Catechismus Romanus 2505

INSTITUTIO

2505
Verum cum demonstratum sit extremam unctionem vere et proprie in sacramentorum numero habendam esse, illud etiam sequitur, eius institutionem a Christo Domino profectam esse; quae postea a sancto Iacobo apostolo fidelibus proposita et promulgata est. Quamquam idem Salvator huius unctionis specimen quoddam dedisse visus est, cum discipulos suos binos et biros ante faciem suam misit; de illis enim apud Evangelistam ita scriptum est: Exeuntes praedicabant, ut paenitentiam agerent; et daemonia multa eiiaebant; et ungebant oleo multos aegros, et sanabant. Quam quidem unctionem non ab apostolis inventam, sed a Domino praeceptam, non naturali aliqua virtute praeditam, sed mystica, potiusque ad sanandos animos quam ad corpora curanda institutam fuisse, credendum est. Quam rem sancti Dionysius, Ambrosius, Chrysostomus et Gregorius Magnus asserunt, ut nullo modo dubitandum sit quin hoc unum ex septem catholicae Ecclesiae sacramentis summa cum religione accipere oporteat.

SUBIECTUM

2506
Sed docendi sunt fideles, quamvis hoc sacramentum ad omnes pertineat, quaedam tamen hominum genera excipi, quibus administrandum non sit.

Ac primum excipiuntur qui sano et firmo corpore sunt; iis enim extremam unctionem tribuendam non esse et: apostolus docet, cum inquit: Infirmatur quis in vobis?, et ratio ostendit, siquidem ob eam rem instituta est, non modo ut animae, sed etiam ut corpori medicinam afferat. Cum igitur illi tantum qui morbo laborant curatione indigeant, idcirco iis etiam qui adeo periculose aegrotare videntur, ut ne supremus illis vitae dies instet metuendum sit, hoc sacramentum praeberi debet. In quo tamen gravissime peccant qui illud tempus aegroti ungendi observare solent, cum, iam omni salutis spe amissa, vita et sensibus carere incipiat. Constat enim ad uberiorem sacramenti gratiam percipiendam plurimum valere, si aegrotus, cum in eo adhuc integra mens et ratio viget, eidemque et religiosam animi voluntatem afferre potest, sacro oleo hniatur. Quare parochis animadvertendum est ut eo potissimum tempore caelestem medicinam adhibeant, illam quidem semper vi sua admodum salutarem, cum eorum etiam pietate et religione qui curandi sunt, magis profuturam intellexerint. Nemini, igitur, qui gravi morbo affectus non sit, sacramentum unctionis dare licet, tametsi vitae periculum adeat, vel quia periculosae! navigationem paret, vel quia proelium initurus sit a quo certa mors illi impendeat, vel etiamsi capitis damnatus ad supplicium raperetur.

Omnes praeterea qui rationis usu carent, ad hoc sacramentum suscipiendum apti non sunt; et pueri, qui nulla peccata admittunt quorum reliquias sanare huius sacramenti remedio opus sit; amentes item et furiosi, nisi interdum rationis usum haberent, et eo po tissimum tempore pn animi significationem darent, peterentque ut sacro oleo ungerentur; nam qui ab ipso ortu numquam mentis et rationis compos fuit, ungendus non est; secus vero si aegrotus, cum mente adhuc integra huius sacramenti particeps fieri voluisset, postea in insaniam et furorem incidit.

Non sunt autem omnes corporis partes ungendae, sed eae tantum quas veluti sensuum instrumenta natura homini attribuit: ocuh propter visionem, aures propter auditum, nares propter odoratum, os propter gustum vel sermonem, manus propter tactum, qui, tametsi toto corpore aequabiliter lusus est, in ea tamen parte maxime viget. Hunc autem ungcndi ritum universalis Ecclesia retinet, atque etiam huius sacramenti naturae optime convenit, medicamenti enim est instar. Ac quoniam in corporis morbis, quamvis universum corpus male affectum sit, tamen illi tantum parti curatio adhibetur, a qua tamquam a fonte et origine morbus manat; idcirco non totum corpus, sed ea membra in quibus potissimum sentiendi vis eminet. Renes etiam, veluti voluptatis et libidinis sedes, unguntur; tum pedes, qui nobis ingressus et ad locum movendi principium sunt.

In quibus illud observare oportet, m una eademque aegrotatione, cum aeger in eodem vitae periculo positus est, semel tantum ungendum esse. Quod si post susceptam hanc unctionem aeger convaluerit, quoties postea in id vitae discrimen incident, toties eiusdem sacramenti subsidium ei poterit adhiberi. Ex quo patet in eorum sacramentorum numero quae iterari solent, reponendam esse.

