Th. Aq. Catena aurea 14019

IOANNES 20,19-25


14019 (Jn 20,19-25)

Chrysostomus in Ioannem. audientes discipuli quod maria annuntiavit, consequens erat ut aut discrederent, aut credentes dolerent, quoniam eos non reputavit dignos sua visione. Haec igitur recogitantes neque per unam diem dimisit pertransire; sed ex eo quod sciebant iam suscitatum esse, videre sitientibus et timidis existentibus, cum sero factum esset, ipsis astitit; unde dicitur cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum iudaeorum.

Beda. In hoc infirmitas apostolorum monstratur, qui foribus clausis intus congregati resident propter timorem iudaeorum, quorum metu fuerant prius dispersi. Venit iesus, et stetit in medio. Ideo autem sero apparuit, quia consequens erat tunc maxime eos timidos esse.

Theophylactus. Vel quia praestolabatur ut omnes convenirent. Ostiis vero clausis, ut ostendat quia eodem modo resurrexit adiacente lapide super monumentum.

Augustinus. Nonnulli autem de hac re ita moventur, ut pene periclitentur afferentes contra miracula divina, praeiudicia ratiocinationum suarum; sic enim disputant: si corpus erat, si hoc surrexit de sepulchro quod pependit in ligno, quomodo per ostia clausa intrare potuit? si comprehendis modum, non est miraculum; ubi deficit ratio, ibi est fidei aedificatio.

Augustinus in Ioannem. moli quidem corporis, ubi divinitas erat, ostia clausa non obstiterunt: ille quippe non eis apertis intrare potuit quo nascente virginitas matris inviolata permansit.

Chrysostomus. Sed mirabile est qualiter phantasma eum non aestimarunt. Sed hoc fuit quia mulier praeveniens, in eis multam fidem operata est. Sed et ipse per visum manifestum se eis ostendit, et voce eorum fluctuantem mentem firmavit; unde sequitur et dixit eis: pax vobis; idest, ne tumultuemini: in quo etiam commemorat verbum quod ante crucem dixerat: pacem meam do vobis; et rursus: in me pacem habebitis.

Gregorius. Et quia ad illud corpus, quod videri poterat, fides intuentium dubitabat, ostendit eis protinus manus et latus; unde sequitur et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Clavi enim manus fixerant, lancea latus aperuerat: ibi ad dubitantium corda sananda vulnerum sunt servata vestigia.

Chrysostomus in Ioannem. Et quia ante crucem eis dixerat: iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, hoc opere impletur; unde sequitur gavisi sunt discipuli viso domino.

Augustinus de civ. Dei. claritas, qua iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui, in Christi corpore, cum resurrexit, ab oculis discipulorum potius abscondita fuisse quam defuisse credenda est (non enim eam ferret humanus atque infirmus aspectus), quando ille a suis ita deberet attendi ut posset agnosci.

Chrysostomus. universa autem haec eos ad fidem certissimam inducebant. Quia vero praelium inexpugnabile habebant ad iudaeos, rursus eis pacem annuntiat; unde sequitur dixit eis ergo iterum: pax vobis.

Beda. Iteratio confirmatio est; sive ideo repetit, quia gemina est virtus caritatis; vel quia ipse est qui fecit utraque unum.

Chrysostomus. Simul quoque demonstrat crucis efficaciam, per quam solvit omnia tristia, et contulit omnia bona; et hoc est pax. Mulieribus autem supra annuntiatum est gaudium, quia in tristitiis illud genus erat, et hanc suscepit maledictionem, dicente domino: in dolore paries. Quia ergo universa prohibentia sunt destructa, et directa sunt omnia, de reliquo subdit sicut misit me pater, et ego mitto vos.

Gregorius. Pater quidem filium misit, qui hunc pro redemptione generis humani incarnari constituit. itaque dicitur sicut misit me pater, et ego mitto vos; idest, ea caritate vos diligo, cum inter scandalum persecutorum mitto, qua me caritate pater diligit, quem venire ad tolerandas passiones fecit.

Augustinus in Ioannem. Aequalem autem patri filium novimus; sed hic verba mediatoris agnoscimus. Medium quippe se ostendit dicendo: ille me, et ego vos.

