Catechismus Romanus 2613

MINISTER ORDINIS

2613
Ex his itaque pastores docebunt, et quae sint ecclesiasticorum ordinum ac graduum praecipua munera et functiones, et quis huius sacramenti minister sit. Constat enim ad episcopum eam administrationem pertinere; quod etiam sanctarum Litterarum auctoritate, certissima Traditione, omnium Patrum testimonio, Conciliorum decretis, sanctae Ecclesiae usu et consuetudine facile erit comprobare. Quamvis autem nonnullis abbatibus permissum sit ut minores et non sacros ordines interdum administrent, tamen hoc proprium episcopi munus esse nemo dubitat, cui um ex omnibus, praeterea nemini, licet reliquis ordinibus, qui maiores et sacri dicuntur, initiare. Nam subdiaconos, diaconos et sacerdotes unus tantum episcopus ordinat; episcopi, ex apostolorum traditione, quae perpetuo in Ecclesia custodita est, a tribus episcopis consecrantur.

SUBIECTUM ORDINIS

2614
Sequitur nunc ut explicetur quinam ad hoc sacramentum, imprimisque ad sacerdotalem ordinem, apti sunt, et quae in eis potissimum requirantur. Ex hoc enim difficile non erit statuere quid in aliis ordinibus dandis pro cuiusque officio et dignitate observare oporteat. Maximam autem in hoc sacramento cautionem adhibendam esse ita colligitur, quod cetera gratiam ad illorum sanctificationem et usum tribuunt a quibus percipiuntur; at vero qui sacris minantur, ob eam rem caelestis gratiae participes fiunt, ut eorum ministerio Ecclesiae atque adeo omnium hominum saluti consulatur. Ex quo factum esse intelligimus ut statis tantummodo diebus, quibus etiam solemnia ieiunia ex vetustissimo catholicae Ecclesiae more indicuntur, ordinationes fiant; ut scilicet fidelis populus eiusmodi sacrarum rerum ministros piis et sanctis precationibus a Deo impetret, qui ad tanti ministerii potestatem recte et cum Ecclesiae utilitate gerendam aptiores esse videantur.

Primum itaque in eo qui sacerdos creandus est, vitae et morum integritas commendetur magnopere oportet; non solum quia, si alicuius mortifen peccati conscius se initian curet vel etiam patiatur, novo se et maximo scelere obstringit; sed etiam quia virtutis et innocentiae lumen aliis praeferre debet. Ea de re quid Apostolus Tito et Timotheo praecipiat, pastoribus declarandum erit, et simul illud docendum, ea corporis vitia quae in veteri Lege ex Domini praescnptione aliquem ab altaris ministerio excludebant, in evangelica Lege ad animae vitia praecipue transferenda esse. Quare sanctam illam consuetudinem in Ecclesia servari animadvertimus, ut qui sacris initiandi sunt, prius paenitentiae sacramento conscientiam purgare diligenter studeant.

Praeterea in sacerdote non solum ea cognitio requirenda est, quae ad sacramentorum usum et tractationem pertinet, sed etiam sacrarum Litterarum scientia ita instructum esse oportet, tit populo christianae fidei mysteria et divinae legis praecepta tradere, ad virtutem et pietatem incitare, a vitiis revocare fideles possit. Sacerdotis enim duo sunt munera, quorum alterum est ut sacramenta nte conficiat et administret; alterum, ut populum fidei suae commissum iis rebus et institutis quae ad salutem necessaria sunt, erudiat. Malachias enim ita testatur: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore eius, quia Angelus Dornini exercituum est. Ut igitur in horum altero, si mcdiocn cognitione sit ornatus, 3'MJ praestare quod debet, possit; alterum certe non vulgarem, sed exquisitam potius doctrinam desiderat; quamvis aeque ab omnibus sacerdotibus summa reconditarum rerum scientia non exigatur, sed quae ad suscepti officii et ministerii functionem unicuique satis esse possit.