DISPOSITIONES

2507
Quoniam vero omni studio curare oportet ne quid sacramenti gratiam impediat, ei vero nihil magis adversatur quam alicuius peccati mortifen conscientia, servanda est catholicae Ecclesiae perpetua consuetudo, ut ante extremam unctionem, Paenitentiae et Eucharistiae sacramentum admmistretur. Ac deinde aegroto persuadere parochi studeant ut ea fide se ungendum sacerdoti praebeat, qua olim qui ab apostolis sanandi erant, se ipsos offerre consueverant. Imprimis autem animae salus, deinde corporis valetudo cum illa adiunctione, si ea ad aeternam gloriam profutura sit, expetenda est. Nec vero dubitare fideles debent quin sanctae illae et solemnes preces a Deo audiantur, quibus sacerdos, non suam sed Ecclesiae et Domini nostri Iesu Christi personam gerens, utitur. Qua una maxime re cohortandi sunt ut huius salubernmi olei sacramentum sancte et religiose sibi admimstrandum curent, cum et acrior pugna instare et vires, cum animi tum corporis, deficere videantur.

MINISTER

2508
Iam vero quis extremae unctionis minister sit, ab eodem apostolo qui Domini legem promulgavit didicimus; inquit enim: Inducat presbyteros; quo nomine non eos significat qui aetate provectiores sunt, quemadmodum sapienter Tridentina Synodus exposuit, aut qui in populo principem locum obtinent, sed sacerdotes, qui ab ipsis episcopis per manuum impositionem nte ordinati sunt. Sacerdoti, igitur, huius sacramenti administratio commissa est. Neque tamen, ex sanctae Ecclesiae decreto, cuivis sacerdoti, sed proprio pastori qui iurisdictionem habeat, sive alteri cui ille eius muneris iungendi potestatem fecerit, hoc sacramentum administrare licet. Illud vero maxime animadvertendum est, sacerdotem in ea administratione, quemadmodum etiam in aliis sacramentis fit, Christi Domini nostri et sanctae Ecclesiae eius sponsae personam sustinere.

EFFECTUS ATQUE UTILITATES

2509
Explicandae etiam sunt accuratius utilitates quas ex hoc sacramento capimus, ut si nihil aliud fideles ad eius usum possit allicere, ipsa saltem utilitate ducantur; cum ita comparatum sit ut omnia fere nostris commodis metiamur.

Docebunt igitur pastores hoc sacramento gratiam tribui, quae peccata, et imprimis quidem leviora et, ut communi nomine appellantur, venialia, remittit. Exitiales enim culpae paenitentiae sacramento tolluntur. Neque enim hoc sacramentum primario loco ad graviorum criminum remissionem institutum est, sed baptismus tantum et paenitentia vi sua hoc efficiunt.

Altera est sacrae unctionis utilitas, quod animam a langore et infirmitate quam ex peccatis contraxit, et a ceteris omnibus peccati reliquus liberat. Tempus autem huic curatiom opportumssimum existimandum est, cum gravi morbo afflictamur ac vitae periculum impendet. Etenim homini natura insitum est ut nihil m rebus humanis aeque ac mortem pertimescat; auget autem magnopere hunc timorem praeteritorum scelerum memoria, cum praesertim gravissima conscientiae nostrae accusatio nos urgeat; ut enim scriptum est, Venient in cogitationem peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum. Deinde illa cura et cogitatio vehementer angit, quod paulo post stare oporteat ante tribunal Dei, a quo de nobis iustissima, pro eo ac menti fuerimus, sententia terenda sit. Saepe autem evenil ut fideles, hoc terrore perculsi, se rmns modis cxagitan sentiant. Nihil autem ad mortis tranquillitatem magis conducit, quam si tristitiam abnciamus, et laeto animo Domini adventum exspectamus, paratique simus depositum nostrum, quandocumque illud a nobis repetere voluerit, libenter reddere. Ut igitur hac sollicitudine fidelium mentes liberentur animusque pio et sancto gaudio repleatur, extremae unctionis sacramentum efficit.

Praeterea aliud etiam, quod merito omnium maximum videri potest, ex eo consequimu:". Nam etsi humani generis hostis, quoad vivimus, numquam desinit de interitu et exitio nostro cogitare; nullo tamen tempore, ut nos omnino perdat ac, si fieri possit, spem nobis divinae misericordiae eripiat, vehementius omnes nervos contendit, quam cum supremum vitae diem appropinquare animadverterit. Quamobrem fidelibus arma et viros hoc sacramento submmistrantur, quibus adversarii vim et impetum frangere, et illi fortiter repugnare possint. Allevatur enim et erigitur aegn animus divinae bonitatis spc; eaque confirmatus, morbi incommoda omnia fert levius, ac ipsius daemonis calcaneo insidiantis artificium et calhditatem facilius eludit.