Chrysostomus. Sic igitur elevavit eorum animum et ab his quae facta sunt et a dignitate mittentis; et non adhuc deprecatio ad patrem fit, sed sua auctoritate dat eis virtutem; unde sequitur haec cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: accipite spiritum sanctum.

Augustinus de trin.. Flatus ergo ille corporeus substantia spiritus sancti non fuit, sed demonstratio per congruam significationem non tantum a patre, sed etiam a filio procedere spiritum sanctum. Quis enim dementissimus diceret alium fuisse spiritum quem sufflans dedit, et alium quem post ascensionem suam misit? Gregorius in evang.. Cur autem prius in terra discipulis datur, postmodum de caelo mittitur, nisi quod duo sunt praecepta caritatis, dilectio videlicet Dei et dilectio proximi? in terra datur spiritus, ut diligatur proximus; ex caelo datur spiritus, ut diligatur deus. Sicut ergo una est caritas et duo praecepta; ita unus est spiritus et duo data; prius a consistente domino in terra, postmodum datur ex caelo, quia proximi amore discitur qualiter perveniri debeat ad amorem Dei.

Chrysostomus. quidam autem dicunt quoniam non spiritum dedit, sed aptos eos ad susceptionem spiritus per insufflationem construxit. si enim angelum videns daniel excessum mentis passus est, quid ineffabilem illam gratiam suscipientes passi essent, nisi discipulos suos primitus instruxisset? nequaquam autem quis peccabit, dicens, tunc suscepisse eos quamdam potestatem spiritualis gratiae non ut mortuos suscitent et miracula faciant, sed ut dimittant peccata; unde sequitur quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt eis.

Augustinus in Ioannem. Ecclesiae caritas, quae per spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris, participum suorum peccata dimittit; eorum autem qui non sunt eius participes, tenet; ideo postquam dixit accipite spiritum sanctum, continuo de peccatorum remissione et retentione subiecit.

Gregorius. Sciendum vero est, quod hi qui prius spiritum sanctum habuerunt, ut et ipsi innocenter viverent, et in praedicatione quibusdam prodessent, idcirco hunc post resurrectionem domini patenter acceperunt, ut prodesse non paucis, sed pluribus possent. Libet ergo intueri, illi discipuli ad tanta onera humilitatis vocati, ad quantum culmen gloriae sint perducti. Ecce non solum de seipsis securi fiunt, sed etiam principatum superni iudicii sortiuntur, ut vice Dei quibusdam peccata retineant, quibusdam vero relaxent. horum nunc in ecclesia episcopi locum tenent, et solvendi ac ligandi auctoritatem suscipiunt qui gradum regiminis sortiuntur. grandis honor, sed grave pondus istius est honoris. Durum quippe est ut qui nescit tenere moderamina vitae suae, iudex fiat vitae alienae.

Chrysostomus in Ioannem. sacerdos enim etsi propriam bene dispensaverit vitam, aliorum vero non cum diligentia curam habuerit, cum perniciosis in gehennam vadit. Scientes igitur periculi magnitudinem, multam tribuite eis devotionem, etiam si non valde nobiles fuerint. Non autem iustum est ab his qui in principatu subiciuntur iudicari. Et si vita eorum fuerit valde detrectabilis, in nullo laederis in his quae sunt eis commissa a Deo: non enim sacerdos, sed neque angelus aut archangelus operari aliquid potest in his quae sunt data a Deo, sed pater et filius et spiritus sanctus omnia dispensant; sacerdos autem suam linguam et manum tribuit: non enim iustum esset, propter alterius malitiam circa symbola nostrae salutis laedi eos qui ad fidem veniunt. omnibus autem discipulis congregatis, solus thomas deficiebat a dispersione quae iam facta erat; unde dicitur thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur didymus, non erat cum eis, quando venit iesus.

Alcuinus. Didymus graece, latine geminus vel dubius, propter dubium cor in credendo: thomas abyssus quia altitudinem divinitatis certa fide penetravit.

Gregorius. Non autem casu gestum est ut electus ille discipulus tunc deesset: egit namque miro modo superna clementia ut discipulus dubitans, dum in magistro suo vulnera palparet carnis, in nobis vulnera sanaret infidelitatis. Plus enim nobis infidelitas thomae ad fidem quam fides credentium discipulorum profuit: quia dum ille ad fidem palpando reducitur, nostra mens omni dubitatione postposita in fide solidatur.

