Th. Aq. Catena aurea 13154

IOANNES 11,54-56


13154 (Jn 11,54-56)

Origenes in Ioannem. Cum concilium congregaverunt pontifices et pharisaei ut occiderent iesum, ipse cautius se observans non ultra cum fiducia conversabatur cum iudaeis; sed neque ad aliam civitatem abiit populatam, sed ad quamdam remotam: unde dicitur iesus ergo iam non in palam ambulabat apud iudaeos; sed abiit in regionem iuxta desertum, in civitatem quae dicitur ephrem.

Augustinus in Ioannem. Non quia potentia eius defecerat, in qua, si vellet, palam cum iudaeis conversaretur, et nihil ei facerent; sed exemplum discipulis demonstravit, quo appareret non esse peccatum, si fideles eius oculis persequentium se subtraherent, et furorem sceleratorum latendo potius evitarent, quam se ostendendo magis accenderent.

Origenes. honestum namque est imminente agone confitenti iesum non evitare confessionem, nec recusare subire mortem gratia veritatis; nec minus honestum est non tradere occasionem tantae tentationi, non solum propter incertitudinem eventus proprii, sed ne nos occasionem praestemus ut alii magis impii ac noxii fiant: nam si quis factus erga quemquam materia criminis luet poenas, quo modo persecutorem non declinans, non etiam et persequentis delicto dabit responsum? non solus autem dominus illuc ivit, immo, ut nullam daret causam perquirentibus eum, discipulos etiam secum duxit; unde sequitur et ibi morabatur cum discipulis suis.

Chrysostomus in Ioannem. Qualiter putas turbatos discipulos humane videntes eum salvatum? ipsi autem, quando omnes laetabantur et festa celebrabant, tunc occultantur, et in periculis sunt; sed tamen permanebant cum eo, secundum illud: vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis.

Origenes. quo ad anagogiam vero dicatur, quod iesus dudum cum fiducia ambulabat inter iudaeos, cum verbum divinum per prophetas in ipsis conversabatur; sed abiit illinc, nec est verbum Dei inter iudaeos. accessit autem ad villam quae est prope desertum, de qua dicitur: multi filii desertae magis quam coniugatae. Villa autem dicitur ephrem, qui interpretatur fertilitas. Fuit autem ephraim frater manasse senioris populi oblivioni traditi: post populum enim oblivioni datum et praetermissum prodiit ex gentibus abundantia. discedens ergo a iudaeis dominus, venit in terram totius orbis prope desertam ecclesiam, quae dicitur civitas fecunda; et ibi moratur cum discipulis usque nunc.

Augustinus in Ioannem. Ille autem qui de caelo venerat pati, propinquare voluit loco passionis, quia imminebat hora passionis; unde sequitur proximum autem erat pascha iudaeorum. Habebant iudaei pascha in umbra, nos in luce: sanguine occisi pecoris iudaeorum postes signati sunt; sanguine Christi frontes nostrae signantur. Illum diem festum iudaei cruentum habere domini sanguine voluerunt; illo die festo occisus est agnus, qui eumdem diem festum suo sanguine consecravit. mandatum autem erat in lege iudaeis ut die festo, quo pascha erat, omnes undique convenirent, et illius diei celebratione sanctificarentur; unde sequitur et ascenderunt multi hierosolymam de regione ante pascha ut sanctificarent seipsos.

Theophylactus. ascenderunt autem ante pascha ut purgarentur: quoniam quicumque peccaverant inviti vel spontanei, pascha non celebrabant, nisi prius expiarentur, ut moris erat, balneationibus et ieiuniis, ac rasura, quin etiam quasdam deputatas oblationes offerendo. Hi ergo expiationem celebrantes, insidiantur domino; unde sequitur quaerebant ergo iesum, et colloquebantur ad invicem in templo stantes: quid putatis quia non venit ad diem festum? Chrysostomus. Insidiabantur ei, et tempus festi tempus faciebant occisionis.

Origenes. et propter hoc non dixit pascha domini, sed iudaeorum: nam salvator in illo patiebatur insidias.

Alcuinus. Illi ergo quaerebant iesum non bene; nos autem quaerimus eum stantes in templo Dei, mutuo nos consolando et exorando ut veniat ad diem festum nostrum, et sua praesentia nos sanctificet.

Theophylactus. Sed si talia solum vulgus perageret, videretur utique passio ex imperitia progredi; sed etiam pharisaei praecipiunt ut capiatur; unde sequitur dederant autem pontifices et pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet ut apprehendant eum.