Pueris autem, et furiosis vel amentibus, quod usu rationis carent, hoc sacramentum dandum non est, quamvis, si iis quoque administraretur, sacramenti characterem in eorum animam imprimi certo credendum sit. Qui vero aetatis annus in singulis ordinibus sit exspectandus, ex sacri Tridentini Concilii decretis facile erit cognoscere. Excipiuntur etiam servi; neque enim divino cultui dedicari debet qui non sui iuris, sed in alterius potestate est. Viri praeterea sanguinum et homicidae, quia ecclesiastica lege reperiuntur atque irregulares sunt. Spuru quoque et ii omnes qui cx legitimis nuptiis non sunt procreati; decet enim ut qui sacris addicuntur, nihil in se habeant quo ab aliis mento contemni ac despici posse videantur. Ad extremum, etiam admitti non debent, qui aliquo insigni corporis vitio deformes aut manci sunt; ea enim foeditas et debilitatio tum offensionem habet, tum vero sacramentorum administrationem impediat necesse est.

EFFECTUS

2615
Sed iam his rebus expositis, superest ut pastores doceant qui sint huius sacramenti effectus.

Constat vero, quamvis ordinis sacramentum, ut antea dictum est, maxime ad Ecclesiae utilitatem et pulchritudinem spectet, tamen in eius quoque anima qui sacris mittatur, sanctificationis gratiam efficere, qua idoneus habilisque ad recte munus suum iungendum sacramentaque administranda reddatur; quemadmodum etiam baptismi gratia quilibet ad alia sacramenta percipienda aptus efficitur.

Aliam quoque gratiam hoc sacramento tribui perspicuum est, praecipuam videlicet potestatem, quae ad sanctissimum Eucharistiae sacramentum refertur: in sacerdote quidem plenam et perfectam, ut qui Domini nostri corpus et sanguinem unus potest conficere; in aliis vero infenorum ordinum ministris maiorem minoremvc, quo quisque ministerio suo magis minusve ad altaris sacramenta accedit. Atque haec etiam character spiritualis dicitur; quod qui sacris imbuti sunt, interiori quadam nota animae impressa ab aliis fidelibus distinguatur, ac di500 vino cultui mancipentur. Ad quam Apostolus videtur spectasse, cum ad Timotheum ait: Noli negligere gratia !, quae tn te est, quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii; et ahbi: Admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quae est m te per impositionem manuum mearum.

Haec de ordinis sacramento satis dicta sint. Potiora enim tantum rerum capita pastoribus tradere professi sumus, ut illis fidelis populi docendi et in christiana pietate erudiendi argumenta suppeditarent.

CAPUT VIII: DE MATRIMONII SACRAMENTO

2700
Quoniam pastoribus beata et perfecta christiani populi vita proposita esse debet, iis quidem maxime optandum esset quod Apostolus se cupere ad Corinthios scribebat his verbis: Volo omnes homines esse sicut meipsum, nimirum ut omnes continentiae virtutem sectarentur; nihil enim beatius in hac vita fidelibus potest contingere, quam ut animus nulla mundi cura distractus, sedataque et restincta omni carnis libidine, in uno pietatis studio et caelestium rerum cogitatione conquicscat. Sed quoniam, ut idem Apostolus testatur, Unusquisque proprium donum habet cx Deo, alius quidem sic, alius vero sic, et matrimonium magnis et divinis bonis ornatum est, ita ut inter alia catholicae Ecclesiae sacramenta vere et proprie numeretur, ac Dominus nuptiarum celebritatem praesentia sua honestam; satis apparet eius doctrinam tradendam esse, cum praesertim liceat animadvertere tum sanctum Paulum tum apostolorum Principem, quae non solum ad dignitatem sed etiam ad officia matrimonii pertinebant, pluribus locis accurate scripta reliquisse. Divino enim Spiritu afflati, optime mtelligebant quanta et: quam multa commoda ad christianam societatem pervenire possent, si fideles matrimonii sanctitatem cognitam haberent et inviolatam servarent; contra vero, ea ignorata vel neglecta, plurimas rnaximasque calamitates et detrimenta in Ecclesiam importan.

NOMEN ET DEFINITIO

2702
Primum itaque matrimonii natura et vis explicanda est; nam cum vitia saepe honesti similitudinem gerant, cavere oportet ne fideles, falsa matrimonii specie decepti, turpitudinem et nefanis hbidinibus animam commaculent; cuius rei declarandae causa a nominis significatione ordiendum est.