Beda. Quaeri autem potest quare hic evangelista tunc thomam defuisse dicat, cum lucas scribat quod duo discipuli euntes in emmaus, reversi in ierusalem invenerunt undecim congregatos. sed datur intelligi quoddam fuisse intervallum, quo ad horam thomas egressus sit, et iesus veniens in medio eorum stetit.

Chrysostomus in Ioannem. sicut autem simpliciter et qualitercumque credere, facilitatis est, ita multum investigare est crassissimae mentis: et propter hoc thomas accusatur: apostolis enim dicentibus, quoniam vidimus dominum, non credidit, non tantum illis discredens, quantum rem putans impossibilem esse; unde sequitur dixerunt ergo ei alii discipuli: vidimus dominum. Ille autem dixit eis: nisi videro in manibus eius fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam. Aliis enim crassior existens, eam quae est per sensum crassissimum, scilicet tactum, quaerebat fidem, et neque oculis credebat: unde non suffecit ei dicere nisi videro, sed addidit et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam.


IOANNES 20,26-31


14026 (Jn 20,26-31)

Chrysostomus in Ioannem. considera dominatoris clementiam: qualiter et pro una anima ostendit seipsum vulnera habentem, et accedit ut salvet unum. et nimirum discipuli annuntiantes, digni erant fide, et ipse promittens; sed tamen, quia solus thomas quaesivit, neque hoc eum privavit Christus. Non autem statim ei apparet, sed post dies octo, ut in medio a discipulis admonitus accendatur in maius desiderium, et fidelior fieret in futurum; unde dicitur et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et thomas cum eis. venit iesus ianuis clausis, et stetit in medio, et dixit: pax vobis.

Augustinus. quaeris a me, et dicis: si per ostia clausa intravit, ubi est corporis modus? et ego respondeo: si super mare ambulavit, ubi est corporis pondus? sed fecit illud dominus tamquam dominus: numquid igitur, quia resurrexit, destitit esse dominus? Chrysostomus. stat itaque iesus et non expectat a thoma interrogari; sed ut ostendat quoniam cum loquebatur ad condiscipulos, aderat, eisdem verbis usus est. Et primo quidem increpat, vel improperat; unde sequitur deinde dicit thomae: infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum. Secundo autem erudit dicens et noli esse incredulus, sed fidelis. vide quoniam infidelitatis erat ambiguitas, antequam spiritum sanctum acciperent; postea autem non, sed firmi erant de reliquo. Dignum autem est quaerere qualiter corpus incorruptibile typos habebat clavorum. Sed ne tumultueris: condescensionis enim erat ut discerent quoniam ipse erat qui crucifixus fuerat.

Augustinus de symbolo. Posset autem, si vellet, de corpore suscitato et clarificato omnem maculam cuiuslibet cicatricis abstergere; sed sciebat quare cicatrices in suo corpore reservaret. sicut enim demonstravit thomae non credenti, nisi tangeret et videret, ita etiam inimicis suis vulnera demonstraturus est sua: non quod eis dicat sicut thomae: quia vidisti, credidisti, sed ut convincens eos veritas dicat: ecce hominem quem crucifixistis; videtis vulnera quae infixistis, agnoscitis latus quod pupugistis, quoniam per vos et propter vos apertum est, nec tamen intrare voluistis.

Augustinus de civ. Dei. Nescio autem quomodo etiam sic afficimur amore martyrum beatorum, ut velimus in illo regno in eorum corporibus videre vulnerum cicatrices, quae pro Christi nomine pertulerunt; et fortasse videbimus; non enim deformitas in eis, sed dignitas erit; et quaedam quamvis in corpore, non corporis, sed virtutis pulchritudo fulgebit. Nec ideo tamen si aliqua martyribus amputata et ablata sunt membra; sine ipsis membris in resurrectione erunt mortuorum, quibus dictum est: capillus capitis vestri non peribit. Sed si hoc decebit in illo novo saeculo, ut indicia gloriosorum vulnerum in illa immortali carne cernantur, ubi membra, ut praeciderentur, percussa vel secta sunt, ibi cicatrices, sed tamen eisdem membris redditis, non perditis, apparebunt. quamvis igitur omnia quae acciderant corpori vitia, tunc non erunt, non sunt tamen appellanda vitia, sed virtutis indicia.