Accedit postremo, siquidem profutura sit, etiam corporis sanitas. Quod si aegroti hoc tempore eam minus consequuntur, id quidem non sacramenti vitio, sed ob eam potius causam evenire credendum est, quod eorum magna pars vel qui sacro oleo perunguitur vel a quibus administratur, fides infirmior est. Testatur enim Evangelista Dominum apud suos multas virtutes non fecisse propter incredulitatem illorum. Quamquam etiam recte dici potest christianam Religionem, ex quo altius tamquam radices; egit in animis hominum, minus iam huiusmodi miraculorum adminiculis indigere, quam ohm nascentis Ecclesiae initio necessaria esse viderentur. Sec tamen hoc loco fides magnopere excitanda erit. Utcumque enim, quod ad corporis valetudinem attinet, Dei consilio et voluntate ceciderit, certa spe niti fideles debent se huius sacri olei virtute spiritualem sanitatem consecuturos esse, futurumque ut, si eos vita decedere contingat, praeclarae illius vocis fructum percipiant qua scriptum est: Reati mortui qui in Domino moriuntur.

Haec de extremae unctionis sacramento breviter quidem dicta sunt; verum, si haec ipsa rerum capita a pastoribus latius et ea qua decet diligentia explanata erunt, dubitandum non est quin fideles ex hac doctrina maximum pietatis fructum percipiant.



CAPUT VII :DE ORDINIS SACRAMENTO

2600
Si quis aliorum sacramentorum naturam et rationem diligenter considerant, facile perspiciet ea omnia ab ordinis sacramento ita pendere, ut sine illo partim confici et administrari nullo modo queant, partim solemni caeremonia et religioso quodam ritu ac cultu carere videantur. Quare necesse est ut pastores, institutam sacramentorum doctrinam persequentes, eo diligentius de ordinis etiam sacramento sibi agendum arbitrentur.

Proderit autem maxime haec explicatio, primum quidem illis ipsis, deinde aliis qui ecclesiasticae vitae rationem ingressi sunt, postremo etiam fideli populo. Ipsis, quod dum in huius argumenti tractatione versantur, ad eam gratiam excitandam quam hoc sacramento adepti sunt, magis commoventur; aliis qui in sortem Domini vocati sunt, partim ut eodem pietatis studio afficiantur, partim vero ut earum rerum cognitionem percipiant, quibus instructi viam sibi ad altiores gradus facilius munire possint; reliquis autem fidelibus, primum quidem ut intelligant quo honore digni sint Ecclesiae ministri, deinde quoniam saepe contingit ut multi adsint, vel qui spe liberos suos adhuc infantes Ecclesiae ministerio destmarmt, vel qui sua sponte et voluntate illud vitae genus sequi velint; quos certe ignorare minime aequum est quae praecipue ad hanc rationem pertinent.

Primum itaque fidelibus tradendum est quanta sit huius instituti, si summum eius gradum, hoc est, sacerdotium spectemus, nobilitas et excellentia. Nam cum episcopi et sacerdotes tamquam Dei interpretes et internuntn quidam sint, qui eius nomine divinam legem et vitae praecepta homines edocent, et ipsius Dei personam in terris gerunt, perspicuum est eam esse illorum functionem qua nulla maior excogitari possit. Quare merito non solum angeli, sed du etiam, quod Dei immortalis vim et numen apud nos teneant, appellantur.

Quamvis autem omni tempore summam dignitatem obtinuerint, tamen Novi Testamenti sacerdotes ceteris omnibus honore longe antecellunt; potestas enim tum corpus et sanguinem Domini nostri conficiendi et offerendi, tum peccata remittendi, quae illis collata est, humanam quoque rationem atque intelligentiam superat, nedum ei aliquid par et simile in terris inveniri queat.

Deinde vero, quemadmodum Salvator noster a Patre, apostoli autem ac discipuli in universum mundum a Christo Domino missi sunt, ita quotidie sacerdotes, eadem qua illi potestate praediti, ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi mittuntur. Huius igitur tanti officii onus nemini temere imponendum est, sed iis tantum qui illud vitae sanctitate, doctrina, ttde, prudentia sustinere possint. Nec vero quisquam surnat sibi honorem sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. Vocari autem a Deo dicuntur, qui a legitimis Ecclesiae ministris vocantur. Nam qui in hoc ministerium se ipsos arroganter inferunt atque intrudunt, de his Dominum intellexisse docendum est, cum inquit: Non mittebam prophetas, et ipsi currebant; quo quidem hominum genere nihil infehcius ac miserias, nihil Ecclesiae Dei calamitosius esse ootest.

Sed quoniam in omni actione suscipienda magnopere refert quem sibi quisque finem constituat optimo enim fine posito, recte omnia consequuntur , de hoc imprimis, qui sacris initian volunt admonendi sunt, ut nihil sibi tanto munere indignum proponant. Qui quidem locus eo diligentius tractandus erit, quo gravius hoc tempore ea in re peccare fideles solent.