Matrimonium ab eo dicitur quod femina idcirco maxime nubere debet ut mater fiat, vel quia prolem concipere, parere, educare matris munus est. Coniugium quoque a coniungendo appellatur, quod legitima mulier cum viro quasi uno iugo adstrmgatur. Praeterea nuptiae, quia, ut inquit sanctus Ambrosius, pudons gratia puellae se obnuberent; quo etiam declarari videbatur viris oboedientes subiectasque esse oportere.

Ita vero ex communi theologorum sententia definitur; Matnmoritum est viri muliensque mantaiis coniunctio inter legitimas personas, individuam vitae consuetudinem retinens.

Cuius definitionis partes ut planius intelligantur, docendum est, quamvis haec omnia in perfecto matrimonio insint, consensus videlicet interior, pactio externa verbis expressa, obligatio et vinculum quod ex ea pactione efficitur, et coniugum copulatio qua matrimonium consummatur, nihil horum tamen matrimonii vim et rationem proprie habere, nisi obligationem illam et nexum qui coniunctionis vocabulo significatas est.

Additur vero mantalis, quoniam alia pactionum genera quibus viri et mulieres obligantur ut sibi mutuam ope ram praestent, vel pretii vel alterius rei causa, prorsus aliena sunt a matrimonii ratione.

Sequitur deinde inlcr legitimas personas, quoniam qui a nuptiarum coniunctione legibus omnino exclusi sunt, n matrimonium inire non possunt, neque, si ineant, ratum est; exempli enim gratia, qui intra quartum gradum propinquitate coniuncti sunt, puerque ante decimum quartum annum aut puella ante duodecimum, quae aetas legibus constituta est, ad matrimonii iusta foedera ineunda apti esse non possunt.

Quod vero extremo loco positum est, individuam vitae consuetudinem retinens, indissolubilis vinculi naturam declarat quo vir et uxor colligantur.

Ex iis igitur patet matrimonii naturam et rationem in vinculo illo consistere. Nam quod aliae claris simorum virorum definitiones hoc videntur consensui tribuere, ut cum dicunt coniugium esse consensum maris et feminae, hoc ita accipiendum est: consensum ipsum matrimonii causam eftectncem esse. Quod Patres m Concilio Florentino docuerunt; etenim obligatio et nexus oriri non potest, nisi ex consensu et pactione.

Sed illud maxime necessarium est, ut consensus verbis quae praesens tempus significant, exprimatur neque enim matrimonium est simplex donatio, sed mutua pactio. Atque ita fit ut consensus alterius tantum ad matrimonium coniungendum satis esse non possit, sed duorum inter se mutuum esse oporteat; atqui ad declarandum mutuum animi consensum, verbis opus esse perspicuum est. Si enim ex interiori tantum consensu, sine aliqua externa significatione, matrimonium constare posset, illud etiam sequi videretur, ut, cum duo qui disiunctissimis et maxime diversis in locis essent, ad nuptias consentirent, antequam alter alteri voluntatem suam vel litteris vel nuntiis declarasset, veri et stabilis matrimonii lege coniungerentur; quod tamen a ratione et sanctae Ecclesiae consuetudine et decretis alienum est.

Recte autem dicitur oportere ut consensus verbis exprimatur quae praesentis temporis significationem habeant; nam quae futurum tempus indicant, matrimonium non coniungunt, sed spondent. Deinde, quae futura sunt, nondum esse perspicuum est; quae vero non sunt, parum vel nihil firmi aut stabilis habere existimandum est. Quare nondum connubii ius in eam mulierem quisquam habet, quam se in matrimonium ducturum esse pollicetur, neque statim ab eo impletum est quod se facturum promisit, tametsi fidem praestare debet; quod si non faciat, violatae fidei reus esse convincitur. At vero qui matrimonii foedere alteri iungitur, quamvis postea paeniteat, tamen, quod factum est mutare irritumve et infectum reddere non potest. Cum itaque coniugii obligatio nuda promissio non sit, sed eiusmodi abahenatio qua re ipsa vir mulieri, et vicissim mulier viro, corporis sui potestatem tradit, idcirco necesse est verbis quae praesens tempus designant, matrimonium contrahi, quorum verborum vis, postquam etiam enuntiata sunt, permanet, virurnque et uxorem indissolubili vinculo constric tos tenet. Sed verborum loco tum nutus et signa quae intimum consensum aperte indicent, satis ad matrimonium esse possunt, tum ipsa etiam taciturnitas, cum puella propter verecundiam non respondet, sed pro ea parentes loquuntur.