Gregorius in evang.. Palpandam autem carnem dominus praebuit, quam clausis ianuis introduxit: qua in re duo mira, et iuxta humanam rationem valde sibi contraria ostendit, dum post resurrectionem corpus suum incorruptibile, et tamen palpabile demonstravit. Nam et corrumpi necesse est quod palpatur, et palpari non potest quod non corrumpitur. Et incorruptibilem se ergo et palpabilem demonstravit, ut profecto post resurrectionem esse ostenderetur corpus suum et eiusdem naturae et alterius gloriae.

Gregorius moralium. corpus etiam nostrum in illa resurrectionis gloria erit quidem subtile per effectum spiritualis potentiae, sed palpabile per veritatem naturae: non autem sicut eutychius scripsit, impalpabile, et ventis aereque subtilius.

Augustinus in Ioannem. Videbat autem thomas tangebatque hominem, et confitebatur Deum, quem non videbat neque tangebat; per hoc quod videbat atque tangebat, illud iam remota dubitatione credebat; unde sequitur respondit thomas, et dixit ei: dominus meus et deus meus.

Theophylactus. qui prius infidelis fuerat, post lateris tactum, optimum se theologum ostendit: nam duplicem naturam unicamque hypostasim Christi edisseruit: dicendo enim dominus meus, humanam naturam; dicendo vero deus meus, divinam confessus est, et unum et eumdem Deum et dominum. sequitur dicit ei iesus: quia vidisti me, credidisti.

Augustinus. Non ait: tetigisti me, sed vidisti me: quoniam generalis quodammodo est sensus visus: nam et per quatuor alios sensus nominari solet, velut cum dicimus: audi, et vide quam bene sonet; olfac, et vide quam bene oleat; gusta, et vide quam bene sapiat; tange, et vide quam bene caleat. Unde et hic dominus dicit infer digitum tuum huc, et vide manus meas. Quid aliud ait quam tange et vide? nec tamen ille oculos habebat in digito. Ergo sive intuendo, sive etiam tangendo, hoc ait: quia vidisti me, credidisti. Quamvis dici possit non ausum fuisse discipulum tangere, cum se offerret ille tangendum.

Gregorius in evang.. sed cum apostolus dicat: fides est substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium, profecto liquet quia quae apparent, iam fidem non habent, sed agnitionem. Dum ergo vidit thomas, dum palpavit, cur ei dicitur quia vidisti me, credidisti? sed aliud vidit, aliud credidit: hominem vidit et Deum confessus est. Laetificat autem valde quod sequitur: beati qui non viderunt et crediderunt: in qua sententia nos specialiter significati sumus, qui eum quem carne non vidimus, mente retinemus; si tamen fidem nostram operibus sequimur, ille enim vere credit qui exercet operando quod credit.

Augustinus. Praeteriti autem temporis usus est verbis, tamquam ille qui id quod erat futurum in sua noverat praedestinatione iam factum.

Chrysostomus in Ioannem. Cum ergo aliquis nunc dixerit: utinam in temporibus illis fuissem, et vidissem Christum miracula facientem; excogitet: beati qui non viderunt et crediderunt.

Theophylactus. Exprimit autem et hic discipulos qui nec plagas clavorum nec latus palpantes crediderunt.

Chrysostomus. Quia vero Ioannes pauciora aliis evangelistis dixerat, subiungit multa quidem et alia signa fecit iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc. Sed nec alii omnia dixerunt, sed quae erant sufficientia attrahere ad fidem audientes. Mihi autem videtur hic dicere ea quae post resurrectionem sunt signa; et ideo dicit in conspectu discipulorum suorum, cum quibus solis post resurrectionem conversatus est. Deinde ut discas quoniam non solum discipulorum gratia signa fiebant, induxit haec autem scripta sunt, ut credatis quia iesus est Christus filius Dei: communiter ad humanam naturam loquens. Et ut ostendat quoniam non illi cui creditur, sed nobisipsis utile est credere, subdit et ut credentes vitam habeatis in nomine eius, idest per iesum; ipse autem est vita.


IOANNES 21,1-11


14101 (Jn 21,1-11)

Augustinus in Ioannem. quod immediate evangelista praemiserat, veluti huius libri indicat finem; sed narratur hic deinde quemadmodum se manifestaverit dominus ad mare tiberiadis; unde dicitur postea manifestavit se iesus iterum ad mare tiberiadis.