Origenes. et attende, quod ignorabant ubi est: ostensum est enim eum discessisse. Dices etiam quoniam insidiantes iesu ignorabant ubi sit: propter quod dederunt alia quam divina mandata, docente disciplinas et mandata hominum.

Augustinus. Nos autem indicemus modo iudaeis ubi sit. Utinam velint audire et apprehendere.


IOANNES 12,1-11


13201 (Jn 12,1-11)

Alcuinus. Appropinquante tempore in quo dominus pati disposuit, appropinquavit ipse loco in quo eiusdem passionis dispensationem perficere voluit; unde dicitur iesus ergo ante sex dies paschae venit in bethaniam. Primo venit in bethaniam, deinde hierosolyma. In hierosolymam quidem ut ibi pateretur; in bethaniam vero ut resuscitatio lazari memoriae omnium arctius imprimeretur; unde subditur ubi fuerat lazarus mortuus, quem suscitavit iesus.

Theophylactus. Decima autem die mensis agnum iudaei capiunt immolandum in festo paschae, ex tunc enim festivitatis praelibant solemnia: quapropter in die quae est nona mensis, et praecedit sextum diem ante pascha, epulantur splendide, et exordium festi hanc diem constituunt: quo fit ut iesus quoque pergens bethaniam convivaretur; unde sequitur fecerunt autem ei coenam ibi, et martha ministrabat. Per hoc autem quod dixit quod martha ministrabat, insinuat quod in illius domo erat convivium. Sed attende mulieris fidelitatem: non enim famulabus imponit ministerium, sed ipsamet suscepit. innuere autem volens evangelista verae resurrectionis lazari signum, subdit lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.

Augustinus in Ioannem. vivebat, loquebatur, epulabatur, veritas ostendebatur, infidelitas iudaeorum confundebatur.

Chrysostomus in Ioannem. maria autem non faciebat communem famulatum, sed ad solum dominum constituit honorem, et non ut ad hominem accedit, sed ut ad Deum; unde sequitur maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes iesu, et extersit capillis suis pedes eius.

Augustinus. quod ait pistici, locum aliquem credere debemus, unde erat hoc unguentum pretiosum.

Alcuinus. Vel pistici, idest fidelis, nec extraneis speciebus adulterati. haec est illa mulier quae quondam peccatrix in domo simonis venit ad dominum cum alabastro unguenti.

Augustinus de cons. Evang.. Quod autem hoc in bethania rursus fecit, aliud est quod ad lucae narrationem non pertinet, sed pariter narratur a tribus, Ioanne scilicet, matthaeo et Marco. Quod ergo matthaeus et marcus caput domini unguento illo perfusum dicunt, Ioannes autem pedes; non solum caput, sed et pedes domini accipiamus perfudisse mulierem. Matthaeus et marcus recapitulando ad illum diem redeunt in bethaniam, qui erat ante sex dies paschae, et narrant quod Ioannes de coena et unguento. sequitur et domus impleta est ex odore unguenti.

Augustinus in Ioannem. ad apostolum revoca intentionem, qui dicit: aliis sumus odor vitae ad vitam, aliis sumus odor mortis ad mortem; denique audies hinc ex unguento isto, quomodo erat aliis odor bonus in vitam, aliis odor malus in mortem; unde sequitur dixit ergo unus ex discipulis suis, iudas iscariotes, qui erat eum traditurus.

Augustinus de cons. Evang.. quod alii dicunt discipulos murmurasse de unguenti pretiosi effusione, Ioannes autem iudam commemorat, puto discipulorum nomine iudam significatum, plurali numero pro singulari usurpato. Potest etiam intelligi quod alii discipuli aut senserint hoc, aut dixerint, aut eis iuda dicente persuasum sit: atque omnium voluntatem matthaeus et marcus verbis etiam expresserint; sed iudas propterea dixerit quia fur erat, ceteri propter pauperum curam; Ioannem vero de solo illo id commemorare voluisse, cuius ex hac occasione furandi consuetudinem credidit intimandam; nam sequitur dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum; sed quia fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur portabat.

Alcuinus. Portabat ministerio, exportabat furto.