Ex iis igitur parochi fidelibus tradent matrimonii naturam et vim in vinculo et obligatione sitam esse; ac praeter consensum, eo quo dictum est modo expressum, ut verum matrimonium exsistat concubitum necessario non requiri. Nam et primos parentes ante peccatum, quo tempore nulla inter eos carnis copula intercesserat, ut Patres testantur, vero matrimonio iunctos fuisse plane constat. Quare a sanctis Patribus dictum est matrimonium non concubitu, sed consensu exsistere; quod etiam a sancto Ambrosio in libro de Virginibus repetitum legimus.

Iam vero hisce cxplicatis, illud docendum erit matrimonium duplicem rationem habere. Nam, vel ut naturalis coniunctio coniugium enim non ab hominibus inventum, sed a natura , vel ut sacramentum, cuius vis naturalium rerum conditionem superat, considerandum est. Ac quoniam gratia naturam perficit neque prius quod spirituale est, sed quod animale, deinde quod spirituale , rei ordo postulat ut de matrimonio, ut natura constat et ad naturae officium pertinet, prius agendum sit; tum vero quae illi, ut sacramentum est, conveniunt, explananda erunt.

MATRIMONIUM UT OFFICIUM NATURALI

2703
Imprimis itaque docendi sunt fideles matrimonium a Deo institutum esse. Scriptum est enim m Genesi: Masculutn 4C2 et feminam creavit eos, benedixitque illis Dens, et ait: Crescite, et multiplicamini; et: Non est bonum hominem esse solum, faciamus ei adiutorium simile sibi; ac paulo post: Adae vero non inveniebatur adiutor similis eius. Immisit ergo Dominus Dens soporem in Adam, cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea. Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, vi mulierem, et adduxit eam ad Adam. Dixitque Adam: Hac nunc os cx ossibus meis, et caro de carne mea, haec vocabitur virago, quoniam de vim sumpta est. Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxon suae, et erunt dua in carne una. Quae, ipso Domino auctore apud sanctum Matthaeum, ostendunt matrimonium divinitus institutum esse.

Neque vero Deus matrimonium tantummodo instituit, verum, ut sancta Tridentina Synodus declarat, perpetuum etiam et indissolubilem nodum ei addidit, siquidem Salvator ait: Quod Dens coniunxit, homo non separet. Quamvis enim matrimonio, quatenus naturae est officium, conveniat ut dissolvi non possit, tamen id maxime fit quatenus est sacramentum; qua ex re etiam in omnibus quae naturae lege eius propria sunt, summam perfectionem consequitur. Tamen et prolis educandae studio et aliis matrimonii bonis repugnat ut eius vinculum dissolubile sit.

Quod vero a Domino dictum est, Crescite et multiplicamini, id eo spectat, ut cuius rei causa matri monium institutum erat declaret, non ut singulis hominibus necessitatem imponat. Nunc enim, aucto iam humano genere, non solum ulla lex uxorem ducere aliquem non cogit, sed potius virginitas summopere commendatur, et unicuique in sacris Litteris suadetur, ut quae matrimonii statu praestantior sit, maioremque in se perfectionem et sanctitatem contineat. Dominus enim Salvator noster ita docuit: Qui potest capere, capiat; et Apostolus ait: Dc virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus ut sim fidelis.

Sed quibus de causis vir et mulier coniungi debeant, explicandum est.

Prima igitur est haec ipsa diversi sexus naturae instinctu expetita societas, mutui auxilii spe concihata, ut alter alterius ope adiutus vitae incommoda facilius ferre et senectutis imbecillitatem sustentare queat.