Chrysostomus in Ioannem. Dicit autem postea, quia non continue cum eis ambulabat, ut antea. Dicit etiam manifestavit se, quia non videretur nisi condescenderet: quia incorruptibile erat corpus. Loci autem meminit, ostendens quoniam plurimum timoris eis dominus abstulerat, ut de reliquo ipsi longe a domo procedant, non ultra in domo conclusi; sed in galilaeam ierant, periculum declinantes iudaicum.

Beda. More autem solito evangelista prius retulit causam, deinde quemadmodum res gesta sit enarrat; unde sequitur manifestavit autem sic.

Chrysostomus. quia vero neque dominus cum eis continue erat, neque spiritus datus erat, neque aliquid tunc erat eis commissum, neque aliquid habebant agere, artem piscatoriam tractabant; unde sequitur manifestavit autem sic: erant simul simon petrus, et thomas, qui dicitur didymus, et nathanael, qui erat a cana galilaeae, qui scilicet vocatus est a philippo, et filii zeBedaei, scilicet iacobus et Ioannes, et alii ex discipulis eius duo. Dicit eis simon petrus: vado piscari.

Gregorius in evang.. quaeri potest cur petrus, qui piscator ante conversionem fuit, post conversionem ad piscationem rediit, cum veritas dicat: neque mittens manum ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.

Augustinus. Quod si fecissent discipuli, defuncto iesu, priusquam resurrexisset a mortuis, putaremus eos illa quae animos eorum occupaverat desperatione fecisse. Nunc vero post eum sibi de sepulchro redditum vivum, post inspecta vulnerum loca, post acceptum eius insufflatione spiritum sanctum, subito fiunt sicut fuerant, non hominum, sed piscium piscatores. Respondendum est ergo, non eos fuisse prohibitos ex arte sua licita victum necessarium quaerere, sui apostolatus integritate servata, si quando unde viverent aliud non haberent. Si enim beatus paulus ea potestate, quam profecto cum ceteris evangelii praedicatoribus habebat, non cum ceteris uteretur, sed stipendio suo militaret, ne gentes a nomine Christi penitus alienas, doctrina eius quasi venalis offenderet, aliter educatus, artem quam non noverat didicit, ut dum suis manibus transigitur doctor, nullus gravaretur auditor, quanto magis beatus petrus, qui iam piscator fuerat, quod noverat fecit, si ad praesens illud tempus, aliud unde viveret non invenit. Sed respondebit quispiam: et cur non invenit, cum dominus promiserit dicens: quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia apponentur vobis? prorsus etiam dominus quod promisit implevit: nam quis alius pisces qui caperentur apposuit, qui non ob aliud credendus est eis ingessisse penuriam, qua cogerentur ire piscatum, nisi dispositum volens exhibere miraculum? Gregorius. Negotium ergo quod ante conversionem sine peccato extitit, hoc etiam post conversionem repetere culpa non fuit: unde post conversionem suam ad piscationem petrus rediit; matthaeus vero ad telonii negotium non resedit. sunt enim pleraque negotia quae sine peccatis exhiberi aut vix aut nullatenus possunt. quae ergo ad peccatum implicant, ad haec necesse est ut post conversionem animus non recurrat.

Chrysostomus in Ioannem. alii autem discipuli sequebantur petrum; unde dicitur dicunt ei: venimus et nos tecum: colligati enim de reliquo sibi invicem erant. Simul volebant piscationem videre. sequitur et exierunt, et ascenderunt in navim. In nocte autem piscabantur, quia adhuc formidolosi erant.

Gregorius. facta est autem discipulis piscationis magna difficultas, ut veniente magistro fieret admirationis magna sublimitas; unde sequitur et illa nocte nihil prendiderunt.