Augustinus in Ioannem. non tunc periit iudas quando accepit a iudaeis pecuniam, ut dominum traderet: iam fur erat, dominum perditus sequebatur non corde, sed corpore. voluit autem per hoc dominus nos admonere ut malos toleremus, ne corpus Christi dividamus. Qui aliquid de ecclesia furatur, iudae perdito comparatur. Tolera malum bonus, ut venias ad praemium bonorum, ne immittaris in poenam malorum. exemplum domini accipite conversantis in terra. Quare habuit loculos cui angeli ministrabant, nisi quia ecclesia ipsius loculos habitura erat? quare fures admisit, nisi ut eius ecclesia fures dum patitur toleraret? sed ille, qui consueverat de loculis pecuniam tollere, non dubitavit accepta pecunia ipsum dominum vendere.

Chrysostomus in Ioannem. Ideo etiam ei furi existenti loculos commisit pauperum, ut omnem abscinderet occasionem: non enim habuit dicere quoniam propter pecuniarum desiderium hoc fecit; etenim sufficientem habebat ex loculo concupiscentiae mitigationem.

Theophylactus. Quidam vero administrationem pecuniae suscepisse iudam fatentur, tamquam minimum omnium. Nam pecuniae administratio, doctrinae administratione inferior est, secundum quod dicunt apostoli: non est aequum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis.

Chrysostomus. Christus autem multa condescensione ad iudam utens, non increpavit eum surripientem, sed communem intulit excusationem; nam sequitur dixit ergo iesus: sinite illam, ut in diem sepulturae meae servet illud.

Alcuinus. Significat se moriturum, et ad sepeliendum aromatibus esse ungendum; ideo mariae, cui ad unctionem mortui corporis multum desideranti pervenire non liceret, donatum sit viventi adhuc impendere obsequium, quod post mortem celeri resurrectione praeventa nequiret.

Chrysostomus. Rursus etiam propter proditorem rememoratus est sepulturae; ac si dicat: gravis sum tibi et onerosus; sed expecta parum, et abibo; et hoc ostendit, cum subdit pauperes enim semper habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis.

Augustinus in Ioannem. Loquebatur de praesentia corporis sui: nam secundum maiestatem suam, secundum providentiam, secundum ineffabilem et invisibilem gratiam, impletur quod ab eo dictum est: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Vel aliter. in iudae persona significati sunt in ecclesia mali: si enim bonus homo es, habes Christum et in praesenti per fidem et sacramentum, et habebis semper: quia cum hinc exieris, ad illum venies, qui dixit latroni: hodie mecum eris in paradiso. Si autem male versaris, videris habere in praesenti Christum, quia baptizaris baptismo Christi, accedis ad altare Christi; sed male vivendo non semper habebis. non autem dixit: habes, sed habebis, quia unus malus corpus malorum significat. sequitur cognovit ergo turba multa ex iudaeis quia illic esset, et venerunt, non propter iesum tantum, sed ut lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. Curiositas eos adduxit, non caritas.

Theophylactus. visores enim suscitati fieri cupiebant, expectantes etiam de inferis aliquid lazaro referente perpendere.

Augustinus. quia vero tantum miraculum domini tanta erat evidentia diffamatum, ut non possent vel occultare quod factum est, vel negare, cogitaverunt ut lazarum interficerent; unde sequitur cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et lazarum interficerent. O caeca saevitia. Quasi dominus suscitare potuerit mortuum, et non possit occisum. Ecce utrumque dominus fecit: et lazarum mortuum, et seipsum suscitavit occisum.

Chrysostomus in Ioannem. Nullum autem miraculum Christi eos ita furere fecit: hoc enim mirabilius erat, et coram multis factum est; et erat inopinabile, mortuum quatriduanum videre ambulantem et loquentem. aliter etiam isti in aliis putabant criminari sabbati solutionem, et hac via abducere turbas; hic autem quia a nullo habebant conqueri contra iesum, adversum lazarum faciunt conatum: itaque et in caeco hoc fecissent, nisi haberent accusationem de sabbato. Aliter autem. Ille quidem ignobilis erat, et eiecerunt eum de templo: hic vero clarus. Hoc etiam eos mordebat quod festivitatem instantem omnes dimittentes, bethaniam veniebant.

Alcuinus. mystice autem quod ante sex dies venerat bethaniam, significat quod ille qui sex diebus omnia fecerat, et sexto die hominem creaverat, ipsa sexta mundi aetate, sexta feria, sexta hora redimere mundum venerat. Coena autem dominica, fides est ecclesiae, quae per dilectionem operatur. martha ministrat, cum fidelis anima opera suae devotionis domino impendit. Lazarus unus erat ex discumbentibus, cum ii qui post peccatorum mortem resuscitati sunt ad iustitiam, una cum eis qui in sua permanserunt iustitia, de praesentia veritatis exsultant, et caelestis gratiae muneribus aluntur. Et bene in bethania celebratur, quae interpretatur domus obedientiae: nam ecclesia est obedientiae domus.

