quaerebant quidem et prius eum interficere, nunc et sententiam firmaverunt.



Th. Aq. Catena aurea 13117