Chrysostomus. Laborantibus autem et afflictis discipulis assistit iesus; unde sequitur mane facto stetit iesus in littore; non tamen cognoverunt discipuli quia iesus est. Non enim seipsum mox eis ostendit, sed voluit et allocutionem cum eis inire; et primo loquitur eis humanius; nam sequitur dicit eis iesus: pueri, numquid pulmentarium habetis? hoc autem dicit, quasi ab eis aliquid emere vellet. Ut autem timuerunt, eis signum ostendit, per quod cognoscerent; sequitur enim dixit eis: mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Multa autem consequenter facta sunt: quorum primum est, multos pisces esse comprehensos; unde sequitur miserunt ergo, et iam non valebant illud trahere prae multitudine piscium. Sed in Christi cognitione petrus et Ioannes suos proprios modos ostenderunt. Ioannes enim perspicacior erat; et ideo primo cognovit Christum; unde sequitur dicit ergo discipulus ille quem diligebat iesus, petro: dominus est.

Beda. Hoc indicio sicut saepe, ita et hic suam demonstrat personam. Cognovit autem primus dominum sive miraculo istius piscationis, sive sono praecognitae vocis, sive primae reminiscens piscationis.

Chrysostomus. Petrus autem ferventior erat, et ideo promptius venit ad Christum; sequitur enim simon petrus cum audisset quia dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus).

Beda. Dicitur autem petrus nudus fuisse ad comparationem ceterorum vestimentorum quibus uti solebat; sicut solemus dicere cum aliquem simplici vestimento videmus indutum: quare nudus incedis? sive potest intelligi quod more piscatorum studio piscandi nudus incesserit.

Theophylactus. quod vero se praecinxit petrus, pudoris est signum; praecinxit autem se lineo amictu, quem phoenices et tyrii piscatores circumvolvunt sibi, cum nudi sunt, sive etiam ceteris indumentis apponunt.

Beda. eodem autem ardore quo et multa alia fecerat, venit ad iesum; unde sequitur et misit se in mare; alii autem discipuli navigio venerunt. Non tamen intelligendum est petrum super fluctus venisse, sed aut natando, aut pedibus propriis, quia erant prope terram; sequitur enim non longe enim erant a terra, sed quasi cubitis ducentis.

Glossa. Interpositio est; sequitur enim trahentes rete piscium: ut sit ordo litterae: alii discipuli navigio venerunt trahentes rete piscium: non longe enim etc..

Chrysostomus. Deinde aliud signum ponitur cum subditur ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. non enim adhuc ex materia superposita operatur, sed ad id quod est mirabilius ducit signa, ostendens quoniam et ex subiecta materia ante crucem miracula faciebat propter quamdam dispensationem.

Augustinus in Ioannem. Non autem hic est intelligendum, et panem fuisse prunis superpositum; sed quasi diceret: viderunt prunas positas, et piscem superpositum prunis, et viderunt panem.

Chrysostomus. Ut autem ostenderet non esse phantasma quod factum est, iubet ex piscibus ab eis captis afferri; sequitur enim dicit eis iesus: afferte ex piscibus, quos prendidistis nunc. deinde et aliud signum fuit quod ex multitudine piscium rete non est scissum; unde sequitur ascendit simon petrus, et traxit rete ad terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus: et cum tanti essent, non est scissum rete.

Augustinus. Mystice autem in captura piscium commendavit ecclesiae sacramentum, qualis futura est in ultima resurrectione mortuorum. Et ad hoc commendandum valet quod tamquam finis est interpositus libri, quod esset etiam secuturae narrationis quasi prooemium. Quod autem septem discipuli fuerunt in illa piscatione, suo septenario numero finem significat temporis: universum quippe septem diebus volvitur tempus.

Theophylactus. cum autem nox erat, ante solis Christi praesentiam prophetae nihil ceperunt: quia etsi unam nationem israel corrigere conarentur, illa tamen frequenter in idololatriam labebatur.

Gregorius in evang.. quaeri autem potest cur discipulis in mare laborantibus, post resurrectionem suam in littore stetit qui ante resurrectionem suam coram discipulis in fluctibus maris ambulavit. Sed mare praesens saeculum significat, quod se causarum tumultibus et undis vitae corruptibilis illidit; per soliditatem autem littoris perpetuitas quietis aeternae figuratur. Quia igitur discipuli adhuc fluctibus mortalis vitae inerant, in mari laborabant; quia autem redemptor noster iam corruptionem carnis excesserat, post resurrectionem suam in littore stabat.