Augustinus. unguentum autem quo maria unxit pedes iesu, iustitia fuit, ideo libra fuit. Erat autem unguentum nardi pistici pretiosi. Pistis graece, latine fides dicitur. quaerebas operari iustitiam? iustus ex fide vivit. Unge pedes iesu bene vivendo, dominica sectare vestigia, capillis terge; si habes superflua, da pauperibus, et domini pedes tersisti: capilli enim superflua corporis videntur.

Alcuinus. Et notandum, quod primo tantum pedes unxerat, hic autem pedes et caput unxit; ibi rudimenta poenitentium, hic iustitia perfectarum designatur animarum. Per caput enim domini sublimitas divinitatis, per pedes humilitas incarnationis exprimitur; vel per caput ipse Christus, per pedes pauperes, qui sunt membra eius.

Augustinus. domus autem repleta est odore, mundus impletus est bona fama.


IOANNES 12,12-19


13212 (Jn 12,12-19)

Chrysostomus in Ioannem. praeceptum legis erat ut decima luna primi mensis agnus sive hoedus in domo recluderetur usque ad quartam decimam lunam eiusdem mensis, quando ad vesperam immolabatur: unde et verus agnus ex omni grege sine macula electus, pro populi sanctificatione immolandus, ante quinque dies, idest decima luna, hierosolymam ascendit.

Augustinus in Ioannem. Quantus autem fructus apparuerit praedicationis eius, et quantus grex ovium ex his quae perierant domus israel, vocem pastoris audierit intuendum ex eo quod dicitur in crastinum autem turba multa, quae convenerat ad diem festum, cum audissent quia venit iesus hierosolymam, acceperunt ramos palmarum etc.. Rami palmarum laudes sunt, significantes victoriam qua erat dominus mortem moriendo superaturus, et trophaeo crucis de diabolo mortis principe triumphaturus.

Chrysostomus in Ioannem. Ostendebant autem quoniam de reliquo maiorem quam de propheta opinionem habebant de eo; unde sequitur et processerunt obviam ei, et clamabant: hosanna, benedictus qui venit in nomine domini, rex israel.

Augustinus. Hosanna vox est obsecrantis, magis affectum indicans quam rem aliquam significans, sicut sunt in lingua latina quas interiectiones vocant.

Beda. Est autem compositum ex corrupto et integro: hosi enim, salva, anna obsecrantis est interiectio. Hosi corruptum, anna est integrum. Benedictus autem qui venit in nomine domini, sic potius accipiendum est ut in nomine domini, in nomine Dei patris intelligatur; quamvis possit intelligi etiam in nomine suo, quia et ipse dominus est: sed verba eius melius nostrum dirigunt intellectum, qui ait: ego veni in nomine patris mei. Non utique amittit divinitatem, quando nos docet humilitatem.

Chrysostomus. Hoc est etiam quod maxime coegit credere in Christum omnes, quoniam non est Deo contrarius: et hoc maxime erigebat plebem quod ipse dicebat se a patre venisse. Ex his ergo verbis colligimus quod deus est: nam hosanna salvos fac interpretatur; salutem autem soli Deo scriptura attribuit. deinde quia vere est deus, qui venit, inquiunt, non: qui ducitur; hoc enim servile est quodammodo, illud vero dominicum. quod etiam dicunt in nomine domini, illud idem erga ipsum protendit: non enim in nomine servi, sed domini dicunt illum venire.

Augustinus. quid autem magnum fuit regi saeculorum regem fieri hominum? non enim rex israel Christus ad exigendum tributum vel ferro exercitum armandum; sed rex israel, quod mentes regat, quod in regnum caelorum perducat. Quod ergo rex esse voluit israel, dignatio est, non promotio; miserationis indicium, non potestatis augmentum: qui enim appellatus est in terra rex iudaeorum, in caelis est dominus angelorum.

Theophylactus. Iudaei autem regem israel ipsum nuncupabant, quasi sensibilem regem somniantes: expectabant namque exurgere quemdam in regem maiorem quam secundum humanam naturam, salvaturum eos a romanorum iurisdictione. quomodo autem dominus venerit, ostendit evangelista subdens et invenit iesus asellum, et sedit super eum.