Altera est procreationis appetitus, non tam quidem ob eam rem ut bonorum et divitiarum heredes relinquantur, quam ut verae fidei et religionis cultores educentur. Quod quidem maxime sanctis illis Patriarchis, cum uxores ducerent, propositum fuisse ex sacris Litteris satis apparet. Quare angelus, cum Tobiam admoneret quo pacto maii daemonis vim posset repellere, Ostendant, inquit, tibi qui sunt quibus praevalere potest daemonium. Ii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se et a sita mente excludunt, et suae hbidini ita vacent sicut equus et mulus, quibus non est intellectus., habet potestatem daemonium super eos. Deinde subiecit: Accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, m m semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris. Atque una etiam haec causa fuit cur Deus ab initio matrimonium instituerit. Quare fit ut illorum sit scelus gravissimum, qui, matrimonio iuncti, medicamentis vel conceptum impediunt, vel partum abigunt. Haec enim homicidarum impia conspiratio existimanda est.

Tertia est quae post primi parentis lapsum ad alias causas accessit, cum propter iustitiae m qua homo conditus erat amissionem, appetitus rectae rationi repugnare coepit; ut scilicet, qui sibi imbecillitatis suae conscius est, nec carnis pugnam vult ferre, matrimonii remedio ad vitanda libidinis peccata utatur. De quo ita Apostolus scribit: Propter fornicationem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat; ac paulo post, cum docuisset interdum orationis causa a matrimonii debito abstinendum esse, subiecit: Et iterum revertimini m idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.

Hae igitur sunt causae, quarum aliquam sibi proponere quisque debet, qui pie et religiose, ut sanctorum filios decet, nuptias velit contrahere.

Quod si ad eas causas alia etiam accedant, quibus homines inducti matrimonium ineant, atque in habendo uxoris delectu hanc illi praeponant, ut heredis rehnquendi desiderium, divitiae, torma, generis splendor, morum similitudo, huiusmodi sane rationes damnandae non sunt, cum matrimonii sanctitati non repugnent. Neque enim in sacris Litteris Iacob patriarcha reprehenditur, quod Rachelem, eius pulchritudine illectus, Liae praetulent.

MATRIMONIUM UT SACRAMENTUM

2704
Haec de matrimonio, ut naturalis coniunctio est, docenda erunt. Ut autem sacramentum est, explicare oportebit eius naturam multo praestantiorem esse et omnino ad altiorem finem referri. Quemadmodum enim matrimonium, ut est naturalis coniunctio, ad propagandum humanum genus ab initio institutum est; ita deinde, ut populus ad veri Dei et Salvatoris nostri Christi cultum et religionem procrearetur atque educaretur, sacramenti dignitas illi tributa est. Cum enim Christus Dominus vellet arctissimae illius necessitudinis, quae ei cum Ecclesia intercedit, suaeque erga nos immensae charitatis certum aliquod signum dare, tanti mysterii divinitatem hac potissimum maris et feminae sancta coniunctione declaravit. Quod quidem aptissime factum esse intelligi ex eo potest, quod ex omnibus humanis necessitatibus, nulla inter se homines magis quam matrimonii vinculum constringit; maximaque inter se vir et uxor chantate et benevolentia devincti sunt.

Atque idcirco fit ut frequenter sacrae Litterae nuptiarum similitudine divinam hanc Christi et Ecclesiae copulationem nobis ante oculos proponant.

Iam vero matrimonium sacramentum esse Ecclesia, Apostoli auctoritate confirmata, certum et exploratum semper habuit; ita enim ad Ephesios scribit: Viri debent diligere uxores suus, ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, se ipsum diligit. Nemo enim umquam carnem suam odw habuit, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam; quia membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Nam quod inquit sacramentum hoc magnum est, nemini dubium esse debet ad matrimonium referendum esse, quod scilicet viri et mulieris coniunctio cuius Deus auctor est, sanctissimi illius vinculi quo Christus Dominus cum Ecclesia coniungitur, sacramentum, id est, sacrum signum sit. Atque hanc esse eorum verborum propriam et veram sententiam, veteres sancti Patres qui eum locum interpretati sunt ostendunt, idemque sancta Tridentina Synodus explicavit. Constat ergo virum Christo, uxorem Ecclesiae ab Apostolo comparari; virum esse caput mulieris, ut est Christus Ecclesiae; eaque ratione fieri ut vir uxorem diligere, et vicissim uxor virum amare et colere debeat: Christus enim dilexit Ecclesia ?!, et pro ea semetipsum tradidit; rursus vero, ut idem Apostolus docet, Ecclesia subiecta est Christo. Sed gratiam quoque hoc sacramento significari et tribui, in quo maxime ratio sacramenti inest, ea Synodi verba declarant: Gratiam vero, quae naturalem illum amorem perficeret, et indissolubilem unitatem confirmaret coniugesque sanctificaret, ipse Christus, venerabilium sacramentorum institutor atque perfector, sua nobis passione promeruit. Quare docendum est huius sacramenti gratia effici, ut vir et uxor, mutuae chantatis vinculo coniuncti, alter in alterius benevolentia conquiescet, alienusque et illicitus amores et concubitus non quaerat; sed in omnibus sit honorabile connubium et thorus immaculatus.