Alii enim eo consilio ad hanc vivendi rationem se convertunt, ut quae ad victum vestiturr.que necessaria sunt parent; ita ut, praeter quaestum, nihil aliud in sacerdotio, quemadmodum vulgo ceteri omnes in quovis sordidi artificu genere, spectare videantur. Quamvis enim, ex Apostoli sententia, natura et divina lex iubeat ut qui altari servit ex altari vivat, tamen quaestus et lucri causa ad altare accedere maximum sacnlegium est. Ahos honorum cupiditas et ambitio ad sacerdotalem ordinem ducit. Alii vero, ut divitiis affluant, initian volunt; cuius quidem rei illud argumento est, quod nisi opulentum aliquod ecclesiasticum beneficium iis deferatur, nullam sacri ordinis cogitationem habent. Hi vero sunt quos Salvator noster mercenanos appellat, et quos Ezechiel dicebat semetipsos, et non oves, pascere; quorum turpitudo et improbitas non solum sacerdotali ordini magnas tenebras orfudit, ita ut iam nihil fere a fideli populo haberi possit contemptius et abiectius; verum etiam efficit ut ipsi nihil amplius ex sacerdotio consequantur, quam Iudas ex apostolatus munere, quod illi sempiternum exitium attulit.

Illi autem ostio in Ecclesiam introire merito dicuntur, qui, a Deo legitime vocati, ecclesiastica munera eius unius rei causa suscipiunt, ut Dei honori inserviant. Nsque tamen hoc ita accipiendum est, quasi eadem lex aeque omnibus non sit imposita. Homines enim ob eam rem conditi sunt, ut Deum colant; quod praecipue fideles, qui baptismi gratiam consecuti sunt, ex toto cordi; et ex tota animo, et ex totis viribus praestare debent. Verum qui ordinis sacramento initian volunt, hoc sibi proponant opus est, ut non solum Dei gloriam in omnibus rebus quaerant, quod quidem cum omnibus hominibus tum maxime fidelibus commune esse constat, sed etiam ut, alicui certo Ecclesiae ministerio addicti, in sanctitate et iustitia illi serviant. Nam ut in exercitu omnes quidem milites imperatoris legibus parent, sed inter eos tamen alius centurio, alius praefectus est, alii alia munera obeunt; i:a, quamvis omnes fideles pietatem et innocentiam sectari omni studio debeant, quibus rebus maxime Deus colitur, eos tamen qui ordinis sacramento sunt initiati, praecipua quaedam munera et functiones in Ecclesia exsequi oportet. Nam et sacra pro se ipsis et pro omni populo faciunt; et divinae legis vim tradunt, ad eamque prompto et alacri animo servandam fideles hortantur et instituunt; et Christi Domini sacramenta, quibus omnis gratia impertitur et augetur, administrant; et, ut uno verbo complectamur, a reliquo populo segregati, m omnium longe maximo et praestantissimo ministerio se exercent.

His igitur explicatis, accedent parochi ad ea tradenda quae propria huius sacramenti sunt; ut intelligant fideles, qui in ecclesiasticum ordinem cooptari volunt, ad quodnam officii genus vocentur, quantaque ipsi Ecclesiae eiusque ministris potestas divinitus tributa sit.

ORDINIS POTESTAS

2602
Ea autem duplex est, ordinis et iurisdictionis. Ordinis potestas ad verum Christi Domini corpus in sacrosancta Eucharistia refertur. Iurisdictionis vero potestas tota in Christi corpore mystico versatur; ad eam enim spectat christianum populum gubernare et moderari, et ad aeternam caelestemque beatitudinem dirigere.

Verum ordinis potestas non solum consecrandae Eucharistiae vim et potestatem continet, sed ad eam accipiendam hominum animos praeparat et idoneos reddit, ce teraque omnia complectitur quae ad Eucharistiam quovis modo referri possunt. Eius vero plura ex sacris Litteris testimonia afferri possunt; sed illa praeclara et gravissima sunt quae apud sanctos Ioannem et Matthaeum leguntur; inquit enim Dominus: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Accipitc Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinuentis, retenta sunt; et: Amen dico vobis: Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo. Quae quidem loca a pastoribus ex sanctorum Patrum doctrina et auctoritate explanata, maximum veritati lumen afferre poterunt.

Haec autem potestas plurimum illi praestat, quae in naturae lege certis hominibus, qui res sacras curarent, tributa est. Nam et illa aetas, quae scriptam Legem antecessit, suum sacerdotium suamque potestatem spiritualem habuerit necesse est, cum legem habuisse satis constet. Haec duo enim ita coniuncta esse testatur Apostolus, ut, eorum altero translato, simul etiam alterum transferri necesse sit. Cum igitur naturali instinctu homines agnoscerent Deum colendum esse, consequens erat ut in quavis republica aliqui sacrorum et divini cultus procurationi praeficerentur, quorum potestas aliquo modo spiritualis diceretur.

Eadem etiam potestate populus israehticus non caruit, quae tametsi dignitate superior fuit quam illa qua in lege naturae sacerdotes praediti erant, longe tamen inferior quam Legis evangelicae spiritualis po testas existimanda est. Haec enim caelestis est, omnemque angelorum etiam virtutem superat, neque a sacerdotio mosaico, sed a Christo Domino, qui non secundum Aaron sacerdos fuit, sed secundum ordinem Melchisedech ortum habet. Is enim qui summa potestate gratiam tribuendi et peccata remittendi praeditus fuit, hanc potestatem, quamvis virtute definitam et sacramentis adstnctam, Ecclesiae suae reliquit.