Augustinus. hoc breviter dictum est: nam quemadmodum sit factum, apud alios evangelistas plenissime legitur. Pullum autem asinae in quo nemo sederat (hoc enim apud alios evangelistas invenitur), intelligimus populum gentium, qui legem domini non acceperat; asinam vero (quia utrumque domino adductum est), plebem eius quae veniebat ex populo israel.

Chrysostomus. fecit ergo hoc, prophetice aliquid figurans: quoniam videlicet immundum gentium populum debebat subiectum habere; et prophetiam quamdam implens.

Augustinus. Adhibetur autem huic facto propheticum testimonium, ut appareat quoniam maligni principes iudaeorum eum non intelligebant in quo implebantur quae legebant; unde sequitur sicut scriptum est: noli timere, filia sion: ecce rex tuus venit tibi sedens super pullum asinae. In illo populo erat filia sion: ipsa est ierusalem, quae est sion, cui dicitur: noli timere illum, agnosce qui a te laudatur; et noli trepidare cum patitur, quia ille sanguis funditur per quem tuum delictum deleatur, et vita redimatur.

Chrysostomus. vel aliter. Quia reges eorum iniusti fuerant, et eos obnoxios bellis faciebant, confide, ait, hic non talis, sed mitis et mansuetus; quod ostendit ab asino: non enim exercitum habens intrabat, sed asinum habens solum. Vide autem evangelistae sapientiam: non verecundatur priorem ignorantiam divulgare; nam sequitur haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus est iesus.

Augustinus. Idest, quando virtutem suae resurrectionis ostendit, tunc recordati sunt quod haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei, idest non alia quam quae scripta erant de eo.

Chrysostomus. hoc autem ignorabant, quoniam ipse non revelavit eis: scandalizasset enim eos, si rex existens talia passurus erat; et etiam non suscepissent statim cognitionem regni de quo hic dicebatur: de regno enim temporali hoc dici putassent.

Theophylactus. Aspice autem consequentiam passionis. Suscitavit lazarum, hoc omnium novissime reservans miraculum, et ob hoc plurimi concurrebant et credebant; unde sequitur testimonium ergo perhibebat turba, quae cum eo erat quando vocavit lazarum de monumento, et suscitavit eum a mortuis: propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. Exinde livor et insidiae; unde sequitur pharisaei autem dicebant ad semetipsos: videtis quia nihil proficimus: ecce mundus totus post eum abiit.

Augustinus. turba turbavit turbam. quid autem invidet caeca turba, quia post eum abiit mundus per quem factus est mundus? Chrysostomus. Mundum enim hic turbam dicunt. Videtur autem mihi hoc dictum esse eorum qui sani quidem erant, non audebant autem propalari: demum ab eventu deterrebant alios, quasi inconsummabilia tentantes.

Theophylactus. ac si dicerent: quantumcumque insidiemini, tanto hic augetur, et gloria eius intenditur: quis ergo profectus de tantis insidiis?

IOANNES 12,20-26

13220 (Jn 12,20-26)

Beda. Templum domini hierosolymis situm adeo erat famosum ut diebus festis non solum vicini, sed etiam multae ex longinquis regionibus gentes illuc advenirent, sicut de eunucho candacis reginae aethiopum actus apostolorum declarant. hac ergo consuetudine hi gentiles venerant adorare, de quibus dicitur erant autem quidam gentiles ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.

Chrysostomus in Ioannem. Prope existentes ut de cetero proselyti fierent. Fama itaque audita de Christo, volunt eum videre; unde sequitur hi ergo accesserunt ad philippum, qui erat a bethsaida galilaeae, et rogaverunt eum dicentes: domine, volumus iesum videre.

Augustinus in Ioannem. ecce volunt eum iudaei occidere, gentiles videre; sed etiam illi ex iudaeis erant qui clamabant: benedictus qui venit in nomine domini. Ecce illi ex circumcisione, illi ex praeputio, velut duo parietes de diverso venientes, et in unam fidem Christi pacis osculo concurrentes. sequitur venit philippus, et dicit andreae.

Chrysostomus. Quasi priori existenti: audiverat enim: in viam gentium ne abieritis; propterea cum condiscipulo communicans magistro refert; unde sequitur andreas rursum et philippus dicunt iesu.