Sed quantum matrimonii sacramentum iis matrimoniis praestet quae ante vel post Legem iniri solebant, ex eo licet cognoscere, quod etsi gentes matrimonio divini aliquid inesse arbitrabantur, atque ob eam rcm vagos concubitus a naturae lege alienos esse, itemque stupra, adulteria et alia libidinis genera vindicanda esse iudicabant; tamen eorum connubia nullam prorsus sacramenti vim habuerunt.

Apud iudaeos vero religiosius omnino nuptiarum leges servari consueverant; neque dubitandum quin eorum matrimonia maiori sanctitate praedita essent. Cum enim promissionem accepissent fore aliquando ut omnes gentes in semine Abrahae benedicerentur, magnae apud eos pietatis officium mento esse videbatur filios procreare, electi populi sobolem, ex qua Christus Dominus Salvator noster, quod ad humanam naturam attinet, ortum habiturus esset, propagare. Sed illae quoque coniunctiones vera sacramenti ratione caruerunt.

Huc accedit quod, sive naturae post peccatum sive Moysis Legem spectemus, facile animadvertimus matrimonium a primi ortus sui decore et honestate decidisse. Dum enim naturae lex vigebat, multos ex antiquis Patribus fuisse comperimus qui plures simul uxores ducerent. Deinde vero in lege Moysis permissum erat, dato repudii libello si causa fuisset, divortium cum uxore facere; quorum utrumque ab evangelica Lege sublatum, matrimoniumque in pristinum statum restitutum est.

Nam quod polygamia a matrimonii natura aliena esset etsi aliqui ex priscis Patribus accusandi non sunt, quod non sine Dei indulgentia plures uxores ducerent , Christus Dominus ostendit illis verbis: Propter hoc dimittet horno patrem, et matrem, et adhaerebit uxon suae, et erunt duo in carnc una; ac deinde subiungit: Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quibus verbis planum fecit matrimonium ita a Deo institutum esse, ut duorum tantum, non plurium coniunctione definiretur. Quod etiam alibi apertissime docuit, inquit enim: Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit super eam; et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur. Nam si viro liceret plures uxores ducere, nulla omnino causa esse videretur cur magis adulterii reus dicendus esset, quod praeter eam uxorem quam domi haberet aliam duceret, quam quod, priore dimissa, cum alia coniungeretur. Atque ob eam rom fieri intelligimus, ut si infidelis quispiam gentis suae more et consuetudine plures uxores duxisset, cum ad veram religionem conversus fuerit, iubeat eum Ecclesia ceteras omnes relinquere, ac priorem tantum iustae et legitimae uxoris loco habere.

Verum eodem Christi Domini testimonio facile comprobatur nullo divortio vinculum matrimonii dissolvi posse. Si enim post libellum repudii mulier a viri lege soluta esset, liceret ei sine ullo adulterii crimine alteri viro nubere. Atqui Dominus aperte denuntiat: Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, moechatur. Quare coniugii vinculum nulla re, nisi morte, dirumpi perspicuum est. Quod quidem Apostolus etiam confirmat, cum inquit: Mulier alligata est legi, quanto tempore vir eius vivit; quod si dormient vir eius, hberata est a lege; cui vult, nubat, tantum in Domino. Et rursus: His qui matrimonio iuncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconcihari. Eam vero optionem Apostolus mulieri quae iusta de causa virum reliquisset detulit, ut aut innupta maneat, aut viro suo reconcilietur; neque enim sancta Ecclesia viro vel uxon permittit ut sine gravioribus causis alter ab altero discedat.