NOMEN

2603
Quare ad eam exercendam certi ministri instituti sunt, et solemni religione consecrati; quae quidem consecratio ordinis sacramentum, vel sacra ordinatio vocatur. Placuit autem sanctis Patribus hoc vocabulo uti, quod latissimam significationem habet, ut dignitatem et excellentiam ministrorum Dei indicarent. Est enim ordo, si propriam eius vim et notionem accipiamus, dispositio superiorum et interiorum rerum, quae inter se ita aptae sunt, ut una ad alteram referatur. Cum itaque in hoc ministerio multi sint gradus et variae functiones, omnia vero certa ratione distributa sint et collocata, recte et commode ordinis nomen ei impositum videtur.

Quod autem inter cetera Ecclesiae sacramenta sacra ordinatio numeranda sit, sancta Tridentina Synodus ratione illa quae saepius repetita est, comprobavit. Nam cum sacramentum sit rei sacrae signum, id vero quod hac consecratione extrinsecus fit, gratiam et potestatem significet quae illi tribuitur qui consecratur, omnino sequi perspicuum est ordinem vere ac proprie sacramentum dicendum esse. Quare episcopus ei calicem cum vino et aqua et patenam cum pane porngens qui sacerdos ordinatur, inquit: Accipe potestatem offerendi sacrificium Deo, tam, etc. Quibus verbis semper docuit Ecclesia, dum materia exhibetur, potestatem consecrandae Eucharistiae, charactere animo impresso, tradi, cui gratia adiuncta sit ad illud munus nte et legitime obeundum. Quod Apostolus his verbis declarat: Admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum; non enim dedit nobis Dens spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.

VARII ORDINES

2604
Iam vero, ut sacrae Synodi verbis utamur, cum divina res sit tanti sacerdotii administratio, consentaneum fuit, quo dignius et maiori cum veneratione exerceri posset, ut in Ecclesiae ordinatissima dispositione plures essent et diversi ministrorum ordines, qui sacerdotio ex officio deservirent, atque hi quidem ita distributi, ut qui iam clericali tonsura insigniti essent, per minores ad maiores ascenderent.

Docendum igitur erit hosce omnes ordines septenano numero contineri, semperque ita a catholica Ecclesia traditum esse, quorum nomina haec sunt: ostiarius, lector, exorcista, acolytbus, subdiaconus, diaconus, sacerdos. Hunc autem ministrorum numerum recte ita definitum esse probari potest propter ea ministeria, quae ad sacrosanctum Missae sacrificium, et Eucharistiam vel confidentiam vel administrandam, cuius causa praecipue sunt instituta, necessaria videntur. Ex his alii maiores, qui etiam sacri dicuntur, alii minores sunt.

Maiores vel sacri sunt: ordo sacerdotalis, diaconatus et subdiaconatus; ad minores referuntur acolythi, exorcistae, lectores, ostiarii; de quorum singulis pauca dicenda sunt, ut habeant parochi unde eos potissimum instituant quos noverint aliquo ordine initiandos esse.

TONSURA

2605
Incipiendum est autern a prima tonsura, quam quidem docere oportet quamdam praeparationem esse ad ordines ¿capiendos. Ut enim homines ad baptismum exorcismis, ad matrimonium sponsalibus praeparari solent; ita, cum tonso capillo Deo dedicantur, tamquam aditus ad ordinis sacramentum illis aperitur; declaratur enim qualis esse debeat qui sacris imbui cupit.

Nam clerici nomen, quod ei tunc primum imponitur, ab eo deductum est, quod Dominum sortem et hereditatem suam habere incipiat, veluti qui in hebraeorum, populo divino cultui mancipati erant; quibus vetuit Dominus aliquam agrorum partem in terra promissionis distribui, cum inquit: Ego pars et hereditas tua. Ac quamvis id omnibus fidelibus commune sit, praecipua tamen ratione iis conveniat necesse est, qui se Dei ministerio consecrarunt.

Tondentur vero capilli ad coronae speciem et similitudinem, quam perpetuo conservare oportet; et ut quisque in altion deinceps ordinis gradu collocatur, sic eius orbis forma latior circumscribi debet.