Augustinus in Ioannem. Audiamus ergo vocem lapidis angularis; unde sequitur iesus autem respondit eis, dicens: venit hora ut clarificetur filius hominis. Forsitan aliquis putat ideo se dixisse glorificatum, quia gentiles volebant eum videre. non ita est; sed videbat gentiles post passionem et resurrectionem suam in omnibus gentibus credituros. Ex occasione igitur istorum gentilium qui eum videre cupiebant, annuntiat futuram plenitudinem gentium, et promittit iam adesse horam glorificationis suae, qua facta in caelis gentes fuerant crediturae, secundum illud: exaltare super caelos, deus, et super omnem terram gloria tua. sed altitudinem glorificationis oportuit ut praecederet humilitas passionis; unde adiunxit amen, amen, dico vobis: nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Se autem dicebat granum mortificandum in infidelitate iudaeorum, multiplicandum in fide populorum.

Beda. Ipse enim ex semine patriarcharum in agro huius mundi seminatus est ut moriendo cum multiplicatione resurgeret: solus mortuus est, cum multis surrexit.

Chrysostomus. et quia per sermones non ita suadebat, utitur experimento, quia frumentum magis facit fructum cum mortuum fuerit. Si autem in seminibus hoc accidit, multo magis in me. Quia igitur de reliquo debebat mittere discipulos ad gentes, videt autem gentiles praesilientes ad fidem, ostendit quod tempus erat ut ad crucem veniret. non enim prius eos ad gentes misit donec iudaei offenderunt, donec crucifixerunt. Et quia de morte sua praevidit discipulos contristandos, superabundantiam facit sermonis, dicens: non solum si non mortem meam patienter sustinueritis, sed etiam si vos ipsi non moriamini, nullum vobis erit lucrum; et hoc est quod subdit qui amat animam suam, perdet eam.

Augustinus. hoc duobus modis intelligi potest: qui amat, perdet; id est: si amas, perdes: si cupis vitam tenere in Christo, noli mortem timere pro Christo. Item alio modo: qui amat animam suam, perdet eam. Noli amare in hac vita, ne perdas in aeterna vita. Hoc autem quod posterius dixi, magis habere videtur evangelicum sensum; sequitur enim et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Ergo quod supra dictum est, qui amat, subintelligitur in hoc mundo.

Chrysostomus in Ioannem. amat autem animam suam in hoc mundo qui desideria eius inconvenientia facit; odit autem eam qui non cedit ei noxia concupiscenti. et non dixit: qui non cedit ei, sed qui odit eam: quemadmodum enim eorum qui odio habentur, nec vocem audire sustinemus nec vultum videre delectamus, ita et animam cum contraria iniungit quae Deo non placent, cum vehementia avertere oportet.

Theophylactus. Quia enim valde onerosum erat audire quod oportet odire animam, consolatur per hoc quod addit in hoc mundo, temporis indicans particularitatem: non enim in perpetuum iubet animam odio haberi; et emolumentum ponit cum dicit in vitam aeternam custodit eam.

Augustinus in Ioannem. sed vide ne tibi subrepat ut teipsum interimere velis: sic intelligendo quod debes in hoc mundo odisse animam tuam; hinc enim quidam maligni atque perversi homicidae flammis se donant, aquis praefocant, praecipitatione collidunt et pereunt. hoc Christus non docuit: immo et diabolo praecipitium suggerenti respondit: vade, satana. Cum ergo causae articulus venerit, ut haec conditio proponatur aut faciendum esse contra Dei praeceptum, aut ab hac vita migrandum, comminante mortem persecutore, ibi oderis in hoc mundo animam tuam, ut in vitam aeternam custodias eam.

Chrysostomus. dulcis quidem est praesens vita his qui affixi sunt ei: si vero quis ad caelum respexerit, videns quae ibi sunt bona, cito contemnet vitam praesentem. cum enim apparuerit melior, contemnitur peior. In hoc ergo nos inducens Christus, subdit qui mihi ministrat, me sequatur; idest, me imitetur. De morte hoc dicit, et de ea quae per opera assecutione; oportet enim eum qui ministrat, eum cui ministrat sequi.

Augustinus. Quid ergo sit ministrare Christo, in ipsis verbis agnoscimus, cum dicit si quis mihi ministrat. ministrant ergo iesu qui non quae sua sunt quaerunt, sed quae iesu Christi; hoc est enim me sequatur: vias ambulet meas, non suas: non ea tantum quae ad misericordiam pertinent corporalem, sed omnia opera bona propter Christum faciens, usque ad illud opus magnae caritatis, quod est animam pro fratribus ponere. Sed quo fructu, qua mercede? sequitur et ubi ego sum, illic et minister meus erit. Gratis ametur, ut operi quo ministratur illi, pretium sit esse cum illo.