Ac, ne forte alicui videatur durior matrimonii lex, quod nulla umquam ratione dissolvi possit, docendum est quae sint cum ea utilitates coniunctae. Primum enim homines in coniungendis matrimoniis virtutem potius et morum similitudinem, quam divitias et pulchritudinem spectandam esse intelligant; qua quidem re communi societati maxime consuli nemo dubitare potest. Praeterea, si divortio matrimonium dissolveretur, vix umquam dissidendi causae hominibus deessent, quae eis ab antiquo pacis et pudicitiae hoste quotidie obiicerentur. Nunc vero, cum fideles secum cogitant, quamvis etiam coniugis convictu et consuetudine careant, se tamen matrimonii vinculo constnctos teneri, omnemque alterius uxoris ducendae spem sibi praecisam esse, ea re fit ut ad iracundiam et dissidia tardiores esse consuevennt. Q'uod si interdum etiam divortium faciant, et diutius coniugis desiderium ferre non possunt, et facile, per amicos reconciliati, ad eius convictum redeunt. Sed hoc loco praetermittenda non erit pastoribus sancti Augustini salutaris admonitio. Is enim, ut ostenderet fidelibus haud gravate faciendum esse ut cum uxoribus quas adulterii causa dimisissem, si eas delicti paeniteret, in gratiam reducerentur, Cur, inquit, vir fidelis non recipiet uxorem quam recipit Ecclesia? aut cur uxor viro adultero, sed, pacnitenti, non ignoscat, cui etiam ignovit Christus? Nam quod Scriptura stultum vocat qui tenet adulteram, de ea sentit quae, cum deliquerit, paemtere et a coepta turpitudine desistere recusat.

Ex iis itaque perspicuum est fidelium coniugia perfectione et nobilitate tum gentilium, tum iudaeorum matrimoniis longe praestare.

MATRIMONII BONA

2705
Docendi praeterea sunt fideles tna esse matrimonii bona: prolem, fidem, sacramentum, quorum compensatione illa incommoda leniuntur quae Apostolus indicat his verbis: Tribulationem carnis habebunt huiusmodi, efficiturque ut coniunctiones corporum, quae extra matrimonium merito damnandae essent, cum honestate coniunctae sint.

Primum igitur bonum est proles, hoc est, liberi qui ex iusta et legitima suscipiuntur uxorc. Id enim tanti fecit Apostolus, ut diceret: Salvabitur mulier per filiorum generationem. Nec vero hoc de procreatione solum, sed de educatione etiam et disciplina, qua filii ad pietatem erudiuntur, intelligendum est. Sic statim subdit Apostolus: si in fide permanserint. Monet enim Scriptura: Filii tibi sunt? erudi illos, et curva illos a pueritia illorum. Idem etiam Apostolus docet; eiusque institutionis pulcherrima exempla Tobias, Iob et alii sanctissimi Patres in sacris Litteris praebent. Quae vero sint parentum et filiorum officia, in quarto praecepto latius explicabitur.

Sequitur fides, quod est alterum matrimonii bonum: non ille virtutis habitus quo imbuimur cum baptismum percipimus, sed fidelitas quaedam, qua mutuo vir uxon et uxor viro ita se obstringit, ut alter alteri sui corporis potestatem tradat, sanctumque illud coniugii foedus numquam se violaturum pollicetur. Id facile colligitur ex illis verbis quae a primo parente enuntiata sunt, cum Evam uxorem suam accepit, quae deinde Christus Dominus in evangelio comprobavit: Quare relinquet horno patrem et matrem, et adhaerebit uxon suae, et erunt duo in carne una. Item ex eo Apostoli loco: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Quare optimo iure gravissimae animadversiones a Domino in adulteros, quod hanc mantalem fidem frangant, in veteri Lege constitutae erant. Postulat praeterea matrimonii fides, ut vir et uxor singulari quodam sanctoque et puro amore coniuncti sint; neque ut adulteri inter se ament, sed ut Christus dilexit Ecclesiam. Hanc enim Apostolus regulam praescripsit, cum ait: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam; quam certe immensa illa chantate, non sui commodi gratia, sed sponsae tantum utilitatem sibi proponens, complexus est.