Quod quidem ex apostolorum traditione acceptum esse docet Ecclesia, cum de huiusmodi tondendi more sancti Dionysius Areopagita, Augustinus, Hieronymus, vetustissimi et gravissimi Patres, meminerint. Primum autem om niuni ferunt apostolorum Principem eam consuetudinem induxisse ad memoriam coronae, quae ex spinis contexta Salvatoris nostri capiti fuit imposita; ut quod impii ad Christi ignominiam et cruciatum excogitarint, eo apostoli ad clecus et gloriam uterentur, simulque significarent curandum esse a ministris Ecclesiae ut omnibus in rebus Christi Domini nostri speciem et figuram gerant. Quamquam nonnulli asserant hac nota regiam dignitatem declarari, quae iis maxime qui in sortem Dornini vocati sunt, videtur convenire. Quod enim Petrus apostolus fideli populo tribuit: Vos genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, peculiari quadam et magis propria ratione ad ecclesiasticos ministros pertinere facile intelligimus. Etsi non desunt qui vel perfectiores vitae professionem a clericis susceptam circuli figura, quae omnium perfectissima est, significari existiment; vel externarum rerum contemptionem, animique ab omnibus humanis curis vacuitatem declarari putent, quod capilli, supervacaneum quiddam in corpore, tondeantur.

OSTIARIUS

1606
Post primam tonsuram ad ostiarii ordinem primus gradus fieri consuevit. Eius munus est templi claves et ianuam custodire, et aditu templi arcere eos quibus ingredi interdictum erat. Ad sanctum etiam Missae sacrificium assistebat, curaturus ne quis propius quam par esset ad sacram aram accederet, et sacerdotem rem divinam facientem interpellaret. Alia etiam ministeria illi commissa erant, ut ex ritibus qui ad eius consecrationem adhibentur, perspici potest. Nam episcopus claves ex altari acceptas ei tradens quem ostianum vult instituere, Sic age, inquit, quasi redditurus Deo rationem pro iis rebus quae his clavibus reduduntur. Magnam autem in antiqua Ecclesia huius ordinis dignitatem fuisse, ex eo intelligitur quod his temporibus in Ecclesia servari animadvertimus. Nam thesaurarn officium, qui erat idem sacram custos, quod ad ostiarios pertinebat, inter honestiores Ecclesiae functiones etiam nunc habetur.

LECTOR

2607
Secundus ordinis gradus est lectoris munus. Ad eum pertinet in ecclesia Veteris et Novi Testamenti libros, clara voce et distincte, recitare, praesertim vero eos qui inter nocturnam psalmodiam legi solent. EJUS quoque partes erant prima religionis christianae rudimenta fidelibus tradere. Episcopus itaque, praesente populo, in eius ordinatione librum quo descripta sunt quae ad hanc functionem attinent, illi tradens, inquit: Accipe, et esto verbi Dei relator, habiturus, si fideliter et utiliter impleveris officium tuum, partem cum iis qui verbum Dei bene ministrarunt ab initio.

EXORCISTA

1608
Tertius est ordo exorcistarum, quibus potestas data est nomen Domini invocandi in eos qui ab immundis spiritibus obsidentur. Quare episcopus, cum eos instituit, librum in quo exorcismi continentur eis porrigit, usus ea formula verborum: Accipe et commenda memoriae, et habe potestatem imponendi manus super energumenos, sive baptizatos, sive ea techumenos.

ACOLYTHUS

2609
Acolythorum quartus est gradus et ultimus eorum omnium qui minores, et non sacri, appellantur. Eorum munus est ministros maiores, subdiaconos et diaconos, in altaris ministerio assectan, eisque operam dare. Praeterea lumina deferunt et asservant, cum Missae sacrificium celebratur, praecipue vero cum evangelium legitur; ex quo et ceroferarn alio nomine vocati sunt. Cum itaque ordinantur, hic ritus ab episcopo servari consuevit. Primum quidem, postquam eos officii sui diligenter admonuit, lumina eorum singulis tradit in hunc modum: Accipe ceroferanum cum cereo, et scias te ad accendenda Ecclesiae luminaria mancipari in nomine Domini. Deinde item urceolos vacuos, quibus aqua et vinum in sacrificio ministratur: Accipe urceolos ad suggerendum vinum et aquam in Eucharistiam sanguinis Christi in nomine Domini.

SUBDIACONUS

2610
A minoribus ordinibus iisdemque non sacris, de quibus hactenus dictum est, ad maiores et sacros legitimus aditus et ascensus patet. In eorum primo gradu subdiaconus collocatur, cuius munus est, ut nomen ipsum declarat, diacono ad altare inservire. Sacra enim lintea, vasa, panem et vinum ad sacrificii usum necessaria, parare debet. Nunc episcopo et sacerdoti aquam praebet, cum manus in Missae sacrificio abluunt. Epistolam etiam, quae olim a diacono in Missa recitabatur, subdiaco nus legit, ac tamquam testis ad sacrum assistit, prohibetque ne sacerdos sacra faciens a quopiam perturban possit.