Chrysostomus. ostendit autem per hoc, quod resurrectio morti succedet. Ubi autem sum, ait, quia in caelis ante resurrectionem Christus erat. Igitur illuc transmigremus animo et mente. sequitur si quis mihi ministraverit, honorificabit eum pater meus.


Augustinus. per hoc intelligitur exposuisse quod supra dixerat illic et minister meus erit: nam quem maiorem honorem accipere poterit adoptatus quam ut sit ubi est unicus? Chrysostomus. Non autem dixit: ego honorificabo eum, sed pater meus: nondum enim de eo decentem opinionem habebant, sed maiorem de patre.


IOANNES 12,27-33


13227 (Jn 12,27-33)

Chrysostomus in Ioannem. quia dominus ad passionem discipulos exhortatus fuerat, ne dicant, quod ipse extra dolores existens humanos facile de morte philosophatur, et nos admonet, propter hoc quod ipse est sine periculo, ostendit quod et ipse in agonia sit, et tamen propter utilitatem mortem non renuit; unde dicit nunc anima mea turbata est.

Augustinus in Ioannem. Audio qui in hoc mundo odit animam suam, in vitam aeternam custodit eam: et mundum contemnere accendor, et in conspectu meo nihil est vitae huius totus, quantumlibet fuerit prolixus, vapor; pro amore aeternorum temporalia mihi cuncta vilescunt; et rursum dominum audio dicentem nunc anima mea turbata est. Sequi iubes animam meam; sed turbari video animam tuam: quale fundamentum quaeram si petra succumbit? agnosco, domine, misericordiam tuam: nam qui caritatis voluntate turbaris, multos in corpore tuo, qui suae infirmitatis necessitate turbantur, ne desperando pereant, consolaris. In se ergo caput nostrum suscepit membrorum suorum affectum; et ideo non est ab aliquo turbatus; sed, sicut de illo dictum est: turbavit semetipsum.

Chrysostomus. appropinquans enim de reliquo cruci, quod humanum est ostendit, et naturam non volentem mori, sed praesenti adhaerentem vitae, ostendens quoniam non extra humanas passiones erat: sicut enim esurire non crimen est, ita neque praesentem vitam appetere. Christus autem corpus a peccato mundum habebat, non a naturalibus necessitatibus erutum. Hoc igitur dispensationis est, non deitatis.

Augustinus. denique homo qui sequi vult, audiat qua hora sequatur. Accessit forte hora terribilis: proponitur optio aut faciendae iniquitatis, aut subeundae passionis: turbatur anima infirma; audi ergo quid subiungit: et quid dicam? Beda. Hoc est, quid aliud nisi ut membra mea instruantur? pater, salvifica me ex hac hora.

Augustinus. docuit te quem invoces, cuius voluntatem tuae voluntati praeponas. Non ideo tibi videatur ex alto diffidere, quia te vult ab initio proficere. hominis suscepit infirmitatem ut doceat contristatum dicere: non quod ego volo, sed quod tu vis; unde subditur sed propterea veni in horam hanc. pater, glorifica nomen tuum, in sua scilicet passione et resurrectione.

Chrysostomus. quasi dicat: non habeo quid dicam, ereptionem quaerens: propterea enim veni in horam hanc; ac si dicat: etsi turbemur et tumultum patiamur, non fugiamus mortem: quia ego nunc turbatus, non dico ut effugiam; oportet enim ferre quod supervenit; non dico: eripe me ex hac hora; sed contrarium dico, scilicet clarifica nomen tuum. Ostendit enim quoniam pro veritate moritur, gloriam Dei hoc vocans; et hoc evenit: futurum enim erat ut post crucem converteretur orbis terrarum, et cognosceret nomen Dei, et coleret, non solum patris, sed etiam filii. sed tamen hoc silet. sequitur venit ergo vox de caelo dicens: et clarificavi, et iterum clarificabo.

Gregorius moralium. Huiusmodi verbis per angelum loquitur deus, cum nil in imagine ostenditur, sed supernae vocis verba audiuntur: et nimirum de caelestibus loquens, verba sua quae audiri ab hominibus voluit, rationali creatura administrante formavit.

Augustinus in Ioannem. clarificavi autem dicit, antequam facerem mundum, et iterum clarificabo, cum resurget a mortuis. Vel aliter. Clarificavi, cum de virgine natus est, cum miracula multa fecit, cum descendente spiritu sancto in specie columbae monstratus est; et iterum clarificabo, cum resurget a mortuis, cum exaltabitur super caelos deus et super omnem terram gloria eius. sequitur turba ergo quae stabat et audierat, dicebat tonitruum factum esse.