Tertium bonum sacramentum appellatur, vinculum scilicet matrimonii, quod numquam dissolvi potest. Nam, ut est apud Apostolum, Dominus praecepit uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam aut viro suo reconcilians et vir uxorem non dimittat. Si enim matrimonium, ut sacramentum est, Christi coniunctionem cum Ecclesia signat, necesse est, ut Christus se ab Ecclesia numquam disiungit, ita uxorem a viro, quod ad matrimonii vinculum attinet, separari non posse.

MUTUA VIRI ET UXORIS OFFICIA

2706
Verum, ut haec sancta societas sinc querela facilius conservetur, viri et uxoris officia, quae a sancto Paulo et a Principe apostolorum Petro descripta sunt, tradenda erunt.

Ergo viri munus est uxorem liberaliter et honorifice tractare. Qua in re meminisse oportet Evam ab Adamo sociam appellatam esse, cum inquit: Mulier, quam dedisti mihi sociam. Cuius rei causa aliqui Patres factum esse docuerunt ut ea non ex pedibus, sed ex latere viri formaretur; quemadmodum etiam ex capite condita non est, ut se viri dominam non esse intelligeret, sed viro potius subiectam. Decet praeterea virum in alicuius honestae rei studio semper occupatum esse, tum ut ea suppeditet quae ad familiam sustentandam necessaria sunt, tum ne incrti otio languescat, a quo vitia fere omnia fluxerunt; deinde vero familiam recte constituere, omnium mores corrigere, singulos in officio continere.

Rursus autem uxoris partes sunt quas apostolorum Princeps enumerat, cum inquit: Mulieres subditae sint viris suis, ut et si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant, considerantes in timore sanctam conversatione??! vestram; quarum non sit extrinsecus capillatum aut crcumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus; sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. Sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se, subiectae propriis viris, sicut Sara oboediebat Abrahae, dominum eum vocans. Earum quoque praecipuum studium sit filios in religionis cultu educare, domesticas res diligenter curare. Donn vero libenter se contineant, nisi necessitas exire eogat, idque sine viri permissu facere numquam audeant. Deinde, in quo maxime maritahs coniunctio sita est, meminerint semper, secundum Deum, magis quam virum neminem diligendum, eove pluris faciendum esse neminem; cui etiam omnibus in rebus quae christianae pietati non adversantur, morem gerere et obtemperare summa cum alacritate animi oporteat.

RITUS MATRIMONII

2707
Harum rerum explicationi consequens erit ut pastores ritus etiam doceant, qui in matrimonio comrahendo servari debent; de quibus non est exspectandum ut hoc loco praecepta tradantur, cum a sancta Tridentina Synodo, quae hac in re maxime observanda sint, copiose et accurate constituta fuerint, neque illud decretum a pastoribus ignorari possit. Satis igitur est eos admonere ut quae ad hanc partem attinent, e sacri Concilii doctrina cognoscere studeant, eaque fidelibus diligenter exponant.

Imprimis autem, ne adolescentes et puellae, cui aetati inest maxima imbecdlitas consilii, falso nuptiarum nomine decepti, turpium amorum foedera incaute ineant, saepissime docebunt ea neque vera neque nata matrimonia habenda esse quae, praesente parocho vel alio sacerdote de ipsius parochi vel ordinarii licentia certoque testium numero, non contrahantur.

IMPEDIMENTA

2708
Sed quae matrimonium etiam impediunt explicanda erunt; in quo argumento plerique graves et doctissimi viri qui de vitiis et virtutibus conscripserunt, adeo diligenter versati sunt, ut facile omnibus futurum sit quae illi scriptis suis tradiderunt in hunc locum transferre; cum praesertim necesse habeant pastores eos ipsos libros numquam fere e manibus deponere. Itaque tum illas praeceptiones, tum quae a sancta Synodo sancita sunt de impedimento, quod vel a cognatione spirituali, vel a iustitia publicae honestatis, vel a fornicatione oritur, attente legent et tradenda fidelibus curabunt.


Catechismus Romanus 2613