Augustinus. littus etiam finis est maris; et ideo finem significat saeculi. Sicut enim in hoc loco qualiter in fine saeculi futura sit, ita dominus alia piscatione significavit ecclesiam qualiter nunc sit: unde ibi iesus non stabat in littore, sed ascendens in unam navim, quae erat simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. In alia piscatione non mittuntur retia in dexteram, ne solos significent bonos; nec in sinistram, ne solos malos; sed indifferenter: laxate, inquit, retia vestra in capturam, ut permixtos intelligamus bonos et malos; hic autem mittite, inquit, in dexteram navigii rete, ut significaret eos qui stabant ad dexteram solos bonos. Illud fecit initio praedicationis suae, hoc post resurrectionem suam: hinc ostendens illam capturam piscium bonos et malos significare, quos nunc habet ecclesia; istam vero tantummodo bonos, quos habebit in aeternum, completa in fine huius saeculi resurrectione mortuorum. Illi autem qui pertinent ad resurrectionem vitae, idest ad dexteram, et inter Christiani nominis retia defiguntur, nonnisi in littore, idest in fine saeculi, cum resurrexerint apparebunt; ideo non valuerunt sic trahere retia ut in navem refunderent quos ceperant pisces, sicut de aliis factum est. Habet autem istos dexteros ecclesia post finem vitae huius in somno pacis velut in profundo latentes, donec ad littus rete perveniat. Quod autem in prima piscatione duabus naviculis, hoc isto loco ducentis cubitis, tamquam centum et centum, existimo figuratum, propter utriusque generis electos, et circumcisionis et praeputii.

Beda. Vel per ducentos cubitos gemina caritatis virtus exprimitur: per dilectionem enim Dei et proximi Christo appropinquamus. piscis autem assus, est Christus passus: ipse latere dignatus est in aquis generis humani, capi voluit laqueo nostrae noctis; et qui nobis factus est piscis humanitate, extitit nobis panis, nos reficiens sua divinitate.

Gregorius. petro autem sancta ecclesia est commissa; ipsi specialiter dicitur: pasce oves meas. Quod ergo postmodum aperitur in voce, nunc significatur in opere. Ipse enim pisces ad soliditatem littoris pertrahit, quia stabilitatem aeternae patriae fidelibus ostendit. hoc egit verbis, hoc epistolis, hoc agit quotidie miraculorum signis. Sed cum rete magnis piscibus plenum dicitur, additur et quantis; et hoc est quod subditur plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus.

Augustinus. In alia piscatione numerus piscium non exprimitur, tamquam illud ibi fiat quod praedictum est per prophetam: annuntiavi, et locutus sum; multiplicati sunt super numerum; hic vero certus est numerus, cuius reddenda est ratio. Numerus enim qui legem significat decem est propter decalogum. cum autem accedit ad legem gratiae, idest ad litteram spiritus, quodammodo denario numero additur septenarius, septenario quippe numero significatur spiritus sanctus, ad quem sanctificatio proprie pertinet. Primum enim in lege sonuit sanctificatio in die septima. Isaias etiam propheta eum commendat opere, vel munere septenario. Cum itaque legis denario spiritus sanctus per septenarium numerum accedit, fiunt decem et septem, qui numerus ab uno usque ad seipsum, computatis omnibus crescens ad centum quinquaginta tres pervenit.

Gregorius. Ducamus etiam per trigonum decem et septem, veniunt quinquaginta unum. In quinquagesimo autem anno cunctus populus ab omni operatione quiescebat. Sed vera requies in unitate est: ubi enim scissura divisionis est, vera requies non est.

Augustinus. non ergo tantummodo centum quinquaginta tres sancti ad vitam resurrecturi significantur aeternam, sed omnes ad gratiam spiritus pertinentes hoc numero figurantur: qui etiam numerus ter habet quinquagenarium numerum, et insuper ipsa tria propter mysterium trinitatis. quinquagenarius autem multiplicatis septem per septem, et unius adiectione completur. Unus autem additur, ut eos significet esse unum. Non autem frustra dictum est quod erant magni. Cum enim dixisset dominus: non veni solvere legem, sed implere, daturus spiritum, utique per quem lex posset impleri, paucis verbis interpositis ait: qui fecerit et docuerit, magnus vocabitur in regno caelorum. In prima autem piscatione rete propter significanda schismata rumpebatur; hic vero, quoniam in illa summa pace sanctorum nulla erunt schismata, pertinuit ad evangelistam consequenter dicere et cum tanti essent, idest tam magni, non est scissum rete, tamquam illud respiceret ubi scissum est, et in illius mali comparatione commendaret hoc bonum.