Chrysostomus in Ioannem. aperta quidem et bene significativa erat vox: sed cito ab eis evolavit quasi a grossioribus, et carnalibus, et desidiosis. Et hi quidem sonitum tantum retinuerunt; alii vero quoniam articulata erat vox noverant; quid autem significavit non adhuc; de quibus subditur: alii dicebant: angelus ei locutus est. sequitur respondit iesus, et dixit: non propter me haec vox venit, sed propter vos.

Augustinus. Hic ostendit, illa voce non sibi indicatum quod iam sciebat, sed eis quibus indicari oportebat. sicut autem vox illa non propter eum facta est, sed propter eos; sic anima eius, non propter ipsum, sed propter eos turbata est.

Chrysostomus. Ad illud enim instat vox patris quod semper dicebant, quoniam non est ex Deo: qui enim a Deo glorificatur, qualiter non est ex Deo? ubi vide quod humilia propter eos facta sunt, non quasi filio auxilio indigente. Quia ergo dixit clarificabo, ostendit consequenter et modum gloriae; nam sequitur nunc iudicium est mundi.

Augustinus. iudicium enim quod in fine expectant, erit praemiorum poenarumque aeternarum. dicitur etiam iudicium, non damnationis, sed discretionis: hoc vocabat hic iudicium, discretionem scilicet, et a suis redemptis diaboli expulsionem; unde sequitur nunc princeps mundi huius eicietur foras. Absit ut diabolum principem mundi ita dictum existimemus ut eum caeli et terrae dominari posse credamus; sed mundus appellatur in malis hominibus, qui toto orbe terrarum diffusi sunt. Sic ergo dictum est princeps huius mundi, idest princeps malorum hominum, qui habitant in mundo. appellatur etiam mundus in bonis, qui similiter per totum orbem terrarum diffusi sunt; ideo dicit apostolus: deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Hi sunt ex quorum cordibus princeps mundi eicietur foras. Praevidebat enim dominus, post passionem et glorificationem suam, per universum mundum multos populos credituros, in quorum cordibus diabolus intus erat, cui quando ex fide renuntiant, eicitur foras. Sed numquid de cordibus veterum iustorum non est eiectus foras? quomodo ergo dictum est nunc eicietur foras, nisi quia tunc quod in hominibus paucissimis factum est, nunc in multis magnisque populis iam mox futurum esse praedictum est? quid ergo ait quispiam: quia diabolus eicitur foras, iam fidelium neminem tentat? immo tentare non cessat; sed aliud est intrinsecus regnare, aliud forinsecus oppugnare.

Chrysostomus. sed quale est istud iudicium quo diabolus foras eicitur, exemplo id faciam manifestum. Sit aliquis debitores expetens, et feriat, et in vincula mittat: deinde ex eadem dementia et eum qui nihil debet sub eumdem carcerem ducat: hic et eorum quae in alios fecit, dabit vindictam. Ita et in Christo factum est: eorum enim quae diabolus in nos fecit, per ea quae in Christum ausus est, sustinebit vindictam. Et ne quis dicat: qualiter mittetur foras, si te superabit? subiungit et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Qualiter enim superatur qui et alios trahit? hoc autem, plus fuit dicere, quam: resurgam. Si enim hoc dixisset, nondum manifestum esset quod traheret; dicendo vero traham, utrumque demonstrat.

Augustinus. Sed quae omnia trahit, nisi ex quibus diabolus eicitur foras? non autem dixit: omnes, sed omnia: non enim omnium est fides. non itaque hoc ad universitatem hominum retulit, sed ad creaturae integritatem, idest spiritum, et animam, et corpus; ad illud scilicet quod intelligimus, quod vivimus, quod visibiles sumus: aut si omnia ipsi homines intelligendi sunt, omnia praedestinata ad salutem possumus dicere; aut certe omnia hominum genera secundum innumerabiles differentias, quibus inter se praeter sola peccata homines distant.

Chrysostomus. qualiter igitur supra dixit, quoniam pater trahit? quia scilicet filio trahente, pater trahit. Dicit autem traham, quasi a tyranno detentos, et per seipsos nequeuntes accedere, et illius manus effugere.

Augustinus. Sed si exaltatus, inquit, fuero a terra; hoc est, cum exaltatus fuero; non enim dubitat futurum esse quod venit implere: nam exaltationem suam dixit in cruce passionem; unde evangelista subdit hoc autem dixit significans qua morte esset moriturus.



Th. Aq. Catena aurea 13154