Haec autem quae ad subdiaconi ministerium spectant, ex solemnibus caeremoniis quae in illius consecratione adhibentur, licet cognoscere. Primum enim episcopus legem perpetuae continentiae huic ordini impositam esse admonet; edicitque neminem m subdiaconorum ordinem cooptandum esse cui ultro hanc legem accipere non sit propositum. Deinde, post solemnem htaniarum precationem, quae subdiaconi munera et functiones sint enumerat atque exponit. His peractis, eorum singuli qui ordinantur, ab episcopo quidem calicem et sacram patenam accipiunt; ab archidiacono vero, ut intelligatur subdiaconum diaconi officio subservire, urceolos vitio et aqua plenos, una cum lebete et lmteolo quo manus absterguntur, dicente episcopo: Videte cuiusmodi ministerium vobis traditur; ideo vos admoneo ut ita vos exhibeatis, ut Deo placere possitis. Adduntur praeterea aliae preces. Ad extremum, cum episcopus sacris vestibus subdiaconum ornavit, ad quarum singulas propria verba et caeremoniae adhibentur, tradit ei epistularum librum ac dicit: Accipe librum epistularum, et habe potestatem legendi eas in Ecclesia sancta Dei, tam pro vivis quam pro defunctis.

DIACONUS

2611
Secundum autem sacrorum ordinum gradum diaconus obtinet, cuius ministerium latius patet, sanctusque semper habitum est.

Ad eum enim pertinet episcopum perpetuo sequi, concionantem custodire, eique et sacerdoti sacra facienti, vel alia sacramenta administrari^, praesto esse, et in Missae sacrificio evangelium legere. Olim vero fidelium animos saepius excitabat tit sacra attenderent; sanguinem etiam Domini ministrabat, in quibus ecclesiis ea consuetudo erat ut fideles Eucharistiam sub utraque specie sumerent. Diacono praeterea ecclesiasticorum bonorum dispensatio commissa erat, ut unicuique necessaria ad victum subministraret. Ad diaconum etiam attinet, tamquam episcopi oculum, pervestigare quinam in urbe pie et religiose, quive secus vitam traducant; qui ad sacrificium et concionem statis temporibus conveniant, qui rursus non conveniant; ut cum de omnibus episcopum certiorem fecerit, ille vel privatim unumquemque hortari, admonere, vel palam corrigere et obiurgare possit, uti se magis profecturum esse intellexerit. Catechumenorum etiam nomina recitare debet, et eos qui ordinis sacramento initiandi sunt, ante episcopum statuere. Licet ei praeterea, si absit episcopus et sacerdos, evangelium explanare, non tamen e superiori loco, ul intelligatur hoc eius proprium munus non esse.

Quanta vero diligentia adhibenda sit, ne quis eo munere indignus ad hunc ordinis gradum ascendat, Apostolus ostendit, cum ad Timotheum diaconi mores, virtutem et integritatem exposuit. Hoc idem satis etiam declarant ritus et solem nes caeremoniae, quibus ab episcopo consecratur. Pluribus enim et sanctionbus precibus ad diaconi quam ad subdiaconi ordinationem utitur episcopus, et alia addit sacrarum vestium ornamenta. Praeterea manus ei imponit, quod quidem ab apostolis factitatum esse legimus, cum primos diaconos instituerunt. Denique evangeliorum librum ei tradit, his verbis: Accipe potestatem legendi evangelium in Ecclesia Dei tam pro vivis quam pro defunctis in nomine Domini.

SACERDOS

2612
Tertius, omniumque sacrorum ordinum summus gradus est sacerdotium. Qui vero illo praediti sunt, eos veteres Patres duobus nominibus vocare solent. Interdum enim preslryteros appellant, quod graece seniores significat, non solum propter aetatis maturitatem, quae huic ordini maxime necessaria est, sed multo magis propter morum gravitatem, doctrinam et prudentiam; ut enim scriptum est, Senectus venerabilis est, non diuturna neque annorum numero computatae eam autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. Interdum vero sacerdotes vocant, tum quia Deo consecrati sunt, tum quia ad eos pertinet sacramenta administrare, sacrosque res et divinas tractare.

Sed quoniam duplex sacerdotium in sacris Litteris describitur, alterum interius, alterum externum, utrumque distinguendum est, ut, de quo hoc loco intelligatur, a pastoribus explicari possit.

Quod igitur ad interius sacerdotium attinet, omnes fideles, postquam salutari aqua abluti sunt, sacerdotes dicuntur, praecipue vero iusti, qui Spiritum Dei habent, et divinae gratiae beneficio Iesu Christi summi sacerdotis viva membra effecti sunt. Hi enim fide quae chantate inflammatur, in altari mentis suae spirituales Deo hostias immolant; quo in genere bonae omnes et honestae actiones quas ad Dei gloriam referunt, numerandae sunt. Quare in Apocalypsi ita legimus: Christus lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo. In quam sententiam ab apostolorum Principe dictum est: Ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo, per Iesum Christum. Et Apostolus nos hortatur, ut exhibeamus corpora nostra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem: rationabile obsequium nostrum. David item multo ante dixerat: Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Quae omnia ad interius sacerdotium spectare facile intelligitur.

Externum vero sacerdotium non omnium fidelium multitudini, sed certis hominibus convenit, qui, legitima manuum impositione solernnibusque sanctae Ecclesiae caeremoniis instituti et Deo consecrati, ad aliquod proprium sacrumque ministerium abscnbuntur.