IOANNES 21,12-14


14112 (Jn 21,12-14)

Augustinus in Ioannem. peracta piscatione dominus eos ad prandium vocat; unde dicitur dicit eis iesus: venite, prandete.

Chrysostomus in Ioannem. hic quidem non dicit quod comedit cum eis; sed lucas hoc dicit. Hoc autem fiebat, non ut natura indigente cibis de reliquo, sed condescensione ad demonstrationem resurrectionis facta.

Augustinus de civ. Dei. Corpora autem iustorum quae in resurrectione futura sunt, neque ligno vitae indigebunt, quo fiat ut nullo morbo, vel senectute inveterata moriantur, neque ullis aliis corporalibus nutrimentis, quibus esuriendi atque sitiendi qualiscumque molestia devitetur; quoniam certo et inviolabili munere immortalitatis induentur, ut non nisi velint, possibilitate, non necessitate vescantur: non enim potestas, sed egestas edendi et bibendi talibus corporibus auferetur; sicut et salvator noster post resurrectionem iam quidem in spirituali carne, sed tamen vera, cibum ac potum cum discipulis sumpsit, non alimentorum indigentia, sed ea qua et hoc poterat potestate. sequitur et nemo audebat discumbentium interrogare eum: tu quis es? scientes quia dominus est; ac si diceretur: Augustinus in Ioannem. Nemo audebat dubitare quod ipse esset: tanta enim erat evidentia veritatis ut eorum non solum negare, sed nec dubitare quidem ullus auderet: quoniam si quisquam dubitaret, utique interrogaret.

Chrysostomus. vel hoc dicit, quia de reliquo non similiter confidebant ei loqui ut prius; sed cum silentio et reverentia multa sedebant attendentes in eum: et formam quidem alteratam videntes, et multa admiratione plenam, valde stupefacti nolebant interrogare. sed formido in hoc quod sciebant quod dominus est, detinebat interrogationem; et solum comedebant quae eis dabat cum priori potestate. Hic autem non respicit in caelum, neque humana illa facit, ostendens quoniam condescensionis gratia fiebant; unde subditur et venit iesus, et accepit panem, et dabat eis: et pisces similiter.

Augustinus. Mystice autem piscis assus Christus est passus; ipse est et panis qui de caelo descendit; huic incorporatur ecclesia ad participandum beatitudinem sempiternam; propter hoc dictum est afferte de piscibus quos prendidistis nunc: ut omnes qui hanc spem gerimus, per illum septenarium numerum discipulorum, per quem potest in hoc loco nostra universitas intelligi figurata, tanto sacramento nos communicare nossemus, et eidem beatitudini sociari.

Gregorius. Per hoc etiam quod cum septem discipulis ultimum convivium celebrat, eos tantummodo qui septiformi gratia sancti spiritus pleni sunt, futuros secum in aeterna refectione denuntiat; septem quoque diebus omne hoc tempus evolvitur, et saepe septenario numero perfectio designatur. Illi ergo ultimo convivio de praesentia veritatis epulantur qui nunc perfectionis studio terreno transcendunt.

Chrysostomus. Quia vero non continuo cum eis conversabatur, neque similiter ut prius, subdit evangelista dicens hoc iam tertio manifestatus est iesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis.

Augustinus. Quod non ad ipsas demonstrationes, sed ad dies referre debemus; idest, primo die cum resurrexisset, et post octo, quando thomas vidit et credidit, et hoc die quando hoc de piscibus fecit, et deinde quoties voluit, usque ad diem quadragesimum quo ascendit in caelum.

Augustinus de cons. Evang.. invenimus autem apud quatuor evangelistas decies commemoratum dominum visum esse post resurrectionem. Semel ad monumentum a mulieribus; iterum eisdem regredientibus a monumento in itinere; tertio petro; quarto duobus euntibus in castellum; quinto pluribus in ierusalem, ubi non erat thomas; sexto ubi vidit eum thomas; septimo ad mare tiberiadis; octavo omnibus undecim in monte galilaeae secundum matthaeum; nono, ut dicit marcus, novissime recumbentibus, quia iam non erant in terra cum illo convivaturi; decimo ipso die ascensionis, non iam in terra, sed elevatum in nube.



Th. Aq. Catena aurea 14019