Hoc sacerdotii discrimen in veteri etiam Lege observari potest. Nam de interiori Davidem locutum esse paulo ante demonstratum est; externi vero nemo ignora re potest quam multa Dominus Moysi et Aaroni praecepta dederit. Praeterea universam leviticam tribum ministerio templi adscripsit; ac lege cavit ne quis ex alia tnbu in eam functionem se inferre auderet. Quare Ozias rex, lepra a Domino percussus quod sacerdotale munus usurpasset, arrogantiae et sacrilegii sui gravissimas poenas dedit.

Quia igitur eandem sacerdotii distinctionem in Lege evangelica licet animadvertere, docendi erunt fideles nunc de sacerdotio externo agi, quod certis hominibus attributum est. Hoc enim tantummodo ad ordinis sacramentum pertinet.

Sacerdotis igitur munus est Deo sacrificium facere, ecclesiastica sacramenta administrare, quemadmodum ex consecrationis ritibus perspicitur. Nam episcopus, cum aliquem sacerdotem instituit, primum quidem manus ei, una cum omnibus sacerdotibus qui adsunt, imponit; deinde stolam humeris componens, eam ante pectus in crucis formam componit; quo quidem declaratur sacerdotem virtute indui ex alto, qua possit crucem Christi Domini et iugum suave divinae legis perferre, eamque non verbis solum, sed vitae sanctissime et honestissime actae exemplo tradere. Postea manus sacro oleo inungit; tum vero calicem cum vino et patenam cum hostia tradit dicens: Accipe potestatem offerendi sacrificium Deo, Missasque celebrandi tam pro vivis quam pro defunctis. Quibus caeremoniis et verbis interpres ac mediator Dei et hominum constituitur; quae praecipua sacerdotis functio existimanda est. Ad extremum vero, ma nibus iterum eius capiti impositis, Accipe, inquit, Spiritum Sanctum: quorum remiseris peccata, remittuntur eis; et quorum retinuens, retenta sunt; eique caelestem illam quam Dominus discipulis suis dedit, peccata retinendi ac remittendi potestatem tribuit.

Haec vero sunt sacerdotalis ordinis propria et praecipua munera, qui tametsi unus est, varios tamen dignitatis et potestatis gradus habet.

Primus est eorum qui sacerdotes simpliciter vocantur, quorum functiones hactenus declaratae sunt.

Secundus est episcoporum, qui singulis episcopalibus praepositi sunt ut non solum ceteros Ecclesiae ministros, sed fidelem populum regant et eorum saluti summa cum vigilantia et cura prospiciant. Quare in sacris Litteris pastores ovium saepe appellantur, quorum munus et officium Paulus descripsit, ut in apostolorum Actis legimus, in ea concione quam ad Ephesios habuit. Itemque a Petro, apostolorum Principe, divina quaedam episcopalis ministerii regula tradita est, ad quam si episcopi actiones suas dirigere studeant, dubitandum non erit quin pastores boni et sint et habeantur. Sed iidem episcopi et pontifices dicuntur, accepto ab ethnicis nomine, qui principes sacerdotum pontifices appellare consueverunt.

Tertius gradus est arehiepiscoporum, qui pluribus episcopis praesunt; qui metropohtani etiam vocantur, quod illarum urbium antistites sint quae tamquam matres habeantur illius provinciae. Quare superiorem quam episcopi locum et ampliorem potestatem habent, tametsi ab episcopis ordinatione nihil differunt.

In quarto gradu patriarchae coilocantur, id est, primi supremique patres. Olim in universa Ecclesia praeter summum Romanum pontificem quattuor tantum patriarchae numerabantur, neque omnes tamen dignitate pares. Nam Constantinopolitanus, etsi ad eum post omnes alios hic honos delatus est, tamen ob Imperii maiestatem altiorem locum obtinuit. Proximus est Alexandrinus, cuius Ecclesiam Marcus evangelista, iussu Principis apostolorum, fundavit. Tertius Antiochenus, ubi Petrus sedem primo locavit. Extremum gradum habet lerosolymitanus, quam Ecclesiam Iacobus, frater Domini, rexit.

Praeter hos omnes catholica Ecclesia Romanum Pontificem Maximum, quem in Ephesina Synodo Cyrillus Alexandrinus Archiepiscopum totius orbis terrarum, Patrem et Patriarcham appellat, semper venerata est. Cum enim in Petri apostolorum Principis cathedra sedeat, in qua usque ad vitae finem sedisse constat, summum in eo dignitatis gradum et iurisdictionis amplitudinem, non quidem ullis synodicis aut aliis humanis constitutionibus, sed divinitus datam agnoscit. Quamobrem, omnium fidelium et episcoporum ceterorumque antistitum, quocumque illi munere et potestate praediti sint, pater ac moderator, universali Ecclesiae, ut Petri successor Chnstique Domini verus et legitimus Vicarius, praesidet.


Catechismus Romanus 2505